Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum episcopatus sit status perfectionis exercendae, seu perfectorum ac pereicientium.

CAPUT XV. UTRUM EPISCOPATUS SIT STATUS PERFECTIONIS EXERCENDAE, SEU PERFECTORUM AC PEREICIENTIUM.

1.In praecedenti capite supposuimus Episcopos esse in statu perfectionis, quem exercendae, seu communicandae perfectionis appella - mus; nunc autem illud probare et amplius explicare necessarium est. Non est tamen in animo omnia, quae ad munus Episcopale, et ad obligationes Episcoporum pertinent, in praesenti opere tractare ; licet magna ex parte id fecerit D. Thomas, in 2. 2, q. 185, per totam ; quoniam et ab instituto praesentis operis alienum est, et juxta mentem ac distributionem nostram proprium locum habet in tomo 6, ad tertiam partem D. Thommse, ubi cum sacramento Ordinis totam ecclesiasticam hierarchiam (si Deus vires et vitam concesserit) elucidare pro viribus desideramus. Solum ergo nunc consideramus Episcopatum sub ratione status perfectionis, quoniam ad complementum hujus materiae, et exactam cognitionem et distinctionem statuum necessarium est.

2. Cur Episcopatus inter status mmeretur. — Prima ratio dubitandi. — Primum ergo dubitare quis potest, cur Episcopatus inter status numeretur, cum ad ministeria potius pertineat , quae nos, in c. 1et 2, ab statibus distinximus, et a praesenti consideratione rejecimus. Quod autem Ebiscopatus ministerium sit, constat ex Paulo ad Ephes. 4, dicente : Alios autem Pastores et Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii. Unde 1 ad Timotheum A, ad illum, tanquam ad Episcopum scribit : Hec proponens frairibus, bLomus eris minister Christi Jesu. Et frequenter in suis epistolis se, et alios Apostolos ministros Christi vocat , quibus in ministerio Episcopi successerunt. Est ergo Episcopatus unum ex potissimis Ecclesiae ministeriis ; non est ergo status. Quia ministerium ordinatur ad aliorum salutem, in quo habet convenientiam cum gratia gratis data; status vero ad propriam perfectionem habentis instituitur, quae non semper est conjuncta cum aliorum perfectione, sicut nec gratia gratis data gratum facientem per se conjunctam habet.

3. Secunda ratio dubitandi. — Accedit secundo, quod Episcopatus non habet immobilitatem ad rationem status necessariam, quod in hunc modum declaro. Nam in Episcopatu duo possunt considerari, scilicet, consecratio et praelatio. Prior immobilis est et indelebilis; illa tamen non constituit statum perfectioris, quia non obligat ad aliqua opera perfectionis, sed tantum praebet quamdam capacitatem et potestatem ad Episcopales actiones exercendas, quatenus ad solam potestatem ordinis pertinent ; non tamen dat pastorale jus, nec per se obligat ad aliqua opera consilii vel perfectionis ; nec per se habet annexum votum castitatis, neque aliud simile; neque ex vi sua obligat quasi ex officio ad perficiendum vel illuminandum alios; sed ad summum propter quamdam personae dignitatem tenebitur talis persona majus exemplum virtutis et honestatis praebere intra latitudinem praeceptorum, quae obligatio communis est omnibus personis in aliqua dignitate constitutis, servata proportione ; per se autem non sufficit ad specialem statum constituendum , multoque ininus ad statum perfectionis. Altera vero pars de Episcopatu, quoad praelaturam ipsam, seu pastorale munus, licet officium perfectionis esse videatur, non tamen habet immobilitatem ad rationem status necessariam. Nam (ut supra dixi) immutabilitas moralis status duas obligationes requirit : una est ad ipsa opera perfectionis exercenda , quamdiu persona in tali munere vel vivendi modo permanet ; aha est ad permanendum in tali munere seu quasi servitute. Praelatus vero licet, dum habet Episcopatum, obligetur ad actiones ejus ex vi muneris, non tamen obligatur ad permanendum semper in illo officio; quia nec ex natura rei, nec ex speciali voto aut pacto ad hoc obligatur. Quod si fortasse lege positiva canonica talis obligatio Episcopo imposita est, illa est valde extrinseca, et non sufhicit ad statum constituendum ; quia ipsa etiam est facile mu- tabilis, et quia etiam curatis et aliis inferioribus praelatis tale praeceptum potest imponi.

4. Tertia ratio dubitandi an Episcopatus sit status perfectionis. — Tertio, quamvis demus Episcopale munus habere aliquam rationem generalem status, potest specialiter dubitari de differentia illa perfectionis, quomodo in ipsum conveniat. Quia status perfectionis praeter praecepta debet amplecti consilia saltem aliqua, obligando aliquo modo ad aliqua supererogationis opera; Episcopatus autem non obligat ad ulla consilia servanda, quia nec obligat ad castitatem ex vi sua (ut supponimus). Quamvis enim Episcopi obligentur nunc ad castitatem, non est ex peculiari titulo Episcopatus, sed ex generali ratione sacri ordinis, qui ad Episcopalem consecrationem antecedit; et illa etiam obligatio non nascitur ex ipso sacro ordine, ut talis est, sed ex Ecclesiae institutione , qua votum castitatis tali ordini annexum est. Et praeterea, si tale votum aliquo modo statum perfectionis constituit, non est perfectionis exercendae, sed acquirendae, saltem incomplete , quae omnia in sequentibus explicabuntur et ostendentur. Nec etiam obligat Episcopatus ad evangelicam paupertatem. quia Episcopus et est capax dominii temporalium bonorum , et de facto illud habet sine ulla repugnantia sul status, nullumve defectum contra iilum committendo. Idemque est de voluntaria obedientia; nam, si quam promittit Episcopus summo Pontifici, illa promissio non cadit in materiam liberam, sed alioqui de se necessariam, quam magis confirmat ; quod non satis est ad statum perfectionis. Denique idem est de quibuscumque aliis operibus supererogationis ; quia, licet Episcopus ratione muneris ad aliqua ex praecepto teneatur, ad quae antea non obligabatur, id non satis est ad statum perfectionis; nam id commune est omnibus novum munus assumentibus, ut patet in parochis, praelatis inferioribus Episcopis, Doctoribus cathedras regentibus, imo etiam in regibus, et quibuscumquc aliis gubernatoribus. Ipsi ergo licet ratione munerum speciales habeant obligationes, nihilominus dici non possunt cons:- lia servare, sed praecepta , quia suis muneribus satisfaciunt. Et ideo non possunt propter cam causam statum perfectionis habere. Idem ergo erit in Episcopis.

5. Certum omnino est Episcopatum esse statum perfectionis. — Probatur primo ea traditione et consuetudine Ecclesie.— Nihilominus omnino asserendum est Episcopos, ratione pastoralis muneris, esse in statu perfectionis, non tanquam in via ad illum, sed tanquam in termino, qui proprie dicitur status perfectorum et perficientium. Ita docet D. Thomas in locis citatis, et consentit Gerson., nec aliquis Scholasticorum dissentit. Probari potest ex antiqua traditione, et communi consensu Ecclesiae. Quem possumus imprimis colligere ex honorificis titulis et nominibus quibus tota antiquitas Episcopos condecoravit. Nam imprimis olim vocabantur sancti, vel sanctissimi, non propter personalem sanctitatem, quae incerta et occulta est, sed propter status perfectionem. Ita legimus frequenter in antiquis Conciliis, praesertim in Ephes., in multis epistolis, et in Chalcedon., in principio, cum Episcopi recensentur, et in Clement. 1, 81, de poenis, ex hac appellatione inter alias, excellentia Episcopatus colligitur : Episcopi, ait, dicuntur sanctissimi, Christi legati spirituales Patres, columne Heclesiee, etc. Hinc etiam Justinianus imperator, in collat. 9 Authenticorum, inscripsit titulum 15: De sanctissimis HFpiscopis, et in pluribus ejus tituli capitibus eos ita compellat , et beatos, ac Deo amabiles, et aliis similibus encomiis excellentiam illius status recognoscit. Et similia repetit in multis legibus, C. de Episcopis et clericis. Maxime vero ponderanda est lex 42, Nos semper , ubi perfectionem Episcopalis status, collatione facta ad Apostolicum , sic declarat : S$ Apostoli sacerdotium a Domino Christo Deo nostro accipientes , et omnibus bonis terram implentes, suamque doctrinam omnibus tradentes, nec sum quidem in hoc mundo concesse vite, ut saluti nostrae inservirent, pepercerunt, an non equum est, eos, qui in eorum munwus succedunt, et sanctis Ecclesiis sacerdotes presunt, puram, atque incorruptam vitam agere, et opes ac pecunias pro nihilo ducere , vitamque suam omnem ad. clementissimum Dewn referre ac dirigere? Et infra dicit, Episcopos liberos esse debere a filiorum cura, et omni sollicitudine rerum temporalium , quia omne illorum stadiwun et cogitatio in Dei cultu et rebus Fcclesicte cersari debet. Consonat id, quod Concilium Tridentinum, sess. 23, c. 4, et can. 6et 1, docet, Episcopos esse successores Apostolorun, et in hierarchico ordine esse praecipuos. Ex quo infert Symmachus Papa, in ep. ad Laur., Episcopum Mediol., quae habetur 2 tomo Conciliorum, post sextum Synodum Romanam, Episcopum etiam debere sanctitate praecellere, cum sit honore praestantior. Et Innocentius llL, in c. Fa multa, de Voto, dixit de Episcopis, quod sicut dignitate precedunt, ita religione, id est , ex vi status praecedere debent. Unde Gregorius, hom. 17 in Evang., Episcopale munus locum sanctitatis appellat ; et graviter reprehendit eos, qui digne illud non implent, sed ferrenis actibus implicantur. Onod late ibi prosequitur. Merito ergo in statu perfectionis Episcopi esse dicuntur.

6. Probatur deinde auctoritate D. Diongsii. — Praeterea Dionysius, c. 5, de Ecclesiast. hierarch., Episcoporum statum sic describit: Pontificum ordo sacratior, primus est divina speculantium ordinum, idemque et summus et ultimus. Et infra: Est igitur Pontificalis ordo, qui consummati virtute suffultus, perficientia queeque hierarchie praecipuo et proprio peragit munere, etc. Et in c. 6 Episcopalem statum religioso anteponit. Et Ignatius, epist. 10 ad Smyrnenses, inter multa alia de Episcopali dignitate ait: Episcopo nihil majus est in Ecclesia, quia Deo consecratus pro totius mundi salute. Quibus verbis perfectionem status Episcopalis recte describit Idem sumi potest ex Athanasio, et aliis Episcopis Alexandrinis, in epist. ad Felicem Il, in tom. 1 Conciliorum, ubi Episcopos vocant Columnas, qui Hoclesium sustinere , et propriis humeris portare debent. ltem ex Gregorio, lib. 4, epist. 31, ubi affert loca Scripturae, in quibus Sacerdotes, Angeli et dii appellan:ur. Et adducit exemplum Constantini, qui tanta veneratione diguos Episcopos censuit, ut deos appellaret. De quo tituio seu appellatione videri possunt, quae dixi in lib. 3 defensionis fidei, cap. 24, num. 7.

7. Probatur tertio em Patribus. — Multa etiam in hanc rem tradunt Patres, dignitatem Episcopalem commendantes; praesertim À mbrosius, lib. de Disnitate Sacerdotali, cap. 2: Honor (ait) et sublimitas Episcopalis nullis poterit comparationibus adeequari. Et c. 3 ait, nilnl esse sublimius Episcopis. Et infra: Ne sit honor sublimis, et vita deformis; ne sit deifica professio, et illicita actio ; ne sit religiosus amictus, et irreligiosus provectus. Certe deifica professio plus quam statum perfectionis indicat, cui et religiosus amictus e religiosc actiones respondere debent. Similia multa habet Chrysostomus, in lib. de Sacerd. Nam, licet saepe de sacerdotio geueratim loquatur, maxime ad Episcopos sermonem dirigit. Unde in lib. 3, circa medium, sic ait: Episcopum certe convenit, et studio acri, et per petua citee continentia, tanquam adamantinis armis circumseptum quoquo versum cir- cumspicere, etc. Et lib. 6, in principio, Episcopos cum monachis comparans, ait, AMulto majoren, vitee integritatem illis necessariam esse, quod late prosequitur. Et in Orat. de Sancto Philogon., circa medium, de cura pastorali Episcopi, si debite fiat, inquit : Nulium officium hoc Deo charius est. Ex quibus verbis, et aliis multis similibus, quae in Patribus inveniuntur, colligimus, eos non tantum docere Episcopos in ordine Ecclesiastico habere praecipuum quemdam locum, et superiorem potestatem , sed etiam ratione sui muneris postulare magnam spiritualem perfectionem in seipsis, ut alios possint perficere, et esse forma gregis ex animo, ut Petrus ab eis exigit, 1 epist., cap. 5. Et ita etiam sumi potest assertio ex his, quae Paulus, in epist. ad Timoth. et Titum, in sanctitate et moribus Episcopi requirit.

8. Probatur primo in Episcopatu ceram rationem status inveniri. — Obiter solvitur prima ratio dubitandi. — Ut vero hanc veritatem ratione probemus, simulque dubitandi rationibus satisfaciamus, prius ostendendum est quomodo in Episcopatu vera ratio status inveniatur; deinde vero, cur perfectionis esse dicatur. Primum probatur ex duabus conditionibus, quas in primo capite hujus libri dixi esse ad statum necessarias. Una est, ut dicat modum essendi in aliqua conditione pertinente ad rei complementum, vel dignitatem, vel commodum vivendi modum. Altera est, ut illa res habeat permanentiam et stabilitatem. Prior autem harum conditionum satis clare invenitur in Episcopatu, praesertim ut includit non solum consecrationem cum potestate ordinis, sed etiam praelationem, seu Episcopale munus cum obligatione sua, et potestate jurisdictionis, pront nunc de illo loquimur. Haec enim conditio est personae, ad magnam ipsius dignitatem et perfectionem pertinens. Nam, licet Episcopatus ad aliorum commoda per se

primo institutus sit, quia vero illa commoda sspiritualia sunt, et per actiones valde perfectas

procurantur, non possunt in magnum spirituale bonum ipsiusmet operantis non redundare : nec hoc est a proprio fine ipsiusmet muneris alienum ; ita enim ordinatur ad aliorum bonum, ut bonum ipsiusmet habentis non excludat. Nam, ut Paulus ait ad Heb. 5: Omnis Pontifea ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur, in his, que sunt ad Deum, ut offcrat dona et sacrificia pro peccatis. Et infra: Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, propterea dobet, quemadmodum pro populo, ita et pro semetipso offerre. Eademque ratio est de caeteris actionibus, et spiritualibus profectibus. Praeterquam quod talis conditio ex natura sua requirit in persona magnam sanctitatem, et affert obligationem exercendi illam, et ita satisfactum est primae rationi dubitandi. Nam, licet Episcopatus sit ministerium, et sub ea ratione in praesenti non consideretur, nihilominus tale est, ut ratione suae dignitatis et perfectionis, ad constituendum statum sufficiat, ut in puncto sequenti magis declarabitur. Major difficultas est, quomodo in hoc munere inveniatur stabilitas, seu perpetua obligatio ad statum necessaria, propter rationem dubitandi supra positam.

9. Solvitur secunda ratio dubitandi. — Ad quam juxta iopinionem aliquorum potest responderi, ad rationem status satis esse quod obligatio exercendi perfecta opera inseparabiliter conjuncta sit cum tali munere, quamdiu in ipso aliquis permanserit. Nam haec immobilitas seu necessitas quasi composita, seu ex suppositione talis muneris, sufficiens est ad rationem status, etiamsi perseverantia in tali munere voluntaria sit, et per se non cadat sub speciali obligatione. Praesertim quia non est de ratione status immobilitas absoluta, sed satis est quod moraliter sit difficile mobilis, et quod habeat graves causas perseverantis durationis moraliter perpetuae; tale autem videtur esse Episcopale munus, etiam seclusa speciali obligatione rigorosa permanendi in illo, quia propter suam dignitatem et excellentiam firmiter adhaeret.

10. Displicet tamen solutio. — Vera solutio preeferenda. —Sed nihilominus hic modus dicendi nobis non satisfacit, quia illa immobilitas obligationis conditionata, seu ex suppositione muneris valde imperfecta est, cum ex sola libera voluntate conditio illa pendeat, ut in fine capitis decimi dictum est. Nec ex sola dignitate et excellentia muneris nascitur sufficiens immobilitas, si nulla obligatio permanendi in tali munere adjungatur. Tum, quia sicut muneris dignitas ad permanendum in eo invitat , ita difficultas et arduitas deterret etiam prudentissimos homines, qui agnoscunt Episcopatum magis oneris quam honoris esse debere; ut notant Augustinus, lib. 19 de Civit., cap. 19; Hieronymus, epist. 83, ad Ocean. ; et Chrysostomus, hom. 10, in 1 ad Timoth. Tum etiam quia utcumque res pendeat ex sola libera hominis voluntate, non potest dici satis firma et permanens, ideoque dicendum est simpliciter Episcopatum habere absolutam immutabilitatem moralem; quia, eo ipso quod semel acceptatur, secum affert perpetuam obligationem permanendi in tali munere, ita ut non possit pro arbitrio proprio relinqui: ita habetur ex jure inferius referendo. Difficultas vero est in explicando unde talis obligatio oriatur, quae longiorem postulat disputationem, quam sequenti capite trademus.

11. Solvitur tertia ratio dubitandi. — Altera vero pars proposita de differentia constitutiva, ut sic dicam, hujus status, in specie talis status perfectionis, utique exercendae, facile potest expediri, proprias actiones, ad quas status hic obligat, et personam perpetuo dedicat, considerando. Nam munera Episcopalia perfectissima sunt, ut illuminare, purgare, ac perficere alios. Unusquisque autem status talis est, qualia sunt opera ad quae ordinatur; nam ab illis quasi speciem sumit, sicut habitus, et alia, quae ad actus ordinantur; et ideo quales sunt episcopales functiones, talis est hic status. Quod vero tertio loco contra hanc partem objiciebatur, solum probat statum Episcopi non esse statum perfectionis acquirendae, non vero quod non sit status perfectionis exercendae. Unde concedimus ad hunc statum constituendum non esse necessaria vota de aliquorum consiliorum observatione; nam de se nullum votum requirit Episcopatus, ut ostensum est. Et licet de facto habeant Episcopi votum castitatis, illud per se non est necessarium ad hunc statum constituendum, ut patet in Episcopo electo et confirmato, et nondum in sacris ordina:o. Et ex vi juris divini posset Episcopus consecratus esse unius uxoris vir, et nihilominus esset in statu perfectionis. Ratio est, quia illa consilia eorumque observantia non continent formalem perfectionem, sed sunt instrumenta ad illam acquirendam; sine illis tamen potest inveniri perfectio; et ideo etiam potest sine illis status consistere, qui ex se hominem puorfectum requirat, et ad opera perfecta obliget ; quod pertinet ad statum perfectionis exercendae. Sicut status regius dici potest status prudentia et tortitudinis, non quia illas praebeat nec doceat quomodo acquirendae sint, sed quia illas de se postulat ac supponere debet, ut tale munus convenienter exerceatur; et simili modo munus Doctoris seu docentis dici potest quasi status doctrinae, non quia faciat doctum hominem, sed quod in illo talem perfectionem supponit ac requirit. Ad hunc ergo modum status Episcopi status perfectionis seu viri perfecti merito appellatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15