On this page
Praeambulum
Praeambulum
Duplex est castitatis consideratio. Una absoluta, et secundum se; altera quatenus statui vel consecrationi aliquarum personarum annexa est, nimirum Ordini sacro aut religioni. Et quidem prior consideratio simplicior est ac communior; illo autem modo castitas per votum simplex promittitur, et ideo sub ea ratone hic prius dicemus , postea vero de reliquis. Quapropter votum simplex in praesenti pure ac praecise sumitur, ut ab omni statu religioso distinguitur. De quo eadem fere capita, quae de paupertate prosecuti sumus, pertractabimus.