Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum votum castitatis sit licitum et consulendum.

CAPUT I. UTRUM VOTUM CASTITATIS SIT LICITUM ET CONSULENDUM.

1. Errores hereticorum.— Primus damnabat nuptias. — Fuerunt de hac re errores extreme contrarii. Quidam enim dixerunt continentiam non solum licitam, sed etiam necessariam esse ad bonos mores, qui consequenter nuptias, ut illicitas, damnabant. Quod de Encratitis refert Ireneeus, lib. 1, c. 30, cujus auctores dicit fuisse Saturninum et Marcionem, et c. 31, subjungit Tatiauum, Justini discipulum, illius erroris auctorem extitisse. Idem refert Eusebius, lib. 4 Historiae, c. 27; et Epi- phanius , haeres. 46, qui etiam in 61, refert haereticos, dictos Apostolicos, in eodem errore fuisse. Idem Augustinus, de Haeresibus, c. 40; et D. Thomas, 3, contra Gentes, c. 127. Hic tamen error non est a nobis in praesenti impugnandus, tum quia per se satis ineptus est, et contrarius humani generis conservationi, quem propterea Christus Dominus et verbis illis satis confutavit , Matth. 19 : Quos Deus conjunait, homo non separet, et sua praesentia honorans nuptias in Cana Galilaeae, u Augustinus, tract. 9 in Joannem, notavit. Tum etiam quia ille error non est directe nobis contrarius ; nam, licet continentia esset necessaria ad salutem, posset esse materia voti, sicut nunc de facto est magna pars continentiae, illa scilicet quae servatur abstinendo etiam ab actionibus licitis, et extra conjugium. Et eadem ratione omitto hoc loco errorem Tertulliani, qui, secutus Montanum, dixit continentiam vidualem esse ad salutem necessariam post mortem prioris conjugis ; sed uterque error in materia de matrimonio confutandus est.

2. Secundus error abstinere a nuptiis damnabat.— Tertius error continentiam esse opus consilii negat.—Alii vero, e contrario, dixerunt esse illieitum continentiam servare a nuptiis abstinendo. In hoc errore dicitur fuisse Wicleph. ; in his tamen, quae in Concilio Constantiensi, sess. S, referuntur, expresse non habetur. Sumi tamen potest ex 20 et 30, quatenus in eis ait, statum religiosum impedire observantiam praeceptorum Christi. Alii autem haeretici, quamvis continentiam non damnaverint, negarunt tamen esse majoris meriti aut dignitatis quam matrimonium, et ideo etiam negarunt esse consilium Evangelicum servare aut vovere virginitatem, quia minus bonum non est matrimonium contrahere. Hujus errorls primus auctor creditur fuisse Jovinianus, contra quem acriter et feliciter pugnavit Hieronymus. Ut autem D. Thomas notavit, opusc. Contra detrahentes relig., cap. 6, in hunc errorem devenit ex alio, quem etiam illi ascribit idem Hieronymus in libris contra eumdem, et Augustinus, de Haeresibus, cap. 82, scilicet, quod omnes Sanctos et Beatos sequalis meriti et gloriae faciebat. Unde nihil mirum est quod inter status hujus vitae in merito et perfectione non distinguat. Eumdem etiam errorem secutus fuit Helvidius eodem fere tempore, ita ut incertum sit an Jovinianum in hoc errore antecesserit ; contra utrumque enim scripsit Hierony mus, prius tamen contra Helvidium, ut ex lib. 4 contra Jovinianum constat. et ex Apologia ald Pammachium contra Jovinianum. Denique idem Hierony mus, lib.2 contra Jovinianum, significat hos haereticos errorem hunc ex Basilide sumpsisse ; tamen nec Epiphanius neque alii veteres errorem hunc Basilidi ascribunt; sed quia ille pessime de castitate sensit, magnamque libertatem et licentiam libidinis hominibus praebebat, ideo dixit Hieronymus Basilidem in Jovinianum fuisse transformatum, vel hunc iilius spiritum participasse ; proprius vero Jovinianus ipse transformatus est in Lutherum, qui non solum participavit, sed etiam auxit errorem hunc, ut referunt Lindanus, in suo dubitantio, Dialog. 2; Bellarm., lib. 2 de Monach., cap. 8, et alii. Nam, licet prius in assertione, art. 30, consilium virginitatis probasset, ut videre licet apud Bofensem, postea tamen hoc retractavit in suo Epithalamio, ut omnes referunt, eumque secuti sunt Calvimus, Petrus Martyr, et alii posteriores haeretici, qui in summa dicunt virginitatem seu caelibatum rem esse indifferentem, quam proinde offerre Deo per votum, aut in cultum religiosum, superstitiosum est; eam vero eligere propter vitandas matrimonii molestias ac curas non esse malum, imo laudabile, si homo id faciat ut sit magis expeditus ad munera Evangelica obeunda. Hune errorem impugnarunt olim inter Patres Hieronymus et Augustinus praecipue; nostris vero temporibus, omnes qui contra haereticos scripserunt, et inter eos diligentissime Bellarminus, loco citato, et ideo in illius confutatione non immorabor, sed brevissime veritatem catholicam supponam, et confirmabo, tanquam fundamentum necessarium omnium, quae de statu religionis dicenda sunt.

3. Assertio prima : servare perpetuam cirginitatem et continentiam est licitum. — Dico ergo primo: perpetuam virginitatem et continentiam servare, non est malum, sed licitum. Haec assertio est de fide, quae a fortiori constabit ex his quae de excellentia virginitatis, et perpetuo illius usu in Ecclesia in sequentibus dicemus. Nunc sufticiat Christi testimonium, Matth. 19, ubi cum Pharisaeis explicasset quam sit indissolubile matrimonii vinculum, dixerunt illi discipuli : S ita est causa, hominis cum uaore, non eaxpedit nubere; quibus Christus respondit : IVon omnes capiunt cerlun hoc. Quibus verbis satis significavit illos non male dixisse, imo potius ostendit eos non solum veram, sed etiam adeo excellentem sententiam dixisse. ut pauci sint qui ejus pondus et utilitatem intelligant, nisi a Deo illuminentur, ut ponderavit Epiphanius, haeres. 66; et Chrysostomus ibi late. Constat ergo ex hoc loco manifeste, abstinere a nuptiis non esse malum, cum etiam expediens esse possit. Seclusis autem nuptiis, in aliquo servare continentiam non solum malum non est, verum etiam ad honestatem necessarium. Et ideo Christus Dominus, quamvis discipul solum intulissent expedire non nubere, statim laudavit eos qui se castraverunt propter regnum coelorum, quia non potest esse expediens a nuptis abstinere, nisi simul omnis libidinis usus abscindatur, alioquin (ut Paulus dixit) melius est nubere quam uri.

4. Probatur ratione. — Matrimonii praeceptun non datur. — Batio autem hujus veritatis est, quia nullunrest praeceptum, quod omnes et singulos homines pro aliquo tempere vitae uniuscujusque obliget ad matrimonium contrahendum ; ergo non est unde sit per se malum perpetuam servare castitatem, quia quod non est contra praeceptum , malum non est. Antecedens autem patet, quia illud praeceptum non est positivum divinum vel humanum, nullibi enim scriptum reperitur, neque etiam traditur, sed ex utroque capite expresse habetur, ut infra ostendam. Neque etiam est praeceptum naturale, quale significatum est in illis verbis Genes. 1: Crescite, et multiplicaminà , et replete terram , quod testimonium contra virginitatem haeretici urgent, quibus respondent Catholici, praeceptum illud necessarium fuisse illo tempore, quo terra erat hominibus vacua, quod significant illa verba: Et veplete terram ; postquam vero terra jam hominibus repleta est, jam illa specialis necessitas cessavit, et consequenter praeceptum etiam illud ablatum est. Quo sensu videtur dixisse Cyprianus, lib. de Habitu virginum, circa finem : Prima sententia crescere et generare praecepit ; secunda ad continentiam suasil ; cum adhuc nudus mundus et inanis esset, copiam fuecunditate generantes propagamur , et crescimus ad humani generis augmentum ; cum jam vefertus esset orbis , et mundus impletus , qui capere continentiam possunt , spadonwm more viventes, casirantur ad regmum. Sic etiam dixit Hieronymus, lib. contra Jovinianum : JVecesse fuit prius plantare sylvam, et crescere, ut esset quod postea posset eacidi. Et lib. cont. Helvidium , significat praeceptum illud durasse usque ad veteris legis tempora, post Christi autem adventum cessasse. Quod explicans Castro , verbo VirginiLas, tria distinguit tempora. Primum, in quo praeceptum illud omnes et singulos obligavit, quod duravit usque ad sufficientem generis humani propagationem. Secundum, in quo adhuc praeceptum obligat genus humanum, non quidem quoad singulas personas , sed quoad ipsas Respublicas vel earum gubernatores, ad quos spectabat curare, ut sufficienter huminum propagatio in Republica non deesset, quod durasse putat usque ad Christi adventum. In quo tertium tempus incepit, quando praeceptum illud, vel singulos homines , vel ipsum humanum genus obligat, sed omnibus data est libertas servandi virginitatem; unde significat praeceptum illud non naturale, sed positivum fuisse, alioquin mutatum non esset.

5. In verbis allatis Genesis, nullum preceptum continetur, sed nuptie approbantur. — Doctrinam hanc non satis fundatam existimo. Et imprimis probabilissimum censeo, in verbis illis Genesis 1, nullum esse latum praeceptum. Primo, quia eisdem verbis: Cnrescite, et multiplicamini, et replete terram, usus est Deus benedicendo pisces maris. Secundo, quia propter hauc causam Augustinus variis locis explicat, illis verbis, facundatarum benedictionem muptiarum contineri, ut loquitur, lib. 2 de Feccato origin., c. 35, et lib. 3 Genes. ad litter., c. 13, ubi interrogat cur Deus illa verba protulerit in creatione piscium et hominum, et non in generatione vegetabilium, et aliorum terrestrium animalium. Et respondet vegetabilia sine sensu generare, et ideo non fuisse illa benedictione digna; ibi autem primum dictam esse, ubi talis inest affectus ; ita vero dicta esse de aquarum animalibus, ut de terrenis etiam intelligerentur, quamvis expressa non fuissent: JVecessarium autem (inquit) fuit hoc in homine repetere, ne quisquam dixerit in officio gignendt filios ullum esse peccatwn, etc. Similia habet, de Bono conjug., cap. secundo, et aliis locis, ex quibus eonstat illum sensisse, in illis verbis non esse necessarium intelligere praeceptum aliquod affirmativum, sed benedictionem faecunditatis, et approbationem nuptiarum, quod etiam sensit Chrysostomus ibi, homil. 10, dicens : Ecce quam eminens benedictio, nam hoc : Crescite, et multiplicamini, et implete Lerram, etiam de brutis animalibus et veptilibus dictum est (quod intelligendum est juxta expositionem Augustini) ; sed, Dominaamini et imperate, de viro et muliere dictum. In quibus duas insinuat rationes, ob quas verba illa: Crescite, et multiplicamini, non videbantur praeceptum continere. Una est jam tacta, quia fuerunt communia brutis, quod clarissime etiam constat ex c. 8 Genes., ibi: Cuncta animantia, qua sunt apud te, etc., educ tecum, et ingredimini super terram, crescite, et multiplicamini super cam. Altera est, quia posteriora verba, dominaanini, et imperate, sunt ejusdem formae, et praeceptum non continent, sed potestatem et benedictionem; imo expendo in prioribus verbis usum fuisse Deum vocibus passivam significationem, potius quam activum imperium, indicantibus ; non dixit : Generate, aut multiplicate, sed : Crescite et multiplicamini, quae in rigore non sunt verba praeceptiva. Verbum autem dominandi ex modo suae significationis magis posset indicare praeceptum ; ibi tamen non nisi potestatem et beneplacitum significat.

6. Vera Genesis dicta ad primos homines continebant praceptum, non positivum, sed naturale. — Hoc preceptum solum primos homines obligabat pro illo tempore necessitatis. — Admitto nihilominus verba illa ad primos homines applicata continuisse praeceptum ; nego tamen illud fuisse positivum (maxime quatenus referebatur ad statum naturae lapsae), sed naturale. Dico autem maame, etc., nam duo tituli esse possunt ad obligandos homines ad generationem humanam, scilicet, propagatio, et conservatio ejus, et hic posterior videtur magis praecisus ac necessarius; nam quando species sufficienter conservatur in uno individuo propter incorruptibilitatem ejus, non est necessaria multiplicatio individuorum, nec Deus solet illa multiplicare ; durante autem statu innocentiae, homines essent immortales suo modo, et ideo usus generationis non esset ibi necessarius propter conservationem speciei, et consequenter videri poterat non ita obligare tunc praeceptum naturale generationis, quia sola propagatio solo naturali titulo non videbatur sufficiens ad hanc obligationem, nisi Deus suam voluntatem ostendisset. At vero respectu naturae lapsae, sine dubio fuit hoc naturale praeceptum propter necessitatem conservandae speciei, et probabilius credo etiam in statu innocentiae obligaturum hoc praeceptum naturale; quia, licet ex divino munere natura humana perpetuo conservaretur in uno individuo, nihilominus ipsa secundum se indiget generatione ad conservatiouem suam, et ex hac indigentia nascitur praeceptum naturale, quod Deus non abstulit propter superadditum donum, praesertim cum modum ipsum generationis ita esset in illo statu perfecturus, ut sine indecentia vel ulla culpa fieret, ut latius prosequitur Augustinus citatis locis, et 14lib. de Civit., cap. 21 et 22. Unde etiam verisimile est, vel propter solam convenientem propagationem potuisse tunc naturale praeceptum obligare. Hoc ergo praeceptum per illa verba explicare potuit Deus, nullam vero determinationem positivam illi addidit, sed illud naturae suae reliquit, ut ex ipsis verbis constat, quia nec tempus nec perscnas determinavit ; praeceptum autem illud imprimis affirmativum est, et ex hoc capite non obligat, nisi tempore necessitatis speciei humanse, sicut praceptum eleemosynae obligat tempore necessitatis individui humani; haec autem necessitas extrema, ut sic dicam, solum fuit in Adamo et Eva, et ideo illos in particulari obligavit absolute quidem ad generationem humanam ; an vero ad tot vel plures, non potest ex vi solius praecepti definiri, sed eorum prudentiae et arbitrio definitum fuit, in quo debuerunt consulere non solum extremae necessitati naturae, sed etiam gravi, ideoque vacare debuerunt generationi usque ad multiplicalionem sufficientem ad subveniendum tali necessitati naturae, modo sibi speciali congruente, et sine privato incommodo.

7. Postea neminem in particulari obligaoit. —In lege veteri nullum fuit matrimonii praeceptum. — Post illud vero tempus vix credo fuisse ullum, in quo praeceptum illud non modo singulos homines, verum nec ullum in particulari obligaverit, quia statim cessavit necessitas illa natura, et homines ipsi per sese satis erant ad generationem propensi; et ideo, signato quolibet in particulari, etiamsi a generatione vacaverit, in nullo pericuio aut gravi necessitate natura humana constitueretur. Praeceptum ergo ipsum semper mansit aptum ad obligandum, ut sic dicam, si necessitas sufficiens ex parte naturae occurreret, tamen quia haec cessavit, cessavit obligatio, vel, si fortasse duravit aliquo tempore post Adamum, illud non fuit diuturnum, neque ex divina lege habuit determinationem, sed prudentiae hominum, vel principum Reipublicae commissa fuit. Et ideo in 2 tom. tertiae p., disp. 6, sect. 1, dixi, et ex Scriptura et Patribus ostendi, non fuisse in lege veteri ulIum praeceptum contrahendi matrimonium, vel vacandi generationi, ubi etiam ostendi multos sanctos viros caelibatum servasse illo tempore, quod est signum sufficiens non fuisse contra praeceptum ; per se etiam verisimile est, et in sequentibus attingetur, inter Gentiles, plures abstinuisse a matrimonio, etiam ante tempora legis scriptae, quod nunquam fuit vitio datum, etiam a philosophis vel historiographis fide dignis. Signum ergo est post priora mundi initia non fuisse inter homines cognitam talis praecepti obligationem. Quod si de antiquioribus temporibus hoc verum est, multo est evidentius de tempore legis gratiae, in quo nulla urget necessitas vel propagationis, vel conservationis humani generis, ut per se notum est.

8. Objectio. — Dicere quis potest, esto generatio non sit necessaria humano generi, esse tamen necessariam illi individuo, quod per talem generationem producendum esset ; nam si vera est philosophorum sententia, quae asserit individuum hoc, verbi gratia, hunc hominem non posse naturaliter nisi ab his causis, nimirum ab his parentibus generari, clare sequitur eos, qui virginitatem profitentur, quantum in se est, privare multos homines ipso bono existendi, et consequenter etiam potestate obtinendi beatitudinem, quam fortasse consequerentur ; hoc autem si non justitiae, saltem charitati videtur contrarium. Nec satisfaciet qui dixerit charitatem nondum obligare respectu talium hominum, quia non sunt. Nam vagus concubitus est illicitus, et maritalis eiiam accessus ad uxorem menstruatam est reprehensibilis. Ratio autem utriusque turpitudinis est damnum prolis, quamvis illa nondum concepta supponatur ; ergo charitas habet rationem filiorum, nondum etiam procreatorum. Et fortasse propter hanc rationem dixerunt quidam Rabini reum esse homicidii, qui liberis non dat operam, et qui non relinquit filium, excommunicatum esse a Deo. Refert illos Bellarm., lib. 2 de Monachis, cap. 6;sed contra hos disputavimus sufhicienter in 2 tom. tertiae partis, loco supra citato.

9. Responsio prima. — Duplem prevceptum, unum obligans ad specificationam , aliud ad exercitium actus.—6S ecunda. — Tertia.— hespondetur incipiendo ab hac parte ultima, in actibus humanis distingui duplicia praecepta, quaedam obligantia tantum ad specificationem actus; alia etiam ad exercitium; saepe enim non tenetur exercere homo actum; si tamen illum efficit , debitum modum servare debet, in orando, comedendo, et similibus. Sic igitur ad prolem nondum genitam non obligatur homo, ut sic dicam, ad exercitium actus, quando speciei non est necessarium , quia individua non sunt ita per se intenta, et quia talia individua, ut sic spectata , nondum sunt in actu, in quo charitatis ordo possit ad illis benefaciendum obligare, maxime cum eorum bonum sit adeo incertum et latens, bonum autem proprium, quod per hoc medium intendi potest, certius et clarius sit. Accedit quod illa obligatio esset quodammodo infinita, nec humano modo expleri posset ; quia si individuatio prolis pendet ex parente, pendet etiam ex tempore et momento generationis , et ex materia, sen cibis, et ex aliis circumstantiis similibus, quae sub humanam considerationem non cadunt. Item eo titulo obligaretur homo ad generatiouis actum, quoties commode posset, quod incredibile est. Denique Deus nec fecit. nec faciet omnes homines quos facere potest, quia cum sit quid infinitum, quod fieri non potest sub certo numero et mensura, conveniens fuit numerum certum ab eo definiri, qui numerus non minuetur, etiamsi quilibet homo in generali sumptus a generando abstineat.

10. Nec timendum est quod ea occasione aliquis beatitudine privetur; nam si praedesü- natus est, Deus providebit modum , ut talis homo infallibiliter generetur. Unde non oportet nos de hac re esse sollicitos, neque ob eam causam ea proetermittere. quae nobis expe- diunt. At vero, supposita voluntate generandi, lex ipsa naturalis obligat quasi ad specificationem actus, id est, ut debito et convenienti modo fiat, idque non solum propter bonum hujus individui, sed etiam totius speciei, nam in hoc genere obligationis hi duo respectus inseparabiles sunt ; nam, absolute loquendo, constat ad bonum speciei necessarium esse ut convenienti modo producatur; non potest autem produci immediate in se, sed in individuis; ergo ipsa communis ratio totius naturae postulat convenientem individuorum generationem, in quo non est major ratio de uno quam de alio, et ideo haec obligatio in quamcumque generationem cadit, supposito quod facienda sit, quamvis absolute, et nulla facta suppositione, a generatione abstinere semper liceat.

11. Aesertio secunda : castitatem servare non solum licitum, sed melius. — Dico secundo: non solum licitum, sed etiam melius est virginitatem servare, quae propterea iicet in Evangelica lege non praecipiatur , consulitur tamen. Conclusio est de fide, primo, quia expresse asseritur et probatur a Paulo, 1 Cor. 7, dicente : De virginibus preceptum Domindi non habeo, consilium autem do, etc.; et rationem indicat inferius, dicens: VFolo autem vos sine sollicitudine esse ; qui sine uxore est , sollicitus est que Domini sunt, quomodo placeat Deo, etc. ; et infra : Mulier innupta et virgo cogitat que Domini sunt , ut sit sancta et corpore et spiritu ; et infra : Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit ; et qui non jungit, melius facit. Ac tandem de vidua ita concludit : Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum mewn consilium , puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Hoc testimonium variis modis conantur eludere haeretici, sed verba. sunt adeo clara, ut superfluum sit illis respondere, praesertim cum omnes Patres et universalis Ecclesiae traditio ita locum illum semper intellexerint, ut patet ex Chrysostomo, Hieronymo, Ambrosio et aliis expositoribus in hunc locum; Hieronyno etiam , libro contra Helvid., et libr. 1 contra Jovinian., et Epistola ad Eustochium, de Custodia virginitatis ; et Augustino , lib. de Sanct. virgin., cap. 13 et sequentibus. Imo Tertullianus, lib. de Velandis virgin., c. 8, significat hoc Apostoli consilium tantum apud Corinthios valuisse, ut inde apud eos inceperit consuetudo velandi virgines, quos aliae Ecclesiae postea imitatae sunt. De qua consuetudine statim plura dicemus. Ex professo eumdem locum ita exponit Tbeodo- retus, in Epitome divinorum decretorum, cap. de Virginitate ; Cyprian. , lib. de Habitu virginum , et optime lib. de Cardinalibus Christi operibus, circa finem.

12. Sed aiunt Paulum exponi posse de utilitate virginitatis ad hanc temporalem vitam, sine matrimonii oneribus cum majori quiete et pace transigendam, non vero de honestate ejus, vel majori honestate, bonitate, aut merito ad vitam aeterbam. Augustinus antem, lib. de Sancta Virginitate, cap. 13, mirabiliter desipere dicit eos, qui ita sentiunt; et plane cum Apostolus dicat, 1 Cor. 1: Consilium autem do tanquam aisericordiam consecutus a Donino ut sim fidelis aperte indicat se dare supernaturale consilium ad fidelem dispensationem Evangelii spectans ; non ergo loquitur de humana tantum et temporal commoditate , quod etiam constat ex sequentibus verbis ipsius Apostoli, dicentis : Mulier innupta et virgo cogitat que Dominài sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Loquitur ergo de spirituali fructu virginitatis, de quo etiam apertissime locutus est Christus, Matth. 19, cum eos laudat qui se castraverunt propter regnum coelorum. Nec vero solum hoc titulo laudatur virginitas vel continentia, quod ad alia spiritualia opera hominem magis liberuin et expeditum reddit, sed etiam quod ipsa per sese amabilior sit, eo quod sit melior et honestior, et majoris etiam meriti, eo quod sit etiam diffieilior. Utrumque autem significavit Apostolus, illud quidem, dicens : Qui matrimonio jungit virgiuem suam, bene facit, ei qui non jungit, melius facit ; non enim dixit utilius, sed melius. Nec comparat cum matrimonio, quatenus onerosum est, sed quatenus honestum est. Aliud vero ostendit , cum addit : Beatior erit, si sic permanserit. Spe quidem in hac vita propter majus meritum, re autem in futura propter majus praemium, quantum est ex parte virginitatis, ut recte dixit Augustinus, lib. de Dono conjug., c. 23, et propter specialem coronam seu aureolam virginibus destinatam, quam describit Joaun., Apoc. 14, per caaticum novum, quod soli virgines dicere possunt, sequentes Agnum quocumque ierit. Quod ita exposuerunt Beda, Anselm., et alii antiqui ex positores ibi; Augustinus et Hieronymus, in libris citatis ; e Gregorius, in Pastorali, 3 p., admon. 29, et lib. 1 in1 Regum, cap. 3; et amplectitur Ecclesia, cum in hymno virginum canit : Quocumque pergis, virgines sequuntur , atque laudibus post te canentes cursitant, mnosque dulces personanz.

13. Objectio. — Que necessitas sit, de qua Apostolus loguitur.—Obstare autem videntur huic expositioni illa verba Apostoli: Existimo hoc Lonuwm esse propter instantem necessitatem. Nam in illis significat solum propter praesentis vitae necessitatem illud consilium praebere, non propter futuram aeternitatem. Haec est objectio haereticorum non nova , sed antiqua ; illam enim refert Augustinus, lib. de Sancta virgin., cap. 13 et 14, et his verbis respondet: Quasi praesentis necessitatis rationem haberet A postolus, non providens et consulens in futurum, cum omnis ejus dispensatio, non nisi ad vitam eternam vocet ; verba ergo illa, propter insitantem necessitatem, D. Thom., Cajetan. et alii simpliciter exponunt, ut sonant de necessitatibus quae ex copjugio consequuntur, propter quas vitandas consuluit virginitatem servare; addunt tamen non perstitisse Apostolum in sola illa ratione, sed addidisse aliam ex honestate rei desumptam, dicens: Quoniam bonwm est homini sic esse. Addit Theophylactus Paulum dixisse, conducere hominem a nuptiis abstinere propter rei uxoriae difficultates atque molestias, ne quis putaret abstinendum esse a matrimonio, tanquam a re impura et immunda. Alii per instantem necessitatem hujus vitae brevitatem intelligunt, propter quam bonpum est perfectionis viam apprehendere juxta illud, quod statim subjungit idem Apostolus: Hoc autem dico, fratres, tempus breoe est, usque ad illa, Preeterit enim figura hujus mundi. Hoc significavit Hieronymus , epist. 22, ad Eustochium, dicens : Quae est ista necessitas, qua nufert gaudia nuptiarum ? tempus breviatwun est, reliquum est, ut qui habent usores, sic sint quasinon habeant. Et contra Helvidium, in fine, ait: Quae est ista necessitas? ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus, quod repetit lib. 1 contra Jovinianum. Chrysostomus autem, homil. 19 in1 ad Corinth., utramque expositionem paucis verbis complexus fuisse videtur, dicens: Deinde presentium aufert causaum instantem necessitatem, et tempus contractum et afflictionem : multa enim attrahit matrimonium, qua et hic tacate significavit. Quae expositio mihi maxime probatur ; existimo enim instantem necessitatem vocasse ApostoIum, illam quam in hac vita habemus vacandi divinis rebus, et consequenter abstinendi ab omnibus aliis quae illas impedire possunt, quae necessitas partim oritur ex brevitate vitae praesentis, partim ex curis et sollicitudinibus ejusdem. Qua necessitate, ut Augustinus supra notavit, specialiter premitur vita conjugalis, non tam propter labores et afflictiones temporales, quam quia, ut idem Apostolus subjunxit : Qui cum uaore est, sollicitus est que sunt mundi, quomodo placeat uaori, et divisus est ; et quee nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro. Item quia, ut ibidem ait, tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Quod non de sola temporali afflictione intelligo, quamvis sic significaverit Hieronymus, libr. 1 Contra Jovin., sed etiam de propria carnis tribulatione, quae impedit profectum spiritualem, et quae potest esse occasio alicujus culpae venialis per excessum carnalis voluptatis; hoc enim significant verba sequentia: Zgo autem vobis parco; addit autem egregie Hieronymus, etiamsi Paulus loquatur de temporali afflictione, non ideo illam commemorasse, ut tantum propter illam vitandam amanda sit virginitas, sed potius ut ostenderet in omnibus virginitatem superare matrimonium. Cum enim clarum sit in spiritualibus excedere, videri poterat in carnis deliciis superari. Ait autem Apostolus has matrimonii delicias tot esse tribulationibus et afflictionibus ejusdem carnis admixtas, ut etiam in hoc virginitas praeferenda videatur.

14. Castitas facit homines Angelis similes. — Ex his ergo satis est divina auctoritate probata conclusio, et obiter nonnulla Patrum testimonia attigimus, plura autem tam ex illis quam ex Conciliis praetermittimus, quia et in sequenti assertione, et sequentibus capitibus, et infra tractando de voto solemni, multa necessario sunt ex antiquitate repetenda. Ratio autem hujus veritatis ex dictis circa testimonium Pauli sufficienter explicata est. Nam continentia, sive consideretur ut utilis ad spiritualia bona, sive ut per se bona et amabilis, excedit conjugium; ergo simpliciter melior est. Antecedens quoad priorem partem patet discursu facto, quia est utilis ad magis diligendum Deum; quia quantum in se est, et cor unit Deo, et cogitationem ad illi soli placendum provocat. Item, quia facultatem praebet sine impedimento Dominum obsecrandi. Item, quia liberat a sollicitudinibus et necessitatibus hujus vitae. Quoad alteram vero partem declaratur, quia matrimonium quoad praecipuum finem et actum suum non est amabile per se. ac propter suam perfectionem intrinsecam, sed solum propter aliud, scilicet, propter filiorum proczeationem; virginitas autem per se spectata maxime amabilis est, ut totus homo (ut Paulus significavit) et corpore et spiritu sanctificetur, corpus suum Deo consecrando, et abanimali vita quoad fieri possit illud abstrahendo, et ad spiritualem elevando. Ut enim eleganter dixit Basilius, homil. de Vera virginit., quae habetur post librum ejusdem tituli: Virginitas, seu castitatis gratia non solum a gignendis liberis abstinet, sed vita omnis Christiane modestie accommodata virginitatem habere videtur ; nam et sermone lascivire, et oculo licentiori vagari, et auditu inhonesto labefactari, et corde per cogitationem pravam contaminari, et prater modum in cibo polugue se ingurgiture, a propria pudicitia et temperantia eacidere fuerit. Qui vero sese in omnibus citae partibus incorruptum continentemque custodierit, is vere perfectum virginitatis muaus est adeptus ; ut autem id cdipiscamnur, omni studio ad Dei redire similitudinem conandum, est. Propter quod etiam Patres virginitatem comparant conditioni ac perfectioni Angelicae, quia homines quodammodo facit imitatores Angelorum in spirituali vita, juxta illud Matth. 22: Neque nubent, negue nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in calo. Quod enim consummandum est resurrectione per gloriam corporis, hoc in hac vita viri sancuü inchoant per castitatis perfectionem ; quam propterea supra homines esse, et Angelorum esse coronam, dixit Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 12; et Damasc., lib. cap. vigesimo quinto, virginitatem Angelorum concersationem, et incorporee nature proprietatem appellat. Fulgentius autem, epist. 3 ad Probam, cap 2, in corpore dicit, nihil esse integritate melius, cujus laudes postea prosequitur, virgines etiam cum Angelis conferendo. Extat de eodem argumento egregius liber de castitate, Sixti IIT, Pontificis, in 5 tom. Biblioth., estque optima epist. 82 D. Ambros., alias lib. 3, Epist. 25, ad Vercel. Ecclesiam.

15. Probatur tertio exemplis. — Diabolus castitatem emulatur. — Ultimo addere possumus virginitatis exempla, quae imprimis peti possunt ab ipsis Gentilibus !. Nam, ut Hieronymus ait, 1 contra Jovin., a Graecis etiam et Barbaris virginitas in magno pretio habita est, et tam poeticis quam historicis monumentis laudata ; et ibidem ait sibyllas virgines fuisse, et ideo prophetiae donum accepisse. Tertullianus etiam, lib. 1 ad Uxorem, cap. 6, hoc exemplo provocat fideles ad castitatem : Cum Gentiles (ait) satanee suo et virginitatis et viduitatis sacerdotia perferant. Et subdit exempla de virginibus Romanis, Achaicis, et Afri- canis, ubi Pamelius alia ejusdem Tertulliani et aliorum Patrum loca adnotat. Quibus adde eumdem Tertulliani, lib. de Praescript. haeret., cap. 40, ipsum etiam daemonem in hoc aemulatum esse Ecclesiam, quod ipse etiam et virgines habet et continentes. Hinc enim addiscere possumus (ut sumitur ex eodem Tertulliano, lib. de Monog.) quantum Deo castitas placeat; illam enim damon aliquando observat, non quia honestas illi placeat, sed ut vel specie inani decipiat , vel ut sibi divinos hono res attribuere videatur. Quod in simili indicavit Hieronymus, Epist. 11 ad Ageruchiam, dicens : Quod idem observat Gentilitas in condemnationem nostri , si hoc non emhibeat veritas Christo, quod tribuit mendacium diaDolo, qui et castitatem reperit perditricem. Hic adde egregium factum Augusti imperatoris in commendationem casti et honesti caelibatus, quod Baronius refert, tom. 1, ann. 11 Christi. Praeterea, quod in lege veteri multi Sancti, et alii, qui perfectionis viam profitebantur, castitatem coluerint, ostendi ex sanctis Patribus, et historia Josephi, in d. tom. 2, disp. 6, sect. 1. Quibus addi possunt quae refert Baron., tom. 1, ann. Christi 57, num. 58, et ann. 93, n. 8. Denique de tempore legis gratiae infinita sunt exempla de perpetua observantia virginitatis et castitatis, quae in sequentibus afferemus.

16. Assertio tertia :votum castitalis est optumum. — Dico ergo tertio : bonum et optimum est virginitatem, seu perpetuam castitatem, per votum Deo consecrare. Conclusio intelligitur per se, et ex vi talis actus et materiae, seclusis his quae sunt per accidens, et sic conclusio est de fide, quae licet ex dictis sit satis per se nota, breviter confirmanda est. Primo, testimonio Christi, Matth. 19, ubilaudat et commendat, qui se castraverunt propter regnum caellorum. Est enim certissimum ibi non accipi verbum illud in significatione propria et materiali, sed in metaphorica significatione, pro castitatis observantia, alioquin seipsum abscindere non laudi, sed vitio daretur, ut contra haereticos Valesios ostendit Epiphanius, lib. 2, tom. 1, haeres. 58. Non dicitur autem juxta propriam et intentam analogiam illius metaphorae se castrare, ille qui tantum abstinet a venereis, vel matrimonio, si semper ad id retinet potestatem et liberam voluntatem ; sed ille qui, quantum moraliter potest, fit impotens ad humanam generationem ; hujusmodi enim sunt eunuchi, qui vel a nativitate, vel injuria hominum corporaliter tales sunt. Significavit ergo Christus esse posse et futuros fuisse aliquos spirituales eunuchos, qui non corporali gladio, sed voluntate , nec corporali sectione, sed promissione et voto se castrarent, id est, moraliter impotenutes redderent ad usum conjugalem, quod opus excellentis virtutis esse significavit Christus, tam in verbis qua praemisit : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est , nam cum immediate verba causalia subdit, sunt enim eunuchi, ac si diceret, ideo non omnes capiunt, quia hoc genus spiritualium eunuchorum divinum est, et excellens; quam in his quae subjungit : Qui potest capere, capiat, ut Chrysostomus ibi, et Graeci omnes, Hieronym., Anselm., S. Thom., et alii interpretantur. Hierony mus item, hib. Contra Jovinian.; et significavit eleganter Tertull., lib. de Cultu femin., cap. 9, et lib. 1 Ad uxorem, cap. 6, dicens : Quot suut qui statim a lavacro carnem suam obs:gnant ; quot item, qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntariis spadonibus pro cupiditate calesti, salvo anatrimonio, abstinentia toleratur, quanto magis adempto. In quibus verbis observandum est accommodatissimum obsignandi verbum, quod op:ime significat specialem carnis dedicationem et consecrationem per votum. Est etiam expendendum quod ait, matrimonii debitum tolli mutuo consensu ; non enim dixit tolli matrimonii usum, sed debitum, quod non tollitur per solum propositum, aut voluntatem non coeundi, sed per promissionem mutuam.

17. Similis expositio et loquendi modus frequens est apud Tertullianum, qui hac ratione voluntarios spadones vocat eos, qui perpetuam castitatem profitentur,ut patet ex lib.de Patientia, cap. 13. Eamdem expositionem habet Clemens Alexand., lib. 3 Stromat., circa princ., ubi horum eunuchorum continentiam ita definit : Hst ergo continentia corporis despicientia convenienter pactis conventis cum Deo inalis. Eamdem repetit in fine libri adjungens locum [Isai. : Ne dicat eunuchus . Sum lignum aridum. Eamdem habet Epiphanius supra ; et Ambrosius, lib. de Virginib., ubi ex hoc loco antiquitatem hujus voti et Christi approbationem ostendit. Idem significat Fulgentius , epist. 3 ad Probam, cap. 6, et de Fide, ad Petrum, cap. 3, circa finem, ubi de conjugatis loquens, ait: Zn talibus etsi fuerit aliquis conjugalis emcessus, qui tamen legitimuwn non violet torum, habebit nonnullum, sed veniale peccalum. Sed luec illorum sunt, qui nullum vove- runt continentiam Deo. Caeterum, quisquis scipsum castraverit propter reguum caelorum, et in corde suo ccntinentiam Deovoverit, eic., ubiex antecedentibus et consequentibus verbis constat castrare se, nihil aliud esse quam continentiam vovere ; et eamdem expositionem late tractat Basilius, lib. de Sancta Virginit., non longe a fite, ubi hos vocat mysticos, sacros et spirituales spadones, et votum appellat ad stipulationem constantis conjugii, scilicet, spiritualis, et foedus sese Christo immaculatum exhibendi.

18. Vidua per furnicationem non peccat contra primum matrimonium. — Secundo principaliter solet colligi hoc votum ex verbis Pauli, 4 ad Timoth. 5: Zabentes damnationem, quia primam fidein irritam fecerunt. Quia illa fides non potest esse nisi vctum ; nam vidua non agit contra fidem primi matrimouii, etiamsi fornicetur, quia per mortem mariti liberata fuit a lege viri; loquitur ergo Pauius de alia fide Deo data de servanda castitate vidual. Et ita intellexerunt locum illum Patres et expositores omnes in eum locum, tarn Graeci, quam Latini; Concilia etiam, et Pontifices, et alii Patres, quos Bellarminus refert, lib. 2 de Monach., cap. 24. Cui expositioni quidquid haeretici calumnientur, et intentio Pauli consonat, et verba ; instruit enim ibi Timoth. de moderatione et cautela servanda in admittendis viduis ad professionem viduitatis, et inter alia monet ne adolescentiores viduae facile admittantur, nam postea luxuriantur, et nubere volunt, habentes damnationem, non solum propter incontinentiam, sed etiam propter promissionis violationem, quam filei irritationem propriissime appellavit. Nam quod fidei nomine promissio significari soleat, patet non solum ex communi usu Latinorum, sed etiam ipsius Pauli, ad Roman. 3: IVumquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit ? id est, promissionem Dei, seu fidelitatem Dei; neque in nostro testimonio potest aliter sumi, scilicet, pro fide Theologali, nam illa nonffit irrita, neque amittitur, etiamsi vidua luxurietur, et multo minus si nubere velit, maxime si per votum non prohibetur. Quod autem frangere votum, juxta usum Scriptura, significetur per illa verba, irritum iliud facere, patet, Num. 30: S quis cotum Domino voverit, non faciet irritum verbwmn suum ; et Psalm. 88: Qua procedunt de labus meis , nan faciam irrita. Unde Clemens l, lib. 3 Constit. Apostol., cap. 1, hanc ipsam doctrinam Pauli tanquam constitutionem Apo- stolicam tradens, de bujusmodi vidua dixit, rationem Deo reddituram, non quia iterum nupsit, sed quia promissionem sugm non servacit :et subjungit : Quocirca oportet non temere neque inconsiderate promissionem facere, sed caute ; melius enimn est non fecisse votum, quam fecisse, et uon rcddere.

19. Probatur exemplis. — B. Vivgo votum castitutis fecit.— Christus eaemplar castitatis per votum consecrate.—b. Joseph votum casLitatis emisit. — ltemn B. Joannes Baptista. — Tertio probari potest haec veritas ex Conciliis et sanctis Patribus ; sed quia haec adeo sunt clara et frequentia, ut neque ab ipsis haereticis negari possint, et quia a modernis auctoribus copiosissime referuntur, ideo in hoc non immorabimur; solum attingemus quae ad ostendendam traditionem et antiquam Ecclesiae consuetudinem sufticere videbuntur. Non enim praetermittere possumus quin illustrioribus quibusdam exemplis veritatem hanc confirmemus. Ut autem omittamus superiora tempora, quae legem gratiae praecesserunt, de quibus incertum est an tunc hoc votum in usu fuerit in populo Dei, primum ac praeclarissimum exemplum in lege gratiae in Beatissima Virgine, ut in 2 tom. tertia p., disp. 6, sect. 2 et 3, fuse ostendimus, et ex verbis ejus : Quomodo [iet istud? et ex Patrum interpretatione et assertione late confirmavi , simulque beatissimum Joseph, Virginis socium in hoc exemplo fuisse probavi. Eos autem ante Christum Dominum numeramus, quia ordine temporis incarnationem ejus praecesserunt, et quia de ipso Christo Domino non constat, licet verisimile sit, ut in superioribus tetigi, hoc votum emisisse. Nihilominus certissimum est fuisse virginitatis Deo consecratae exemplar longe excellentius, tum quia non solum voto, sed ipsamet divinitate virginitatem consecravit, et tanquam rem suae divinae personae maxime decentem illam assumpsit, et a principio conceptionis suae immutabili decreto firmavit ; tum etiam quia ipsummet votum B. Virginis ab ipso Christo duxit originem, et in illius honorem et praeparationem inspiratum ct dicatum est. Idemque suo modo de voto S. Josephi dici potest, qui etiam, ratione muneris se comitanci, et propter honorem vir ginis et Christi, donum et singularem sanctificationem suae virginitatis accepit, ut in eodem tom., disput. 8, prosecuti sumus. His annumerari potest D. Joann. Baptista, quem perpetuo virginem fuisse indubitatum est ; nam ex Evan gelior um narratione non col- ligitur, ui in eodem tom., disp. 23, scct. 3, breviter attigimus. Quod autem votum castitatis emiserit, certo testimonio confirmare non possumus, est tamen per se valde credibile, cum in omnibus rebus perfectionis viam tenuerit. Propter quod, principium totius religionis, et monachorum princeps, su anacuoretarum exemplar appellatur a Sanctis Patribus quos eodem loco retali.

20. Apostoli post vocationeva voto perpetuam castitatem colueruut. — Post haec sequuntur Apostoli, quos non omnes Apostolatus virgines invenit, ut ex historiis manifestum est, et colligi potest ex Matth. 8, ubi Petrus dicitur habuisse socrum, unde filiam habuit Petronillam, quam inter sanctas Virgines Ecclesia colit. Idem colligi potest ex Paulo.1 Corinth. 9; et ideo dicere ncn possumus omnes fuisse virgiues ; dicere tamen possumus omnes ab Apostolatu perpetuam virginitatem aut castitatem servasse. Nam Joannes Evangelista, sicul virgo vocatus est, ita perpetuo virgo permansit, ut de illo Ecclesia canit, et in illius officio saepe repetit, et Sancti passim docent. Cui etiam fratrem Jacobum jungit Epiphanius, haeres. 58, et ex illo Anastasius Nicaenus, lib. Quasstionum in Scriptura, q. 79; et in eodem numero ponit Jacobum, fratrem Domini; idem significat Epiphanius, haeres. 50, in princ., clarius hares. 78, post medium: Jacobus (inquit), frater Domini, postquam virit annos 960, manens cirgo mortuus est. Atque idem sentit de Paulo in d. haeres. 58, saltem quod non nupserit, quia hoc ipsemet Paulus docuisse videtur, 1 Corinth. 7, dicens: Vellum omnes esse sicut meipsum : quod repetit idem Epiphanius, haeres. 70, et idem habet Hieron., Epist. 52. De caeteris vero Apostolis, an omnes ante Apostolatum conjugati fuerint, necne, incertum est ; illud vero certum existimo, post Apostolatum a conjugibus qui illas habuerunt, abstinuisse, etiamsi eas omnino non deseruerint, ut dicit D. Thom. infra, quaest. 186, art. 4, ad 1, quod intelligo quantum ad societatem cohabitationis et mutui obsequii ; quod potest etiam sumi ex illis verbis Pauli, 1 Corinth. 9: Num potestatem n0n habemaus sororem mulierem circum ducendi, sicul et reliqui Apostoli ^ Quamvis enim mulieris nomine necessarium non sit uxorem intelligere, ut voluit Clemens Alexandrinus, lib. 3 Stromat., et cum eo Eusebius, lib. 3 Hist., c. 23, nihil tamen vetat uxorem etiam comprehendi sub illa voce, quae de se indifferens est, et saepe sine dubio in illo capite pro uxore accipitur. Significat ergo Paulus aliquos ex Apostolis mulieres secum circumduxisse, illas tamen, sive essent verae uxores, sive devotae et fideles, ministrantes eis, semper fuisse ut sorores, non ut uxores. De qua re inferius iterum redibit sermo. Actor. etiam 21 legimus habuisse Philippum Diaconum quatuor filias virgines prophetantes, quas perpetuam virginitatem servasse refert Eusebius, lib. 6 Historiae, cap. 13, quod est signum illas vocatas esse virgines a Luca, non solum quia nondum erant nupta, sed etiam quia statum illum profitebantur. Quem statum a temporibus Apostolorum a pluribus ex fidelibus, tam viris quam femipis, observatum esse, non solum nostri referunt, sed etiam Phito Judaeus, in lib. de Vita contemplativa, et ex illo Euseb., lib. 2 Histor., cap. 19; et brevissime attigit Tertull., in Apolog., cap. 9, ubi pro Christianis respondens, et quasi in duas classes illos dividens, inquit: Nos ab illo eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris, et ab omni post matrimonium excessu, et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim hujus erroris virgine continentia depellunt senes pueri. Idem late Athanas., lib. de Humanitate Verbi, circa medium ; et Epiphanius, haeres. 48; Euseb.. lib. 1 de Demonstratione Evangel., cap. 8: In Fcclesia Dei duo modi vivendi instituti, etc.; et ita in sequentibus capitibus plura necessaria referemus.

21. Protatur ratione. — Ultimo concluditur ratio ex dictis, nam perpetua castitas est per se bona, et melior quocumque statu illi repugnante ; sed hujusmodi esse debet propriissima materia voti; ergo talis etiam est castitas; ergo et votum castitatis optimum est, et servare castitatem ex voto, melius est quam sine voto. Major proxime probata est. Minor, lib. 2, de voto in communi est demonstrata. Prima item consequentia per se nota est. Secunda ex eod. lib. de voto in communi constat ; ibi enim ostendimus actum vovendi circa materiam proportionatam honestissimum esse, et caeteris paribus, ac per se loquendo, melius esse opus ex voto quam sine voto facere.

22. Objectio heereticorum. — Sed dicunt haeretici temerarium esse ad perpetuam continentiam se obligare, quia est res difficillima, quae sine speciali Dei dono integra servari non potest : ergo qui ea lege se obligat, cum non sit certus de hujusmodi dono Dei, et Deum tentat, et quantum in se est majoribus periculis sese exponit. Atque ita exponebat Calvinus verba illa Christi, Matt. 19 : Qui potest capere, capiat, id est, qui certus est se habere hoc donum, et non alius; unde inferebat illis verbis potius retrahi homines a caelibatu , quam invitari. Adjiciunt illud Pauli: Si non se continent, nubant,; voluit ergo Paulus hoc remedium semper esse homini liberum; non ergo licet per votum perpetuum illo se privare.

23. Responsio. — Instantia. — Ad primam partem respondeo, si per continentiae donum intelligant donum infallibiliter perseverandi per totam vitam sine lapsu carnis, conditionem de lege ordinaria impossibilem a nobis postulari, ut continentiam vovere possimus; qua enim via constabit homini se habere hoc donum, priusquam in reipsa illud experiamur, nisi per divinam revelationem, quae nec ordinarie fit, nec expectanda est ad assumendam perfectionis viam ? Si autem cxperientia necessaria est ut cognoscatur hoc donum, post illam, vel inutile, vel impossibile est votum, quia nequce esse potest de re praeterita , nec circa futuram jam locum habebit, quia talis experientia non nisi in morte consummatur. Dicerent, ut opinor, hi haeretici, eo ipso quod homo non scit certo se non habere hoc donum, certo scire debere, se non habere illud, quia si habezet, sciret se habere; putant enim neminem habere fidem et gratiam, nisi certo sciat se habere. At hoc fundamentum haereticum est, ut Concilium Tridentinum, sess. 6, definit, et latius traditur in materia de gratia; cumque de praesenti gratia vanum sit et sine fundamento, de futura perseverantia est prorsus stultissimum ; unde enim res adeo lubrica et contiugens certa esse potest, nisi reveletur? aut unde talis revelatio haberi potest, et generatim affirmari?

24. Castitas sine specialà Dei auadlio servari nequit. — Fortasse tamen non gravate concederent, propter hanc causam secundum legem ordinariam non posse prudenter fieri; hoc tamen est, quod falsum esse convincunt omnia exempla adducia. Nam res, tam frequens et ordinaria in Ecclesia a sui initio, non poterit semper pendere ex specialibus revelationibus, neque imprudens aut temeraria judicari. Hoc etiam convincit Christi Domini consilium invitantis homines ad perpetuam castitatem, ut supra visum est, et in illis eisdem verbis : Qui potest capere , capiat , illud agnoscunt ibi Chrysostomus, Theophyl., Au- gust., Fulg., et omnes qui de virginitate scribunt , et est manifestum ex tenore ipsorum verborum ; non excitaret enim Christus ad rem impossibilem, quam homines prudenter apprehendere non possent , absque speciali et inusitata revelatione. Unde recte Tertull., lib. de Monogamia, c. 14: JVon potes (inquit) quia non vis, posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit. Si autem per continentiae donum solum intelligamus speciale Dei auxilium ad illam servandam, , sic verissimum est, non solum perpetuam, verum etiam temporalem continentiam aliquantulum diuturnam non posse sine hoc dono perfecte servari; aeque tamen verum est posse hominem, si velit, cum divina gratia, quae sibi praesto est, hoc donum a Deo obtinere per orationes, et alia pia opera; sunt enim de hoc divino auxilio manifestae Scripturae promissiones, et ideo merito d;xit Augustinus, lib. 2 dc Adult. conjug., c. 29: Leris erit continentie sarcina, si Christi erit ; Christi erit, si fades aderit, quee impetrat, adyuvante Deo, quod jusserat. Denique experientia ipsa constat, innumeros esse , qui per haec media donum hoc impetrant, et castitatem semel Deo promissam illibatam perpetuo conservant, ut plane constet impotentiam , quam haeretici causantur, non esse nisi pravam eorum affectionem et voluntatem. Quomodo alias dixit Chrysostomus, hom. 67 in Joan. : Non potuerunt credere , quia noluerunt ; sic enim communi sermone quis dicit : Non possum asperum hominem diligere , vehementiam voluntatis potestatem appellans; et infra : Qui nolunt, ideo non possunt, adducens illa eadem Christi verba : Qui potest capere, capiat. Lege Nazian., orat. 36, non longe a principio. De alio vero testimonio Pauli, dicemus commodius cap. seq.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1