Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Ad quid obliget votum simplex castitatis.

CAPUT II. AD QUID OBLIGET VOTUM SIMPLEX CASTITATIS.

1. Prima suppositio : votum castitatis obligat semper et pro semper. — Secunda. — Supponimus primo sermonem esse de voto perpetuae continentiae, et ideo non inquirimus quando obliget, quia semper et pro semper obligat ; quia cum sit ex parte materiae privativum, obligat ad modum praecepti negativi, ut supra explicatum est. Quod si fiat tale votum temporale, pro illo tempore cum eadem proportione obligabit. Suppono secundo ser- monem esse de vcto integrae castitatis ; nam, ut supra dixi, illud tantum est absolute et simpliciter castitatis votum. Potest autem aliquando fieri votum de aliqua tantum parte materiae castitatis, et tunc clarum est ad illam solam obligare, quia obligatio non excedit voluntatem et intentionem voventis, juxta illam vero efficaciter inducitur, quando promissio justa et honesta est. Difficultas autem quaedam, quae hic insinuabatur de voto non nubendi, infra melius et commodius tractabitur.

2. Tertia suppositio : materia castitatis duplea, necessaria et voluntaria ; ad utramque obligat votum.— Habens votum, si peccat, duplex committit peccatum in confessione aperiendum. — Delectatio morosa de re turpi in habente votum est sacrilega. — Suppono tertio materiam castitatis , seceundum se spcctatam, duplicem esse, quamdam necessariam, et aliam voluntariam. Necessaria, est abstinentia ab omni actu turpi, et omni experimento libidinis extra statum matrimonii ; ad hanc enim tenetur homo ex vi juris naturalis , secluso voto; et ideo necessaria vocatur secundum se, non quoad voti obligationem. Nihilominus certum est praedictum castitatis votum ad hanc etiam ^partem castitatis servandam obligare, quia illa etiam sub praedicta universalitate continetur, et non repugnat illi naturali obligationi aliam voluntariam superaddere, ut in disput. 1 et 4 de voto in communi dictum est. Unde etiam fit, qui post votum castitatis circa hanc partem aliquid peccat, non solum contra temperantiam , sed etiam contra religionem delinquere tanquam voti violatorem, et consequenter teneri ad eam circumstantiam in confessione explicandam. Quod est certissimum, non soluin quoad externum actum, sed etiam quoad internum consensum , et desiderium cujuscumque turpis actus, tum quia ex parte objecti seu circumstantiae ejus participat ille actus eamiem malitiam sacrilegii ; tum etiam quia ipsemet actus internus cadit etiam sub tale votum, nam est universalis promissio abstinendi ab omni actu voluntario, tam interno, quam externo, castitati contrario. Atque ob eamdem rationem idem locum habet non solum in interno desiderio, sed etiam in morosa ac voluntaria delectatione interiori de actu turpi, etiamsi illa sit absque desiderio, imo cum proposito non committendi talem actum exteriorem. Nam etiam illa delectatio sub tale votum cadit, et ex vi illius prohibita est reli- gioso vinculo; et praeterea ctiam illa in tali persona habet pro objecto malum aliquod religioni contrarium, et ex hac parte etiam malitiam participat. Quamvis enim ex hac duplici radice, quando hoc modo conjunguntur in eadem persopa, una tantum malitia consurgat, nihilominus una radix est ab altera diversa, et aliquando possunt separari ; nam qui morose delectatur circa illicitum actum cogitatum circa virginem habentem castitatis votum, non peccat ipse contra religiunem, eo quod faciat actum, quod ex proprio voto vitare teneatur ( suppouo enim ipsum non habere votum castitatis), nihilominus tamen sacrilegus est, quia de actu religioni contrario ex parte personae, ad quam tendit, delectatur. Non me latet aliquos negare delectationem illam participare malitiam illius cireumstantiae; sed quod dixi censeo verissimum, et de illa sententia censuram ferre non est praesentis instituti. Et de obligatione illius voti quoad hanc partem materiae ejus, nihil aliud speciale aut notatione dignum dicendum occurrit.

3. An cotum castitatis obliget ad abstinendum a mutrimonio.—Altera pars hujus materiae est secundum se voluntaria, quae est abstinentia ab omni licito usu venereo, nam ad hunc etiam extenditur promissio et intentio voventis. Quoniam vero primum fundamentum honestatis in tali materia est vinculum matrimonii , ideo tota difficultas hujus capitis ad hanc praecipue quaestionem revocatur, an tale votum obliget etiam ad abstinendum a vinculo matrimonii ; quod dupliciter contrahi potest : primo, animo et intentione consummandi illud ; secundo, sine tali intentione, imo cum proposito perpetuo abstinendi a coitu; et de utroque dubitari potest; de priori dicemus in hoc capite, de posteriori in sequenti.

4. Ratio dubitandi. — Circa priorem ergo partem ratio dubitandi esse potest ex citatis verbis Pauli, 1 Cor.7: Si non se continent, nubant. Ergo quotiescumque fuerit periculum incontinentiae , licitum est uti hac licentia Pauli : nam sub hac conditione necessario debet intelligi tale votum esse factum, quod videntur convincere sequentia verba: Melius est enim nubere, quam uri ; nam in voto semper intelligitur exceptum, quod melius est. Secundo, auget difficultatem obscura sententia Cypriani, Epist. 62 ad Pomponium, ubi de virginibus loquens, ait: Quod si ea fide se Christo dicaverunt, pudice et caste sine ulla fabula persecerent, ita fortes et stabiles pramium virginitatis expectat ; si autem perse- verare nolunt, aut non possunt, melius est mubant, quam in ignem delictis suis cadant.

5. Assertio : votum castitatis obligat ad non contrahendum matrimonium animo illud consummandi.—Nililominus certum est obligare hoc votum ad non contrahendas nuptias animo consummandi illas. Assertio est certa, et de fide, quae sufficienter probatur ex loco Fauli, 1 ad Timoth. 5: Nubere volunt habenles damnationem, quia priman fidem irritam fecerunt, ubi loquitur de viduis ; tamen eadem ratio est de omnibus habentibus votum castitatis. Et ita exposuit Augustinus, lib. de BDono viduitatis, cap. 9, dicens: In viduarum et virginum continentia eacedlentia muneris amplioris eapetitur, quia eapetita et electa, et voti deLito obligata, jam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle dumnaLile est. Est etiam bhaec veritas frequens apud Pontifices, Concilia, et Sanctos Patres, ex quibus multa refert Gratian., 20, q.1. et 27, q.1, et in sequentibus cap., aliqua necessario atferemus. Hic addere possumus verba Basilii, d. homil. de Vera virgin.: Cuique (inquit) a5 initio, quod vitee genus cupiat, modo concessum, hoc inire et optare licet, sive iu matrimonio, sive celibem agere; quando vero semel Deo se auctoravit per vite continentiam, ac perpetuum castitatem, hoc detrectare non licet, nec aliter quam aliquod munus, aut hostiam Daeo sacram sese illi custodire, ne reos sacrilegii nos Dominnus decernat judicio, s) dicatum ei corpus rursum rebus profamis, et communis vite ministerio sordidaverimus. Epiphanius etiam, haeres. 61, circa finem: ZT'adiderunt (inquit) sancti Dei Apostoli peccatum esse post decrelam virginitatem ad nuptias converti. Quod confirmat statim ex citato testimonio, 1 ad Tim. 5, et subjungit : S itague et ea, quee post anundi experientian vidua fuit, atque Deo dicata, et postea nupsit, judicium et condemnationem habelit, quod primam fidem rejecit, quanto magis qua citra mundi experientiam virgo Deo dicata fuit, et nupsit, contra Christum lascivit, et majorem fidem rejecit, et judicium habebit, ctc. Ut autem Paulus alio loco ait: Si nupserit virgo, non peccavit, intelligendum esse inquit de virgine quae non est dicata Deo. Gravissima etiam est et verissima exaggeratio Augustini, lib. 1 de Adulter. conjug.. cap. 24, post castitatis votum, neque propter alicujus infidelis conversionem, licitum esse cum co matrimonium contrahere. Qui etiam videri potest lib. 2, cap. 12, lib. 1 de Civit., cap. 16.

6. Probatur rationg. — Ratio hujus veritatis est, quia materia hujus voti non tantum est, quae alioquin est necessaria, sed simpliciter omnis illa quae est etiam supererogationis intra latitudinem castitatis ; ergo sub illa comprehenditur etiam copula conjugalis , et quidquid ad illam ordinatur, quatenus tale est ; ergo etiam ibi comprehenditur vinculum matrimonii, saltem ut ordinatum ad copulam, et sub inteniione consummandi illud: obligat ergo tale votum semper et pro semper ad abstinendum a tali actu; ergo illud efficere propria auctoritate et sine dispensatione est intrinsece malum, et grave peccatum sacrilegii. Prima propositio assumpta, quantum ad jus attinet, demonstrata est capite praecedenti. Quantum vero spectat ad factum, constat ex usu totius Ecclesia, et ex intentione voventium , et quia i hoc distinguitur votum castitatis simpliciter, a voto castitatis conjucalis. Denique hoc ipsum supponimus, cum dicimus sermonem esse de voto integro et totali castitatis. Consequentiae vero omnes per se manifestae sunt.

7. Limitatio, et casus in quo licet habenti voLum castitatis nubere. —Ut autem priori rationi dubitandi respondeamus, addimus unum tantum eventuin posse excipi, in quo posset esse liciuum, non obstante voto, matrimonium contrahere, scilicet, quando naturale praeceptum evidenter ad id obligaret ; quia materia voti non potest comprcehendere aliquid praecepto contrarium ; et ideo quoties omissio alicujus actus vovetur, necessario habet tale votum conditionem subintelectam, scilicet, quamdiu talis actus non ceciderit sub praeceptum. Hic autem casus in praesenti materia non est moralis, ut constat ex dictis in superiori capite, quia naturale praeceptum matrimonii non obligat, nisi pro articulo necessitatis humani generis, quae necessitas non est quod nurc timeatur. Aliquando tamen posse occurrere casus, quamvis rarissimos, in quibus propter publicam pacem alicujus regni, aut conversionem ad fidem, aut aliud aequivalens bonum commune, aliquis obligetur ex charitate ad subveniendum hReipublica, mediante matrimonio. Etiam hic casus adeo rarus est, ut non faciat moralem exceptionem. Addo insuper vix esse possc tam certam et claram obligationem, quiu recurrendum sit ad Pontificem, vel ut dispenset, vel commutet, quod expedire censuerit. Nam extra casum urgentis praecepti, regula tradita generaliter, et sine alia exceptione , procedit propter ratio- nem tactam a D. Thom. in hac q. 88, art. 12, sufticienter explicata. Per praeceptum enim sufficienter explicatur nobis Dei voluntas ; secluso autem praecepto, cum votum alias de se obliget, et castitas etiam sit magnum spirituale bonum, et maxime Deo gratum, non potest privata auctoritate judicari actionem illi contrariam esse magis Deo gratam , ac proinde , seclusa obligatione praecepti, talis voti obhgatio per se non cessat, neque etiam propria aut privata auctoritate commutari potest, ut in superioribus tetigi, quamvis de hac posteriori parte dubitari possit , an sit ex sola rei natura, vel ex Ecclesiae ordinatione, quod supra etiam tactum est, et ad praesens non refert.

8. Responsio ad rationes dubitandi. — Ex his ergo ad primam rationem dubitandi ( quae coincidit cum argumento haereticorum supra huc remisso ) patet responsio. Non admitto enim tantum esse posse morale periculum incontinentiae , ut propter illud vitandum obligetur homo ad matrimonium, quia semper supersunt alia media, quibus potest homo et occasiones fugere, et difficultates superare orando, jejunando, et alia similia remedia adhibendo. Unde qui votum castitatis habet, ad haec potius debet confugere, quam ad matrimonium ; imo ad hoc ipsum virtute se obligavit per tale votum, quando illud emisit, juxta exigentiam periculorum aut necessitatem. Quando autem Paulus dixit: S non se continent, nubant, de his loquitur, qui ex voto ad se continendum non sunt obhgati, ut ibi Chrysostomus , Theod. et ali exponunt, et manifeste constat ex contextu. Deinde non simpliciter nubere praecipit , sed concedit, easque non castitati, sed incontinentiae praeferendas esse dicit, et in eodem sensu subdit : Melius est mubere quam uri; non enim dixit , quam castitatem rovere . aut servare, quod bonum est et melius, sed quam uri, quod peccatum incontinentiae significat. Itaque absolute consulit Paulus continentiam tanquam meliorem, unde absolute dicit : Volo vos omnes esse sicut meipsum ; comparate vero, et sub conditione proportionata, praefert nuptias incontinentiae, et ustioni, quae per metaphoram idem significat, ut bene ibi D. Thomas notavit post Theod. et alios. Quamvis ergo id, quod melius est, semper intelligatur in voto exceptum, nec per votum impediatur , nihilominus non includuntur nuptiae ut exceptae in voto castitatis, quia non sunt simpliciter meliores, sed tantum comparatione peccati, inter quae duo extrema non est necessaria consecutio, nam semper potest homo cum divina gratia ab utroque abstinere, et id quod utroque melius est, castitatem, scilicet, integram conservare.

9. Locus Cypriani aliquibus difficilis visus est, unde varias habet expositiones. Prima est, Cyprianum loqui de virginibus quidem quae votum simplex castitatis emiserunt, ita tamen ut earum nuptias non approbet, sed toleret ut veras, et quamvis illicite factas, tamen minus malas quam sit concubinatus, aut vagus concubitus talium virginum; ita indicat Pamel. ibi. Sed non placet nec satisfacit responsio, aperte enim concedit Cyprianus illas nuptias non solum ut minus malas, sed etiam ut non malas et honestas, tum quia dicit: Melus est nubant, quam in ignem delictis suis cadant. quo alludit ad verba Paul: Melius est nuhere quam uri,apud quem certum est melius non significare mirus malum, sed simpliciter bonum. In eodem ergo sensu locutus est Cyprianus. Et quidem si etiam nubendo caderent in delictum, non recte dixisset melius esse nubere quam cadere. Tum etiam quia statim subdit : Certo nullum scandalum fratribus aut sororibus faciant ; matrimonium autem contra votum Ecclesiae notum non potest non esse scandalosum. Non loquitur ergo de hujusmodi matrimonio, sed de illo quod licite et sine peccato fit. Alii respondent, Cyprianum non loqui in illa epistola usque ad illum locum de virginibus habentibus votum aliquod castitatis, etiam simplex, quia de his consultus non fuerat, sed absolute, de virginibus qua cum proposito nudo virginitatis in eo statu perseverabant, quibus proinde licitum erat vel perseverare, vel rubere: ita Ferdinan. Mendoca, super Concilium Eliber., lib. 2, c. 20. Mihi tamen hoc verisimile non est, quia illa verba circa principium epistolae : Quee statum suum continenter et firmiter tenere decreverint, satis clare votum indicant, nam firmitas decreti seu propositi ex promissione nascitur, quam apertius infra declarat, dicens: Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudice et castee sine ulla fabula perseverent. Nam his verbis solent Patres explicare votum castitatis, et specialiter ab eodem Cypriano, in lib. de Discipl. et habitu virgin. ; et infra, in eadem epistola, vocat hanc virginem Christo dicatam, et sanctitati ejus destinatam, incestuosam et adulteram, non mariti, sed Christi, si alteri conjuncta fuerit ; quod si separari nolit, per- petuo dicit abjiciendam esse ab Ecclesia. Quae non possunt habere locum, nisi in persona habente castitatis votum; nec dubitari potest quin de ipsis virginibus prius loqueretur, ut eas etiam vocaverit Christo dicatas.

10. Ad calidam et licitam dispensationem voti castitatis reguiritur causa justa. — Vera ergo intelligentia illius loci est, Cyprianum quidem in illa epistola principaliter loqui de virginibus quae castitatem Deo voverunt, vel solo voto simplici, vel etiam solemni, in hoc enim res est dubia, quam infra expendemus, et de his dicit omnino perseverandum illis esse in promissione facta, sentiens non licere eis jam nubere ; cum vero adjungit : S cero perseverare nolunt, aut non possunt, etc., non agit de eo quod ipsis licet post volum jam factum, sed de eo quod expendere debent, priusquam illud faciant, ita ut sensus sit: Quae votum emiserunt, servent illud, et hoc est, quod ait, sime fabula perseverent; et ideo quae tale votum sunt emissurae, considerent an possint et velint ita perseverare; nam, si aut nolunt, aut non possunt, melius est nubant, quam in ignem delictis suis cadant; et hic sensus placuit Hosio et Turriano, quosrefert et tandem sequitur Pamelius supra, et Bellarm., lib. 2 de Monach., c. 34. Similem sensum clarioribus verbis expressit Chrysostomus, serm. de Regularibus feminis viris cobabitantibus, dicens : S concupiscunt virum et nuptias, et id genus conversationis appetentes sunt, quis prohibebat et adimebat libertatem ne hoc facerent, quo neque offensus Deus, neque ipse ab hominibus redargutee fuissent ? Dbi verba illa de praeterito ponderanda sunt, licebat enim id ante votum, non tamen post illud. Denique addunt aliqui, quamvis Cyprianus in illis verbis, quamvis perseverare, etc., loquatur post votum jam factum, intelligendum esse loqui non ad ipsas, sed ad Pomponium collegam, ad quem scribebat, et illi dicere : Melius est dispensare cum eis ut nubant, quam eas in eo periculo relinquere. Quae expositio fuit Didaci Payva, in lib. 10 Orthodoxarum explicationum, et Michaelis Medinsae, lib. 4 de Continentia, contr. 7, cap. 21 et 31, et esset apparens, si Cyprianus tantum dixisset, si non possunt; tamen quia sub disjunctione dixit, S? nolunt, vel non possunt, non potest defendi, quia manifeste id constituit in sola virginis voluntate, independenter a dispensatione. Nam ad dispensandum non solum licite, sed etiam valide, cum ea qua habet votum virginitatis, non satis est ut no- lit perseverare, quia necessaria est justa causa ; nolle autem perseverare est sola malitia. Omitto, incertum esse an illis temporibus possent Episcopi dispensare in voto continentiae, maxime quia probabile est, ut infra ostendam, Cyprianum loqui de voto impediente et dirimente subsequens matrimonium, in quo Episcopi nunquam dispensare potuerunt. Persistendum ergo est in expositione data, quae sine dubio vera est. Nam quod alii objiciunt, Cyprianum non agere in tota epistola de virginibus sacrandis, sed sacratis, et de his, si lapsae fuerint, docere quomodo curandae sunt, vel punienda; hoc, inquam, nihil obstat, quia licet verum sit, optime potuit Cyprianus obiter significare quid illis considerandum fuit priusquam voverent, nam postea non hlcet quod antea licebat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2