Caput 3
Caput 3
Utrum votum simplex castitatis absolute obliget ad non contrahendum matrimonium, etiam cum intentione non consummandi.
CAPUT III. UTRUM VOTUM SIMPLEX CASTITATIS ABSOLUTE OBLIGET AD NON CONTRAHENDUM MATRIMONIUM, ETIAM CUM INTENTIONE NON CONSUMMANDI.
1. Ratio dubitandi in hac parte desumitur, ex eo quod Patres supra citati simpliciter negant licere contrahere matrimonium post votum castitatis. Et Augustinus supra etiam citatus simpliciter dixit : Habentibus tale votum velle nubere damnabile est; cum tamen velle sit prius, non tantum quam consummare, sed etiam quam contrahere. Et similis sententia refertur ex Hieronymo, in c. Voventibus, d. 91 et 17, q. 1, sed sub his verbis in illo non invenitur, meliusque ex Augustino refertur in cap. Nuptiarum, 21, q. 1. Item idem Augustin. : Qui non damnaretur (inquit) si duaisset uzorem, post cotum quod Deo promisit, si dumerit, damnabitur. Similia habet Hieronymus saepe libris contra Jovinian., et Epistol. de Virginit. ad Eustoch. et ad Sabinian.; Chrysost., hom. 13 ad Hebr.; multaque alia refert Gratian., in tribus locis proxime indicatis. Cum ergo hi Patres nihil distinguant de intentione contrahentis, et absolute damnent hujusmodi nuptias, non licet nobis distinguere, sed quacumque intentione fiant, eas damnare. In contrarium autem est, quia per tale matrimonium factum cum intentione non consummandi, nec violandi inaliquo castitatem, non laeditur virtus castitatis, neque actu neque proposito, imo cum illo actu stat integra et perfecta virginitas, ut patet aperte in Beatissima Virgine; ergo per talem actum tali proposito factum nullo modo frangitur votum castitatis. Probatur consequentia, quia votum castitatis non habet materiam ampliorem quam ipsa virtus castitatis.
2. In hac re duas invenio sententias: prima affirmat votum illud obligare ad non contrahendum etiam cum intentione non consummandi. Haec tribuitur S. Thomae, in 4, d. 38, q. 1, art. 3, q. 2; tamen eo loco non agit de hoc casu particulari, sed solum generatim dicit non licere nubere post votum castitatis. Magis videtur favere huic sententia, 3 p., q. nubendo non fecisse primam fdem irritam, ait, ante matrimonium non absolute vovisse castitatem ; constat autem B. Virginem ita contraxisse matrimonium, ut habuerit firmum propositum nunquam consummandi illud; sentit ergo hoc esse contra votum castitatis, si absolute praecessit. Expressius tenet hanc sententiam Richar., in 4, d. 38, art. 7, q.1, ad 3; ait enim non licere ccntrahere etiam cum proposito ingrediendi statim religionem. Idem tenet Navar. in S uma, cap. 22, num. 13, et refert D. Antouin., 3p., tit. 4, cap. 16, S 1; ille tamen non specificat de contrahente cum tali intentione, sed absolute loquitur ; citat etiam Rosel., verb. Votum, S 9; et idem tenet Sylvest., Matrimonium, 1, q. 5, S 2. qui refert etiam Archidiaconum; tenet etiam Cordub., in Summ., q. 136; Lopez, 1 p- Instr., cap. 50; Henriq., lib. 12 de Mairim., cap. 2, num. 8; et Sanch.. lib. 1 de Matrim., disp. 43, num. 7, et in Decal., lib. 4 de Voto, cap. 21, n. 4. Insinuantur autem ab his auctoribus varia fundamenta. Primum, quod videtur magis per se et intrinsecum voto, est, quia voluntas contrahendi est virtualis voluntas consummandi, nec potest ab illa separari, et ideo nec separari possit, quin sit contra votum. Secundum est, quia saltem exponit se periculo morali violandi castitatem, et mutandi propositum intrandi religionem, quod periculum videtur morale, et in proxima occasione, et ideo illi se voluntarie exponere, etiam est fractio voti. Tertium extrinsecum est, quia in hoc fit injuria alteri conjugi deludendo illum; imo significat Sylvester etiam eludi sacramentum ipsum, quia intentio denegandi debitum est contra substantiam et valorem matrimonii. Quartum est, quia hoc saltem est jure prohibitum in locis supra citatis, et in c. Si vir, d. 21, et in c. Consulwit, et c. Fursus, Qui clerici vel vovent. Et haec duo posteriora fundamenta non probant esse contra votum, sed in genere esse peccatum.
3. Secunda sententia est, non peccare eum, qui dum habet votum castitatis , matrimonium contrahit quoad vinculum cum intentione intrandi religionem, priusquam aliquid aliud contra integritatem castitatis committat. Ita tenet expresse Scot., in 4, d. 38, q. ult., vers. Consimiliter : Non potest (inquit) licite contrahere, nisi cum intentione non consentiendi in copulam, et consequenter intrandi religionem. Idem supponit d. 30, q. 2, et significat ibidem Durand., q. 2, ad argum.; Major, q. 1.art. 1 et 2; Supplem. Gabr., d. 38, q. 1, art. 3; Medin., 3p., q.28, art. 4; Bellarm., lib. 2 de Monach., cap. 22, et tenet Angel., verb. Matrimonium, impedim. 5, num. 1, et citat Calderin., in c. Rursus, Qui cler. vel vovent. Item tenuit Navar., in Sum., c. 16, n. 50, per quem locum videtur alius explicandus. Tenet etiam Cajetanus, verb. Matrimonium, cap. 1. Fundamentum supra tactum est. Cui addere possumus, quia non minus impedit matrimonium votum religionis quam votum castitatis ; sed qui contraheret illo modo, non ageret contra votum simplex religionis : ergo neque agit contra votum simile castitatis. Minor probatur, quia ille (ut supponimus) non est in mora non implendi votum suum, neque etiam se reddidit incapacem ad illud implendum; neque etiam necesse est. ut quando contrahit , habeat propositum non implendi illud votum.
4. Assertio duas partes includens. — Fines matrimonium contrahentium varii. — Inter has sententias haec posterior videtur mihi vera per se, et ex natura talis voti loquendo; in practico autem usu illius magna moderatio et causa necessaria ggt, et ideo raro poterit ad opus licite deduci. Priorem partem mihi persuadet prima ratio facta pro illa sententia. Nam vinculum matrimonii per se spectatum non est formaliter contrarium castitati. Et, licet radicaliter seu virtualiter videatur opponi, id solum est quatenus ad copulam ordinatur ; hic autem ordo potest animo et voluntate praescindi sine ulla repugnantia vel turpitudine ; ergo si ita fiat, non habet intrinsecam malitiam vel oppositionem cum voto castitatis ; quia per se non fit de non contrahendo, sed de non agendo aliquid contrarium castitati. Ut ergo dicamus hoc non esse per se malum, satis est quod non habeat intrinsecam malitiam, nec repugnantiam necessariam cum voto, et ita responsum est ad pri- mum fundamentum alterius sententiae. Negamus enim in voluntate contrahendi necessario includi virtualem voluntatem consummandi ; id enim ad summum verum est, quando per contrariam voluntatem formalem illa virtualis non impeditur. Quod maxime pendet ex intentione qua unusquisque vult matrimonium contrahere. Regulariter enim homines non contrahunt matrimonium , nisi ut filios procreent, et ideo voluntas contrahendi dicitur esse virtualis voluntas consummandi. Atque etiam dici posset supponere illam formalem voluntatem, eo modo quo electio medii supponit intentionem ejus. AELquando vero contingit ut homo, qui matrimonium contrahere vult, non tam formaliter cogitet de filiorum generatione, quam de aliis commoditatibus humanis propter quas matrimonium expedit, ut propter amicabile obsequium, propter adjutorium in gubernatione familiae, etc.. ita tamen ut neque formali proposito excludat copulam, nec diuturnam conversaticnem, et cohabitationem familiarem ; et hoc etiam satis est ut illa voluntas contrahendi sit voluntas virtualis consummandi , quia moraliter ad hoc tendit, et includit voluntatem se obligandi, et obligationem implendi. Et his duobus modis clarum est non licere contrahere matrimonium post votum castitatis. Fieri autem potest ut intentio matrimonii contrahendi nec sit fructus filiorum, neque alia commoditas quae includat diuturnam cohabitationem , et ordinarium usum matrimonii , sed potius ad finem altiorem, et aliquando ad ipsummet statum religionis referatur, cum formali proposito intrandi religionem prius quam matrimonium consummetur ; in quo casu, in voluntate contrahendi non inctuditur virtualis voluntas consummandi.
5. Declaratur exemplis. — Quod autem hoc ita sit, primo declaratur exemplis. Nam si virgo habeat secretum votum castitatis, et non possit obtinere a parentibus perseverantiam in illo statu, neque audet eis votum revelare, et speret, quod si ostendat animum contrahendi matrimonium, et contrahat, habebit commoditatem et libertatem ad ingrediendam religionem , quam alio medio obtinere non sperat , neque etiam in hoc medio timet morale periculum aut occasionem consummandi matrimonium , in eo casu ex intentione et animo ingrediendi religionem potest contrahere matrimonium sine ulla violaione voti. Et hoc exemplum posuit etiam Henric., lib. 2 de Matrim., c. 2, num. 8. Aliud indicat Navar., d. c. 16, scilicet, si ad contrahendum hoc modo et cum hac intentione, cogeretur aliquis ex notabili metu mortis aut infamiae, qui neque esset talis ut ad impediendum valorem matrimonii sufficeret, esset vero tantus, qui talem coutrahendi modum excusaret. Tertium exemplum esse potest , si ad legitimandam prolem prius male conceptam , et ad reparandam aliquo modo mulieris infamiam, tale matrimonium ficret. Hic vero tertius casus involvit aliam quaestionem, an illud matrimonium possit per subsequentem professionem religionis dissolvi, vel, quod idem est, an censeatur ratum tantum, vel consummatum , quatenus copula praecesserit, de quo infra suo loco dicemus. In his ergo et similibus casibus constat matrimonium non fieri ex intentione prolis generandae, sed ex alia intentione recta et honesta, quae non solum non repugnat cum materia religionis, verum potius ad illam melius vel facilius servandam ordinatur. Tunc ergo voluntas contrahendi non includit virtuale propositum consummandi. Nec refert quod ex illo contractu nascatur obligatio reddendi debitum , quia illa obligatio affirmativa est, ideoque non pro semper obligans, et ideo in principio non pro statim obligat, ut notavit D. Thom., in 4, d. 97, q.1, art. 3, q.2, ad2, sed conceditur ei tempus, in quo sufficienter potest tractare de transitu ad religionem, et ideo neque illa intentio est contraria tal obligationi, nec voluntas obligandi se, ut est sub tali intentione, est virtualis voluntas actus ad quem est obligatio, sed ad summum conditionata, si in eo statu perseveraverit.
6. Atque ex his patet aitera pers assertionis, quam exempla superius adducta declarant. Ratio vero est, quia cum matrimonium per se ordinetur ad copulam conjugalem, contrahere illud cum apposita conditione, et excludendo omnino illum finem, non habet per se congruentiam vel honestatem, et ideo magna requiritur causa quae honestet talem contrahendi modum. Praeterea hoc declarat, et non aliud suadet secundum fundamentum primae sententiae ; regulariter enim timeri profecto potest et debet morale periculum incontinentiae, et mutationis propositi, et ideo nec sine magna necessitate ingerere se debet homo illi periculo, nec sine magna probatione suae voluntatis, et firma spe perseverandi in dicto proposito : et hinc optime colligitur hunc casum esse rarum, et non facile permittendum ; non vero sequitur esse impossibilem, etiam moraliter, quia nec periculum illud est adeo proxsimum, ut semper censeri debeat moralis occasio, maxime cum frequentius intercedere soleat multum temporis inter sponsalia de praesenti, et solemnitatem nuptiarum, ante quam, juxta Ecclesiae ordinationem, non debent sponsi conjungi; neque etiam omnes homines sunt in hac materia aeque fragiles, et alioquin tantam a Deo recipiunt gratiam, ut sine temeritate sperare possint se evasuros illud periculum.
7. In hoc casu debet fieri commutatio voti castitatis in votum religionis.—Addo vero (ut res haec facilior sit) in tali actu virtute feri debere commutationem quamdam, vel potius extensionem voti castitatis in votum religionis. Quanquam enim sub quaestione sit, an teneatur ingredi religionem, qui nupsit habens votum castitatis, quam tractabimus capite sequenti, quidquid tamen de illa sit, in praesenti casu pro certo habeo teneri ex voto, qui dicto modo nupsit, ad intrandam religionem, sive haec obligatio immediate nascatur ex voto castitatis prius facto, sive ex virtuali commutatione, aut intentione quam fecit, quando decrevit contrahere matrimonium cum illo proposito ; tunc enim habere debuit voluntatem se obligandi ad statum religionis assumendum, alioquin non posset esse licita talis contractio matrimonii. Quod probatur, quia per illum actum, quantum in se est, reddit se moraliter impotentem ad servandum: castitatis votum, nisi religionem ingrediatur; ergo ut licite faciat illum actum, necesse est ut velit manere obligatus ad intrandam rehgionem. Probatur consequentia primo, quia per illud matrimonium in hoc derogatur voto castitatis, quia jam non manet homo, simpliciter loquendo, tam potens et tam liber ad integre servandum illud, sicut antea erat; quia si de facto non recipiatur in religione, non erit in potestate ejus integre servare illud; ergo ut hoc licite fiat, necesse est ut hoce aliquale detrimentum castitatis alio equali, vel majori bono compensetur ; hoc autem non est nisi bonum religionis ; ergo ad illud manet homo obligatus, ut locum habeat talis compensatio.
8. Etiam tenetur ad profitendum in regione. — Secundo probatur, quia si maneret liber, posset sine culpa mutare propositum intrandi religionem, et perseverare in statu conjugali, et consequenter etiam posset, imo et deberet debitum reddere, quod secundum se repugnat voto castitatis ; ergo repugnat ut aliquis licite se constituat in tali statu post votum castitatis; ergo, ut matrimonii contractus licite fiat, necesse est ut suscipiatur obligatio intrandi religionem. Nec mihi probabilis est opinio quam tenet Angel. supra, n. 2, et ex quibusdam aliis, quorum scripta non vidimus, refert Henriq. supra, quos ipse sequi videtur, scilicet, ex praedicto casu non oriri obligationem ex tali proposto, et ideo si, illo mutato, reddat sponsus debiium sponsae exigenti, excusari a culpa, etiam prima vice, et consequenter posse aiiquem post votum virginitatis voluntarie amitterc virginitatem, nullo interveniente peccato, nec dispensatione, aut necessitaie excusante, quod plane incredibile est. Unde per conirarium estrcmum, Cajetanus supra dixit, hujusmodi personam teneri non solum ad ingrediendam religionem, sed etiam ad profitendum in illa, quia posuit se in statu in quo non potest aliter castitatis votum implere, nisi in religione perseveret ac profiteatur. Quod profecto in rigore videtur verum ; quamvis enim nemo cedere juri suo censeatur quoad annum probationis, nisi expresse id velit, ut post Concilium Tridentinum non possit aliter fieri professio, nihilominus quia voluntarie se constituit in illo statu, in quo necessario debet aut profiteri religionem, aut violare votum castitatis, ideo eligere cogitur professionem, ne votum violet, unde ut a principio vitaret peccatum in contrahendo, ad hoc se obligare necessarium fuisse videtur, quia alioquin evidenti discrimini integritatem castitatis exponeret, quod plane fuisset contra votum ipsum. Nec videri debet haec sententia Cajetani nimis rigorosa, quia ex vi illius obligationis ille non tenetur ad determinatam religionem., sed satis illi est in quacumque statum relgionis assumere, qui ratum matrimonium dirimat ; nullus autem est qui in aliqua saltem ex levioribus facile profiteri non possit.
9. Dubitatio specialis: si non possit prtteri, ad quid teneatur.—Sed quid si in nulla ex levioribus admittatur, et in asperioribus ipse non possit commode profiteri ? Quid etiam si propter novum superveniens impedimentum aegritudinis, non possit sine magno incommodo profiteri? Nam si ratio Cajetani est efficax, etiam in his casibus cogendus erit ad profitendum, ubi potuerit, non obstantibus difficultatibus occurrentibus ; videtur autem nimis rigorosum tam gravem obligationem imponere, maxime cum videatur non cecidisse sub intentione voventis. Respondeo imprimis has omnes difficultates ostendere, quam sit lubricus et periculosus hic modus contrahendi matrimonium cum voto castitatis. Dicendum ergo est oportere, ut qui sic contrahit, sit moraliter certus non solum de suo proposito, sed etiam de effectu ejus, scilicet, quod sine difficultate poterit executioni mandari, quia alias manifesto periculo exponitur castitas. Unde est etiam in praesenti ponderanda differentia inter votum castitatis et religionis, quia votum castitatis, per se loquendo, et ante statum matrimonii, potest servari et executioni mandari independenter a consensu alterius ; votum autem religionis pendet in executione ab alterius consensu, et ex multis aliis circumstantus, et ideo, ut sub spe status religiosi possit quis licite matrimonium contrahere, non obstante castitatis voto, necesse est ut haec spes sit certa moraliter, non solum ex parte proprii desiderii, sed etiam ex parte facultatis, seu capacitatis personae, et ex parte etiam ipsius religionis, alioquin magna injuria fieret voto castitatis, quia sine matrimonio potest libere servari absque statu religionis; adjuncto vero matrimonio, jam non est liberum homini integre servare illud, si cum effectu religiosus non fit.
10. In tali casu liber est a voto, et potest licite matrimonium consummare.—Nihilominus addo, si in principio bona fide facta fuit illa virtualis commutatio, et postea rationabili causa professio impediatur, aut sine tanta difficultate fieri non possit, ut verisimile non sit voventem a principio voluisse ad hoc se obligare, tunc sine scrupulo posse redire ad seculum, et reddere debitum etiam prima vice sine culpa, juxta dicenda capite sequenti. Et ratio est, quia ex quo facta fuit dicta commutatio, vel extensio, jam votum castitatis non obligavit ad integram castitatem, nisi in statu religionis, cum obligatione ejus morali modo intellecta, prout homines solent secundum jus et secundum prudentiam ad religionem obligari ; nam hoc satis est ut prima actio et commutatio licita fuerit. Semel autem facta commutatione, ut supra dixi, prius votum jam non obligat, nisi secundum id quod post commutationem de illo relictum est; et ideo, impedito statu religionis, in praedicto statu votum castitatis non obligat ad servandam illam, nisi quantum sine injuria alterius conjugis servari potest, et ideo potest reddi debitum etiam prima vice, sine ulla culpa.
11. Dubitatio secunda an teneatur ingredi religionem, si alter conjus voceat castitatem. —fHa vivoti secluso periculo incontinentie non tenetur ingredi.—Notandum.—Sed quid, si post contractum matrimonium alter conjux vellet castitatem vovere, et cum alio pacisci de nunquam petendo debitum ? tenereturne alius conjux nihilominus ingredi religionem? Ex dictis enim hoc sequi videtur, quia si facta est commutatio, necessarium est illam implere. In contrarium vero est, quia tunc sine ingressu religionis potest integre servari votum castitatis. Respondeo, imprimis cavendum esse periculum incontinentiae, quod in praedicto casu vix potest moraliter deesse, sive tales personae cohabitent diu, sive separentur, et in seculo maneant, quod propterea Ecclesia non permittit nisi in certa aetate, et cum quibusdam conditionibus, ut supra tactum est, et latius est dicendum in materia de matrimonio. Secluso autem periculo, et loquendo per se ex vi voti, dicendum est in eo casu non teneri-ad ingrediendam religionem propter rationem factam. Commutatio autem virtualiter contenta iu dicto proposito intrandi religionem, intelligenda est solum quatenus illa fuerit medium ad servandum votum castitatis, vel, quod idem est, subintellecta conditione, Si aliter perseverare non possit in statu matrimonii sine discrimine castitatis. Quocirca, si ante contractum matrimonium quispiam esset omnino certus alium conjugem non petiturum debitum, non peccaret contrahendo matrimonium, etiam sine proposito intrandi religionem, quia nulIum nocumentum inde provenit castitati; et quia haec certitudo non potest haberi nisi per divinam revelationem, ideo, illa interveniente, clarum est hoc esse licitum; et ita multi interpretantur matrimonium Beatae Virginis cum Josepho post votum castitatis. Humanae autem conjecturae, aut quaecumque promissio alterius coniugis ad hoc non sufficiunt. Nam, si talis sit ut per eam renuntiet juri suo, repugnabit substantiae matrimonii, si ante illud fiat; si vero sit quaecumque alia assertio vel contestatio, non tollit jus petendi, et consequenter non tollit reddendi obligationem, si postea cum effectu petatur. Et ideo semper talis contractus repugnat voto castitatis, seclusa revelatione, nisi fiat praedicto animo transeundi ad religionem.
12. Atque hinc facile etiam expeditur ter- tium fundamentum prioris opinionis, quod non ex voto, sed ex injuria, quae fit alteri conjugi, sumebatur. Negamus enim illi fieri injuriam alicujus momenti; nam si professio religionis impedita fuerit , illi reddetur debitum suum, per quod satisfit quoad hanc partem rigori justitiae. Nam, licet aliquod gravamen unius conjugis sit, quod alter habeat votum castitatis, ratione cujus non possit debitum petere, et ideo aliqualis deceptio videatur, contrahere, habendo votum quod alter ignorat, nihilominus non videtur hoc continere injuriam adeo gravem, ut ob eam solam causam censendum sit peccatum mortale injustitiae , quanquam hoc accidentarium omnino sit ad votum continentia, de quo agimus. Ac denique , licet illa sit aliqualis injuria, si absque causa vel ratione fiat, tamen, intervenientibus circumstantiis suprapositis , homo utitur jure suo, et ideo censendus non est formaliter decipere, aut injuriam facere. Quod si post tale matrimonium professio reipsa secuta fuerit, jam alter conjux manet omnino liber, et sic etiam ex hoc capite nulla ei fit injuria.
13. Objectio diluitur. — Dicunt aliqui, interdum, praesertim ex parte mulieris, reddi difficiius matrimonium cum alio, quod illi est injuriosum. Respondetur negando assumptum, si loquamur per se, et secundum rectam rationem; quod autem apud aliquos pro sua voluntate sine ratione operantes id possit accidere , curandum non est. Et probatur aperte : nam in omni matrimonio, ex parte utriusque conjugis subintelligitur tacite illa conditio : Nisi ad statum religionis transire voluero ; unde uterque retinet jus suum ad id deliberandum et faciendum intra tempus jure praescriptum, et ideo neuter alteri facit injuriam , quia et in hoc sunt pares, et talis conditio per se inest tali contractui ; ergo quod a principio fiat contractus cum intentione utendi illo jure, et implendi illam conditionem, non potest esse injuriosum conjugi , cum ei non fiat majus nocumentum, eo quod illa intentio praecedat, quam si subsequatur. Unde a fortiori constat omnino falsum et improbabile esse, dicere talem intentionem esse contra substantiam matrimonii , cum non excludat verum consensum in ipsum vinculum, quandoquidem potestas intrandi religionem cohaerere possit cum vero matrimonio; et ita de hoc nulla est dubitatio inter probatos auctores.
14. Satisfit ultimo fundamento. — Ad ulti- mum fundamentum respondemus, ex vi juris positivi non esse novum praeceptum specialiter prohibens nuptias ratione voti simplicis, sed solum declarans naturalem et divinam obligationem, quae ex vi talis voti oritur. Et ita plane loquuntur Sancti omnes citati capite praecedenti, a quibus fere sumpta sunt omnia decreta , quae a Gratiano referuntur. Illi autem nuptiarum nomine, et verbo nubendi intelligunt matrimonium , prout ordinario modo fit, et consequenter ut includit copulam vel propositum ejus. Quomodo dixit Hieronymus, Matth. 1, de Joseph, qui dicitur vir Mariae : Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum. Et in eodem sensu, in c.2, negat Joseph fuisse maritum, quia, scilicet, hae voces matrimonium consummatum indicare solent. Sic etiam dixit Gregorius, hom. 26 in Evang., de eodem S. Joseph: Maria sponsum habere voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. De his ergo nuptis et affectu illarum loquuntur Sancti, cum dicunt: Habentibus votum virginitatis non solum nubere, sed etiam velle uubere damnabile est. Sic etiam intelligendum est c. Si vir, d. 21, citatum in illo quarto fundamento, cum ait : S? vir habens simplea: volum virginitatis adjungitur uaori, ibi enim verbum adjungitur, copulam significat, et non tantum vinculum, et ideo de illo subditur : Postea non dimittat uxorem, sed trilus annis paniteat. Ac si matrimonium non consummasset , cogendus potius esset, vel monendus, ut uxorem dimitteret, et religionem ingrederetur. Sic etiam intelligendum est cap. Aursus, ibidem citatum, ibi: Si ad nuptias motu proprio convolasset, scilicet consummando priora sponsalia , quae praecesserant ; quanquam illud caput licet intelligeretur de solo matrimonio rato, nihil ad praesentem causam referret, quiaibi solum dicitur esse validum , etiamsi post votum simplex castitatis fiat, non vero an licite vel illicite fiat ; cap. autem Consuluit , ibidem citatum, nihil ad praesens refert, et in capite sequenti ex professo tractandum est.
15. Dubitatio tertia : an que votum virginitatis violavit, teneatur postea non nubere. — Alia dubitatio hic supererart, an persona, quae post votum virginitatis virginitatem amisit frangendo votum, teneatur nihilominus postea non nubere. Sed haec difficultas satis expedita est tom. 2 de Relig., tract. de Voto in communi, lib. 4, cap. 7, a num. 6, usque ad 8, pendet enim hoc ex intentione voventis. Si enim fecit votum virginitatis aequivalens voto continentiae, seu illud includens, clarum est, quidquid peccaverit, semper obligari ad non nubendum, quia votum castitatis semper in futurum obligat quantum potest, etiamsi in praeterito fractum fuerit. Si autem intentio voventis solum fuit se obligare ad conservandum integrum claustrum virginale, seu non committendam primam fornicationem , seu primum actum quo perdat virginitatem, tunc post votum irritum factum, non manet votum ad non nubendum, quia obligatio non excedit intentionem voventis. Quae resolutio ex D. Thoma et Cajetano sumitur in hac q. 88, art. 3, ad 2, et est communis, et per se satis clara. Solum inquiri potest quando votum judieandum sit esse hujus posterioris modi. Respondeo, solum quando id constiterit ex intentione expressa voventis, alioquin enim qui simpliciter vovit virginitatem, et nihil declarat vel imitat, censetur vovere perpetuam castitatem. Et ita sentiunt D. Thom. et Cajetan., citat. loc., et alii Doctores in 4, dist. 38; Soto, lib. 7 de Justit., q. 2, art. 1; et Navar., c. 12, n. 43; Lessius, lib. 2 de Just., c. 40, dubit. 13, n. 105; Azor, tom. 1 Inst. moral., lib. 11, c. 19, q. 14; Sanch., in Decalog., lib. 4 de Voto, c. 40,n. 65, et alii quos d. lib. 4de Voto, c. 7, num. 7, allegavi. Caetera, quae de obligatione voti castitatis desiderari possunt, inferius adjiciemus.
On this page