Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum votum simplex castitatis per se et natura sua irritet matrimonium postea contractum.

CAPUT IV. UTRUM VOTUM SIMPLEX CASTITATIS PER SE ET NATURA SUA IRRITET MATRIMONIUM POSTEA CONTRACTUM.

1. Prima sententia affirmat.—Probatur primo.—Haec quaestio tractatur a Theologis in4, d. 38, et ab aliis auctoribus in materia de matrimonio ; magis tamen propria est hujus loci, quia magis pendet ex cognitione voti simplicis, et necessaria est ad ejus vim et efficaciam explicandam. Nobis etiam conducet ad explicandam vim et naturam voti solemnis, etideo praetermitti hoc loco non potuit. Videtur autem haec quaestio fuisse controversa tempore D. Augustini, nam ille, lib. de Bono viduitatis, cap. 10, significat aliquos asseruisse nuptias post votum castitatis factas non esse nuptias, sed potius adulteria, et ideo separandos esse qui ita contrahunt. Quae sententia variis modis suaderi potest. Primo ex ipsa anuquitate; olim namque vota virginitatis et caslitatis, quee erant in usu Ecclesise, simplicia tantum erant, et tamen tunc ita impediebant matrimonium, ut irritum illud facerent ; ergo hic effectus sequitur ex intrinseca natura talium votorum. Consequentia est clara, quia tunc non erat solemnitas aliqua per Ecclesiam introducta, cui ille effectus tribueretur. Antecedens quoad utramque partem sumitur ex discursu Cypriani, in Epist. 62, in qua loquens de virginibus quae se Deo dicaverunt, plane indicat se loqui de privata dicatione per votum simplex, quia pullam facit mentionem ecclesiasticae solemnitatis. Et de iisdem loquens in lib. de Habitu virgin., ait seepe esse divites et locupletes, et ideo velle ornari, et in publicum prodire , ostentando divitias, quae omnia non consonant cum voto solemni, et tamen in eisdem locis significat matrimonia ab illis virgiuibus contracta non esse valida. Nam ea vocat adulteria, et separari praecipit, ac perpetuo excommunicari, si in eodem statu contumaciter perseverent, quae fieri non possent, si talia matrimonia valida essent. Idem sumitur ex Nicolao Papa, relato a Graiian., in cap. Quod interrogasti, 21 d., et ex multis aliis, quae habentur 27, q. 1, ubi inc. De viduis, dicitur viduas et puellas, quae in domibus propriis a parentibus vel per se habitum religionis mutaverunt, si postea nupserint, separandas esse ; constat autem illud votum esse privatum, et simplex.

2. Probatur secundo, ev jure.—Secundo arcumentor ex cap. E parte, 1, de Convers. conjug., ubi quidam conjugatus, qui vivente prima uxore monachalem habitum susceperat, et ab illa revocatus fuerat, illaque mortua secundam duxerat, ab illa separari cogitur propter priorem professionem. Ex quo sumimus argumentum, nam illa prior professio fuerat invalida ; ergo ad summum potuit inducere obhgationem voti simplicis , juxta cap. Quidam, eodem titul., et tamen matrimonium postea subsecutum reputatur invalidum ; ergo. Et confirmari potest ex cap. ult., Qui cler. vel vov., ubi mulier vovens castitatem sub conditione manendi in domo propria, et cum omni sua substantia, inhabilis censetur ad matrimonium, cum tamen votum illud simplex videatur.

3. Probatur tertio ratione. — Tertio argumentari possumus ratione, quia res alicui semel donata non potest alteri valide donari; sed per votum castitatis etiam simplex donatur Deo corpus, ut inserviat cultui ejus, abstinendo ab omni usu venereo, cui contraria est traditio, quae per matrimonium postea fit. Est autem ad hoc communis responsio, votum simplex non esse donationem, sed promissionem tantum, promissionem autem non habere vim irritandi subsequentem donationem. Sed contra hoc instat Scot., in 4, d. 38, quia respectu Dei donatio fieri potest per actum internum, nam illum potest Deus statim acceptare : hanc autem videtur habere votum simplex castitatis perpetuae, quia ad hoc fit ut corpus ex tunc consecretur Deo, et ideo non fit tanquam futura, sed tanquam praesens donatio; ergo ad impediendam contrariam traditionem, habet vim non tantum promissionis, sed etiam perfectae donationis. Accedit quod, licet demus esse solam promissionem, tamen propter excellentiam personae cui fit, videtur inducere majorem obligationem quam inducat traditio facta inter homines; ergo, si traditio alicujus rei homini facta impedit ne valeat secunda donatio alteri facta, obligatio promissionis facta Deo irritabit subsequentem donationer factam homini.

4. Secunda communis et vera sententia negat. — Nibilominus certa et communis doctrina est, votum simplex confinentiae seu virginitatis non facere irritum matrimonium subscquens, etiamsi illicite contractum sit: ita docent omnes Theologi, in 4, d. 38, sine ulla diversitate opinionum, et omnes Canonistae super jura statim citanda, et Summistae etiam omnes. Et videtur fuisse expressa sententia Augustini, in d. lib. de Bono viduitatis, cap. 10, ubi de illis, qui tales nuptias vocabant adulteria, inquit: Non mihài videntur satis acute et dilgenter considerare quid dicant. Et infra dicit ex illa falsa sententia sequi, ut a marilis separentur uxores, quasi adulterae sint, et non uxores : Ft cum colunt eas ( inquit)reddere continentie , faciunt maritos earum. adulteros veros, cum suis ucoribus vivis alteras duaerint. Sunt qui existiment Augustinum ibi non disputare contra eos, qui dicunt nuplias post votum castitatis non esse nuptias, sed contra Tertullianum et alios haereticos, qui damnabant nuptias viduarum, et hos tantum referre, cum ait : Proinde qui dicunt talium, id est, viduarum, nuptias non esse nuptias, etc. Quam interpretationem late prosequitur Fernandus a Mendoca, lib. 2 in Conc. Eliberit., cap. 20. Sed, esto verum sit, Augustinum in illo libro pracipue improbare illum errorem a cap. 4 et 5, hoc non enervat testimonium illud, sed potius confirmat pro instituto praesenti, tum quia verisimile est neminem unquam negasse matrimonia vi- duarum esse invalida ratione voti, sed solum ex alio falso errore damnante secundas nuptias ; tum quia ad impugnandum magis hunc errorem addidit Augustinus, etiamsi viduitati adjungatur votum castitatis, et ob eam causam peccetur contrahendo nuptias, nihilominus illas non esse adulteria, sed veas nuptias. Et hoc est quod ait in cap. 9: In viduali et virginalà continentia voti debito obligaia, non sohim capessere, sed etiam velle uuptias damnabile est. Infra vero subdit: Damnnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentie primam fidem irritam fecerunt ; quasi diceret, ut infra esponit: Damnantur nuptie non secundun se, nec quia vere non sunt, sed quia infideliter contracte sunt. Et hoc est quod cap. 11 subjungit : Quapropter non possunt quidem. dicere a proposito meliori lapsas, si nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia. sed plane non dubitaverint dicere lapsus et ruinas o castitate sanctiore, quee vovetur Deo, adulteriis esse pejores. Est ergo clara sententia Augustini, matrimonium peccaminose contrahi contra votum, et nihilominus validum esse. Nec dubitandum est librum illum esse Augustini, quidquid Erasmus sine fundamento dixerit, quem in hoc aliqua ex parte sequitur Hosius, in Confessione Catholica, cap. 56, tamen sine causa ; nam et stylus ipse Augustinum redolet, et tota libri doctrina est digna Augustino. Et Possidonius in indice illam epistolam recognovit. Adde eamdem doctrinam habere Augustinum in epist. 70 ad Bonifacium, quem locum infra circa vota solemnia latius expendemus.

5. Secundo probari potest eadem veritas ex Epiphanio, haeres. 61, ubi, ut superius dixi, ait Apostolos docuisse esse grave peccatum post votum castitatis conjugium inire; suhjungit vero postea gravius peccatum esse, occulte scortari, aut sub solitudinis vel continentie specie libidinem eaercere. Ex quo sic concludit : Melius est itaque (id est, minus malum est) unum peccatum habere, quam plura ; melius, lapsum a cursu palam sibi uxorem sumere secundum legem, et a virginitate multo tempore ponitentiam agere, et sic rursus ad HEcclesiam induci, quam quotidie occultis jaculis sauciari. Evidenter ergo docet tale conjugium validum esse, tum quia supponit in illo tantum esse unum peccatum, scilicet sacrilegium, quod non esset verum, si vinculum non teneret, nam omnes actus sequentes essent peccata. Tum etiam, quia supponit post peractam poenitentiam hujusmodi recipiendos esse in suo statu matrimonii. Aliter hunc locum interpretatur Bellarm., lib. 2 de Monach., cap. 34, de quoinfra.

6. In eodemque sensu videtur loqui Hieronymus, epist. 46, de vitando suspecto contubernio, cum ad virginem Deo per votum sacratam, quae cum juvene quodam non sine suspicione vivebat, sic loquitur : S virgo es, quid times diligentem custodiam ? si corrupta, cur non palam nubis * Supponit ergo illam esse capacem nuptiarum ; nec tamen illi permittit nuptias ut bonas, sed ut minus malas, sicut Epiphanius. Unde subdit: JVeque vero hoc dico, quod post peccatum tollam paenitentiam, ut quod male cepit, male perseveret, sed quod desperem iu hujusmodi copula divulsionemn. Et fortasse ob eamdem causam idem Hieronymus, lib. 1 Contra Jovin., dixit: Que post consecrationem mnupserint, non tam adultere sunt quam incesia. Dicitur enim generali vocabulo incestus, quaelibet illicita matrimonii conjunctio, ut sumitur ex les. $Si adulterium, tf. ad leg. Jul., de Adulteriis, maxime si sit contra religionem : adulterium vero non est, nisi ubi nullum est matrimonium inter eos qui conveniunt. Sentit ergo Hieronymus illa conjugia non esse adulteria, quia non sunt omnino nulla, sunt tamen incesta, quia sacrilega. Denique in eodem sensu accipiendum aliqui putant quod idem Hieronymus dixit, epist. 8 ad Demetriadem, in fine, ubi sic ait : Sanctarum virginum propositum, Angelorumque familie gloriam quarumdam non bene se agentium nomen infamat, quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Haec tamen verba non videntur tantum promissionem continere, aut consilium minoris mali ex suppositione pravae voluntatis, sed absolutam licentiam ac derogationem praebere, et ideo non videntur ita intelligenda, ut dicta sint ad virgines voto obligatas, sed ad alias socias, vel ancillas earum., quae votum non habebant, et ideo nimis licenter vivebant cum infamia sociarum virginum. Quem sensum satis declarant sequentia verba: Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine quam incomptam videris, dominam suspiceris. Et ideo, in epist. 22, monet idem Hieronymus : Sint tibi socie, quas jejunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et etas probavit et vita.

7. Probatur ex jure. — Superfluum alicui videri potest in re clara, et non controversa, et in jure satis declarata, Sanctorum Patrum testimonia congerere. Id tamen eo consilio facimus, ut per occasionem nonnulla Patrum obscuriora verba declaremus, et ut simul intelligatur quam vim tempore istorum Patrum haberet consuetum votum virginitatis, quod ad ea, quae postea dicentur, erit necessarium : omissis vero aliis Patribus traditur haec veritas in multis decretis Conciliorum et Pontificum, quae Gratianus refert, 27, quaest. 1, et d. 27. Refert decretum Theodori in suo Poenitentiali, quod videtur editum in Synodo Anglicana, ut sumitur ex Beda, lib. 4 Historiae Anglicanae, cap. 5. Verba Gratiani sunt: Si vir simplea votum virginitatis habens adjungitur uaori, postea non dimittat uscrem, sed tribus annis poniteat. Idem refert Gratian., cap. ult., 27, q. 1, ubi omittit illam particulam simpler, et deesse dicit in antiquis exemplaribus; necessario tamen ita intelligendum est decretum Gelasii Papae in Epistola ad Episcopos Lucaniae, cap. 23, et habetur eadem causa et q., cap. penult., ubi de viduis, quae sua voluntate castitatem voverunt, et postea nubunt, dicitur, licet graviter peccent, non esse cogendas, sed admonendas ut Deo satisfaciant, etc. Supponit ergo Pontifex illas non manere in malo statu, lidum, licet male contractum, alioquin Ecclesia non satisfaceret suo muneri eas in tali statu relinquendo. Verum est in cap. Viduas, ibidem, referri, aliud statutum esse in Concilio Martini Papae, et habetur in Concilio Triburien., cap. 25; sed fortasse jam ibi est sermo de voto solemni, seu solemnizato per Ecclesia statutum, de quo postea videbimus. Imo iden: Gelasius, in eadem epistola, cap. 29. idem indicat de sacris virginibus : nam si nupserint, non dicit eas esse separandas, sed condigna poenitentia afficiendas. Clarius hoc statuit Innocentius I, epist. 2, cap. ult., ubi satis expresse declarat se loqui de his, qui simpliceni tantum promissionem emiserant. Idem sumitur ex Concilio Toletan. I, cap. 16 et habetur in cap. Devotam, et cap. Hae vero, 27, q. 1.Praeterea noviorijure hoc expresse declaratum est in cap. Meminimus, et in cap. RBursus, qui Cleric. vel vov., et incap. unico de Voto, in 6. H

8. Dominium non amittitur per rei promissionem. — Ratio quam omnes Theologi reddunt, est, quia votum simplex est pura promissio : per promissionom autem alicujus rei non amittitur dominium ejus, et ideo si per voluntatem ejusdem domini alteri postea tradatur, valida est donatio, seu posterior contractus. Ita vero se habet matrimonium subsequens respectu prioris voti ; est enim quasi donatio, vel alienatio ejusdem rei, quae prius Deo promissa fuerat ; est ergo valida, quamvis contra fidelitatem Deo debitam fiat. Quae ratio non parum enervaretur, si vera esset sententia dicentium votum castitatis simplex non solam promissionem, sed etiam traditionem continerc. Sed illam sententiam nos supra rejecimus ; atque adeo ratio firma manet, quae confirmari potest exemplis circa promissiones et donationes aliarum rerum. Nam si quis promisit dare centum in eleemosynam, et^postea illa eadem det amico, donatio tenet, licet contra votum facta sit ; matrimonium etiam factum cum una, contra promissionem vel sponsalia de futuro etiam jurata cum alia, validum est. Sistendo ergo in ratione promissionis et voti simplicis, sine dubio est optima illa ratio.

9. Extra matrinoniwn non fit iraditio proprii corporis privata auctoritate et voluntate, ita ut quis fiat inhabilis ad matrimonium. —Quia vero instare aliquis potest ex Scot., in 4, d. 38, interrogando cur non possit quis ita facere votum simplex castitatis quoad illam in futurum servandam, ut simul in praesenti se tradat voluntarie Deo, ut ita ejus obsequio emancipatus maneat, quod alteripostea valide se tradere non possit ad usum matrimonii , ideo addendum est, quod supra dixi, non posse hominem sua privata voluntate sola ita alteri tradere corpus suum extra matrimonium, ut se reddat inhabilem ad matrimonium contrahendum. Ratio autem in superioribus etiam insinuata est, quia vel talis traditio fieret ipsi Deo immediate, vel alicui homini vice Dei : nihil autem horum dici potest probabiliter. Et quidem quoad priorem partem de Deo probavi hoc late, quia Deus in se nullum dominium potest ab homine accipere, quod non aliter melius declaratur, nisi quia ex vitalis donationis nullum jus utendi Deo acquiritur : dominium autem seu donatio ad usum ordinatur : ergo homo tantum potest dici tradere Deo corpus suum, nonut Deus Mlo utatur, sed potius ut ipse homo propter obsequium Dei non illo utatur suo corpore i tali materia ; hoc autem votum resolvitur in simplicem promissionem. Quod etiam videre licet in votis peregrinationis, aut eleemosynae , per quae homo etiam obligatur ad utendum vel pecunia, vel suis actionibus in tale Dei obsequium : quod non potest intellhgi per traditionem ordinatam immediate ad ipsum Deum, sed promissionem. Nam sicut in his votis se habet homo ad positivum usum talium rerum, ita in voto castitatis se babet ad talem non usum sui corporis.

10. Probatur in iraditione facta homini. — Quoad aliam vero partem de homine probatur primo inductione, quia per captivitatem vel servitutem transfertur dominium servi in herum, et tamen ex vi illius translationis non fit servus ita inhabilis ad matrimonium, quin factum teneat, etiamsi invito domino fiat: quod ex usu Ecclesia certum est; et idem censeo esse de jure omnium gentium, quo jure servitus estintroducta ; et fortasse non poterat aliter jure humano introduci, vel quia fuisset in praejudicium naturae, cujus propagatio impeditur, vel quia fuisset in spirituale nocumentum persona , cum matrimonium etiam in remedium concupiscentiae datum sit. Multo autem certius existimo, etsi possit aliquis sua voluntate se vendere in servum, non posse tamen ea conditione se vendere, ut potestate ducendi uxorem omnino se abdicet, atque ita inhabilem se ad matrimonium reddat , ut, si absque consensu domini illud contrahere tentet, non valeat; nunquam enim talis modus contractus inter homines factus aut intentatus legitur, quod est signum illum non cadere sub humanam potestatem. Quod etiam aliquo modo sumi potest ex cap. 1, de Conjug. servor. Deinde quantumvis aliquis promittat alteri suum obsequium, vel usum sui corporis per conjugium postea contrahendum cum illa, ita ut ex tunc velit se inhabilemreddere ad quodlibet aliud matrimonium, quasi donando alteri jus, vel potestatem quam habet ad conitrahendum, non potest ita id praestare, quin, eonon obstante, contractus postea subsecutus validus sit, sed solum utlicite non fiat. Quod eisdem fere argumentis et indiciis ostendi potest. Praeterea, etiamsi titulo religioso aliquis se donet hospitali, verbi gratia, propter Deum in perpetuum obsequium, et sub conditione non contrahendi matrimonium, et cum voluntate se inhabihitandi ad illud, quantum potest, ut liberius possit servire, nihilominus semper manet ita habilis ad matrimonium, ut, sicontrahat, factum teneat, ut constat etiam ex usu Ecclesiae, et a fortiori sumitur ex d. cap. 1, de Conjug. servor., etex cap. unic. de Voto, in 6, cumaliis pluribus supra citatis in confirmationem verae doctri- nae. Denique ante constitutionem quamdam Gregorii XIIL, Ascendente Domino, votum simplex castitatis fiebat in Societate cum traditione sufficiente ad constituendum verum religiosum, ut prius idem Pontifex declaraverat alia bulla, Quanto fructuosius, et tamen tunc non reddebat personam inhabilem ad matrimonium, nec poterat religiosus, etiamsi ipse vellet eo animo se tradere, et votum emittere, se inhabilem reddere ; imo neque, licet religio, nondum habens ad hoc facultatem a Pontdifice, vellet eo anmmo traditionem acceptare, fuisset effectus talis subsecutus ; quod est certissimum et indubitatum apud omnes; ergo signum manifestum est, solam privatam voluntatem voventis non sufficere ad hunc effectum , quantumcumque ipse illum intendat se tradendo iu quemcumque usum.

1l. Probatur ratione a priori. — Matrimoniwmn per procuratorem quando sit validum. — Ratio autem a priori esse videtur, quia homo non est absolutus dominus sui corporis mn quemcumque usum, unde non potest ita se vendere alteri, ut ei liceat illum occidere, mutlare , aut sine causa injuriose tractare ; sic etiam in particulari non est ita dominus, ut possit hane potestatem in alium transferre, aut jus In suum corpus quoad hunc usum, vel contrarium non usum dare, nisi per contracitum matrimonium ; et ideo, quantumcumque se obliget extra hunc contractum in ordine ad hunc usum, vel non usum, non potest habere rationem alienationis, vel abdicationis talis potestatis, sed solius promissionis. Hinc enim fit ut non possit aliquis ita dare alteri potestatem in corpus suum, ut pro se contrahat matrimonium , se etiam invito; et ideo, quando aliquis dat potestatem alteri, ut nomine suo matrimonium contrahat, si ante ipsum contractum revocet facultatem , matrimonium non valet; vel potest dare talem facultatem irrevocabilem, antequam habeat effectum, quod est signum non posse illam dare per modum alienationis, seu donationis, ideoque matrimouium subsecutum post quamcumque hujusmodi obligationem validum esse , etiamsi contra fidelitatem vel promisdionem factum sit. Ratio autem ob quam homo ex natura rei habet potestatem limitatam ad hunc usum, videtur posse desumi ex fine ejus ; ordinatur enim ad bonum et conservationem ipsius naturae ; propter hoc enim accipit homo a natura habilitatem et libertatem ad matrimonium et ad usum ejus ; et ideo, licet pro sua libertate possit ( ex natura rei loquimur ) se privare usu matrimonii , vel ad illam etiam privationem se obligare, non tamen potest propria auctoritate se inhabilem reddere ad usum contracti matrimonii, sed hoc reservatum est pubblcae potestati, quam D in Ecclesia a Christo collatam certo scimus. An vero ex natura rei esset in Republica, quaestio est ad materiam de matrimoniospectans.

12. Differentia inter dominium propri corporis, et aliarum rerum quoad alvnationem, etc. — Probatur tandem votum castitatis simpleum non irritare matrimonium. — Quocirca comparandum non est dominium hoc, quod homo habet corporis sui in ordine ad usum conjugalem, cum dominio aliarum rerum externarum, vel etiam atiarum actionum sui corporis. Nam res alias potest omnino a se abdicare, et similiter potest alienare dominium ad alias actiones per varios contractus, et in alium transferre, de quibus aliqua dicemus sequenti libro; at vero dominium in corpus suum in ordine ad conjugalem usum solum per contractum matrimonii potest alteri donari, quia est materia propria illius contractus, et non alterius; et eadem ratione per nullum contractum privata voluntate factum potest alteri ita donari ad alium usum vel obsequium, sive civile, sive religiosum, ut ex vi dominii alterius acquisiti maneat persona privata potestate contrahendi matrimo- ; nium, et se tradendi alteri in illum usum. Sunt enim haec jura diversorum ordinum et , rationum, et ideo non potest unum per aliud impediri. Neque etiam potest quis directe tradere alteri potestatem in suum corpus quoad non usum matrimonii, tum quia dominium non ordinatur directe ad non usum, sed ad aliquem usum, ex quo possit sequi illa negatio, quod in praesenti locum non habet extra contractum matrimonii, ut dixi; tum etiam quia alias, stando in solo jure nature, posset quis se inhabilem reddere ad matrimonium per donationem sui alteri factam; et N rursus posset ab ipso domino ad matrimonium habilitari, quia posset illi remittere donationem factam. Et similia multa possunt facile inferri, quae sunt plane absurda, et extra omnem usum; quae omnia satis indicant, quantumcumque homo se obliget Deo, vel homini propter Deum, ad non usum matrimonii, vel ad obsequium aliquod postulans matrimonii carentiam , nunquam potest a se omnino abdicare potestatem illam naturalem, quam habet ad contrahendum valide matrimonium, nec se inhabilem ad illud reddere. Atque ita concluditur, votum simplex castitatis, quantumcumque vovens sua voluntate conetur ac velit seipsum tradere ad praedictum non usum, non reddere ex se et natura sua hominem inhabilem ad matrimonium. Nam quod illa voluntas conjungatur cum tali voto, non mutat naturam ejus, ut supra ostendi, sed ad summum secum affert alium contractum inducentem etiam novam obligationem, quae per se etiam non potest personam ad matrimonium inhabilem reddere, ut ostensum est; ergo neque illa duo vincula simul conjuncta possunt illum effectum inducere, quia ex utroque simul non fit unum, ut sic dicam, intensive majus, quod posset habere effectus alterius rationis, sed est tantum quoddam aggregatum obligationum, ex quo etiam orietur aggregatum effectuum, ita ut singuli sint proportionati singulis vinculis, non tamen excedentes. Et eadem ratione, non potest illa voluntas vel traditio adjuncta voto simplici dare illi hanc vim, quia non mutat ejus naturam, ut dixi, nec traducit obligationem ejus ad alium ordinem, imo neque in seipsa fortiorem illam reddit, sed solum per aggregationem et additionem quasi extensivam. Et ideo recte dixerunt Scotus, PaIudanus, Cajetanus et alii. quoties votum castitaus reddit personam inhabilem ad matrimonium, id non esse ex soia rei natura, vel ex sola voluntate voventis, sed ex adjuncto Ecclesiae statuto.

13. Dubitatio : an cotum simpler, et solemue castitatis fuerit usitatum in Ecclesia ante tempora Innocentii II. —In prima ratione dubitandi in principio posita multa petuntur. Primum est, an in antiquo usu Ecclesiae votum castitatis, quod tunc fiebat, esset simplex aut solemne. Quidam enim putant fuisse tantum simplex extra ordinem sacrum usque ad tempora Innocentii II, qui matrimonia personarum, quae se Deo per religionis vota dicassent, irrita esse voluit. Sed hoc difficile creditu est. Sed quia infra de hoc puncto latius dicendum est, ideo nunc suppono utrumque votum simplex et solemne castitatis fuisse in usu multo ante Innocentium Il, etiam tempore Cypriani, vel fortasse etiam antea. Quod pro nunc ex verbis ejusdem Innocentii II ostendi potest; nam in Concilio Romano, cap. 1, quod refertur in cap. Ut ler, 21, quaest. 1, ubi declarat religiosorum matrimonia esse irrita, non loquitur tantum de re nova, aut a se inventa, seu instituta, sed de re antiqua; postquam enim disit, ut qui talia matrimonia contrahunt, separentur, subdit : Hujusmod: namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contraciam , matrianonium non esse censemus ; non ergo ipse irritat, sed ex ecclesiastica regula declarat esse irritum. Est enim obiter advertendum, propter gloss. ult.. ibi, non omne matrimonium contra legem ecclesiasticam esse irritum, nam etiam matrimonium , quod est contra votum simplex castitatis, est contra legem ecclesiasticam, et non est irritum, sed tunc solum est irritum, quando lex ecclesiastica ita prohibet, ut etiam irritare sufficienter declaret; censet autem Pontifex ibi, sufficienter hoc declarari, quoties lex non permittit contrahentes in eo statu permanere , sed praecipit separari perpetuo, argum. cap. Contradicimus, 35, q. 3. Quod si aliquando, non obstante valore matrimonii, separentur conjuges propter crimen iu eo contrahendo commissum, ut in cap. Non oportet, 2, 33, quaest. 4, id intelligendum est de separatione ad tempus, non perpetua , argumen. cap. primi et secundi, dc Matrimon. contract. contra interdict. Eccles. Constat autem multa jura Innocentio Il antiquiora ita prohibere matrimonia monialium vel monachorum , ut ea perpetuo dissolvenda per conjugum separationem statuant, ut citato loco latius videbimus, et interim sumi potest ex his, quae refert Gratian. 27. q.1.

14. Declaraturque breviter ex Epist. 2 Innocentii F, cap. 12 et 13, ubi aliter loquitur de virginibus quae simplici voto promiserant permanere in proposito virginali, et de illis quae simul velari meruerunt : nam illas priores tantum dicit fecisse pollicitationem, quam fideliter servare tenentur, et ideo poenitentiam esse illis injungendam si nupserint, non tamen esse separandas : posteriores vero dicit nupsisse Christo, et ideo si alteri nupserint, non esse admittendas in Ecclesia, donec vir moriatur, quod cum Gratian., 2, q. 1, S ult. , intelligo, nisi ab illo separentur; eas enim comparat cum illis adulteris , quae vivente priore conjuge alteri nupserunt, de quibus idem dicit. Juxta haec igitur duo decreta Innocentii intelligenda erunt omnia similia testimonia antiquorum Patrum : quoties enim significant matrimonium aliquod contractum post votum castitatis validum esse, loquuntur de personis laicis et secularibus, quae hujusmodi votum simplex emittere sole- bant. Quando vero talia matrimonia tanquam valida non admittunt, de personis per votum solemne Deo consecratis loquuntur. Quam regulam tribuit Gratianus, et juxta illam varia testimonia conciliat supra, et 27 d., S ultim. ; et si attente considerentur circumstantiae, non erit difficile hoc discernere , cujus rei varia exempla in sequentibus proferemus.

15. Unum ergo ex illis est, quod ex Cypriano adducitur in prima illa ratione, ejusque sensus postulatur. Et quidem Pamelius, in scholiis ad d. epist., n. 1, de voto simplici existimat Cyprianum loqui. Inter alias autem conjecturas quibus movetur , una est, quod nuptias adire illis feminis liberum erat; Iiberum autem appellat, non quia liceret, sed quia permittitur ab ipso Cypriano , propter vitandum majus malum. Sed, ut supra dixi, hoc non potest colligi ex tota epistola; nam verba illa, ex quibus id sumit, non habent illum sensum, quia, ut supra declaravi, illa non referuntur ad virgines jam voto obligatas, sed priusquam obligentur. At de alis jam voto ligatis expresse dicit, post peractam poenitentiam, accepta communione, ad Ecclesiam admittantur, hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postea reversae fuerint, aut si cum eisdem simul et in una domo sub eodem tecto habitaverint , graviori censura ejiciantur; et infra iterum repetit : S obstinate perseverant , nec se adinvicem separant , sciant se cum hac sua impudica obstinatione , nunquam a nobis admitti ad Foclesiam posse. Quomodo ergo illis matrimonium permitteret ? alioquin non illos separare praeciperet, si matrimonium inter eos validum esse posse judicaret. Ouamvis enim peccet, qui contra simplex votum castitatis matrimonium contrahit, Ecclesia tamen eos non separat, cap. Si vir, 27 d., cum aliis supra citatis; id enim esset contra jus alterius conjugis, et, moraliter loquendo, periculum animarum inde crearetur. Dicere vero potest aliquis, Cyprianum non loqui de illis, qui matrimonium contraxerant , sed qui turpiter miscebantur contra votum castitatis, et posse recte intelligi de voto simplici. Quae expositio posset quidem admitti, si aliae circumstantiae cogerent. Re tamen vera est nimis violenta, tum quia, si inter illas personas posset esse validum matrimonium, cum alias posset eo tempore privatim contrahi, non deberet absolute praecipere eas separari, sed examinare prius an essent conjugatae , necne; tum etiam quia nimis generaliter loquitur, et sine ulla limitationc. In quo plane non solum supponit conjunctionem illam esse iniquam, sed etiam non posse esse honestam. 16. Unde Gratian. , cap. 4 et 5, 27, q. 1, juncto S ultim. totius quaestionis, aperte intelligit Cyprianum ibi loqui de virginibus habentibus votum solemne castitatis. Et idem sentiunt ibi Hugo, Turrecr., et alii dicentes Cyprianum loqui de monialibus et sanctimonialibus , quae jam nubere non poterant. Et mihi videtur verisimilius, et conjecturae in contrarium multum urgent, si advertamus virgines Deo dicatas, seu velatas, eo tempore non semper habitasse in separatis monasteriis, sed in domibus parentum, ut colligi potest ex can. 27 Concilii Illiberitani, qui sic habet: piscopus. vel quilibet clericus alius, aut sororem, aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat. Loqui autem ibi Concilium de virginibus habentibus votum solemne virginitatis , non obscure colligitur ex can. 13 ejusdem Concilii. Utrumque etiam probat sufficienter can. 33 Concilii Carthag. IIL, statuens, u cirgines sacrae, si parentibus, a quibus custodiebautur, private fuerint , Episcopt procidentia in monasterio virginum, vel gravioribus feminis commendentur , etc. Constat autem Concilium illud fuisse multo post itempora Cypriani. Quod autem ibi sit sermo de | velatis virginibus, nomen sacrarum virginum satis ostendit, non enim solent ita appellari, nisi quae publico et solemni ritu Deo sunt consecratae. De his ergo loquitur Cyprianus, quas propterea dicatas et nuptas Deo vocat. Et ideo mirum non est quod supponat aliquas earum potuisse liberius discurrere et vagari , et in habitu minus decenti, et balneis uti, et societate hominum minus pudica; ex his enim conjecturis non statim colligitur illas solum fuisse dicatas voto simplici, sed non fuisse ita clausas et custoditas , sicut modo sunt Sanctimoniales. Quod autem Cyprianus ait quasdam illarum fuisse locupletes, vel ideo esse potuit, quia votum castitatis etiam solemne fortasse tunc fieri poterat sipe voto paupertatis, sicut nunc fit a clericis in sacris ; vel ideo dicuntur divites , quia habebant parentes divites, cum quibus habitabant. b 1T. Ad alia jura, quae in illa prima ratione citantur , juxta regulam positam respondendum est. Nam illa, quae habentur, 27, q. 1, ante cap. Nuptiarum, de voto solemni a Gratiano et Doctoribus intelliguntur , et a glossa, in cap. Aursus, verb. Apud Deum, Qui cler. et vov. Caput autem primum ibi citatum imprimis non habetur in Concilio Toletano, ex quo a Gratiano citatur. Deinde intelligi potest de voto simplici , quia ibi expresse non dicitur illa conjugia esse irrita, sed esse illicita et correctione digna. Est tamen haec difficilis expositio , quia ibi dicitur tales feminas perpetuo esse communione privandas, si emendare neglexerint, quod illicite perpetrarunt. Emendare enim non significat tantum agere poenitentiam delicti commissi , sed recedere ab eo, quod male factum fuerat : significat ergo dissolvendum et separandum esse tale conjugium ; supponitur ergo non fuisse validum. Et ideo glossa ibi, verb. Propriis, textum illum intelligit de voto solemni castitatis, quod fieri tunc poterat et solebat in domibus parentum, seu propriis, ut supra tactum est ; et ideo nihil obstat quominus votum illud potuerit esse solemne. Maxime cum ibidem dicatur factum quidem fuisse in domibus propriis, sed per susceptionem reIigiosi habitus. Solum potest huic interpretauoni obstare, quia in eo non est tantum sermo de virginibus, sed etiam de viduis; viduae autem eo tempore non admittebantur ad votum solemne faciendum, ut colligi potest ex Gelasio Papa, in alio cap. De viduis, quod habetur in fine ejusdem quaestionis, quatenus ibi dicitur viduas non esse cogendas ad servandam castitatem, licet illam promiserint, sed monendas.

18. Ad hoc tamen responderi potest negando minorem , quae ex altero c. De viduis non satis probatur , quia ibi non absolute dicit Pontifex viduas non esse velandas, sed nulla benedictione velandas esse, quod longe diversum est. Sed hinc nascitur major difficultas ; nam tunc quomodo dicere posset Pontifex tales viduas non esse cogendas ad servandam castitatein promissam, nam earum votum solemne fuisset ; nam viduae, quae velabantur , aequale votum cum virginibus emittebant , quamvis non acciperent velum benedictum, nec de manu Episcopi, ut ex multis capitulis ejusdem quaestionis colligi potest. Ad hoc vero responderi potest, negando Gelasium, in posteriori parte illius capitis, loqui de viduis velatis ; sic enim ait: De viduis sub nulla benedictione velandis superuus latius divimus disserendum. Quee si propria voluntate professam pristini conjugii casLitatem mutabili mente calcacerint , periculi carum intererit , etc. Dici ergo potest relati- vum illud que , non referre viduas velatas, sed viduas simpliciter ; ita ut virtute ibi distinguat duo genera viduarum: quaedam sunt quae velantur, de quibus nihil ibi dicit, sed dixisse commemorat ; aliae , quae votum casutatis privatim emittunt ; sic enim intelligo illa verba, si propria voluntate professam castilalem, etc., quae alia inferius subjecta declarant. Sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiae fidem debuerunt custodire. De his ergo tantum posterioribus dicit suae conscientiae committendas esse, et propositis peena et praemio exhortandas ; non vero ad castitatem servandam cogendas, quia votum earum rerum est tantum simplex. Haec autem espositio est difficilis, si semel admittamus Gelasium ibi non prohibere velari viduas, sed solum modum prascribere, scilicet, ut sine benedictione velentur, nam tunc juxta sincerum et planum contextum de eisdem sic velatis tractat, cum tradit modum quo inducendae sunt, et non cogendae ad castitatem servandam.

19. Et ideo aliter dici potest Gelasium quidem ibi loqui de voto simplici, et de viduis non velatis, nec velandis, quia ipse simpliciter prohibuerat viduas velari, et non sotlum benedici, ut clarius colligitur ex ejus epist., cap. decimo quinto, ibi: V'iduas velare Ponlificum nullus attentet, ubi nulla benedictionis mentio fit, nec fit distinctio de velo sacrato. Et ita videntur intellexisse illud decretum Patres Concilii Triburien., sub Arnulpho, cap. 25. Ipsi tamen addiderunt : Quod si vidua sponte velamen quamvis non consecratum sabi imposuerit, et in ecclesia inter velatas Deo sacrificium oltulerit, velit, nclit, sanctimonie habitum retinere debct. Sed negari non potest quin multo ante tempora Gelasii fuerit permissum viduis aeque ac virginibus sanctimoniales fieri, et velamen religionis accipere, hac tantum servata differentia, quod virgines, vel earum velum benedicebatur, non vero viduarum, ut colligitur ex multis capitulis, quae referuntur d. 27, q. 1, et signatum ex alio cap. De viduis, quod tractamus. Quod si quis dicat illud fuisse editum post Gelasium, illud imprimis certum est, quia non constat illud caput fuisse Concilii Toletan. IV. Et deinde in Concilio Arausic. I, quod multo antiquius est Gelasio, cap. 27, sermo est de professione viduae coram Episcopo, in qua vestem vidualem a presbytero accipiebat, quae professio non violanda dicitur; et additur, raptorem vero talium, vel ipsamn talis protessw- nis deseriricem merito esse dumnandam. kt idem fere habetur in Concilio Turonensi IT, cap. 21; et alia multa videri possunt in Concilio Mogunt. II, cap. 26; Concilio Toletan. IV, cap. 55; et Concilio Toletan. X, cap. 4. Etin Concilio Wormat., cap. 25, sacrum etiam velamen cis conceditur, quod postea jure noviori introduci potuit, sicut nunc durat, nam in hac re pro diversitate temporum et regionum magna sine dubio fuit varietas; nunquam tamen videtur fuisse absolute prohibitum, quin viduae possent religiosae fieri, sicut virgines, neque apparet uila ratio probabilis, ob quam Gelasius suo tempore absolute hoc prohibuisset. Solum ergo benedictionem vetavit, et ita communiter textus ille intelligitur.

20. Nihilominus semper videtur necessario dicendum, Gelasium in illo capite loqui de votis simplicibus. Neque enim verisimile est illud votum tale fuisse, ut matrimonium irritaret, et quod vidua contrahens matrimonium cum illo voto non cogeretur per Ecclesiam separari a marito : hoc enim servat Ecclesia in voto simplici castitatis, juxta cap. Fentens, et cap. Znsinuante, Qui cler. vel vov., quia tunc matrimonium validum est. In voto autem solemni nunquam dissimulat Ecclesia, ut ex tota illa q. 1, 97 causae, manifestum est. Et ratio etiam est evidens, quia illud esset permittere concubinatum perpetuum cum sacrilegio, cum scandalo, injuria et infamia prolis, et aliis infinitis incommodis. Cum ergo Gelasius ibi dicat pastores Ecclesive tuta conscientia posse dissimulare et tolerare tale matrimonium, non videtur dubium quin de illis loquatur, quae tantum votum simplex emiserant.

21. Atque ita intelligunt glossa ibi, Archidiaconus, Turrecr., et alii, Joan. Andr., Anton., etalii, in cap. Aursus, Qui cler. vel vov.; Hostiensis, in Summa, tit. Qui cler. vel vov., S 3. Ex hac vero interpretatione conantur aliqui ex illo textu colligere, antiquum votum castitatis feminarum sacrarum tantum fuisse simplex, quia eadem est ratio de quibusdam et de omnibus, et de virginibus ac de viduis, quia aequaliter vovebant, solumque in externa benedictionis caeremonia differebant. Sed hoc, ut dixi, verum non est, ut constat ex testimonio Innocentii citato, qui fuit antiquior Gelasio. Credibile ergo est, quamvis tunc esset status monialium, in quo viduae ctiam veram professionem et votum solemne emittebant, fuisse etiam alias, quae privatim in suis domibus castitatem vovebant, et sua etiam sponte et voluntate habitum aliquem peculiarem, aut velum illius voti significativum assumebant. De his ergo tantum loquitur Gelasius in illo capite, ut verba ejus indicant, quae in prima expositione adnotavimus, quae quoad hanc partem nobis probatur, et simpliciter sustineri potest; ita ut prius agat de viduis solemniter velatis, quae erant religiosae, de quibus nihil dixit, nisi ut non benedicantur, quia in reliquis pares erant cum aliis monialibus ; postea vero tractat de voventibus tantum simpliciter castitatem etiam publice, et cum aliqua veli vel habitus mutatione, qualem nunc etiam fieri videmus in multis, tam viduis, quam virginibus, quae vulgo Peate appellantur.

22. Superest adhuc in illo argumento respondendum ad cap. Quod interrogasti, 97 d., in quo, quartum ad praesens attinet, nulla est difficultas, quia manifeste ibi est sermo de voto solemni, ut patet, tum quia de vidua, de qua ibi est sermo, dicitur, sacrum velamen capiti suo imposuisse ; quamvis enim velum aliquod peculiare possent viduae seculares castitatem vovendo sua voluntatc assumere, velum autem sacrum non nisi in professione religionis. Tum etiam quia ibidem subditur: Et finacit se sub codem velamine sanciimonialem esse. Et ita intelligunt textum illum glossa et Doctores. Quod autem in eo textu videri potest difficile, quomodo matrimonium ab iila femina contractnm censeatur irritum et dissolvendum, cum ibi supponatur votum illud seu professionem religionis, non ex animo, sed ficte fuisse factum, quia tunc votum non fuit validum, et consequenter personam non potuit reddere inhabilem ad matrimonium: ad hoc vero dicendum est Ecclesiam non judicare de occultis, ct ita etiam non credere illi internae fictioni, quando defectus consensus exterius probari non potest, ut latius dicemus infra tractando de professione religiosorum, ubi etiam videbimus an potuerit Ecclesia, non obstante illa fictione, irritare matrimonium postea subsecutum, et an de facto id fecerit.

23. Ad secundum argumentum respondetur, licet illa, quae in eo citantur difficilia for- i tasse sint, tamen in praesenti quaestione difficultatem non facere, quia illa solum censentur irritare matrimonium, quae solemnia judicata sunt, et annexa professioni religionis, ut ex ipsis juribus et communi interpretatione manifestum est. Est autem difficile in priori cap. E parte, quomodo professio facta vivente priori conjuge valida fuerit, et sufficiens ad irritandum secundum matrimonium contractum post mortem ejus. In posteriori autem cap. ult., diflicile est, quomodo professio, facta sub conditione repugnante paupertati, valida etiam censeatur, et sufliciens ad irritandum matrimonium subsecutum. Sed hae difficultates luculentius expeditae sunt superius, explicando conditiones necessarias ad valorem professionis religiosae. Nunc breviter ad priorem difficultatem dicitur, illud votum fuisse validum et solemne, quia factum fuit consentiente uxore, qui solus consensus ex parte uxoris est necessarius et sufficit ad valorem professionis. Quia vero uxor ipsa castitatem non voverat, ideo illa vivente redditus est ei maritus, ut ipsa suo jure uteretur, et ne castitatem, quam non promiserat, servare cogeretur ; illa vero mortua non potuit simile jus alteri de novo acquiri. Ad alteram vero difficultatem, quae gravior est, respondetur, vel conditionem illam tractu temporis tacite fuisse sublatam; nam cum femina illa, post votum factum, habitum religionis susceperit (scilicet professorum), et in eo biennio permanserit, tacite jam consensit in omnia substantialia religionis. Vel certe conditio illa a principio non fnit de dounio et proprietate substautia retinenda, sed de usu et administratione de consensu religionis, in quo sensu etsi conditio esset indecens, non tamen contra substantiam religionis.

24. Ad tertiam objectionem responsum jam est, votum simplex castitatis nec per se includere traditionem, neque, etiamsi ex accidenti ilam habeat adjunctam, sufficere per se ad irritandum subsequens matrimonium, secluso statuto Ecclesiae. Ad replicam autem ibi factam respondetur : licet circumstantia persona, cui per tale votum fit promissio, multum angeat, et ad ordinem altiorem elevet obligationem promissionis , nihilominus non habet eam formalem repugnantiam cum traditione matrimonii, quam habet unum matrimonium cum alio, vel prior donatio ejusdem rei uni facta cum donatione facta alteri. Et ideo circumstantia illa potest quidem augere culpam, non tamen valorem matrimonii impedire.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4