Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Ad quid obliget simplex votum castitatis post matrimonium contractum.

CAPUT V. AD QUID OBLIGET SIMPLEX VOTUM CASTITATIS POST MATRIMONIUM CONTRACTUM.

1. Quamvis tale matrimonium inique factum valeat, non tamen per illud, votum simplex castitatis extinguitur, aut ejus obligatio omnino tollitur, si revera votum ipsum absoIute fuit de castitate servanda. Quia, licet votum semel et iterum violetur, semper in futurum oblgat, quando ex se perpetuum est; et quamvis non possit quoad omnia servari, propter mutationem rerum factam, nibilominus ad ea saltem obligat, quae manent sub potestate voventis, quae omnia ex superius dictis de voto in genere satis nota sunt. Quae vero sint ea, ad quae tale votum obligat, in particulari explicandum est.

2. Prima difficultas : an cum voto castitatis contrahens matrimonium, possit illud consummare, saltem reddendo debitum prima vice.—Primum autem ac praecipuum punctum in hoc dubio est, an is, qui sic contraxit, possit licite consummare matrimonium, saltem reddendo debitum prima vice. Et ratio dubitandi est, quia si alter conjus petat, exigit jus suum; ergo alter potest licite reddere sine nova violatione voti, quia propter mutationem factam in materia jam non est in illius potestate morali servare votum quoad illum actum; ergo non peccat reddendo. In contrarium autem est, quia, si ille velit ingredi religionem, potest juste debitum negare, quia revera non est simpliciter debitum, sed solum sub ea conditione, nisi malit relhgionem ingredi ; ergo tenetur servare castitatem, eo modo quo potest; ergo si matrimonium consummet, iterum violat votum.

3. Communis sententia negat licite posse consummare. — Probatur grimo. — Secundo. — Propter rationem posteriori loco factam, est communis sententia, votum illud obligare ad non consummandum matrimonium, ita ut si alter conjux velit perpetuam cum ipso castitatem servare, possit licite in seculo manere, et matrimonium ncn consummare; si autem alter nolit, sed jus suum exigere, teneatur potius religionem ingredi et profiteri; ita supponit D. Thom. 2. 2, q. 189, art. 8, argum. 3, et clare affirmat in 4, d. 38, q. 1, art. 3, q. 2, ad 3, ubi idem tenet Palud., q. 3, art. 5. concl. 5; Richard., art. 7, q. 1 et 2; Supplem., Gabr., q. 4, art. 3, et d. 27, q. 2; An- tonin., 3 p., titul. 1, cap. 93. 8 9, et cap. 16, S 1; Veracruz, in Speculo conjugiorum, p. 1, art. 15; Sylvest., Matrimonium, 1, q. 5; Navarr., in Summa, cap. 16, num. 30, ubi dicit omnes (nulla addita exceptione) tenere hanc sententiam. Fundamentum jam explicatum est , potestque variis modis confirmari. Primo, quia si talis persona, habens votum castitatis, absque interventu matrimonii propter alia seculi, vel suae naturae impedimenta, non posset moraliter servare castitatem, teneretur ingredi religionem ad eam servandam; ergo quando impotentia ad castitatem servandam provenit ex matrimonio illicite contracto, multo magis tenebitur, ut integram castitatem servet. Secundo, si quis non posset vitare fornicationem nisi ingrediendo religionem, teneretur ingredi; ergo qui non potest vitare copulam eontrariam voto, nisi ingrediendo religionem, teneretur ingredi, si intrando possit illam vitare. Patet consequenia, quia non minus mala est violatio voti quam fornicatio. Tertio, quia ille, qui reddit debitum prima vice, nullam habet excusationem, nam si quam habet, maxime quia negando injuste ageret; sed hoc est falsum; ergo. Quarto, quia si post contractum matrimonium ratum quis emisisset votum castitatis, peccaret postea consummando matrimonium, quia talis persona hanc potissime castitatem vovere censetur; sed tam efficax est votum quod praecessit, quam factum post votum; ergo.

4. Secunda sententia affirmat .— Pundameniun primum. — Confimatur. — Nibhilominus multi auctores moderni contrariam sententiam ut veram, vel saltem ut probabilem et (tutam, docuerunt, Soto, in 4, d. 38, q. 2, art. 1, ante concl. 3; Ludovic. Lopez, in Institutione, part. 1, cap. 50; Cordub., in Summa, q. 136, qui referunt Victoriam pro hac sententia, qui eam insinuat in Summa, 4, n. 273, quatenus sine restrictione dicit, votum simplex non impedire quin, si matrimonium contrahatur, teneat, et liceat reddere debitum, et consequenter nec teneri ingredi religionem ad servandum votum. Et eodem modo citari potest pro hae sententia Ledes., in 2, p. 4, q. 55, art. 14, et 66 q., art. 4; et Veracruz supra censet hanc opinionem esse practice probabilem. Quam etiam aperte supponit Angel., Matrimonium, 3, impedim. 5, n. 2, qui etiam addit, quod, licet contraxerit cum proposito ingrediendi religionem, mutato proposito non peccat consummando, quae nimia licentia est; sed de hoc puncto jam dixi supra. Hanc etiam opinionem tenet Henriq., lib. 2 de Matrimonio, cap. 2, n. 8; Sancius, lib. 9 de Matrim., disp. 34, n. 3, et in Decalog., lib. 4 de Voto, cap. 21, n. 12. Fundamentum hujus opinionis est, quia ille non vovit religionem, sed tantum castitatem , cum tanto onere, quale est mutare statum, et religiosum fieri. Quod probatur, quia votum non obligat ultra intentionem voventis: ille autem, qui castitatem vovit, non intendit secum tanto rigore et onere ad castitatem obligare, maxime tanta rerum mutatione interveniente. Nec refert quod illa mutatio ex propria culpa acciderit, si jam de facto impossibilitas vel diflicultas nec cogitata, neque intenta existit. Quod confirmatur et declaratur exemplo: nam si quis, eo tempore quo habet abundantiam divitiarum, aliquas eleemosynas vovisset, postea vero sua culpa ad tantam paupertatem devenisset, ut non posset votum implere, nisi cadendo ab siatu, et alium vilem vel onercsum sumendo, non esset ad hoc obligandus ex vi talis voti ex sententia omnium ; ergo eadem ratione in praesenti non est aliquis cogendus ad servandum votum cum tam gravi mutatione status, quam non promiserat.

5. Secundum fundamentum. — Secundo, praecipue prcbatur haec opinio ex Joanne XXH, in Extravag. Antique, de Voto, ubi agens de illo, qui post matrimonium ratum non consummatum ordinem sacrum suscepit, inquit: Ad ingressum hujusmodi (id est, religionis) per dieecesanum instanter moneri precipimus, et induci ; quod si forsan renuerit adimplere, ipswm, si sponsa ejus institerit, per censuram ecclesiasticam compellendum decernimus, coniracium anatrimoniwm consummarc. Exgo, ex sententia Pontificis is, qui habet votum castitatis in statu matrimoni rati, potest licite nolle ingredi religionem, et matrimonium consummare reddendo debitum petenti; nam si hoc non liceret, non posset Ecclesia per censuras ecclesiasticas ad id compellere, sed deberet potius per censuras cogere hujusmodi personam ad ingressum religionis. Unde recte glos. ibi, verb. Nenuerit, notavit, supponere expresse posse renuere, scilicet, licite. Nec refert, imo potius juvat, quod tale votum fuerit emissum post matrimonium contractum ; nam si hoc non obligat ad ingressum religionis propter servandam castitatem, multo minus obligabit quando praecessit, quia existente jam matrimonio poterat etiam videri difficultas, et necessitas ilius medii ad implendum votum, et ideo videri poterat volita et intenta castitas etiam per illud medium, quod secus est in nostro casu. Dicere autem quis potest votum castitatis annexum ordini non aliter intendi a vovente, nisi prout Ecclesia illad intendit, et quia in eo casu Ecclesia nonr vult amplius obligare, ideo neque ex peculiari intentione voventis plus obligare votum ; quando autem votum absolute fit ex propria voluntate, multo plus obligare. Sed hoc nullius momenti est, tum quia votum clericorum ex intentione Ecclesiae revera est absolute et simpliciter votum castitatis; ium eliam quia ibi Pontifex non limitavit tale votum, sed explicavit naturam ejus; unde ideo dixit hujusmodi clericum esse monendum, et non cogendum ingredi religionem, quia ex vi solius voti castitatis ad hoc non obligabatur, et alio titulo aut juste aut convenienter cogi non poterat.

6. Tertium fundamentum.—Ttertio, videtur haec sententia manifeste probar ex Innocentio ilI, in cap. E« parte, de Convers. conjug., ubi mulier quaedam, post matrimonium ratum, votum castitatis emisit ; consultus autem Pontifex quid agendum cum illis esset, respondit : S? voluerit iu domo propria manere, quasi propositum castitatis servatura, nilulominus consummandum est matrimonium jam contractum, nisi se voto (inquit) astrinverit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest ut, relicto scculo, religionis propositum exequatur. Ubi non solum de voto castitatis, sed etiam, quod gravius est, de subsequente loquitur, dicitque non obligare ad ingressum religionis propter vitandam consummationem matrimonii, nisi habuerit conjunctum votum religionis. Quod enim haec sit mens Pontificis, manifestum est, tum quia absolute dicit, si velit in domo propria manere, quod profecto non diceret et absolute admitteret, si absque peccato id velle non posset ; tum etiam quia, si mulier habuisset votum religionis, fuisset compellenda ad ingressum, ut ibidem dicitur, non alia ratione, nisi quia ad hoc tenebatur ex voto, et quia non poterat matrimonium sine peccato consummare ; ergo signum est ex solo voto castitatis ad hoc non fuisse obligatam, nam si fuisset, etiam esset compellenda.

7. Heaec secunda sententia secura et probabilor judicatur, et approbatur.—Haec ergo posterior opinio tanquam rationi et juri etiam positivo valde consentanea, non solum secura mihi videtur, sed ctiam in rigore proba- bilior. Addo vero juxta jus proxime citatum, monendum esse hujusmodi hommem vela confessore, vel a praelato, si postea de impedimento illi constet, ut religionem ingrediatur. Non est autem instanter monendus, nedum obligandus, ut renuntiet aliquo modo anno probationis, neque ut cum maxima difficultate et repugnantia profiteatur, etiamsi post probationem religio sibi displiceat, quia hoc non solum sub obligationem non cadit, verum etiam potest esse valde periculosum, et nocivum animae. Denique, si quis voluerit ad fnajorem securitatem dispensationem procurare, existimo posse ab Episcopo concedi, non simpliciter quoad votum castitatis, sed quoad licentiam consummandi. Neque erit alia causa necessaria praeter difficultatem et impotentiam servandi castitatem, nisi per tale medium.

8. Responsio ad pri, wm fundamentum contrarie sententic. — Ad primam confirmationemn.—Ad fundamentum contrariae sententiae, negatur ex voto castitatis obligari quempiam ad servandam castitatem per omne medium possibile, etiam includens talem mutationem status, sed per media proportionata, quae moraliter cecidisse intelliguntur sub intentionem voventis. Ad primam autem confirmationem negatur exempli similitudo. quia nunquam potest esse homini soluto ita difficile servare votum castitatis sine ingressu religionis, quin simpliciter, imo etiam moraliter sit sibi possibile, quia et libertatem habet, et orare potest, et procurare auxilium gratiae. Quoties ergo videtur tali homini necessarius status religionis, vel est tantum necessitas secundum quid, id est, ad melius esse, vel est necessitas tantum ex suppositione, scilicet, quia ipse est negligens, et in praesenti statu non facit quod in se est, quae suppositio etiam in praesenti libera est, et tolli posset, et ita etiam posset servari castitas sine ingressu religionis. At vero in nostro casu maitrimonium jam semel factum tolli non potest, nisi per religionem, et illo durante, non est in potestate hominis licite negare debitum; et ideo casus ille censetur impotentiae simpliciter, et in priori voto non comprehensus.

9. Ad secundam confirmazionem.—Ad tertiam confirmationem.—Ad secundam confirmationem eadem est responsio, supponit enim antecedens impossibile ; nulla est enim necessitas quae extra religionem ad fornicandum cogat, nisi voluntaria, quae potius erit moralis occasio, quam necessitas. Deinde non est bona illatio; nam supponit primam copulam reddendo debitum esse conptrariam voto, quod nos negamus; quod si intelligatur de contrarietate quasi materiali, tunc non est par ratio, quia hoc modo non exequi votum non est ita intrinsece malum, sicut fornicari, nam ex impedimento denuo orto cessare potest obligatio voti, ut supra est ostensum. Ad tertiam confirmationem negatur antecedens, nam revera habet illa persona justam excusationem in reddendo, quia non posset injustitiam excusare negando, nisi assumpto medio difficillimo religionis, ad quod non se obligavit.

10. Ad quartam confirmationem. — Votum casti!atis post matrimonium factum non obligat ad ingrediendam veligionem. — Ad quartam respondetur primo, consequentiam non esse necessariam, quia, ut jam tetigi, quando votum subsequitur post matrimonium ratum, videtur plane intendere vovens servare castitatem , non obstante tali matrimonio, quod cum non possit facere nisi dissolvendo illud, consequenter hoc etiam intendere videtur. Quae ratio non habet locum , quando votum antecessit. Et explicari potest exemplo proxime posito; nam si quis vovit dare eleemosynam jam constitutus in tali statu necessitaiis, vel minoris abundantiae, obligabitur ad dandam illam, etiamsi necesse sit suum statum diminuere, quia cum illa necessitas non supervenerit , sed fuerit praecisa , convincitur se voluisse obligare illa necessitate non obstante ; quod secus est quando necessitas supervenit voto, et non fuit praevisa. Ita ergo dici posset in praesenti. Secundo vero respondeo, quod, licet multi admittant illud antecedens tanquam certum , ut videre licet in Palud.. d. 32, q. 9. Anton., 3p., tit. 1, cap. 99 $S9. Sylvest., verb. Fotun. 5, q.2 et aliis Summistis , nihilominus ex dicta Extravag. Jcannis XXII videtur oppositum aperte colligi; nam si votum solemne castitatis annexum ordini sacro ad hoc non obiigat, ut ibi dicitur, cur obligabit votum simplex ? Inquirenda ergo est diligenter intentio vovenlis; nam ex illa colligenda est obligatio ; nam votum ipsum ex vi materia et objecti revera ad hoc non oblgat, ut probant argumenta facta.

11. Ex intentione voventis poterit obligare ad ingressum religiouis, et non reddendam copulam. — Fieri autem potest ut vovens intendat directe ac formalter se obligare ad servandam castitatem, etiam respectu suae sponsae, non reddendo seu consentiendo desiderio ejus. Et hoc ipsum potest intendere duobus modis : primo, cx ignorantia, quia putat se posse licite id facere permaneudo in seculo; et tunc clarum est non obligari ad incrediendum religionem, neque ad debitum non reddendum, nisi forte ex conscientia erronea, quae est per accidens, alioquin enim ignorantia illa causabit involuntarium, et ideo illa ablata potest licite reddere debitum. Alio vero modo potest quis habere illam intentionem ex certa scientia ; et tunc necesse est ut vel in particulari velit medium religionis tanquam necessarium ad intentionem implendam, ut supra argumentabamur; vel certe ut saltem in generali velit omnino abstinere a copula matrimoniali, eo modo quo hlcite potuerit, et in utroque casu censeo manere obligatum ad ingressum religionis. Et de priori quidem est res clara : de posteriori autem patet, quia in illa intentione generali includuntur omnia media necessaria, quae hcet difficilia sint, tamen quia haec difficultas est sufficienter praevisa, cum status matrimonii jam supponatur, ideo medium etiam religionis in illa intentione generali comprehensum censetur.

12. Dubitatio specialis in hoc puncto : quid, si habeat animum non implendi votum.— Resolutio. — Sed quid, si quis faceret tale votum animo quidem se obligandi ad castitatem integram , sine intentione tamen implendi votum; obligabiturne tunc ingredi religionem ex vi talis voti? Videtur etiam consequenter ita esse affirmandum ; nam, juxta generalem doctrinam supra datam, ut votum obliget, sufficit ut sit intentio obligandi, etiamsi habcat animum non implendi. Nihilominus m praesenti censeo ex tali voto non oriri hujusmodi obligationem. Ratio est, quia tale votum non obligat ad religionem ex vi materiae, et immediata ejus promissione (supponimus enim uon habere expressam et formalem intentionem se obligandi ad religionem); obhgare ergo debet ex virtuali intentione propter connexionem talis medii cum materia voti. Haec autem virtualis intentio excluditur per formalem intentionem non servandi votum illud; nam ille revera non vult se obligare ad servandam castitatem per tale medium, sed temere illam vovet, quia illam servare non putat; non est ergo tunc obligandus, nisi ad castitatem illam, quam in tali statu servare potest, nempe conjugalem. Idemque censceo generatim dicendum, quo- ties hoc votum fit sine expressa intentione se obligandi ad non reddendum debitum, sed solum confuse de servanda castitate ; interpretandum est enim de castitate conjugali durante illo matrimonio, vel melius de castitate quantum in ipso fuerit, durante illo statu, ac deinceps perpetuo, sicut si factum esset votum post matrimonium consummatum.Quia si vovens non cogitavit de dissolutione matrimonii, vel separatione ab altero conjuge, interpretanda est ejus intentio, eo modo quo honeste et prudenter haberi potest, absque mutatione status, seu extra religionem, ad quam nemo est obligandus, nisi de formali vel virtuali ejus consensu satis constiterit: et hoc totum probat dicta Extrav. Joannis XXI.

13. Secunda difficultas : an habenti cotum castitatis liceat petere debitum.— Ulterius vero inquiri potest, an liceat in eo casu non soIum reddere, sed etiam petere debitum. Pars enim affirmans suaderi potest, saltem juxta opinionem eorum, qui putant post semel consummatum matrimonium lcere habenti tale votum non solum reddere, sed etiam petere debitum ; nam si hoc licet secunda vice , cur non etiam prima? quia prima non contulit novum jus ad secundam, nec minuit obligationem voti. Tenet autem illam opinionem glossa, in c. Si quis cotum, 91, q. 1; et Hostiensis , in c. Bursus , Qui cler. vel vovent., quos refert et sequitur Angelus , Matrimoniwn, 3, impedimento 5, n. 3. Et videntur in hoc fundari, quia per matrimonium consummatum extinguitur votum castitatis. Nihilominus certissimum esse debet in eo casu non licere agere contra votum petendo usum matrimonii ; ita docent omnes Doctores, tam citati in superiori puncto, quam proxime hic citandi, et Canonistae omnes, in d. c. Eursus, et in c. Quidem , et in c. Placet, cum glossa ibi, de Convers. conjug. ; glossa etiam in c. A gathosa, VT, q. 1, et sumitur etiam ex dict. Extravag. Joannis XXII, ibi: S sponsa ejus institerit. Ubi glossa infert : Non ergo aliter matrimonwm cogitur consummare ; nos autem inferre possumus : Non ergo aliter licet ei consummare, quia tapntum ei licet, quod juste excusare non potest in eo statu; potest autem juste excusare petitionem, licet non possit juste resistere petenti, et ideo in tali materia haec duo convertuntur, quod potest fieri licite, et quod potest etiam per coactionem exigi. Ratio autem constat ex principiis positis in initio capitis. Nam votum castitatis , non obstante matrimonio male postea contracto, obligat ad totum illud servandum, quod sine injuria alterius conjugis servari potest; ergo quantum est in se tenebitur abstinere a ccnsummatione matrimonii.

14. Satisfit argumento partis contraria. — Votum castitatis non extinguitur per matrimonium conswnmatum. — Ad argumentum autem de subsequentibus actibus post consummatum matrimonium, fortasse responderent auctores illius sententiae, per matrimonium ratum, et non consummatum, non extingui votum castitatis; post consummationem autem manere extinctum , et ideo non esse similem rationem. Verius tamen respondetur sententiam illam falsam esse, et contra communem Doctorum, quos citavimus; et fere in iisdem terminis declarata est in c. Quidemn, et c. Placuit, Qui cler. vel vovent.; et sequitur ex ratione proxime facta. Et addi possunt hoc loco, quae supra diximus de voto castitatis emisso a conjuge post matrimonium contractum, nam, supposito valore talis voti, eadem ratio est de illo, et de eo quod antecessit matrimonium. Falsumque est et improbabile dicere extingui votum castitatis per matrimonium consummatum, potiusquam per ratum ; nam tale votum certum est oblgare durante matrimonio ad castitatem saltem conjugalem. Certum etiam est mortuo conjuge obligare ad non nubendum iterum ; ut est communis sententia, et dicto loco ostensum est. Neque est ulla ratio ob quam copula subsequens extinguat votum, potius quam vinculum ; solum ergo efticit ut matrimonium longe indissolubilius sit, quam ante consummationem esset ratione solius vincult. Reliqua igitur, qua ad obligationem hujus voti spectant, ejusdem rationis sunt, cum his quae pertinent ad simile votum emissum post matrimonium vel ratum, vel etiam consummatum ; illa vero tradenda sunt inferius, cum de irritatione horum votorum agendum, ubi late explicabimus quomodo censeatur quis reddere et non petere debitum, etiamsi alter non expresse petat, sed insinuet, vel quocumque modo necessitatem aut periculum suum ostendat.

15. Dubium primum circa votum castitatis imper feclum, seu quoad unam pariem emissum, ad quid obliget.—qQuam obligationem inducat votum castitatis temporale.—Solum superest in hoc capite adverteudum praedicta procedere in voto, quod simpliciter est votum castitatis. Quod in principio ejus significavi, cum dixi: Si votum ipsum absolute et simpliciter fuit de castitate servanda. Si autem votum castitatis tantum sit dimidiatum, seu secundum quid, considerandus est modus ejus, ut juxta proportionem debitam intelligatur ejus obligatie. Itaque si votum fuit temporale, tunc cessat ejus obligatio, quando tempus finitur; unde si ante illud tempus elapsum matrimonium contrahatur, peccatur mortaliter contra votum, regulariter loquendo; minus tamen graviter quam si votum esset perpetuum, quia minus est castitas religioni obligata, et ita minor etiam est obligatio religionis. Dico autem, regulariter, quia si matrimonium fieret cum animo non consummandi matrimonium ante elapsum tempus obligationis voti, facilius posset hic vitari periculum, et consequenter etiam peccatum. Non est tamen id facile permittendum, nisi fortasse inter absentes, et quando tempus est adeo breve, ut nullum sit morale periculum cohabitationis ante conveniens tempus. Quin potius, etiamsi matrimonium illicite contractum sit, tenetur qui habet votum procurare, quantum potuerit, ut copula differatur usque ad legitimum tempus. Et, ut ego opinor, quamvis non habeat animum ingrediendi religionem, potest se continere toto tempore a jure concesso ad deliberandum de tali ingressu, quia in hoc utitur jure suo, et quod hodie non appetit, poterit cras fortasse appetere. Unde si tempus voti adhuc durat, potest et debet negare debitum, quia in hoc non facit alteri injuriam, et aliunde tenetur quartum in se est pro tunc castitatem servare. Et haec addi possunt superius dictis in praecedenti puncto, ad limitandam vel explicandam resolutionem ibi positam ; nam si votum temporale habet hanc vim, *multo magis habebit perpetuum. Tunc ergo solum licet, non obstante voto castitatis, consummare matrimonium reddendo debitum, quando aliquis jam non habet jus, vel legitimam ullam rationem negandi, vel ditferendi copulam. Unde etiam a fortiori in temporah voto, si tempus ejus diuturnius est quam duorum, verbi gratia, vel trium mensium, licebit, et necessarium erit reddere debitum transacto tempore pro quo illa facultas durat, petere autem non licebit, donec tempus finiatur.

16. Ad quid obliget votum castitatis parLiale.—At vero si votum castitatis sit tantum partiale, consideranda est pars quae vovetur. Nam imprimis esse potest votum castitatis conjugalis. quod ad praesens nihil refert, quia neque illud impedit quin matrimonium licite contrahatur, nec propter matrimonium contractum mutat obligationem suam; eadem enim semper durat, cum nihil sit quod ei repugnet. Aliud partiale votum esse potest votum virginitatis, non in eo sensu in quo solet absolutam castitatem includere, sic enim idem, vel ejusdem rationis est cum voto castitatis juxta personae capacitatem, sed in eo sensu, quo aliquis solum vult se obligare ad non viclandam virginitatem, abstinendo solum a primo actu, et non amplius. Quod quidem votum rarissime fit, et nisi expresse ita explicetur a vovente, nunquam ita est intelhgendum, ut supra iradidimus ; tamen, quia ex voluntate voventis satis explicata non repugnat hoc fieri, dicendum in praesenti est hoc etiam votum ex se impedire ne matrimonium licite fiat. Patet, quia matrimonium, quantum est ex se, obligat ad agendum contra tale votum. Secundo dicendum est etiam post matrimonium contractum peccare conjugem habentem tale votum petendo, vel procurando consummationem matrimoni. Probatur, quia ille actus consummandi est tali voto contrarius, et ex matrimonio non est orta obligatio petendi vel procurandi talem actum; ergo durat obligatio voti quoad non petendum. Tertio assero, post contractum matrimonium illicitum contra tale votum, licitum esse consummare reddendo debitum. Probatur, quia ex matrimonio orta est obhgatio justitiae ad reddendum, quam non obligatur quis effugere ingrediendo religionem, ut a fortiori patet ex supra dictis. Unde aliqui moderni Summistae, qui contra hanc assertionem sentiunt, videntur procedere in ea sententia, quod votum castitatis obligat ad ingrediendum religionem in eo casu. Sed oppositum nos defendimus. Et certe in praesenti minorem habet probabilitatem dicta opinio, quia hoc votum minus grave est, et ideo multo minus potest obligare ad medium adeo difficile et extraordinarium. Quarto dico, post consummatum matrimonium illud votum finitum seu extinctum manere, et ideo jam liberum esse et petere et reddere debitum. Patet ex materia talis voti prout explicata est. Solum enim fuit abstinentia a primo actu, seu conservatio integritatis virginalis claustri, de quo supra dictum est.

17. Dubiwm secundum circa votum non nuDendi, ad quid obliget. — An hoc cotum obliget ad non petendum debitum. — Alic tandem modo potest hoc votum esse tantum non nu- bendi. De quo est etiam certum impedire ne matrimonium licite contrahatur, quia haec est directa materia ejus; matrimonium autem factum nihilominus validum est, ut a fortiori patet ex dictis de voto simplici castitatis. Unde etiam est certum post tale matrimonium licitum esse reddere debitum, quod est clarius post consummationem ejus; nam de primo actu possent esse opiniones supra tractatae. Apud me autem nullum dubium est, quin nulla sit culpa fale matrimonium consummare reddendo debitum, nam a fortiori hoc sequitur ex dictis. Hic vero specialem difficultatem habet, an hoc votum obliget ad non petendum debitum, vel prima vice, vel etiam semper post matrimonium consummatum. Et quidem Doctores, qui sentiunt hoc votum aequivalere voto castitatis, et ideo esse reservatum, necessario dicere debent obligare ad non petendum, alias non obligaret de se ad castitatem ipsam, sed solum ad non contrahendum vinculum matrimonii, alias non possct dici aequivalens voto castitatis. Tenent autem illam opinionem Cajetanus et alii, quos infra citabo tractando hoc punctum de reservatione. Nos autem hic supponimus illud votum non sequivalere voto castitatis, quae est communior et certior sententia.

18. Verum tamen ex hoc principio non statim sequitur votum illud non obligare ad non petendum debitum post tale contractum matrimonium, quia, licet votum illud non sit castitatis, quia non se extendit ad omnem materiam castitatis alias prohibitam jure naturae (qui enim fornicatur, non agit contra illud votum), includit tamen totam materiam castitatis alias licitam ; nam tota haec materia includitur in usu matrimocnii; qui autem promittit abstinere a matrimonio, promittit abstinere ab omni usu ejus; ergo quamvis violet hoc votum contrahendo matrimonium, adhuc manet obligatus quantum est ex se ad non utendum illo in materia castitatis; ergo manet obligatus ad non petendum; hoc enim est, quod ex parte sua facere potest. Atque in hoc sensu a fortiori sequitur haec sententia ex opinione Cajetani supra insinuata. Et in specie id asseruit Palud., in A4, distinct. 38, q. 2, art. 9; Soto vero, et alii, qui negant illud votum esse castitatis absolutae, de hoc puncto in particulari nihil dicunt, ut videre licet in Soto, in 4, d. 38, q. 2, art. 1, circa1 concl.; Navar., c. 12, n. 41. Mihi autem hoc videtur pendere ex intentione voventis ; nam si ille habuit animum se obligandi ad totam materiam casiitatis matrimonialis, non tantum remote et quasi in radice, sed etiam formaliter et in se, illius non usum promittendo, tunc clarum est obligationem talis voti immiediate cadere in ipsam copulam, et ideo manere quantum potest, etiam post contractum matrimonium. At vero si vovens solum intendit obligare se ad non assumendum illum statum vel vinculum, et non amplius, tunc violato semel illo voto, non manebit obligatio ad non petendum debitum durante illo matrimonio, quia illa non fuit materia talis voti. Quae ratio locum habet, tam in primo actu consummandi, quam in caeteris. Manebit tamen obligatio ex vi talis voti ad non contrahendas secundas nuptias, si prior conjux moriatur, quia cum votum fuerit negativum, et de se perpetuum, obligat ad nullum matrimonium contrahendum, et consequenter tam secundum quam primum prohibet. Dico: ergo etiam obligat ad non permanendum in primo matrimonio, quantum fieri possit ; ergo ad non consummandum, sed ad ingrediendum religionem, ne in eo statu permaneat. Respondetur negando consequentiam, tum quia aliud est non contrahere, aliud dissolvere contractum, et ideo qui obligatur ad prius, non eo ipso obligatur ad posterius, nisi aliunde ex intentione praecipientis aut voventis, aut ex parte materiae illa duo connectantur; nihil autem horum in praesenti invenitur ; tum etiam quia, licet vovens intenderit se obligare ad non assumendum illum statum, non tamen ad assumendum excellentiorem statum perfectionis, ut in alio inferiori non permaneat.

19. Dubitatio in hoc guncto, quando judicandum sit volum non mubendi eatendi ad solum vinculum matrimonii, vel etiam ad illius usum.—Dbiftficultas vero est, quid judicandum sit de hoc voto, quando vovens nihil aliud in sua intentione expressit, sed simpliciter vovit non nubere. In quo imprimis dicendum est respiciendum esse ad finem propter quem hoc vovit. Nam si id non fecit ex speciali affectu aut desiderio castitatis, sed ex affectu vacandi orationi , verbi gratia, aut aliis operibus pietatis, vel denique ex intentione carendi sollicitudinibus et impedimmentis matrimonii, tunc est magnum signum , et moralter certum , materiam illius voti solum fuisse carentiam vinculi, privationem vero usus non in se, sed tantum in radice fuisse promissam, quod non satis est ut obligatio voti se extendat ad ipsum usum, quacumque ratione contingat matrimonium esse factum, non obstante voto. At vero si constet votum fuisse factum ex affectu ad castitatem , et ex desiderio nunquam cognoscendi conjugem, tunc magpum signum est intentionem se obligandi fuisse extensam etiam ad ipsum usum. Et sic exposita, videtur habere locum opinio Paludani. Nam hinc videtur sequi, quoties aliquis simpliciter vovit non nubere non apposita extranea intentione, sed ex affectu ad materiam talis voti, obligari immediate ad servandam castitatem in omni materia licita seu matrimoniali, et consequenter obligari ad non petendum post matrimonium contractum. Probatur, quia carentia matrimonii per se ordinatur ad non usum ; ergo qui vult hoc medium, signum est velle etiam finem.

20. Resolutio. — Non obligat ad non petendum debitum. — Sed nihilominus hoc signum mihi non videtur sufliciens , et ideo contrariam regulam potius statuo, quoties non constiterit de contraria et expressa intentione voventis, votum non nubendi non obligare ad non petendum debitum post matrimonium contractum. Ratio est, quia, licet abstinentia ab omni usu venereo sit finis illius voti, non inde sequitur esse materiam ejus, nam haec duo louge diversa sunt. Sicut enim in lege dicitur finem legis non cadere sub lege, sed materiam, ita de voto dicendum est. Et in praesenti in hoc eodem voto declaratur ; nam qui ex affectu castitatis vovit non nubere, si prudenter vovit, integram castitatem servare intendit, non tamen propterea se obligat illo voto ad non fornicandum, et similia ; nam quia haec jure naturae sibi interdicta sunt, ad illum finem sufflicere sibi putat, si matrimonium sibi ipsi prohibeat. Simili ergo modo, licet ut finem intendat integram castitatem , non est necesse ut illam etiam, quae licita est, immediate sumat ut materiam voti, sed solum non contrahere vinculum matrimonii, quia hoc satis sibi existimat, ut reliqua omnia prohibita sibi sint; ergo quamdiu de alia intentione non constiterit, ita est explicandum votum illud, quia semper interpretandum est votum minori modo in favorem voventis. Et confirmatur, quia longe gravius et diflicilius est abstinere ab usu matrimonii post illud vinculum seu statum assumptum ; ergo qui expresse castitatem non vovit, sed solum non contrahere matrimonium, ex vi talis voti non se obligat ad servandam castitatem in ipso matrimonio, sed solum ad conservandum se in eo statu, in quo facilius possit castitatem servare. Unde non refert quod negatio vinculi natura sua ordinetur ad non usum copulse , tum quia etiam ordinatur ad alios fines; tum etiam quia ille ordo non sufticit ut obligatio cadat immediate in utrumque ; tum denique quia non utcumque ordinatur , sed mediante alia conditione talis usus, scilicet, quod alias sit per se prohibitum ; ideo enim quis non vult nubere, quia non vult ut carnalis copula sibi hceat, ut ita semper obligatus maneat ad abstinendum ab illa. Et hic est finis illius voti secundum se spectati , et nulla addita intentione extrinseca voventis ; violato autem voto, et contracto matrimonio, necessario sequitur ut jam copula non sit ilicita ex se, et ideo neque est materia talis voti, neque proprie cadit sub immediatum finem ejus, atque adeo satis tutum et verum censeo tale votum non obligare ad non petendum debitum, supposito illo statu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5