Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

CAPUT XVI. UTRUM EPISCOPALE VINCULUM JURE DIVINO INDISSOLUBILE SIT, VEL UNDE IMMUTABILITATEM HABEAT.

1. Opinio asserentium Hpiscopos teneri ex Jure divino ad permauendum in munere suscepto. — In hoc puncto varia sunt opiniones. Prima docet Episcopos obligari ad perpetuo permanendcum in munere suscepto ex jure divino et naturali. Ita docet Cajet. 2. 2, q. 184, art. 6, solumque id probat, quia Episcopus ex vi suae institutionis est causa principalis effectuum seu actionum ad munus suum pertinentium ; sed causa principalis ex natura sua tenetur assistere suo effectui: ergo et Episcopus ex jure naturae tenetur ad opera sui muneris, ae subinde ad opera perfectionis exercenda, qualia sunt ea, per quae salus animarum procuratur. Eamdem opinionem tenet Vasq., tom. 3, in tertia parte, disp. 241, c. 1, 3 et 5, lieet ex fundamento distincto, et consequenter in sensu longe diverso. Fundamentum ergo ejus est, quia vinculum Episcopi cum sua Ecclesia ex divino jure est indissolubile ac perpetuum. Ex quo principio optime sequitur Episcopatum vi sua obligare Episcopum, ut perpetuo in suo munere permaneat; ideoque constituere illum in statu spirituali, non minus quam matrimonium carnale constituat personas in statu humano seu civili. Illud autem fundamentum probat ex antiquis Pontificum decretis agnoscentibus hoc matrimonium spirituale inter Episcopum et suam Ecclesiam : ut sunt Evarist., in epist. 2, in principio, et Calixt. I, in epist. 2, c. 3; et juvant alia decreta, quae absolute prohibent ne Episcopus Ecclesiam, quam semel acceptavit, deserat, etiam propter quietem religionis, ut declarat Liberius Papa, in epistola ad omnes Episcopos; nec propter transitum ad aliam Ecclesiam, ut disponunt Julius I, epist. 1; Leo I, epist. 82, alias 88; Gelas., epist. 6; et Pelag. II, epist. 2 ; et Concilium Antioch. II, c. 25; et Concilium Sardicens., cap. 1. Maxime vero fundatur prohibitio in hoc, quod primum vinculum est indissolubile. Nam si esset ex se dissolubile, posset Episcopus sua voluntate illud dissolvere cum priori Ecclesia, et alind cum alia, sua voluntate, contrahere, si alia libere etiam consentiret, sicut fieri potest in omni contractu humano dissolubili. 2. Quo praecipue mitatur lec sententia. — Primum argumentum. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Quintum. — Maxime vero nititur haec sententia in Decretalibus Innocentii HI, qui hoc modo videtur antiqua decreta explicare. Nam in cap. 7nter corporalia, de Translat. Episc., ex eo quod spiritualia firmiora sunt, et difficilius dissolvuntur quam corporalia, sic infert: Dubitari non debet quin omnipotens Deus spirituale conjugiun, quod est auter Episcopum et Ecclesiam, suo tantum judicio reservaverit dissolvcendum. Quam illationem probat, quia vinculum carnalis matrimonii suo judicio reservavit Deus, cum dixit: Quos Deus conjunait, homo non separet, Matt. 19. Ex quibus verbis duo sumuntur apparentissima argumenta. Unum est, quia nullum vinculum nullamve obligationem reservavit sibi Deus quoad dissolutionem vel dispensationem, nisi quae jure ipso divino introducta est; sed vinculum spiritualis conjugii Episcopalis sibi Deus reservavit dispensandum ; ergo est indissolubile jure divino. Aliud argumentum a fortiori sumitur ex vinculo matrimonii carnalis; nam (ut supponimus) illud est indissolubile jure diviuo; sed vinculum.spirituale Episcopi firmius est : ergo multo magis est de jure divino. Tertium etiam addi potest ex verbis quae ipse Pontifex inferius subjungit ; cum enim dixisset, quoties vinculum Episcopale per translationem, depositionem vel cessionem dissolvitur auctoritate Pontificis, divina auctoritate dissclvi, statim subinfert: Zt ideo tria leec, que pramisimus, non tam institutione canonica, quam institutione divina, soli sunt Romano Pontifici reservata. Unde sic concluditur : reservatio divina supponit institutionem divinam vinculi indissolubilis; sed quilibet modus dissolvendi hoc vinculum est reservatum Pontifici jure divino; ergo supponit indissolubilitatem in illo vinculo ex ipso jure divino. Quarto, hoc idem confirmat ipse Pontifex, in cap. Licet, seu ultimo ejusdem tituli, dicens: Sicut matrimonium homo dissolvere nequit, sic etiam spirituale fedus conjugii, quod est inter Episcopum et Ecclesiam, sine illius auctoritate dissolvi non potest, qui successor est Petri, et VFicarius Jesu Christi. Quinto, addi possunt verba ejusdem Pontificis, in cap. JVisi cum pridem, de Renunt., vers. Verum si: Propter laboris angustias aut persecutionis incursus non debes deserere sponsam tuam, cui defigendo mamumn apud extraneum te fide media copulasti.

3. An Hpiscopatus in hac sententia sit vinculum indissolubile jure divino positivo, an na- turali.— Quale autem sit hoc divinum jus, an naturale, vel positivum, ab auctore illius sententiae non satis declaratur ; indicat tamen posse dici de jure divino positivo, quatenus ipsa institutio Episcopatus est juris divini positivi, utique ex voluntaria Christi Domini institutione; posse vero dici esse de jure divino naturali, quatenus supposita institutione talis muneris, ut a Christo facta est, ex natura ipsius sequitur talis obligatio. Sicut supposita institutione Baptismi, ex divino jure naturali obligatur fidelis ad non recedendum a Baptismo, et ad illud iterum non recipiendum. Et in hoc aliqua ex parte convenit haec sententia cum opinione Cajetani; nam etiam Cajetanus dicit esse hanc immutabilitatem de jure divino naturali, quod necesse est intelligi supposita institutione, quia sine illa nullum esset fundamentum talis juris naturalis, ut est per se clarum. Differre autem videntur dicti auctores, quia Cajetanus, quantum ex ejus ratione colligi potest, non fundat immobilitatem status Episcopalis in vinculo indissolubili Episcopi cum sua Ecclesia particulari, cui semel desponsatus fuit, ut Vasquez proccdit ; sed solum nititur in absoluta institutione Episcopalis gradus in ordine ad Ecclesiam universalem, quia est per modum causae principalis, quae ex natura rei suo effectul assistere tenetur. Nam ex vi hujus rationis non tenetur Episcopus assistere huic loco vel illi ex natura rei, sed ubicumque id impleat, suo muneri satisfaciet, et illa immobilitas ad immobilitatem status sufficiet, quia semper Episcopus ex vi muneris tenebitur operibus perfectionis insistere, sive huic, sive ili Ecclesiae inserviat. Unde juxta hanc sententiam magis erit contra jus divinum naturale absoluta renunciatio Episcopi, quam translatio; quia per translationem non omnino deserit Episcopus munus suum, scu causalitatem illam principalem, pro qua institutus est; per renunciationem vero simpliciter denegat Ecclesiae suum influxum, et nullo modo suo effectui assistit. Et hoc videtur significasse glossa in d. cap. JVisi cum pridem, vers. S'ponsa. Nam cum Innocentius in textu dicat, non debere Episcopum propter perseentiones vel angustias suam sponsam deserere, glossa per sponsam, Ecclesiam militantem intelligit ; nam illam quoad munus Episcopale deserit, qui absolute renuntiat Episcopatur, ut quiete vivat, aut religiosus fiat.

4. Disphcet posita sententia. — Probatur primo non coliigi ratione naturali. — Haec vero sententia neutro modo exposita mihi pro- batur, quia nullum sufficiens tundamentum talis juris divini invenio ; quia nec ex sola ratione naturali, nec ex traditione ecclesiastica ostendi potest. Priorem partem docuit Major, in 4, dist. 38, quaest. 7, art. 2; et Hostiens., in Summa, tit. de Transl. Episc., quaeat. 4, num. 35, in fin., et alii infra citandi. Et declaratur in hunc modum, quia ex natura rei nullus obligatur ad permanendum toto suae vitae tempore in ministerio, vel munere quod semel voluntarie suscepit. Ergo nec Episcopus ad hoc tenetur ex jure naturali divino. Antecedens inductione facile ostendi potest ; et consequentia probatur, quia Episcopatus est quoddam munus seu ministerium ecclesiasticum (ut supra ostensum est), et in eo non potest peculiare discrimen assignari. Et ratione declaratur, quia cum a principio acceptatio fuerit voluntaria, etiam perseverantia in illa erit voluntaria, nisi ratione alicujus promissionis, vel pacti in ipsa susceptione muneris aliquis obligetur ad perseverandum in illo. Tunc autem obligatio non nascitur ex jure naturali immediate, sed mediante humana promissione aut pacto. Talis autem promissio vel pactum inducens hujusmodi obligationem, non magis est annexum mutreri Episcopali de jure divino naturali, quam aliis muneribus aut dignitatibus humanis, sive temporalibus, ut consulis, praetoris, vel etiam regis; sive spiritualibus, ut in aliis Praelatis Ecclesiae videre licet.

5. Oblyectio, et illius solutio.—bices hoc verum esse considerando absolute jus naturale ante omnem institutionem ; tamen, supposita institutione Episcopatus, prout a Christo facta est, naturaliter sequi jus illud. Sed contra, quia haec ipsa institutio, quae supponitur ab illa sententia, non fuit per se necessaria ex vi prudentiae vel rationis naturalis, sed fuit Christo libera; ergo ex vi rationis non potest constare quod talis fucrit insuitutio. Assumptum per se clarum videtur, quia potuit Christus ita instituere Episcopatum, ut necessarium non esset illum concedi sub tali pacto aut promissione. Et sicut instituendo ordinem sacerdotalem, non instituit ut nemo ordinetur sacerdos, nisi cum pacto et promissione suscipliendi animarum curam, sive in communi, sive in particulari, in tali vel tali parochia, ita instituendo consecrationem seu gradum Episcopalem, potuit non instituere ut nemo consecraretur Episcopus, nisi sub pacto vel promissione regendi aliquem Episcopatum, sive confuse, sive determinate; et consequen- ter potuit etiam ex vi institutionis non obligare ad suscipiendum Episcopatum cum illa obligatione et onere, et non alio modo. Ergo ex vi rationis non potest ostendi talis institutio, et consequenter nec tale jus naturale, etiam ex supposito institutionis, ostendi potest.

6. Deinde non colligi iale jus ex traditione Ecclesiastica, quia renunciatio Episcopatus non est contra jus divinum.— Probatur primo. — Venio ad aliam partem, de traditione seu consuetudine Ecclesiae, et ostendo potius ex illa probari non esse indissolubiiem unionem Episcopi cum Ecclesia, sive particulari, ad cujus titulum ordinatus est, sive universali, quoad usum sui muneris ex officio et obligatione. Et imprimis id ostendo a contrario ex renunciatione. Nam renunciatio Episcopatus simpliciter facta, et sine ulla translatione, non est contra divinum jus; ergo vinculum Episcopi cum obligatione serviendi Ecclesiae universali in aliqua ejus dioecesi, etiam indeterminate, non est de jure divino. Consequentia clara est, quia, qui renunciat simpliciter Episcopatui, nulli Ecclesiae postea addictus manet, nec tenetur alicul inservire ex officio; ergo si renunciatio illa non est contra jus divinum, nec obligatio illi contraria erit de jure divino. Antecedens probatur primo ex dicto cap. JVisi cum pridem. Nam, licet dicat talem renunciationem prohibitam esse sine licentia Papae, nunquam dicit esse contra jus divinum, sed in fine tantum dicit : Cedendi licentiam auctoritate Apostolica tibi sci.s penitus interdictam. Et rationem adjungit : Quoniam etsi pennas habeas, quibus satagas in solitudinem advolare, ita iamen astricte sunt nemibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra germissione volatum. Ubi satis clare docet Innocentius, non divina, sed apostolica auctoritate, et per ecclesiastica praecepta esse liberam cessionem interdictam ; et addendo, absque permissione nostra, satis profecto significat non esse illam dispensationem in jure divino, sed permissionem, vel licentiam, quae multo facilius concedi potest. Quod sane in modo, quo ibi illam concedit, satis ostendit; sic enim ait: Quia vero in postulando cedendi licentiam institisti, tibi te dumimus relinguendum ; ut si propter aliquam causam utilem, et honestam in Ihujusmodi proposito perseveres, de licentia nosira eedas. Hinc ergo colligimus illam licentiam non esse dispensationem in jure divino; alioqui non tara libere ac facile concederetur propter quamcumque causam utilem et hone- stam, et ejus arbitrium eidem, qui licentiam petit, relinquendo. Etenim in matrimonio rato nemo dicet posse tam facile licentiam concedi marito, ut relinquat sponsam liberam, propter quamcumque causam, quam justam vel honestam judicaverit. Nam, quia illa licentia non datur nisi dispensando in jure divino, ideo multo rarius, et ex gravissima causa diligenter examinata et cognita conceditur. Ergo e contrario in nostro casu, facilitas et modus concedendi hanc licentiam fere evidenter ostendit, illam non esse dispensationem in jure divino.

7. Probatur secundo. — Et confirmat hoc magis idem Innocentius III, in cap. Quidam, eodem tit., ubi statuit, eum, qui hanc licentiam petiit et obtinuit, cogendum esse renunciare, et rationem reddit : Quia in postulatione Ingusmodi, aut Ecclesiarum commoda, quiLus praesunt, aut salutem videantur proprian attendisse. In quibus verbis considero imprimis hanc licentiam licite peti et concedi propter propriam salutem spiritualem petentis, etiamsi ratio communis boni non intercedat, dummodo (ut interpretor) aliunde possit communi bono sufficienter provideri. Inde tamen, judicio meo, efficaciter colligitur, licentiam illam non essc dispensationem in jure divino. Alioqui propter solam privatam utilitatem non esset concedenda, cum status ipse episcopalis de se non sit tali utilitati contrarius. Deinde considerc, si vinculum Episcopi cum Ecclesia est indissolubile jure divino, contra omnem rationem, et ultra humanam potestatem esse videri, ut aliquis contra voluntatem suam cogatur ad dissolutionem talis vinculi propter privatam ejus utilitatem, solum quia talem licentiam postulavit, et obtinuit. Alioquu etiam in conjugio humano, si vir petiisset et obtinuisset dispensationem matrimonii rati propter aliquam utilitatem suam, non posset valide retrocederc, sed posset compelli ad utendum tali licentia, quod certe incredibile est. Ergo cum Peontifex in illo casu invitum cogat ad cedendum Ebpiscopatui, signum magnum est, firmitatem vel dissolutionem hujus vinculi ex humano jure maxime pendere, et non esse de jure divino. Tandem confirmatur haec pars ex eo quod haec dissolutio fit ab Ecclesia in poenam delicti, per depositionem, ut ibidem dicit Innocentius ; quae depositio non est tantum quoad torum (ut sic dicam) seu quoad usum, sed etiam est quoad vinculum. Nam revera Episcopus a sua Ecclesia omnino separatur, et illa per depositionem privatur; quod fieri non deberet, si vinculum esset jure divino indissolubile ; sicut non fit nec fieri potest in vinculo carnalis matrimonii. Quod maxime urget, quando talis depositio non fit in Ecclesiae utilitatem, ut fieri aliquando potest, sed fit in solam vindictam criminis, etiamsi Episcopus emendatus sit, et suae Ecclesiae aeque utilis futurus esse credatur.

S. Probatur tertio. — Unde argumentor ulterius, quia alias sequitur ex contraria sententia, renunciationem Episcopatus factam ex licentia obtenta sine speciali causa legitima, sed solum quia Pontifex vult petenti condescendere, cum possit aliter aeque bene Ecclesiae providere, esse nullam. Consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet ex principio recepto, quod dispensatio facta in divino jure sine causa sufficienti, non solum illicita est, sed etiam nulla. Falsitas autem consequentis a fortiori ostendetur ex dicendis statim de translatione ; et ex parte ostensa est ex verbis et modo loquendi Innocentius III, in d. cap. Nisi cum pridem. Et praeterea ex consuetudine Ecclesiae videtur satis nota; quia similes renunciationes facile concedi consueverunt, vel ex levibus et ordinariis causis, vel interdum ex speciali favore, benevolentia aut remuneratione ; et nemo circa valorem illarum scrupulum injecit. Imo, si ex eis nullum Ecclesiarum incommodum resultet, sed statim aeque bene eis provideatur, facillime possunt tales facultates honestari.

9. Probatur quarto. — Et confirmatur hoc, quia non est contra divinum jus, ut Episcopus in principio consecretur sine titulo, aut provisione alicujus propriae Ecclesiae seu f; piscopatus ; ergo non est contra jus divinum ut, postquam consecratus est, et alicui Ecclesiae dicatus, per renunciationem maneat consecratus ab omni cura alicujus Ecclesia liber. Consequentia patet a paritate rationis; et antecedens constat, quia nulla talis prohibiuio invenitur jure divino lata, nimirum, ut Episcopus non consecretur sine provisione, seu titulo specialis Episcopatus, quia tale jus divinum nec scriptum est, neque traditum. Quin potius olim saepe ita factum esse probabilissimum est; sic enim multi credunt Petrum ordinasse Linum et Cletum in Episcopos coadjutores suos sine titulo specialis Episcopatus. Idem alii credunt de aliquibus, qui nonnunquam in antiquis Conciliis dicuntur Chorepiscopi , esse, scilicet, aliquos consecratos Episcopos sine propria civitate aut Episcopatu, ut per villas et alios minores populos totius dicecesis proprium Episcopum juvarent. Nec etiam potest ratio talis prohibitionis divinae assignari, cum talis ordinatio Episcopi, nec intrinsecam indecentiam, nec aliam inordinationem habeat ; et ssepe possit esse ad juvamen aliorum Episcoporum utilis vel necessaria.

10. Probatur quinto. — Denique Summus Pontifex non minus est Episcopus, et sponsus universalis Ecclesiae Catholicae, quam unusquisque Episcopus sui Episcopatus, et praeterea est proprius Episcopus Ecclesiae Romanae ; et nihilominus renunciando in universum suae cignitati et Pontificatui, et omni curae pastorali, non agit contra jus divinum, cum licite et valide id facere possit, et aliquando factum sit ; nec ad illam renunciationem est necessaria talis causa, quae ad dispensandum in jure divino sufficiat ; sed sufficit voluntas Pontificis renunciantis, ut infra ostendam : ergo vinculum illud Summi Pontificis cum Ecclesia non est indissolubile jure divino, cum ex consensu partium (ut sic dicam) dissolvatur; ergo idem a fortiori dicendum est de caeteris Episcopis, servata proportione, ut mox explicabo.

11. Probatur semto. — Tandem possumus simile argumentum sumere ex translatione Episcoporum, nam haec fieri non potest nisi dissolvatur vinculum cum priori Ecclesia, alioqui non fieret translatio, sed multplicatio Episcopatuum in eadem persona; sed hac translatio non est divino jure prohibita; ergo nec dispensatio Episcopi cum sua prima Ecclesia fuit jure divino indissolubilis. Probatur minor, primo, quia omnia decreta antiqua, quae translationem prohibent, nunquam indicant esse prohibitionem divinam, sed Eeclesiasticam valde anuquam. Sic enim ait d. Concilium Antiochen., cap. 21: Nec inde transmigret secundum pristiuum de hac re termimm constitutum. Secundo, nunquam fundant illam prohibitionem in prioris vincul indissolubilitate, sed in incommodis quae ex illa sequuntur, quia ordinarie desideratur ex avaritia vel ambitione, et est occasio ut Episcopus propter spem vel sollicitudinem ascendendi ad pinguiorem Episcopatum, non amet primam sponsam quantum debet, nec debitam curam et sollicitudinem illius gerat, qua incommoda sunt extrinseca, et licet sufficiant ad prohibitionem ordinariam ecclesiasticam ferendam, non tamen ostendunt absolute jus divinum naturale vel positivum. Tertio, quia eadem decreta non absolute prohibent translationem, sed ne fiat propria auctoritate ac voluntate, sed vel ne- cessitate, vel auctoritate majorum , ut dixit Pelag. IT, d. epist., vel, non sine causa, ut dixit Gelasius.

12. In multis provinciis consuetudo transmatandi Episcopatus introduci cepta est. — Quarto est non leve signum, quod saepe contraria consuetudo in multis provinciis Ecclesiae introduci coepta est, ut testatur Jul. I, supra; et Osius in Concilio Sardicen. Non enim tam trequenter id fieret, si contra jus divinum esse crederetur. Denique hoc maxime suadet usus Ecclesiae, quem nunc etiam vigere conspicimus ; magna enim facilitate et frequentia hujusmodi translationes fiunt, et quamvis credendum sit semper intercedere rationabilem causam. ad prudentem et ordinariam gubernationem suflicientem, nihilominus est evidens non semper, imo raro desiderari causam publicam tantae necessitatis vel utilitatis Ecclesiae, quae ad dispensandum in jure divino sufficiat. Quia ordinarie in hujusmodi translationibus possent aeque digne et sufflicienter Ecclesiae vacantes sine translatione provideri, et nihilominus propter majorem congruentiam vel remunerationem personarum, vel alias similes causas, fiunt ascensus a minori ad majorem Episcopatum. Quae rationes sufficiunt quidem ad dispensandum in humano jure, non autem in divino; ergo signum est sentire Pontifices, hoc totum esse ecclesiasticum, non divinum; alioquin sequeretur hujusmodi omnes provisiones Episcopatuum per hujusmodi translationes esse non solum iniquas, sed etiam invalidas, quod dicere absurdissimum est; esset enim hic intolerabilis error moralis in Ecclesia.

13. Conclusio est, vinculum Episcopi cum sua Ecclesia non esse ex jure divino naturali, vel positivo. — Concludo ergo, vinculum Episcopi cum sua Ecclesia non esse jure naturali vel divino indissolubile, quae fuit opinio Hostiensis et Majoris, ut supra retuli; et videtur communiter recepta per glossam et Doctores, in d. cap. Inter corporalia, et cap. Nisi cum pridem. Et idem mihi videtur sentire D. Thomas, in loco paulo inferius citando; et Soto, lib. 3 de Just., quaest. 6, art. 1, postconcl. , vers. Verum ex hoc, quatenus ibi dicit translationes Episcopatuum, propter incommoda quae sequuntur, prohiberi; per se tamen non esse malas, nec cavendas esse nimiun. Tdem sentiunt Thom. Sanch., 1.7 de Matrim., disp. 28, num. 13; et Petr. Ledes., tract. de Matrim., quaest. 53, art. 3, post concl. 3, versu Sed ut hec, quatenus aiunt Episcopum electum et confirmatum, si non sit consecratus, nec ordinatus in sacris, posse libere resilire, et ad nuptias transire, quia non emisit votum castitatis, quo fiat inhabilis ad matrimonium; et addunt hoc nullo jure illi prohiberi.

14. Episcopus, electus et confirmatus, ante ordinationem sacram calide, non licite contrahet matrimonium. Sed hoc ultimum videtur esse contra Innocentium IlI, in d. cap. Z7nter corporalia, dicentem : S'icut Episcopus consecraius sine licentia Summi Pontificis suaan. non debet Ecclesiam derelinguere, sic nec electus et confirnatus. Cum non debeat in dubium revocari, quin post electionem et confirmationen canonicam, inter personas eligentium, et electi conjugium sit spirituale contractum, cui profecto Episcopalis dignitas, id est, consecratio, nihil addit. Utique quod vinculum augeat, licet addat specialem ordinis potestatem. Propter quod dicitur in cap. Licet eodem tit., per consecrationem Episcopi ejus spirituale conjugium cum Ecclesia confirmari. Quapropter censeo, Episcopum electum et confirmatum, ante sacram ordinationem non posse sine peccato resilire, et matrimonium contrahere sine Pontificis licentia. Et ita postea docuisse videtur Sanch., lib. 4 in Decalog., cap. 17, num. 6. Nihilominus tamen addo, si de facto contrahat matrimonium, esse validum propter rationem factam, et consequenter dissolvi prius vinculum, et talem personam fieri inhabilem ad Episcopatum, secundum praesentem Ecclesiae morem. Et hoc satis est ut intelligamus non esse indissolubile jure naturali aut divino vinculum Episcopale, sicut est vinculum matrimonii carnalis. Et respondendo ad argumenta hoc magis declarabitur.

15. Fespondetur ad fundamentum Cajetani. — Ad fundamentum Cajetani respondeo negando consequentiam, dato antecedenti in bono sensu; supponit enim Episcopum esse causam principalem effectuum, seu functionum- sui muneris, quod posset in rigore negari. Quia si sit sermo de functionibus ad potestatem ordinis pertinentibus, potius est causa instrumentalis seu ministerialis. Nam, sicut omnia sacramenta suntChristi instrumenta in gratia, aliisque supernaturalibus effectibus praestandis, ita ministri sacramentorum, in ipsis sacramentis efficiendis, in virtute Christi et ut instrumenta ejus operantur. Unde, sicut sacerdos consecrat in persona Christi, et ut minister ejus, ita et Episcopus eodem modo confirmat vel ordinat, aut consecrat alios. Idemque fere est de functionibus ad jurisdic- tionem spectantibus, quia semper Episcopi operantur ut Christi vicarii. Nihilominus tamen, loquendo moraliter de his actionibus, praesertim ut ad gubernationem animarum et ad jurisdictionem pertinent, non immcerito dicuntur Episcopi causae principales quatenus vere suut principes Ecclesiae , et propriam, ordinariam ac superiorem jurisdictionem habent, per quam quasi principali ac propria virtute operantur, ad modum causarum primnarum, licet a causa universali et magis superiori pendeant. Ex hoc autem antecedenti sic concesso non recte infertur teneri Episcopum ex jure divino naturali ad permanendum in ilio munere, nec sequitur vinculum Episcopi cum saa Ecclesia, vel cum Eecclesia universali, esse immutabile quoad obligationem ministrandi in tali munere.

16. Causa principalis non tenetur ex natura sua assistere suo effectui, ut Cajetanus affirmat. — Cum autem ad probandam illationem Cajetanus assumit illud principium, quod caausa principalis er natura sua tenetur assistere suo effectui, si loquatur de causa physica naturaliter agente, est nimis metaphorica et impropria locutio, ex qua nullum argumentum aad causam et obligationem moralem assumi potest. Nam causa naturaliter agens non est capax obligationis, sed naturalis inclinationis, ac necessitatis in modo agendi, et ideo semper assistit effectui, si materiam et alias conditiones necessarias conjunctas habeat ; non tamen est simpliciter immobilis, quia potest privari qualitate per quam agit, vel aliter impediri. Unde ad summum per quamdam proportionem inferri potest, Episcopum, quamdiu Episcopatum retinet, debere effectibus talis muneris assistere, non tamen recte infertur teneri etiam ad illud munus semper retinendum. Quia non habet illud a natura, sicut causa naturalis habet suam virtutem agendi, sed, medio voluntario consensu agendi, potestatem, quam habet, accepit; et ideo ex natura rei potius videtur posse per eamdem voluntatem se privare tali potestate, et consequenter obligationem assistendi talibus functionibus deponere. Sicut rex est causa moralis principalis in suo regimine, cui tenetur assistere quamdiu est rex ; non tamen tenetur jure naturali semper esse rex, sed potest regna cedere, et ita illa obligatione privari.

17. Confutatur idem principiwum alio exem - plo.— Estque aliud exemplum fortius in causa partim morali, partim physica proxima principali. Nam conjuges sunt causa physica prin- cipalis prolis, et quatenus libere conveniunt, sunt causae morales, et per matrimonium quodammodo assumunt generandi munus, et nihilominus non tenentur semper jure naturae ad usum talis potestatis, sed possunt ex mutuo consensu perpetuo abstinere. Quod si non possunt separari quoad vinculum, nec unus potest negare alteri debitum ipso invito, id non provenit ex ratione causae principalis, sed ex speciali ratione talis vinculi ei pacti, in quo non omnino aequiparatur illi vinculum Episcopi cum Excclesia, ut jam tactum est, et respondendo ad aliam sententiam magis explicabitur. Quod si quis urgeat, quia consecratio Episcopi est indelebilis, ratione cujus non potest a se abdicare potestatem ordinis, quam per illam accepit, respondemus nihil id referre, quia illa potestas per se sola non obligat ad usum ejus ordinarium, ut indicavit Pontifex, in d. cap. Inter corporalia; nam in hoc sensu dixit, consecrationem Ppiscopi nihil addere vinculo ejus. Et id probat, quia Episcopali preditus dignitate, id est, charactere, potest nullius Ecclesiee esse Episcopus, et consequenter non habere obligationem talis muneris. Et eolem modo D. Thomas, d. q. 85, art. 4, ad 3, dixit non esse inconveniens, quod talis potestas in aliquo Episcopo sit otiosa. Praesertim quia non erit omnino otiosa, cum possit quis ea uti ad aliquos Episcopos juvandos ex consensu eorum.

18. Infirmutur fundamentum alterius sententig. — Ad primum ergo fundamentum sententiae Vasquez negatur assumptum, nimirum, vinculum Episcopi jure divino naturali, seu ex vi suae institutionis, ut a Christo facta est, esse indissolubile. Et ad primam probationem in contrarium, sumptam ex decretis antiquis, prohibentibus ne Episcopi suas Ecclesias deserant, jam responsum est, nunquam fuisse illam prohibitionem absolutam, sed cum illo addito, sine debito ordine, vel sine S edis Apostolice licentia. Unde non fundatur illa prohibitio in naturali illius vinculi indissolubilitate, quam nunc tale vinculum habet; unde cum infertur quod si tale vinculum natura sua esset dissolubile, posset per voluntatem Episcopi dissolvi, responderi posset ncgando sequelam de facto; quia prohibitio ecclesiastica voluntatem Episcopi impedivit, et sub Pontifics arbitrio in negotio illam constituit. Unde potest etiam responderi concedendo sequelam, attenta sola rei natura, et sublata ecclesiastica lege prohibente. Advertere autem oportet praecipue in hoc posteriori membro, in assumptione muneris Episcopalis, pactum quoddam intervenire inter Episcopum et suam Ecclesiam, seu inter electum et eligentes, ut significavit Innocentius IIT, in d. cap. Z7nter corpora, S Sicut enim, ibi: Inter personas eigeutium, et electi. Quocirca ex vi talis pacti tenebitur Episcopus non recedere a munere suscepto, saltem sine consensu alterius partis, nimirum, Ecclesiae suae, seu eligentium. Quia aequitas contractus postulat ut, sicut Ecclesia non potest Episcopum semel acceptum sua voluntate invitum a se repellere, ita neque Episcopus possit illam invitam deserere. Et ita supposito pacto, illa obligatio naturalis est, quamvis medio libero consensu utriusque partis orta; et ita posset ex eodem mntuo consensu dissolvi, nisi Ecclesiastica prohibitio intervenisset.

19. Respondetur ad decreta antiqua.—Unde patet responsio ad antiqua decreta, in quibus haec unio Episcopi cum sua Ecclesia conjugium spirituale vocatur, et per quamdam similitudinem ad matrimonium carnale declaratur. Nam ratione pacti praedicti, vinculum illud conjugium vocatur ; et comparatio illa cum matrimonio non est per propriarn similitudinem, seu convenientiam univocam, sed per quamdam proportionalitatem ; et ideo necessarium non est ut in omnibus proprietatibus aequalitatem aut similitudinem teneat. Nam imprimis matriruonium carnale per solum consensum utriusque conjugis fit ratum; conjugium autem spirituale Episcopi non est ratum per solam electionem ab ipso electo acceptatam, sed per confirmationem Pontifieis fit ratum, ut dicitur in d. cap. /nter corporalia. et d. cap. Licet. Deinde matrimonium carnale consummatur per usum contrahentium, per quem vinculum ipsum multo fit indissolubilius , ut ex propria materia suppono. At vero spirituale conjugium quamvis consummari consecratione dicatur in d. cap. Licet, nihilominus nihil ei per consecrationem additur, utique quoad firmitatem vinculi , ut ex d. cap. /nter corporalia, habetur. Praeterea matrimonium consummatum per potestatem Pontificis dissolvi non potest, ut suppono; conjugium autem spirituale etiam consummatum dissolvitur auctoritate Papae, ut usu constat. Hursus in matrimonio carnali fieri non potest per dispeusationem Papae, ut unus duas uxores simul habeat ; in conjugio autem spirituali fieri potest ut unus Episcopus duas Ecclesias sponsas habeat, et saepe fit. Ergo quamvis vinculum Episcopi cum sua Ecclesia vocetur conjugium spirituale, non est propterea necessarium ut habeart similitudinem in naturali vinculi indissolubilitate.

20. Haplicantur verba Innocentii in contrarium allata. — Ad verba autem Innocentii dicentis, Deum sibi reservasse hujus vinculi Hpiscopalis dissolutionem , respondeo haeec verba explicanda esse per illa, quae inferius subdit : on enim humana, sed potius divina potestate conjugium spirituale dissolvitur , cum per translationem , dispositionem , aut cessationem , auctoritate Romani Pontificis (guem constat esse VFicarium Jesu Christi) Epscopus ab Ecclesia removetur. Igitur eo modo quo dissolvitur illud vinculum auctoritate divina, eodem modo vinculum factum est indissolubile auctoritate divina, id est, auctoritate divinitus data Vicario suo. Et eodem modo sihi Deus reservavit illius vinculi solutionem, utique per Vicarium suum ; nam, sicut Deus solvit per suum Vicarium, ita per eumdem reservavit. Et in eodem sensu ?l/a tria sunt resercata Romano Pontifici, non tam constitutione canonica , quam auctoritate divina ; quia ipsa constitutio canonica in auctoritate divina tundata est.

21. Declaratur uiterius Pontificis mens. — Declaratur amplius haec mens Pontiticis. Nam licet Episcopatus sit ex immediata institutione divina, nihilominus determinatio quoad modum regiminis et jurisdictionis, et alias conditiones talis praelationis, non est ex immediata Christi institutione , sed Vicario suo ilam commisit ; ut de divisione diaecesum est clarum, et de jurisdictione magis vel minus restricta, alibi diximus, et dicemnus latius in 6 tom., ad tertiam partem. S:cergc in praesenti, licet Christus instituerit ut Episcopi essent ordinarii principes, Pastores et Doctores suarum Eeclesiarum, determinationem iliius praelationis quoad perpetuitatem vel immobihtatem ejus, suo Vicario commisit, et ab ejus voluntate, et arbitrio prudenti ac rationabili pendere voluit. Poutifices autem decreverunt ut talis cura esset perpetua, ita ut deseri non posset sine Pontificis licentia ; et ideo facta hac determinatione, dissolutio manet reservata Pontifici, non tam constitutione canonica, quam divina. Tum quia illa determinatio ab institutione divina suam vim et efficaciam habet ; tum maxime quia facta determinatione, qui acceptat Episcopatum sub ea conditione et modo, confirmationem ejus recipit , ut sine licentia confirmantis illum deserere non possit, et sub eadem conditione obligationem acceptat ; et ideo ex vi pacti, ac subinde ex naturali obligatione, non potest suo arbitrio retrocedere. Hinc ergo sufficienter solutum est primum argumentum , quod ex illo textu sumebatur. Nam reservatio illa dicitur ex institutione diviua mediate, uon proxime, ut declaratum est.

22. Solvitur secundum fundamentum.— Ad secundum fundamentum sumptum ex similitudine ad matrimonium carnale, jam responsum est non esse necessarium , quod exemplum sit in omnibus simile, sed satis esse ut sit proportionale. Matrimonium enim , ut est contractus, est quodammodo naturale, et juxta exigentiam naturae habet quamdam indissolubilitatem naturalem ; conjugium autem spirituale est additum ex institutione divina, quae in particulari determinatur per constitutionem canonicam, et ideo magis determinata est ex natura rei indissolubilitas matrimonii, quam Episcopatus. Quamvis etiam illa indissolubilitas matrimonii rati non sit tanta, quin per Pontificem possit dissolvi; et tunc etiam non ab homine, sed a Deo dissolvitur, quia ejus auctoritate fit dispensatio.

23. Tertium fundamentum enervatur. — Ad tertium, sumptum ex posterioribus verbis allegati textus dicentis, non tam constitutione canonica, quam constitutione divina, reservatam esse Deo dissolutionem Episcopalis vinculi, jam etiam responsum est, reservationem dici esse ex institutione divina, quia in illa radicatur, non quia immediate ab illa fit; et eodem modo posse indissolubilitatem vinculi non absclute, sed cum illa conditione, ut non fiat sine auctoritate Pontificis, esse radicaliter ex institutione divina, vel non sine interventione pacti sub conditione, media auctoritate divina, per Pontificem determinati. Et ita etiam non obstant alii duc textus; imo hoc confirmant , quia caput Zicet, expresse addit modum quo spirituale conjugium indissolubile sit, scilicet , sine auctoritate Vicarii Christi, quia contractum est per modum cujusdam foederis, sub tali onere et conditione. Et ideo in c. Nisi cum pridemn , fundamentum hujus obligationis dicitur esse fides data in contractione talis vinculi. Non est ergo immediate de jure divino, sed mediante data fide cum onere, et obligatione seu conditione, auctoritate Pontificum praescripta.

24. Secunda opinio ait immobilitatem Episcopatus oriri ex voto, quo Episcopus se olligat ad perpetuam curam sue Ecclesie. — Orta hinc videtur alia opinio, dicens hanc immobi- litatem Episcopatus, cum obligatione non deserendi illum sua sponte , oriri ex peculiari voto, quo Episcopus se obligat ad perpetuam pastoralem curam talis Ecclesiae. Haec fuit sententia D. Thomae 2. 2, q. 184, art. 4, 5et S, et clarius q. 185, art. 4, et q. 189, art. 7; et Opus. 18. Et sentit hoc votum esse solemne; et in eo fundari, quod Episcopns non possit Episcopatum deserere, nec ad alium se transferre sine dispensatione Pontificis. Quam sententiam secuti sunt Carthusian., opuscul. de Regimine Episcoporum, a. 3; Soto, l. 10 de Just., q. 2, art. 4; et Waldens., in tom. 3 doctrinalis fidei, lib. 3, tit. 2, cap. 17. Et hoc putant necessarium ad veritatem status Episcopalis ; quia existimant non posse statum perfectionis sine voto solemni consistere. Et ratione hujus voti indicat etiam D. Thomas in institutione Episcopi intervenire professionem solemnem, per quam Episcopus in statu perfectionis constituitur. Cum autem divus Thomas fateatur hoc votum esse dispensabile per Papam, et id neget de votis solemnibus religiosorum, necesse est ut non eodem modo de utriusque solemnitate senserit; ac proinde solemnitatem hujus voti Episcopalis esse tantum quasi extrinsecam et accidentalem, ac jure humano introductam. Et ideo in praecedenti puncto dixi, D. Thomam in ea opinione fuisse, ut vinculum Episcopi cum sua Ecclesia non sit jure divino indissolubile.

25. Rejicitur dicta opinio. — Verumtamen, si haec sententia intelligatur de proprio voto, quod in promissione Deo facta consistit , non est probanda, quia nullum fundamentum habet, et cum votum de se sit actus voluntarius et consilii, non potest sine fundamento cogente affirmari, aut credi necessarium. Et ita sensit Cajetanus, super D. Thomam, in citatis locis. Et declaratur ac probatur, quia imprimis consecrationi Episcopi, ut sic, nullum peculiare votum ex jure divino, vel humano annexum est. Nam de voto castitatis jam dixi solum esse consecrationi Episcopi conjunctum, quatenus illa consecratio supponit sacrum Ordinem, cui annexum est tale votum, vel obligatio castitatis, non jure divino , sed ecclesiastico, ut libro sequenti dicemus. Potuisset autem Ecclesia illud conjungere ordinationi Episcopi, et non sacerdotii ; id tamen non fecit, ideoque nunc non est alia obbgatio castitatis in Episcopo, quam in sacerdote ; licet forte ex circumstantia personae in Episcopo sit major, ut videbimus infra. De voto item paupertatis et obedientiae res est inanifesta. Idem- que de quocumque voto aliquid faciendi ex vi consecrationis ; nullum enim tale potest cum fundamento cogitari, nec in eo, qui absolute renunciavit Episcopatui, aliquid ejusmodi reperitur , ut ex d. c. 7nter corporalia, colligitur. Et tamen in illo manet quidquid consecrationi Episcopali annexum est. Idemque est de illo, qui sine titulo alicujus Ecclesiae Episcopus consecratur. Nam cum illi non imponatur pastoralis cura, non potest votum illius emittere.

26. Nullum votum fit ab Episcopo electo et confirmato acceptante Episcopatum. — Deinde nec tale votum fit ab Episcopo electo et confirmato, acceptante et suscipiente pastoralem curam. Quia vel illud votum est de praestandis ac exequendis actionibus sui muneris, vel de perseverando in iilo munere: neutrum dici potest. Ergo. Probatur prior pars, tum quia vel illud votum cadit in solas actiones, ad quas Episcopus tenetur ex praecepto charitatis, vel justitiae ratione officii ; et sic non est verisimile imponi tale votum ex obligatione, cum prior obligatio sufticiat. Nec peccatum Episcopi omittentis actiones debitas ratione officii habet specialem malitiam sacrilegii contra votum, sed solam, quam habet ex transgressione officii, vel praecepti. Vel illud votum esse creditur de aliquibus operibus supererogationis, quae alias non sunt in praecepto, et tale votum esset nimis onerosum, et propria sponte raro vel nunquam fit, nec credo posse Episcopum per Ecclesiam cogi ad illud emittendum. Imo indefinite factum esset indiscretum ; et constat de nullo particulari actu fieri. Nam si Episcopus in sua institutione aliqua in particulari promittit, vel jurat, illa non sunt vota specialia Deo facta, sed vel humanae promissiones, vel juramenta, quibus priores obligationes magis confirmantur, ut videre licet in cap. Ego N., de Jurejur., et in forma juramenti, quae in Pontificali Romano habetur.

27. Non fit cotum ab Episcopo perseverandi in suo munere. — Altera vero pars de voto perseverandi in munere probatur primo ex d. c. Nisi cum pridem, in fine, ubi dicitur, Episcopum esse ligatum nexibus praeceptorum, ne volare possit ad religionem sine licentia Papae, et non dicitur esse ligatum voto. Secundo, ex eodem c., $ Verwm si, ubi illa obligatio perseverandi, in fide data fundari dicitur ; fides autem data fuit non per votum proprium Deo factum et speciale, sed per pactum ipsum nclusum in acceptatione talis muneris cum tali onere, et obligatione lege ecclesiastica praescripta. Tertio, quia haec obligatio sufficit, et ideo ultra illam non est cur cogatur Episcopus ad superaddendam voti obligationem ; neque ipse sua spontanea voluntate tale votum facere intendit, nec vult se amplius obligare quam jure divino vel ecclesiastico teneatur. Quarto, quia quando cum aliquo dispensatur, ut renuntiet, vel transeat ad alium Episcopatum, non censetur fieri dispensatio in aliquo voto; alioquin talis dispensatio sine sufficienti causa facta esset nulla ; quod est incredibile, ut jam ostensum est. Nam si impleatur illa conditio, ut renuntiatio vel translatio non fiat sine licentia Bomani Pontificis, actus sine ullo scrupulo recipitur ut validus communi usu Ecclesiae, quidquid sit de honestate illius vel culpa, ob defectum rationabilis causae.

28. Immobilitas status Episcopi unde oriatur. — Unde ad praecipuam difticultatem, propter quam haec omnia diximus , respondemus ad immutabilitatem status Episcopi sufficere moralem obligationem permanendi in illo munere ortam ex pacto inito cum Ecclesia, incluso in ipsa acceptatione Episcopatus cum conditionibus praescriptis, vel ex mutuo consensu contrahentium, vel ex jure pontificio. Imo existimo ad rationem status sufficere pactum de se perpetuum, a quo recedere quis non possit sine consensu alterius contrahentis. Ideoque licet a Pontificibus non esset addita illa conditio, quod Episcopus non possit deserere suam Ecclesiam sine sua licentia, satis esset ad rationem status, quod non possit illam dimittere sine consensu ipsius Ecclesiae, seu eligentium. Quia (ut c. 1 dixi) haec immobilitas necessaria ad statum non est metaphysica, sed moralis, et ideo per solum pactum sufficienter firmari potest, etiamsi raro possit aliquando per easdem causas dissolvi. Haec autem firmitas multum aucta est in Episcopatu per conditionem additam per ecclesiastica decreta ; ideoque illa satis superque est ad rationem status. Unde cum in hac ultima replica dicitur, statum perfectioris non posse constitui sine proprio voto, sive solemni, sive non solemni, negatur assumptum. quia votum non est causa adaequata status, nec id ulla ratione probatur. An vero, quando status firmatur voto, illud esse solemne oporteat , postea videbimus ; prius enim oportet explicare quid illa solemnitas supra votum addat.

29. Haplicatur D. Thomas. — Ad D. Tho- mam autem respondet Cajetanus , illum non fuisse locutum de proprio voto, sed lato modo vocasse votum pactum illud, quo se obligat Episcopus ad tale muaus. Nam quia tale pactum voluntarium est, et religiosum, id est, ad cultum Dei spectans, et postquam factum est, de se perpetuo obligat, ideo quamdam analogiam habet cum voto, et lato modo solet ita nuncupari. Quomodo in Baptismo dicuntur fideles votum facere profitendi christianam fidem, et se subjiciendi Ecclesiae, cum tamen proprium votum non sit, ut alibi diximus. Et in eodem sensu vocatur quodammodo professio, quam facit Episcopus, cum instituitur; non quia illa cum proprio voto ad Deum fiat, nec quia sit ejusdem rationis cum professione religiosa , de qua postea dicturi sumus ; sed generali appellasione , qua dicitur aliquis profiteri militiam, vel servitutem, aut subjectionem, cum se adscribit tali muneri, et promittit, vel usum ejus, vel fidelitatem, aut quid simile. Qui modus professionis, si alias sit de se perpetuus, ad statum sufficit, et consequenter ad illam satis est illa solemnitas, quae morali modo ad publicam ac perpetuam obligationem, vel per leges postulatur, vel ex natura rei sufliciens est, si humana leges nihil speciale disponant.

30. Satisfit eax dictis secunde rationi dulitandi. — Ex per haec satisfactum est secundae rationi dubitandi in principio positae. Concedimus enim Episcopum non constitui in statu propriae perfectionis ex vi solius consecrationis ; imo nec consecrationem esse necessariam, ut Episcopus censeatur in tali statu constitutus. Quia si sit electus et confirmatus, jam est in statu, juxta decisionem Innocentii IlI, in d. cap. Cum inter corporalia. Et consequenter ille status erit perfectionis, juxta dicenda in puncto sequenti. Imo ait Innocentius, consecrationem nihil addere illi statui, quod supra de vinculi immobilitate declaravi. Nam respectu operationum perfectarum aliquid addit, cum plura, et satis magna, et perfecta possit facere Episcopus consecratus, quae sine consecratione per seipsum perficere non potest ; et ideo fortasse tunc dicitur esse quasi in statu consummato, in dicto cap. Zicet.

31. Satisfit secunde parti ejusdem rationis dubitaudi. — Deinde ad alteram partem de pradlatura, jam ostensum est quomodo habeat immobilitatem ad statum sufficientem. Nec obstat quod illa immobilitas ex jure canonico pendeat , quia etiam fundatur in pacto quasi intrinseco illi muneri, et per jus canonicum quasi completur , quod fere in omni staitu invenitur. Addo denique, cum hic status intrinsece pendeat ex confirmatione Papae, etiam modo stabilitatis suae pendere quasi intrinsece ex modo quo Papa illum confirmat ; quia ipse est praecipuum caput in terris cujuscumque Ecclesiae, tam universalis quam particularis; et ideo ejus consensus in tali vinculo constituendo principaliter postulatur, et ab illo maxime pendet ejus firmitas. Per jus autem canonicum declaratum est, RHomanum Pontificem non aliter habere ratum tale vinculum, nisi sub ea conditione , ut sine suo consensu dissolvi non possit ; et ideo nihil obstat, imo juvat , quod haec firmitas ex jure canonico pendeat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16