Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum simplex votum castitatis vim habeat dirimendi matrimonium ratum.

CAPUT VI. UTRUM SIMPLEX VOTUM CASTITATIS VIM HABEAT DIRIMENDI MATRIMONIUM RATUM.

1. Quid hic intelligatur per cotum simpleg. — Votwmn castitatis simplea non dissolvit matrimonium ratum. — Haec quaestio necessaria erit ad ea, quae de votis solemnibus dicenda sunt, et ideo, quamvis facilis videatur, hoc loco praemittendam duxi , nam occasionem etiam nobis praebebit aliqua ex antiquitate declarandi. Per votum autem simples nunc illud tantum intelligimus, quod non irritat matrimonium postea contractum ; nam si habeat hunc effectum, etiamsi ex alio capite simplex dicatur, de illo nunc non agimus; comprehendimus autem quodcumque aliud, etiamsi habeat adjunctum quemcumque alium statum, vel quamcumque aliam solemnitatem. Suppono ergo ut certum, quaestionem hanc non habere locum in matrimonio consummato , nam hoc nec per solemne votum dissolvi potest quoad vinculum ; suppono etiam votum simplex nudum ac solitarie sumptum non dissolvere matrimonium ratum, id enim certissimum est ex communi sententia omnium Doctorum quos retuli capite praecedenti , et ex communi praxi Ecclesiae, et a fortiori patebit ex dicendis ; nunc vero sufticiat hoc argumentum evidens, quia votum solemne ordinis sacri non dissolvit matrimonium ratum, Estravag. unica, de Voto, Joann. XXII; ergo multo minus votum simplex. Patet consequentia, tum quia illud votum includii quidquid votum simples, et addit aliquid ; tum propter rationem in eodem textu his verbis subjunctam : Cum nec Jure divino, nec per sacros reperiamus canones hoc statutum. Haec enim ratio etiam hic locum habet. Et quoad posteriorem partem est manifesta, quia potius multi canones sunt in contrarium, ut patebit. Quoad priorem vero patet ex auctoritate Pontificis; et ratione, quia vel hoc jus divinum esset positivum , et hoc non , quia non est scriptum, nec traditum ; vel naturale, et hoc etiam non , ut ex dictis cap. 4, a paritate rationis ostendi potest : nam qua ratione promissio simplex non potest impedire valorem subsecutae traditionis, eadem vel majori non potest ex sola sua vi et natura dissolvere traditionem, donationem aut venditionem alteri factam: matrimonium autem ratum continet veram traditionem et translationem dominii ; et votum simplex est sola promissio ; ergo. Denique si votum solemne ordinis sacri neutro jure divino habet hunc effectum, profecto nec simplex habebit.

2. Opinio asserentium volun hoc adjunctum traditioni religiose dissolvere matrimonium ratum. — Hinc ergo videtur orta opinio quorumdam dicentium, licet votum simplex nude sumptum non sufficiat ad hunc effectum, nibilominus si ei adjungatur traditio matrimonio repugnans, qualis est illa, quae in religione fit, necessario dissolvere matrimonium ratum. Possunt pro hac opinione citari auctores qui dicunt, per ingressum religionis dissolvi jure natura matrimonium ratum. Sed hoc vel non dicunt, vel certe consequenter hoc dicere non possunt, nisi illi, qui eodem modo dicunt per traditionem religionis jure naturae fieri hominem inhabilem ad subsequens matrimonium, ut videre licet in D. Thoma, Bonavent., Richardo, Durando, Soto, et aliis, in 4, d. 27, quorum sententiam infra tractando de voto solemni examinabimus; nam quod ad praesens attinet, ipsi fatentur, vel fateri debent votum solvens matrimonium praecedens semper esse solemne, quia semper habet effectum irritandi matrimonium post contractum. Idem fere dici potest de illis auctoribus, qui putant hunc effectum esse de jure divino, de quibus solvendo argumenta cormodius dicemus ; proprie igitur pro hac sententia citari potest Palud., in 4, d. 21, q. 3, n. 25, ubi expresse dicit, non convenire voto solvere matrimonium ratum propter solemnitatem, alias ( inquit ) votum ordinis sacri irritaret matrimonium, sed inesse ei ratione mortis ; et subdit, votum eremitae non esse solemne , et nihilominus per illud solvi matrimonium ex natura actus mundo se mortificantis, et ex divina institutione, a qua est vita eremitica, ut in Joanne Baptista. Idem insinuat Major ibi, q. 2, S Contra primum ; uam ait hanc exceptionem non solum esse ad religionem, sed etiam ad eremum, in quo vovetur castitas.

3. Fundamentum hujus opinionis. — Fundamentum hujus sententiae est, quia a principio nascentis Ecclesiae matrimonium ratum dissolutum fuit per votum castitatis cum traditione religiosa; et tamen votum illud castitatis tunc non erat solemne ; ergo erat hic effectus voti simplicis. Mujor probatur variis exemplis, nam imprimis Joannes Evangelista creditur, ex matrimonio rato ia nuptiis in Cana Galilaeae contractis, vocatus ad Apostolatum, matrimonio soluto, ex sententia Bedae, in praefatione in Evangelium Joannis, ex quodam prologo qui, nomine Augustini, in praefatione ad tractatus ejus in Joannem circumfertur, et D. Thoma 2. 2, q. 1806, art. 4, ad 1; Ruperto, 2 lib. in Joannem; D. Bonavent., in Vita Christi ; D. Antonino, 3 p. Sum. tit. 1, et p. 1 Histor., tit. 5; Lyrano, ad locum Joannis de nuptiis, ubi habet haec verba: Dicitur communiter quod nuptiee iste fuerunt Joannis, a quibus eum Christus vocavit ante conswnmationem matrimonii ; em hoc in Hcclesia observatur, quod ante carnalem copulam potest licite alter conjugum intrare religionem. Secundum exemplum est de Thecla, quae, cum esset desponsata, a Paulo fuit consecrata, et a nuptiis absoluta, teste Epiphanio , haeres. 18, ubi sic ait: Thecla incidit iun Paulum , et a nuplis emolvitur, cum curatorem seu sponsum haberet formosissimum. Et Ambrosius, 1l. 2de Virginibus, parum a principio: hecla (inquit ) doceat immolari , que copulam fagiens nuptialem, et sponsi furore daumnata, naturam etiam bestiarum cir ginitatis veneratione muuttavit. Idem sumitur ex Augustino, lib. 30 Contra Faustum, ubi cum Faustus, c. A, dixisset, Apostolum Theclam oppignoratam jam thalamo in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendisse, Augustinus hoc non refutat, sed tacendo admittere videtur. Tertium sit de Valcria, ex Mariiali, epist. 9 ad Tholosanos, cap. 8: 7la enim cum esset sponsa regis terrestris, effecta est sponsa Hegis celestis ( ait Martialis) per meam praedicationem, virginitatem mentis et corporis Deo devovens. Hoc vero exemplum non probat dissolutum fuisse vinculum ; nam de sponso etiam refert inferius Martialis, quod copulam carnalium nuptiarum euvitaverit per suam praedicationem, quatenus liberius Deo famulari posset. Unde etiam constat ex communi consensu utriusque factam esse separationem. Sunt ergo illa optima exempla castitatis, non tamen dissolutionis matrimonii ex vi voti simplicis ; praeterquam quod non constat qualia fuerint illa sponsalia. Quartum ergo exemplum sumitur ex Juliano martyre, qui ab sponsa Basilissa separatus est, et monachus factus, cujus historia legitur ex Simeone Metaphraste, apud Surium, tom. 1, die 9 januarii. Quintum adduci potest de Ammone, qui post matrimonium etiam sponsam reliquit , et in monte Nitria vitam monasticam instituit. Sextum, de Macario, celebri inter /Egyptios eremita, qui etiam celebratis nuptiis, vespere relicta incognita sponsa, in eremum secessit, et caelibem vitam ibi perpetuo duxit, ut ex Hieronymo refert Gratianus, in S Zcce, post cap. Scripsit, 21, q. 2. Septimum annumerari potest de Alexio, quem ibidem commemorat Gratianus, nam ex nuptiis divinitus vocatus sponsam intactam deseruit , et perpetuam castitatem servavit, de quo etiam constat religiosum nunquam fuisse. Denique affertur esemplum de Gregoria, ex Gregorio, lib. 3 Dialogorum, c. 14, quod parum ad praesentem causam refert. 4. Probatur secundo ex jure. — Secundo probatur eadem minor ex decreto Eusebi Papae, quod refertur a Gratiano, 27, q.2,c. 21 : Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, licel tamen illà monastermum sibi eligere. Fuit autem hic Pontifex fere ante 1300 annos; et c. 28, refert idem Gratianus sententiam Gregorii, ex lib. 6 Registri, epist. 20, alias c. 184, ubi defendit quamdam virginem, quae, relicto sponso, religionem intraverat, et praecipit ei restitui omnia quae in matrimonio attulerat : Quia decreta (inquit) legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo omnino censuerunt damno mulctari. Ubi alludit ad Authent. Justiniani imperatoris, collat. 9, tit. 15, de sanctissimis Episcopis, c. 39 et 40; et in l. Deo nobis, Cod. de Episcopis et clericis. Est ergo consuetudo haec satis antiqua in Ecclesia, quae fundata est non in aliqua so- lemnitate, sed in hoc solum, quod traditio inferioris ordinis, qualis est illa, quae per matrimonium fit, quando non est ita consummata, ut vir et uxor facti sint una caro, dissolvi debet per altiorem traditionem, quae ad statum perfectionis constituendum sufficiat; ad hoc autem sufticit traditio voto simplici confirmata, quod infra tractando de statu religionis, et in particulari de Societate latius confirmabimus, nunc autem ex antiquitate etiam ostendi potest ostendendo alteram propositionem assumptam.

5. Probatur ergo minor, nimirum, votum castitatis dissolvisse matrimonium illis priscis temporibus, quando nondum erat solemne, id est, inhabilitans personam ad rmatrimonium in posterum contrahendum. Probatur, quia Athanasius, in epistola ad Dracontium, sic ait: Multi Episcopi matrimonia non inierunt, monachi contra parentes liberorum facti sunt; quemad modum Episcopos vicissim filiorum patres, et monachos generis potestatem non quasiisse. Nec videtur satisfacere, quod aliqui respondent, Athanasium loqui de monachis lios generantibus, propter illa verba: Et monachos gencris potestatem non quaesiisse ; non enim videturloqui de potestate, ut sic dicam, physica, sed morali, id est, licite generandi, scilicet per dispensationem sui voti. Unde statim subdit : Sic enim licet, et ad eun modum non prohibelitur, sed quisquas sibi volet, decertet, non enin corona pro votis, sed pro faciis redditur.

6. Hic etiam addi potest testimonium Epiphanii, ex haeresi 61, quod supra tractavi, et ostendi ipsum loqui de voto simplici. Item adducunt aliqui tesiimonium Augustini, libro de Bono viduitatis, supra etiam tractato, ubi docet secundas nuptias viduae consecratae per votum esse validas, quia loqui videtur de viduis monialibus, ac vere religiosis. Adduci etiam possunt testimonia Hieronymi, in c. 4 tractata, sed praecipue videntur difficilia illa perdite viventibus. et extra matrimonium fiverba epist. 22, post medium : $i qua simulat fugiens servitutem, huic aperte Apostolum lege : Melius est nubere, quam uri. Ubi loqui videtur de virginibus consecratis. Facere etiam potest, quod in Vita Malchi monachi re- : fert idem Hieronymus, cum Malchus, in captivitate positus, ad ducendam uxorem a domino induceretur, solum se excusasse eo quod feminavirum adhuc viventem haberet; non credebat ergo ob monachatum se esse inhabilem ad matrimonium, alioqui hanc potius excusationem allegasset. Difficilius vero argumentum sumitur ex Gregorio, homil. 38 in Evangelia, ubi refert tres sorores patris sui sub aistrictione regulari degentes, et eodem tempore sacratas fuisse, et duabus illarum mortuis, tertiam, scilicet Gordianam, marito nupsisse, et illud validum fuisse significat. Denique Petrus Damianus, epist. 5, c. 11, de quodam monacbo Benedicto, a parentibusa pueritia religioni oblato, refert adolescentem jam factum, religione dimissa, uxorem duxisse (quod etiam validum esse ibidem significatur), quamvis non sine magno crimine, propter quod mirabili modo divinitus castigatus est, ut ibi refertur.

7. Secundo ad idem confirmandum adduci possunt multa decreta antiquorum Pontificum et Conciliorum, in quibus ita reprehenduntur matrimonia contracta a monachis, aut sacratis virginibus, ut tamen irrita non censeantur, quia vel de hoc nullam mentionem faciunt, vel certe post condignam poenitentiam sic contrahentes in illo statu durare permittunt, quae infra suo loco fuse tractabimus; interim videri possunt apud Gratianum, 27, q. 1, fere per totum, et dist. 27. Ex illis ergo decretis constat votum illud fuisse simplex, et tamen per illud dissolvebatur matrimonium, ut ostensum est.

8. Probatur ratione. — Ultimo confirmatur ratione haec sententia. Nam votum solemne castitatis, ultra simplex, solum addit vim a lege traditam inhabilitandi personam ob subsequens matrimonium, ut supra visum est; haec autem conditio est impertinens ad dissolvendum matrimonium ratum praecedens ; ergo. Patet minor, tum quia votum habensillam vim potest non habere alteram, ut patet in voto ordinis sacri; tum etiam quia duo illi effectus sunt diversarum rationum, et unus non pendet ab alio ; ergo, seclusa virtute inhabilitandi in posterum, potest dari votum castitatis irritans matrimonium praecedens ; tale autem votum erit simplex, juxta superius dicta. Cum ergo nudum hoc votum ex se non habeat hoc, saltem ut conjunctum traditioni et mancipationi ad divinum obsequium habebit illud.

9. Resolutio vera.— Votum sinplea non dissolvit natrumoniwn ratum. — Nihilominus dicendum censeo, votum simplex castitatis nunquam esse sufficiens ad dissolvendum prius matrimonium ratum. Hanc assertionem vel asserunt, vel ut certam supponunt Doctores communiter, dum effectum hunc solum tribuunt voto solemnizato per professionem religionis, ut videre licet in 4, dist. 27 et 38; et in Summistis, et aliis qui de matrimonio disputant. Ut autem probetur, suppono primum nudum votum castitatis per se, aut natura sua, vel divino jure, non habere hunc effectum dissolvendi matrimonium ratum. Hoc sufficienter patet ex dictis in principio capitis.

10. Secundo, suppono nullum contractum, vel traditionem quantumvis piam et religiosam, conjunctam voto castitatis, dare illi vim, aut cum illo simul sumpto dissolvere natura sua et quasi intrinseca vi matrimonium ratum, seclusa positiva lege et institutione. Hoc eodem modo probandum est, quod simile assertum probavimus quoad vim inhabilitandi ad matrimonium futurum ; unde auctores qui illud tenent hoc etiam affirmant. Nam difficilius est dissolvere quod ratum et validum est, quam impedire ne fiat. Difficilius item est privare aliquem jure acquisito quam acquirendo ; ac denique / urpius ejicitur, quam non admittitur hospes. Cum ergo voluntas voventis castitatis, adjuncta quacumque traditione sacra, non sufficiat naturaà sua ad impediendum matrimonium subsequens, ita ut per illud non acquiratur jus alteri conjugi, multo minus poterit irritare factum, et tollere jus acquisitum. Secundo est ratio utrique communis, quae hic speciali modo urget, nam traditio matrimonii, ut supra dicebam, et traditio ad quoscumque alios usus, sunt diversarum rationum, et per unam non donatur quod per aliam traditum fuerat, et ideo ex natura rei traditio ad usum conjugalem, quae fit per matrimonium, valida est, non obstante priori traditione ad aliossacros usus; ergo, quamvis mutato ordine traditio ad usum conjugii antecedat, quae postea subsequitur est alterius rationis, et priori formaliter non repugnat, ut illam pro se dissolvat, non est enim major repugnantia posito uno ordine , quam alio. Quin potius, quando traditio matrimonialis praecessit, si ei repugnaret subsequens traditio, natura sua potius illam impediret, quam ab illa destrueretur, quia posterior censeretur facta de re aliena; ideo enim secundum matrimonium, quantumvis consummatum, est nullum, etiamsi prius solum ratum fuerit.

11. Unde possumus tertio hoc confirmare ex illo Matth. 19 : Quos Deus conjunat, hoo non separet. Quamvis enim hoc convenienter intelligi possit de matrimonio consum- mato, tamen etiam in rato verum habet, quia jure etiam divino indissolubile est, saltem privata et propria auctoritate ; ergo voluntas voventis, quantumvis se velit obligare aut tradere, si sola sua potestate, et non legis auctoritate nitatur, nunquam poterit priorem sui traditionem valide factam irritare ; si ergo nulla sit divina lex positiva, in qua niti possit, atque etiam excludatur lex humana, omnino non poterit. Sicut si quis semel donavit vas argenteum Petro, non poterit sua auctoritate illud Ecclesiae vel pauperibus dare, quia suum non est; ergo non est hic effectus, ex sola naturali repugnantia et virtute traditionum seu contractuum, quatenus propria tantum voluntate fieri possunt, et in hoc sensu dicimus hanc dissolutionem non esse ex sola rei natura. Nec potest dici probabiliter per matrimonium ratum non tradi dominium corporis omnino absolute, sed sub ea conditione vel exceptione, ut ante copulam liceat, si placuerit, divino cultui illud dicare, quamvis id insinuet Soto, in 4, d. 27, q. 1, artic. 4, in fin., 1concl., essetque verisimile, si, supposita aliqua lege positiva, et virtute et quasi intentione ejus, intelligeretur inclusa illa conditio ; ipse tamen loqui videtur in sola rei natura modo explicato. Sic autem nobis non probatur, tum quia, regulariter loquendo, hoc est contra intentionem personalem contrahentium ; tum etiam quia alias etiam posset quis contrahere sub exceptione, nisi placuerit prius sacerdos fieri, vel se dicare alicui modo vivendi religioso, ab Ecclesia non probato pro religionis statu; et similia possunt inferri, quae sunt plane absurda, tale enim matrimonium non esset verum et absolutam matrimonium. Igitur, quantum est ex parte contrahentium omnino absolutus est contractus, et ideo firmus et indissolubilis ; ut ergo per aliam traditionem dissolvatur, necesse est ut divina auctoritas, vel alia potestas, quae ab illa manet, intercedat.

12. Confirmatur primo. — Neque in lege natura, neque veteri dissolvebatur matrimonium ratum. — kEt confirmatur, quia neque in lege naturae, neque in veteri poterat matrimonium ratum omnino solvi, et tamen poterat sponsus in eremum discedere, et vovere ibi castitatem, vel alio modo se tradere et mancipare perpetuodivino obsequio; ergo signum est hunc effectum non esse ex natura rei ex tali actu, quia rei natura eadem tunc erat. Ratio ergo est, quia deerat illi actui auctoritas le- gis divina vel humanae. Qua ratione utitur ad hanc sententiam contirmandam Michael Medina supra, et mihi videtur satis efficax, et apta ad declarandum praedictam conditionem non includi ex natura rei in contractu matrimonii, alioqui in omni statu includeretur. Estque hoc valde consentaneum rationi, quia illa conditio est nimis incerta et indeterminata ; quis enim modus actus vel traditionis aut separationis potest ex natura rei determinari, ut, conjunctus cum voto simplici castitatis, sufficiat ad matrimonium dissolvendum, vel ut subintelligatur exceptus ex natura rei in ipso contractu matrimonii ? Et haec ratio etiam procedit contra id, quod Paludanus dicebat de morte ; nam cum haec non sit mors naturalis, sed civilis et metaphorica, non habet certum actum, vel privationem, in quo ex natura rei consistat; oportet ergo ut aliqua lege positiva definiatur, alioqui nihil erit certum nec firmum, sed in uniuscujusque arbitrio erit hanc metaphoricam mortem huic vel illi actui accommodare; et ita eliam Major supra semper adjungit Ecclesiae determinationem.

13. Confirmatur secundo, ex jure. — Ultimo confirmatur ex Bulla Gregorii XIIL in confirmationem Instituti Societatis, quae incipit: Quanto fructuosius, anni 1582, in qua declarat, eos, qui post biennium tria vota in Societate emittunt, esse vere et proprie religiosos, etiamsi illa vota simplicia sint, et eo tempore non haberent vim irritandi matrimonium post illa emissa contractum, quo tempore certum etiam est talia vota non habuisse vim dissolvendi matrimonium ratum non consummatum, quanquam hic posset esse aliquod dubium, de quo infra. Illius autem ratio nulla alia esse potest, nisi quia illa vota erant omnino simplicia, id est, absque participatione proprii effectus voti solemnis, et tamen tunc illa vota habebant conjunctam iraditionem sufficientem ad constituendum verum statum religiosum; ergo signum est votum simplex etiam cum tali traditione conjunctum non sufficere ad matrimonium irritandum. Quod autem eo tempore hoc ita esset, constat ex communi usu, et praxi hujus religionis, eti ex ratione tacta ex Joanne XXII, quia talis effectus non potest soli divino juri attribui, neque etiam juri humano proprio talis religionis, quia nulla erat de hoc Apostolica Bulla et constitutio; neque etiam potest tribui communi juri ecclesiastico, quia, ut statim dicam, ille effectus solum tribuitur profes- sioni religiosa ; illa autem non est vera professio, ut ex communi etiam sensu ejusdem religionis constat, quia propria professio in aliud tempus diuturnius reservatur.

14. Suppositio tertia : jure comnuni omne castitatis cotum, quod dissolvit matrimonium ratum, etiam irritat contrahendum. —Tertio, supponendum est per ecclesiasticam legem communi jure contentam nullum votum castitatis cuicumque statui adjunctum dissolvere matrimonium ratum, quod non etiam inhabilitet personam ad matrimonium contrahendum. Probatur primo ex c. 2, de Convers. conjug., et ex c. Ex publico, eod. tit., et ex c. Commissum, de Sponsalibus. Verum est Alexandrum IlI, his locis non explicare illam voti conditionem, sed absolute loqui de transitu ad religionem vel monasterium. Nihilominus tamen fere ex omnibus capitulis ülius juris constat per haec verba significari veram professionem religionis, per quam persona fit inhabilis ad matrimonium. Maxime autem id declarat Innocentius, in c. E parte, 2, eod. tit., quem textum in hac materia et ad antiquitatem declarandam notandum censeo; est enim illius casus, in quo quaedam muher, post matrimonium ratum, velum viduitatis coram duobus Abbatibus assumpsit, benedictione solemni cum celebratione Missae ac litaniae accedente. Et subdit Pontifex: Licet praedicta mulier in veli susceptione religionis habitum assumpsisse videatur,si tamen velit in dumo progria remanere, quasi prepositum castitatis in seculo servatura, mihilominus consunmandum est mairimonium jam contractum, nisi se volo astrinaerit ad observantium regularem, in quo casu compelli potest ut, relicto seculo, religionis propositum exequatur. Ex hoc ergo textu habemus votum simplex castitatis publice et cum externa solemnitate factum, imo et cum traditione coram Abbate, non dissolvisse matrimonium ratum. Neque enim probabile est, quod quaedam glossa ibi significat, in illa ceeremonia non intervenisse votum castitatis, quia hoc ibi non exprimitur, et quia Pontifex infra solum dicit, quasi propositum castitatis in seculo servatura ; et quia votum cum simili caeremonia factum, etiamsi persona in domo propria maneat, solemne est, argumento c. ult., Qui cler. vel vovent., et c. ult., 20, q.1, et c. De viduis, 1, 271, q. 1; haeec (inquam) responsio probabilis non est, primo, quia in jure sicut crucem assumere semper significat votum terrae sancta, quia cum illa caeremonia fieri solebat , ita velum sacrum aut vi- duale assumptum, praesertim cum illa pubh.a caeremonia, est certum indicium vott virginitatis, aut continentiae vidualis. Secundo, quia illa verba : Quasi propositum castitatis in seculo servatura, non de quocumque proposito, sed de illo quod habet obligationem voti adjunctam, intelliguntur , tum quia verbum servare proprie sumptum obligationem supponit; tum etiam quia simili phrasi locutionis dixit statim Pontifex, si votum religionis habeat, cogendam esse ut voti propositum exequatur. Tertio colligitur ex fine, propter quem illa mulier velum sumpserat, scilicet, quia ciri fuerat abominata complezus ; ad hoc autem necessarium erat saltem votum castiatis emittere. Declarat autem Pontifex illud genus voti sic tantum solemnizati non sufficere ad illam separationem faciendam. Hanc tandem expositionem magis probat glossa, et sequuntur Innocentius, Hostiensis, Panormitanus et alii.

15. Atque hinc consequenter negandum est susceptionem veli viduitatis, etiam cum publica caeremonia et solemnitate, significare semper in jure propriam professionem cum solemni voto, nam ex hoc loco manifeste constat oppositum. Et optime consonat cum c. De viduis, 9, 91, q. 1, et cum his, quae supra circa illud notavimus, c. 4. Et hoc etiam notavit ibi Panormitanus, n. 6, advertens in jure multiplex esse velum, circa glossam, in c. Illud autem, S Velamen, 92, q. 1, et votum castitatis privatum interdum fieri solitum cum mutatione habitus, aut veli, c. Quod Deo Pairi, 33, q. 5. Denique hinc constat, cum inferius loquitur Pontifex de voto religionis, quo quis obligatur ad observantiam regularem, loqui proprie de voto solemni, et ita interpretari responsa praedecessorum suorum, qui (ut ait) respondere consulti, antequam matrimoniwm sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri conjyugum vreliquo inconsulto ad religionem transire, ita quod reliquus ex tunce legitime poterit alteri copuleri. Atque ita ex illo textu colligunt omnes auctores, et specialiter Panormitanus, n. 6, qui hinc colligit regulam generalem, matrimonium ratum non absolvi nisi per professionem in religione approbata, juxta Extravag. Antique, Joannis XXII, de Voto. Et ante illam Extravag. idem notat Abbas antiquus, in d. c. Zz parte, et obiter advertit hunc effectum voti esse tantum ex statuto Ecclesiae, inde colligens posse Ecclesiam in matrimonio rato dispensare, de quo alias.

16. Denique, juxta praedictam Pontificis declarationem, intelligendum censeo antiquum canonem Euscbii Papae, in c. Desponsatam, 21, q. 2: Desponsatam (inquit) puellam non licet parenitibus acii viro tradere, licet tumen illi mouusterium sibi eligere. Quem textum de desponsatione per verbade praesenti Doctores intelligunt cum glossa ibi; glossa etiam et Doctores, in c.2, de Convers. conjug. Imo Alexander III, in eoc. 2, videtur usurpasse phrasim locutiouis ex Eusebio, et illius mentem explicasse, dum ait, post consensum legitimum de pra sent licitum esse alteri, altero repugnante, cligere monasteriuin. Idem ergo in utroque loco significat eligere monasterium. Ostensung est autem per illa verba intellexisse Alexandrum eiectionem monasterii ad profitendum in illa per vota solemnia ; idem ergo intellexii Eusebius, qui fere ante 1000 annos praecessit. Eodem modo intellexit (ut existimo) textum il'um Justinianus imperator, collatione 9, ut. de Sanctissimis Episcopis, c. 39. Denique in Concilio Trident., sess. 24, can. 6, tacite ita explicat naec jura, dum ita definit : S2 quis diverit matrimonium rutum non consummaiwn, per solemnem religionis professionem alcerius coujugum non dirimi, anathema sit. Ex quibus omnibus morale concluditur argumenium, apud me efficacissimum, nam omnia jura, quae dehoc effectu loquuntur, solum illum ibuunt professioni solemni, vel expresse per haec verba, vel per aequivalentia, distinguendo interdum talem professionem a voto simplici, etiamsi adjunctam habeat solemnitatem accidentalem, vel aliam traditionem ; ergo omnino dicendum est hanc solutionem matrimonii rati, quantum est ex communi jure, non fieri nisi per votum solemne, quale describitur in c. unico, de Voto, in 6, scilicet, quod efficax etiam sit ad matrimonium post contractum dirimendum ; hoc enim est quod in jure communi distingui solet a voto simplici.

17. liatione potest etiam hoc suaderi, quia, ut supra in priori suppositione dicebam, ditficilius solvitur contractum quam impediatur contrahendum, ut omnia jura clamant, c. Quemadmodum , de Jurejurando , cum similibus, et est per se satis notum; et ideo, ut in eodem textu dicitur, multa impediunt contrahendum matrimonium, quae si post jam contractum superveniant, illud non dirimunt; nullum vero est impedimentum quod matrimonium jam contractum dirimere possit, quin multo magis possit impedire et irritare con- trahendum ; ergo nullum est votum castitatis, cujuscumque conditionis sit, quod vim habeat dissolvendi matrimonium ratum, uisi etiam vim habeat inhabilitando personam ad matrimonium contrahendum. Et sane, ut modo non disputem, an hoc possit fieri per ecclesiasticam legem de absoluta Ecclesiae seu Pontificis potestate, certum videtur, jure communi non esse factum, neque esse consentaneum ut fiat ; quia posset uxor, verbi gratia, separari a proprio marito titulo religionis, et deinde nubere alteri propria auctoritate, et sine alia dispensatione, quod videtur absurdum in materia morali, maxime quod id constituatur universali lege, et non ex aliqua speciall causa ; quod adjungo propter argumentum quod fieri solet, juxta sententiam, quae asserit posse Pontificem dispensare in voto continentiae solemni; nam tunc etiem fieri potest ut, qui prius cum una sit dispensatus per matrimonium ratum, quod postea fuit solutum per votum solemne religionis, postea per dispensationem fiat habilis ad ducendam aliam, et quod de facto contrahat; hoc enim non est inconveniens in casu particulari, in quo necesse est ut gravissima causa intercedat. Constituere autem hoc tanquam regulam generalem absque alia causa urgente, non videtur rationabile. Quod tandem confirmatur ac declaratur ex illa metaphora, per quam Doctores communiter declarant, quare professio religionis dissolvat matrimonium ratum, sciiicet, quia professio est quaedam mors civilis, per quam religiosus moritur mundo ; per mortem autem matrimonium solvitur. At certe per mortem non fit homo minus inhabilis ad matrimonium contrahendum, quam ad perseverandum in jam contracto; quare ergo statueret Ecclesia, vel reputaret aliquem esse mortuum ad perseverandum in matrimonio jam contracto, quem adhuc vivum et habilem relinqueret ad matrimonium contrahendum?

18. Ez jure divino positivo nullum votwn simplex custitatis dissolvit matrimonium ravere matrimonium ratum, etiamsi habeat adjunctam quamcumque traditionem, vel quasi donationem sui factam ex sola voluntate voventis, vel Deo ipsi, vel alteri vice Dei, ad ipsius obsequium. Hoc a fortiori sentiunt omnes, qui dicunt, etiam votum solemne non habere hanc vim nisi ex statuto Ecclesiae, quos jam lib. 2 late allegavimus, et latissime tum. — Quarto, suppono ex divino jure positivo nullum votum simplex castitatis dissol- refert Henriquez, lib. 11 de Matrimonio, c. 8, n. 6, lt. I; et Sancius, lib. 7 de Matrim., disp. 21 et 26. Et infra agentes de voto solemni castitatis, quantum oportuerit, eos referemus. Ex his vero, qui illud attribuunt juri divino respectu voti solemnis, nullum invenio qui hoc extendat ad votum simplex, loquendo proprie de divino jure positivo. Ut ergo hoc declaremus et probemus, adverto duobus modis intelligi posse hunc effectum manare a jure divino. Primo, quoad potestatem, scilicet, quia Christus Dominus dedit Ecclesiae potestatem instituendi aliquem statum perfeclionis, in quo, seu per quem matrimonium ratum dissolveretur. Secundo , quoad actum ipsum, scilicet, quia ipsum divinum jus immediate statuit, ut per tale votum simplex ceastitatis matrimonium ratum dissolveretur absque alia Ecclesia determinatione. Hic posterior modus insinuatur quidem a Paludano, sed revera probabilis non est. Primo quidem propter rationem proxime factam in puncto praecedenti, et propter aliam similem positam in secundo puncto, quia nudum simplex votum ad hoc non sufficit, ut demonstratum est in principio capitis; ergo debet illi aliquid adjungi; quid autem hoc sit, non est determinatum jure divino, nullum enim de hoc ostendi potest, neque aliquis prudenter potest, vel cum aliquo probabili fundamento, hoc determinare.

19. Confirmatur ac declaratur ; nam, si tale extat jus divinum, unde constat in casu d. c. Ha parte, 2, de Convers. conjug., votum illius viduae cum solemni veli susceptione non fuisse sufficiens ex hoc divinojure ad dissolvendum matrimonium? Item unde constat votum illud, quod emittunt feminae quas juristae Mantelatas vocant, quamvis habeant adjunctum specialem vovendi modum ad perfectionem conferentem, non suflicere ex hoc jure divino ad dissolvendum matrimonium, ut est communis sententia, de qua videri potest Panorm., in d. c. Zz parte, n. 6? Videntur autem esse hujusmodi illae sorores, quae dicuntur tertii ordinis, ut sumitur ex glossa, in Clem. 1, de heligiosis domib., verb. Obedientiam, et ex glossa, juncto textu in c. Cum eo, de Sentent. excomm., verbo 7^rtio. Praeterea unde constat sacerdotium adjunctum voto castitatis non compreheudi sub illo divino jure? Dices constare ex dicta Extravag. Joannis XXII; sed hoc ipsum est quod quaero, unde potuisset hoc constare Pontifici, si tale csset divinum jus; et inde colligimus non esse, cum recte potuerit hoc definire, eo ipso quod Ecclesia non adjunxit illi statui talem effectum. Denique status etiam episcopals, licet sit praecipuus status perfectionis, et adjungatur voto castitatis, non habet ex jure divino hunc effectum, quia de facto illum non habet etiam cum voto solemni ordinis sacri, juxta veram et receptam doctrinam, quam infra trademus ; ergo vel de nullo alio actu potest cum probabilitate dici, quod immediate ex jure civino tribuat voto simplici, cui adjungitur, vim solvendi matrimonium ratum. Quod ex alio membro evidentius fiet.

20. In Hecclesia est polestas supernaturalis data a Christo Domino, ad instituendum statum in quo per aliquod votum castitatis matrimonium vraium dissolvatur. — Circa prius ergo membrum aliquid certum est, et aliquid ambiguum. Certum quidem est esse in Ecclesia potestatem ad instituendum vel determinandum statum in quo matrimonium ratum per aliquod votum castitatis dissolvatur; nam certum de fide est ita factum esse, ut ex dictis constat. Certum item est ad hoc fuisse necessariam potestatem supernaturalem, praesertim in lege gratiae, in qua matrimonium ratum est verum sacramentum. Certum est ergo hoc factum esse per potestatem a Christo concessam, atque adeo ex divino jure manare. Duobus autem modis intelligi potest hoc fieri vel determinari per hanc potestatem. Primo, immediate adjungendo hunc effectum tali actui, seu statvi. Secundo, solum mediate, et quasi in radice, scilicet, acceptando solum hunc actum ut sufficientem ad constituendum statum religionis, et inde statim ex divino jure sequatur, quod per talem statum dissolvatur matrimonium ratum ; ita ut jure divino statutum sit per statum religionis dissolvi matrimonium ratum ; relictum autem sit determinationi Ecclesiae, ut statuat vel determinet aliquem vivendi modum pro statu religionis. Atque hoc posteriori modo videntur explicare hoc divinum jus Scotus, in 4, d. 31; D. Thomas, Rich., Bonav. et alii, d. 27. Si tamen attente inspicianiur ipsi, loquuntur de statu religionis, prout suo tempore tantum erat in usu, et intelligunt illum statum, in quo ita aliquis se tradit religioni, ut fiat inhabilis ad matrimonium subsequens. In quo sensu nobis non contradicunt, etiamsi id, quod asserunt, admittamus, quia jam illud votum non est simpiex, de quo hic agimus, sed solemne; praterquam quod illa etiam sententia nobis non placet, nam potuisset Ecclesia instituere vel approbare statum religionis, in quo votum etiam solemne castitatis fieret quoad dirimendum matrimonium post contractum, qui tamen non esset sufliciens ad dirimendum matrimonium ratum; quia, sicut in sacro ordine hos effectus separavit, ita potuit eos in statu religionis sejungere; nulla enim ostendi potest repugnantia specialis, vel ex sola rei natura, ut patet ex dictis in secundo puncto, vel ex speciali jure positivo, quo specialiter praeceptum sit ut illa duo necessario sint connexa in statu religionis ; ubi enim est hoc divinum jus? vel ex qua Scriptura aut traditone habetur? Sed de hoc plura infra tractando de votis Societatis. Multo autem certius est non esse factam talem connexionem, ut sic dicam, hujus effectus cum statu religionis in communi immediate ex jure divino. Nam status religionis, ut nunc tanquam certum suppono, abstrahit ab illo effectu inhabilitandi personam ad subsequens matrimonium, id est, potest esse sine illo, imo et de facto ita contigit; nulla autem ratio vel auctoritas suadet magis esse connexum ex divino jure cum statu religionis priorem effectum dissolvendi matrimonium ratum, quam posteriorem inhabilitandi personam ad matrimonium subsequens, quod etiam praedicti Theologi pro comperto habent. Item, quia alias etiam dicere quis posset hunc effectum esse jure divino immediate connexum cum statu eremitee, qui non vovet obedientiam nec paupertatem, ut significabat Paludanus, cum tamen constet illum non esse statum religionis ; consequens autem est plane falsum, et contra communem sententiam, ut videre licet in glossa, in d. c. Eg parte, et ibi Panor., n. 18. Et similiter inferri possunt alia incommoda superius insinuata.

21. Hic effectus dissolvendi matrimoniwn ratum quomodo manet a jure divino, et ab Ecclesia tribuatur. — Relinquitur ergo, ut hic effectus solum manet ex jure divino quoad potestatem tribuendi illum alicui statui perfectionis, proxime autem non tribui nisi per Ecclesiam immediate statuentem, et volentem ut talis status effectum habeat. Hoc recte concluditur ex dictis, a sufficienti partium enumeratione, quia non superest alius modus, quo possit talis effectus ex jure divino manare. Inde tamen consequenter concluditur, talem institutionem simpliciter et absolute non esse de jure divino, sed humano, quia omnia, quae sunt de jure Ecclesiastico, manant a jure divino quoad potestatem, per quam instituuntur vel praecipiuntur ; simpliciter autem sunt de jure humano, quia res simp.iciter est talis secundum esse quod in se habet, non secundum esse suae cause; licet ergo potestas sit ex jure divino, nihilominus actus in seipso non est ex jure divino, sed humano. Sicut etiam in naturalibus, licet potestas, verbi gratia, intelligendi sit immediate a Deo, actus est immediate ab ipso homine; ita ergo in praesenti haec institutio humana est, licet procedat a potestate divinitus concessa. Unde etiam variationem seu mutationem recipere potest. Posset enim Pontifex statuere, ut aliqua sit religio, in qua per ingressum, seu vinculum ejus non dissolvatur matrimonium ratum, imo et aliquando jamjam fecisse infra ostendemus. Posset etiam ordinare, ut per professionem alicujus religionis, per quam nunc dissolvitur matrimonium ratum, in posterum non dissolvatur. Ut, verbi gratia, de professione militum S. Joannis, dubitatum ab aliquibus est an dissolvat matrimonium ratum; juxta communem et veram sententiam verius est nunc dissolvere ; posset tamen sine dubio Pontifex statuere ut in posterum non dissolveret, relinquendo castitatis votum integrum quoad reliqua omnia, etiam quoad inhabilitandam personam ad subsequens matrimonium; nulla enim in hoc ostendi potest repugnantia, nec deesse posset causa cur id fieret, quandoquidem multi existimant jam ita de facto esse. Dices: ergo etiam posset Pontifex de omnibus religionibus idem statuere. Respondeo, si de omnibus divisive, seu de singulis sit sermo, illud non esse inconveniens; si autem de omnibus collective, seu de toto statu religioso loquamur, esset gravissimus error seu abusus potestatis, si Pontifex id faceret; et ideo, quamvis demus absolutam potestatem non deesse, non permitteret Deus Pontificem ita abuti sua potestate in destructionem et commune nocumentum Ecclesiae. Sicut etiam posset Pontifex de absoluta potentia omnia praecepta positiva tollere, et in singulis posset forte illa potentia in actum reduci, tamen omnibus absolute non permittet Deus, quia esset intolerabilis error.

22. Addo praeterea non esse inconveniens admittere, teneri Summum Pontificem jure divino ad ita statuendum et disponendum gradus et status Ecclesiae, ut in ea sit aliquis perfectionis status, ad quem liceat transire ex matrimonio rato, libertate relicta alteri conjugi, atque adeo soluto matrimonio. Quamvis enim de hoc praecepto nihil scriptum sit, ut inde possit evidenter probari, est tamen conformis ecclesiastica traditioni supra tacta in fundamento prioris sententiae, et in ejus solutione amplius declarabitur. Imo probabiliter dici potest, supposita potestate data Petro, et fine illius, et necessitate Ecclesiae, ex natura rei sequi hanc obligationem. Nam tenetur Christi Vicarius uti potestate sibi concessa, prout expedit ad bonum Ecclesiae, non tantum in his quae sunt simpliciter necessaria ad salutem, sed etiam in his quae generaliter pertinent ad perfectionem eorum, qui eam intendere et profiteri voluerint. Ob hanc enim causam non posset nunc Pontifex sine gravi culpa privare Ecclesiam hoc bono et utili medio tendendi ad perfectionem; ergo eadem ratione, verisimile est etiam a principio, vel Apostolos, vel eorum successores, quicumque illi fuerint, hoc ordinasse ex necessaria obligatione sui muneris et pastoralis curae.

23. Hinc autem adhuc non sequitur institutionem hanc esse proprie et simpliciter divini juris, sed solum ab illo manare mediate cum quadam necessitate ; immediate vero semper est ab Ecclesia. Sicut etiam est verisimile fuisse obligatos Summos Pontifices ex divino jure, vel ex vi sui muneris ad determinandum tempus obligationis confitendi vel communicandi, et nihilominus talia praecepta determinantia tempus ecclesiastica sunt, non divina. Denique, ut non fiat vis in modo loquendi, satis est in particulari non habere hunc effectum votum aliquod vel professionem alicujus status, nisi ita fuerit ab Ecclesia determinatum ; ostensum autem est Ecclesiam nunquam determinasse ut votum non solemne, id est, non inhabilitans personam ad matrimonium subsequens, sufficiat in aliquo statu dirimere matrimonium ratum prius contractum ; ergo nulla probabiltate affirmari potest ipso jure divino esse hoc immediate concessum alicui voto simplici, in quocumque statu fiat.

24. Ex his ergo satis probata est assertio posita; nam votum simplex non habet praedictum effectum per se ac solitarie sumptum, quatenus promissio est ; conjunctum vero alicui statui etiam non habet illum ex sola rei natura, neque etiam ex constitutione ecclesiastica, neque etiam ex jure divino positivo, quae omnia ostensa sunt ; nulla ergo via seu causa relinquitur unde illum habere possit. Sed dicunt habere ex antiqua traditione ab initio Ecclesiae. At enim omnis traditio ecclesiastica, cujus initium ignoratur, aut jus divinum ostendit, aut saltem Apostolicum; sicut ergo verum est nullum esse tale jus divinum, aut ecclesiasticum, ita etiam falsum est dari aliquam traditionem in Ecclesia. quae ostendat solum votum simplex castitatis ;n aliquo vivendi modo, vel nunc, vel aliquando matrimonium ratun. dissolvisse; quod enim tempore Alexandri III, Innocentii IIT, Joannis XXII, et aliorum, qui de hac materia expressius locuti sunt, talis consuetudo non fuerit in Ecclesia, sed potius quod tantum per solemne votum matrimonium dissolveretur, manifestum est ex eorum decretis, et ex omnium interpretum dispositione et sententia ; post illa vero tempora, jus illud a nullo Summo Pontifice amplificatum est : ergo etiam hodie non possumus cum fundamento hunc effectum attribuere alteri voto, et eodem fere modo concludere possumus, etiam ante tempora illorum Pontificum non fuisse in Ecclesia jus aliud, neque aliam consuetudinem, quia illi Pontifices non condiderunt novum jus, vel limitarunt antiqua ; sed sicut illud in Ecclesia invenerunt , ita servari mandarunt, ut ex eorum verbis, et praesertim Innocentii, constat ; ergo sine fundamento dicitur aliud posse constare ex ecclesiastica traditione.

25. Fundamentum ergo prioris sententiae partim deficit in exemplis quae adducit, partim in modo quo explicat veterem traditionem et consuetudinem , et ideo de caeteris ir particulari dicendum est. Major ergo propo sitio, de voto simplici intellecta, falsa est. Aa primum autem exemplum, de Joanne Evangelista vocato ex nuptiis Cana Galilaeae, scio vulgarem esse sententiam, nullo tamen fundamento nititur. Nam, licet soleat tribui D. Hieronymo,, in illo tamen non invenitur. ftefertur enim in quadam praefatione ad Evangelium Joannis, quam inter ejus opera diligentius collecta ego non invenio. Barradas vero, tom. 2 in Concord. Evang., lib. 3, c. 1, diligenter observavit hunc prologum, qui Hieronymo tribuitur, haberi sine auctoris nomine, et in Bibliis Complutensibus, et in Regiis, sic praefigi Joannis Evangelio in operibus Bedae. Ex cujus scriptis ab aliquo fuisse concinnatum existimat Cardin. Toletus, Joan. Il, annot. 13. Maldonatus autem, in initio Evangelii Joannis, refert Hieronymum, lib. 1 Contra Jovinian., dicentem Joannem simul fuisse maritum et virginem, quod non parum faveret dictae sententiae. Ego vero verba Hieronymi aliter intelligo, illa enim sunt: Petrus Apostolus est, Joannes Apostolus , maritus , et virgo ; sed Petrus Apostolus tantum, Joannes Apostolus, Evangelista et Propheta. Quorum verborum planus sensus est, utrumque fuisse Apostolum, sed Petrum fuisse maritum, Joannem autem virginem, Petrum Apostolum tantum , Joannem Apostoium, Evangelistam et Prophetam. Qui sensus ex ipsa phrasi locutionis et partitionis satis manifestus videtur ; praeterquam quod, juxta communem phrasim, praesertim Hieronymi, sponsus non appellatur maritus, nisi ad usum conjugii pervenerit, nam propterea alibi negat Josephum fuisse maritum, et praeterea satis alienum hoc erat ab scopo Hieronymi in illo loco; proposuit enim probare Joannem tunc fuisse puerum, cum quo non recte consonat illum vocare maritum.

26. llla ergo sententia nullum habet fundamentum in Hieronymo, nec etiam in Augustino ; nam, licet in praefatione ejus ad expositionem Joannis, in fine, habeantur haec verba: Zste estJ oannes, quem Dominus de fluctivaga nupliarum tempestate cocavit, tamen certum est illam praefationem non esse Augustini, sed incerti auctoris. Videntur autem desumpta illa verba ex Beda, in praefatione ad Joannem, dicente de Joanne: Quem de nuptiis, volentem mubere, vocavit Deus. Ubi non explicat vocasse de nuptiis Cana, possetque exponi de nuptiis, id est, ab statu nuptiali, maxime cum non dicat nuptum vocasse, sed volentem nubere, quod dici potuit propter mores illius temporis, in quo omnes nuptiis vacabant. Et eadem fere verba usurpavit D. Thom. 2. 2, q. 186, art. 4, ad 1, dicens: Joannem awutem volentem nubere a nuptiis vevocavit. Rupertus autem, lib. 2 in Joannem, circa finem, sic ait: Joannem Evangelistam, relictis nuptiis (ipsius enim istas fuisse nupLias opinio fere omnium est), ipsun Dominum sequi coepisse arbitramur . Sed profecto quod antea jam coepisset illum sequi, ex eo constat, quod jam a Christo vocatus fuerat, ut ex Matth. 4, et Marc. 1 patet. Verisimilius ergo est non ut sponsum, sed ut discipulum nuptus adfuisse ; nam, ut ipse refert, ad illas vocatus fuit Christus, et discipuli ejus; unus autem ex ipsis discipulis ipse fuit. Et sane Augustinus, tract. ult. in Joannem, absolute negat Joannem nuptias celebrasse. Non est ergo multum probabile fundamentum illius argumenti. Et praeterea, illo concesso, collectio aeque incerta est, tum quia non constat dissolutum esse illud matrimonium qnoad vinculum ; nam dicere quis posset Christum, vocando Joannem, sponsae etiam castitatem inspirasse, ut matrimonium nunquam contraheret; habetque hoc probabilem congruentiam, quia alias scandalum generaretur illi populo, si sponsus invitam sponsam reliquisset, et deinceps illa alium maritum assumeret; utrumque autem videri poterat contra legem natura, quando lex gratiae ejusque excellentia nondum introducta erat. Denique, licet totum admittamus, nihil inde probatur, quia forte Christus tunc potestate excellentiae non ordinaria utebatur, et quia verisimile est Joannem non tunc statim votum castitatis emisisse, sed postea, quando perfecte et inseparabihter secutus est Christum. :

27. Conversa ad fidem post matrimonium consummatum potest relinguere maritum, et aliun asswnere.—Ad secundum exemplum, concedo Theclam fuisse a Paulo vocatam, et ab sponso separatam ; temerarium enim esset negare historiam tantorum Patrum anctoritate firmatam. Unde autem constat Paulum, separando Theclam, et illam consecrando virginem, ut Epiphanius ait, non ita acceptasse votum ejus auctoritate Apostolica, ut illam inhabilem constitueret ad matrimonium contrahendum? certe hoc per se verisimilius est, et contrarium nulla auctoritate vel conjectura ostenditur. Accedit quod Thecla infidelem habebat sponsum, verisimileque esse, non potuisse cum illa cohabitare sine injuria Creatoris, cum Ambrosius referat furore sponsi postea fuisse damnatam. Hoc ergo titulo potuit etiam a Paulo separari. Nam, cum liceat feminae conversae ad fidem, etiam post matrimoniv m consummatum, alium maritum fidelem sumere, si cum infideli manere non possit sine injuria Creatoris, multo magis licebit separari ab hujusmodi sponso intideli ante matrimonium consummatum, propter servandam virginuitatem. Unde in eo casu ego facile concederem divortium illud fieri potuisse per solum simplex votum castitatis. Neque inde potest sumi argumentnm ad rem de qua agimus, tum propter rationem dictam; tum etiam quia illud vinculum non erat sacramentum, sed merus contractus humanus, suo quidem modo indissolubilis, multo vero minus quam sit matrimonium inter fideles baptizatos, de quo nos disputamus.

28. Tertium exemplum, de Juliano et Basilissa, immerito ad praesentem causam aftfertur. Primo, quia Juliauus non reliquit sponsam invitam, sed prius a Deo illi impetravit castitatis propositum, et ita ex mutuo consensu ab omni copula abstinuerunt. Secundo, quia nullum votum ab eis factum expresse legimus, sed solum mutuum consensum et beneplacitum servandi castitatem, post quod ambo orarunt: Confirma hoc, Domine, quod operatus es in nobis.Vel certe, ut concedamus emisisse votum illud, in principio non fuit nisi pure et omnino simplex, absque aliquo alio actu, quo vinculum matrimonii dissolvi posset, quamdiu ipsi coelibatum suum occultantes dabant operam ut quod faciebant, tantum a Christo Domino et ejus Angelis cognosceretur. Postea tamen verum est eos separatim religiosam vitam instituisse, et Julianum, multorum monachorum patrem, Basilissam vero multarum feminarum castitatem voventium ducem fuisse, et in eo statu usque ad mortem perseverasse. Non potest autem cx tota illa historia suflicienter colligi matrimonium illud fuisse inter eos solutum quoad vinculum, nam, etiamsi matrimonium consummassent, potuissent illo modo religionem profiteri, maxime cum ibi legatur, habuisse iuter se mutuam famiharitatem, et providentiam vel subordinationem. Denique, ut concedamus vinculum etiam illius matrimonii fuisse solutum, unde constat illos veram professionem et solemne votum non emisisse? nam ex solo illo generali principio, quod votum solemne non sit tam antiquum, id non potest colligi, ut infra ostendam.

29. De Ammonio, qui quarto loco in exemplum afferebatur, Athanasius, in Vita Anton., solum refert illum fuisse nonachum, qui Nitriae morabatur, ubi perseveranter in sanctitate a pueritia usque ad senectutem vixerat ; de desponsatione autem ejus et separatione ab sponsa nihil meminit. Socrat. autem, lib. 4 Hist., c. 18, illius mentionem facit, ita tamen ut, quod de Juliano diximus, de illo etiam dicere videatur. Dicit enim invitum ad nuptias fuisse inductum, sponsae autem persuasisse ut perpetuam castitatem servaret , atque, de ea re quasi foedere inter se pacto, ambo simul in montem Nitriae discessisse, ibique in eodem domicilio multo tempore cohabitasse sine ulla castitatis violatione ; tandem vero separasse cohabitationem, et religiosam vitam utrumque per se instituisse ; ex qua narratione constat eamdem esse de hoc, quam de superiori exemplo, rationem.

30. Quinto loco adjungebatur Macarius , cujus historiam Hieronymus nullibi refert, neque pertnet ad duos illos, JEgyptium et Alexandrinum, quos Ecclesia ut sanctos veneratur !. sed ad quemdem alium, qui Romanus esse dicitur in vita ejus, quae in Vitis Patrum, 1 p., refertur : non habet tamoen auctoritatem, sed inter apocryphos computatur, et ideo nullum ex illa Theologicum argumentum sumi potest. Admissa autem illa historia, idem de Macario quod de Alexio dicendum est.

31. Sesxto igitur loco annumeratur Alexius, cujus historia certa est, eam enim Ecclesia amplectitur ac celebrat. IHlla vero non potest in exemplum afferri, quia in ea maxime locum habet quod Innocentius lHI, in d. c. Ez parte, dixit, Sanctos aliquos ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sponsas suas post ratum matrimonium intactas et invitas reliquisse. Addo etiam, ex illa historia non constare B. Alexium votum aliquod emisisse, et ex ea potius colligo per illius discessum etillius absentiam matrimoniumillud dissolutum non fuisse, quia, ut Metaphrastes rcfert, Alexius discessurus annulum suum et caput baltei in velo purpureo involutum sponsae tradidit, dicens : Accipe heec, et serca, et Deus erit inter me et te, donec illa placebit , qnasi admonens illam ne alteri nuberet , quod ipsa servavit, dicens ad socrum : 4 te non discedam, et turturem imitabor, et forti animo feram, et expectabo, dum audiam, quid viro meo, qui praeclaram vivendi rationem elegit, acciderit. Ac vandem post mortem ejus sic conqueritur sponsa : Tot annos propter te vici solitaria, et hodie vidua relinquor. Hinc ergo argumentum potius in contrarium sumi potest.

32. De ultimo vero exemplo adducto ex Gregorio, lib. 3 Dialog., c. 14, dixi parum ad praesentem causam referre, tum quia Gregorius non dicit Gregoriam nuptam fuisse, sed constitutis jam nuptiis in Ecclesiam fugisse, quae verba in rigore non significant facüs nupiiis, sed praeparatis ; infra vero dixit : Quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in calo. Quod etiam optime potest intelligi de fuga ante matrimonium contractum , ne per illud sponsum haberet in terra. Tum maxime quia de illa Gregoria dicitur fugisse, ut sanctimonialis vitae conversationem quaereret, et ad eum habitum, quem desiderabat, perductam esse; verisimile autem non est Romae, et Gregorii tempore, nondum fuisse introductam in Ecclesia solemnem sanctimonialium professionem.

33. Quocirca (ut ad secundam probationem respondeam) ex dictis exemplis non cogimur dicere vinculum matrimonii rati fuisse illis temporibus per votum castitatis dissolutum, nam revera omnia illa habent sine hoc effectu convenientem intelligentiam et interpretationem ; et nescio an ex illa antiquitate possint clariora velfirmiora exempla adduci, quibus hoc ostendatur, Nam, quod praeter illa afferri solet de Euphrasia virgine, nihil probat, quia vix quintum annum aetatis attigerat, quando parentes eam desponsarunt, et ante septennium expletum, monasterium ingressa est, ut ex eodem Metaphraste constat. Ex quibus manifestum est sponsalia illa de futuro tantum fuisse, et nondum plene firma. S. vero Caecilia, quae in exemplum etiam adduci solet, servavit quidem post desponsationem virginitatem, non tamen sinc sponsiconsensu, Deo etiam miraculose cooperante ad illum extorquendum. Neuter autem illorum legitur aut religionis statum assumpsisse, aut post matrimonium votum aliquod vovisse, sed post breve tempus martyrium subiisse. Unde necesse non est ut vinculum matrimonii inter eos fuerit solutum.

34. Adjungi etiam solet ex Gregor. Turon., in Histor. de vita Patrum, cap. ult., exemplum S. Leobardi, qui post sponsalia in remotum locum secessit, ibique solitariam et eremiticam aut monasticam vitam egit; neque enim satis certo nobis constat qualis vivendi modus ille fuit. Ex hoc ergo exemplo verisimilior fit conjectura, quantum spectat ad dissolutionem matrimonii rati per statum aliquem religionis ; tamen etiam quoad hoc non est efficax, quia nec satis ibi explicatur qualia fuerint illa sponsalia, de praesentine an de futuro ; nec etiam explicatur fuerintne ita soluta, ut sponsa libera manserit ad matrimonium contrahendum, maxime cum nec etiam constet an Leobardus ille votum aliquod emiserit, aut verum ac proprium statum religionis assumpserit. Ut vero haec omnia concedamus, si ille ita factus fuit monachus, ut ab sponsa dissolvi potuerit, unde constat non ita etiam esse monachum factum, ut sponsam ulterius habere non potuerit? Idemque dicere possumus de illis duobus militibus, qui cum sponsas haberent, monasteria ingressi sunt, referente Augustino, lib. 8 Conf., c. 6; dum enim aliud non additur, semper sponsa nomen aequivocum manet ; potuerunt ergo esse illae sponsae per solam promissionem desponsatae. Deinde de illis etiam refert Augustinus, ipsas etiam exemplo virorum dicasse suam virginitatem Deo; unde constare non potest, se existimasse sponsalium vinculo solutas. Ac denique hic etiam dici potest monachatum illum, sicut praeteritum, ita et futurum matrimonium irritare potuisse.

35. Quamvis ergo haecomnia in rigore vera sint, non tamen negamus hunc effectum dissolutionis matrimonii rati per votum aliquod religionis habere multa vestigia antiquitatis, et fortasse Apostolorum tempore incepisse, ut dc S. Thecla diximus, vel ad minimum Spiritum Sanctum variis exemplis indicasse et posse et expedire id fieri, ac propterea id tandem Ecclesiam statuisse et approbasse. Quando autem hoc proprie et in rigore coeperit, incertum est; nunc autem nos solum dicimus, non prius contractum matrimonium quam contrahendum coepisse per statum religionis irritari. Unde ad secundam probationem illius partis facile concedimus, tempore Eusebii et Gregorii Papae hoc fieri potuisse ; sic enim decretum Eusebii supra interpretati sumus ex mente recentiorum Pontificum ; quamquam enim non sit omnino certum, ipsum in illo decreto locutum esse de desponsatis per verba de praesenti, id tamen cum communi sententia libenter supponimus, et tanquam magis pium, ettanquam verisimilius, tum quia si de solis sponsis de futuro Pontifex loqueretur, neque ita absolute et simpliciter, absque alia declaratione, rem adeo gravem voce aequivoca traderet, neque etiam ut rem adeo difficilem, et Pontificia declaratione indigentem, illam proponeret. Et eodem sensu plane loquuntur Gregorius Papa, et Justinianus imperator. Tamen, sicut hi loquuntur de vinculo matrimonii carnalis, ita etiam loquuntur de vinculo verae professionis spiritualis per solemne votum, sicut posteriores Pontifices et Ecclesiae consuetudo declararunt. Unde falsum est ad hunc effectum sufficere quamcumque aliam traditionem religiosan: simplici votofirmatam, quia Ecclesia nunquam hoc ita intellexit aut declaravit, et aliunde haberi non potest, ut late probatum est.

36. Ad argumenta alterius partis, probantia eo tempore, quo votum castitatis dissolve- bat matrimonium ratum, nondum irritasse matrimonium post contractum, respondemus primo generaliter negando assumptum; supra enim ostensum est tempore InnocentuI jam fuisse in Ecclesia votum aliquod religiosae castitatis irritans matrimonium post contractum. Fuit autem Innocentius quoad haec fere aequalis Eusebio, quia, licet centum fere annis posterior fuerit, tamen de illo tempore non est controversia, nec Innocentius eam tradit ut rem novam, suo tempore inventam, sed ut antiquam, et consuetam in Ecclesia ; praeterquam quod inferius antiquitatem hanc usque ad ipsos Apostolos perducere conabimur. Secundo, licet gratis demus Patres in illo argumento citatos loqui de personis, quae vota simplicia tantum emiserunt, non sequitur, aut nullum alium vovendi modum eo tempore fuisse in tota Ecclesia, aut easdem personas, quae illud tantum genus votorum emiserunt, per illa potuisse a matrimonio rato, vinculo dissoluto, separari ; nullum est enim testimonium quod utrumque simul eisdem personis attribuat, quod tamen necessarium erat ut solida esset probatio. Itaque, fieri potuit ut in aliqua provincia, ut, verbi gratia, in Cypro, ubi scripsit Epiphanius, non esset eo tempore usus religionum per vota solemnia dirimentia matrimonium post contractum. Hoc tamen posito, consequenter dicendum est ibi non fuisse consuetudinem ut dissolveretur matrimonium praecedens per talia vota, quia non est verisimile prius illud quam hoc alicubi incepisse, propter probationes superius adductas. Fieri praeterea potuit ut in eodem loco et tempore fuerint varii modi vivendi cum voto castitatis, sicut nunc esse videmus ; et ideo, licet aliqui Patres antiqui permittant, ut validum, matrimonium contractum post votum castitatis, non sequitur eo tempore nullum aliud genus voti fuisse, quia non oportet ut Patres de omnibus ubique loquantur, quas responsiones fere attigit in simili Hugo de S. Victore, lib. 2 de Sacr., part. 11, cap. 10.

37. Satisfit Patribus in contrarium allegatis.—CTertio vero, ut haec clariora fiant, et Patres melius intelligantur, ad singula eorum testimonia respondere necesse est. De Athanasio, Bellar., l. ? de Monac., c. 34, pro comperto habet Athanasium loqui tam de Episcopis, quam de monachis qui filios genuerunt, et reprehendere illos perdite viventes ; non caret tamen expositio difficultate, propter ea quae in argumento objecta sunt, et praeterea quia in omnibus aliis membris, quae ibi coniraponit, nunquam utitur verbis significantibus vitium, sed vel rem bonam, vel inditferentem, unde nullo verbo utitur quod reprehensionem indicare videatur, neque in eo loco hoc intendebat, sed solum explicare in utroque statu posse actiones magis vel minus perfectas inveniri. Est ergo mihi valde verisimile, Athanasium loqui de legitima procreatione filiorum in matrimonio, non tamen loqui de matrimonio post monachatum contracto, sed antea, quod ex verbis ejus colligo, sic enim ait: Multi quoque ea Episcopis matrimonia non inierunt, monachi contra parentes liberorwn fucti sunt. Certe prior pars, de Episcopis, ante Episcopatum acceptum intelligenda est, nam post Episcopatum acceptum non multi, sed nulli omnino Episcopi matrimonia inierunt, ut in sequentibus hoc libro ostendemus; ergo altera etiam pars, qua dicit monachos (scilicet aliquos) parentes liberorum factos esse, recie intelligitur, in matrimonio id fecisse, sed ante monachatum contracto ; unde quod subdit : Quemadmodwm ovicissim Hpiscopi filiorun patres, et monachos generis potestatem non queesivisse, recte intelligitur de Episcopis, qui antequam consecrarentur, unius uxoris usum habuerunt, et de monachis, qui perpetuo matrimonio abstinuerunt; hoc enim est, generis potestatem non quasivisse. id est, generandi facultatem, quae in matrimonio datur. Est autem illa anuthesis, hoc modo explicata, sufticiens et accommodata intentioni Athanasii, quae erat persuadere, viros perfectos et imperfectos posse in utroque statu inveniri, vel ad illum assumi.

38. Ad Epiphanium, jam supra, c. 4, concessum est Epiphanium ibi loqui de virginibus voventibus votum simplex castitatis ; quamvis improbabile non sit, quod Bellarminus ait, cum Epipban. dicit, melius esse lapsum a cursu palam sili ucorem sumere secundumn legem, non loqui de virginibus ex voto, sed de virginibus quae alia occasione innuptae manent, vel sua voluntate, vel necessitate; ita enim paulo ante exposuit illud : S? nupserit wiro,nonpeccabii, inquiens illam virginem dici, quae non est dicata Deo, sed propter penuriam raritatis in illo tempore eorum, qui Christo credebant, necessario sic fiebat. De hujusmodi ergo virgine intelligi potest, quod postea subdit, si contingat illam labi, et scortari incipere, melius esse ut post unum stupri lapsum publice maritum accipiat, quam quod sub specie continentiae plura similia peccata committat. Nam de alis virginibus per votum consecratis Deo jam dixerat illis esse nuptias interdictas. Sed sustinendo priorem sensum, qui planior videtur, dicendum est Epiphanium non necessario ibi loqui de omnibus virginibus, vel continentibus, sed de laicis ; quae enim necessitas cogit nos, ut dicamus eum comprehendere omnes, etiam proprie religionem professas ? nam, licet eas vocet dicatas Deo, hoc etiam convenit in eas, quae solum per votum simplex se dicant Deo; eo vel maxime quod tale votum interdum fit publice, et cum solemnitate accidentali, quae suo modo consecratio virginitatis dicitur, absque professione tamen religionis. Nam de similibus loquitur etiam Paulus, quem Epiphanius citat, 1 Timot. 5: Adolescentulas viduas devita, usque ad illud, habentes damnaLtionem, quod primam fidem irritam fecerunt. Itaque ex hoc loco solum habetur Epiphanium tacuisse quidem de voto solemni, et de ejus efficacia, non vero illud negare, aut non agnoyisse.

39. Idem dicendum est ad testimonium Augustini , quod supra etiam explicatum reliquimus, et cum communi sententia diximus de voto simplici esse intelligendum. Quanquam enim (ut ibi etiam disi) aliqui contendant Augustinum ibi non agere de nuptiis factis contra votum, cum dicit illas esse validas, sed simpliciter de secundis nuptiis, quae expositio, si vera esset , facilius expediret praesentem difficultatem. Nihilominus negare non possum ibi docere Augustinum validas esse nuptias contra votum factas. Quod ita pro constanti habuit Gratianus, ut in c. 2, dist. 27, ita sententiam August. retulit, quidam nubentes post votum, etc. , cum tamen haec particula, post vctum, apud Augustinum non legatur ; quia illa verba Augustini iu d. lib., c. 11, aquivalentia sunt: Non possum dicere a proposito meliore lapsas, si mpsissent, feminas, adulteria esse, non conjugia ; nam per propositum melius manifeste votum intelligit, et ideo deficere ab illo lapsum appellat, quem statim dicit esse pejorem adulterio; quia est lapsus a castitate sanctiori, quae vovetur Deo. Non ergo sine causa ita intelleserunt Augustinum omnes non tantum moderni, sed etiam antiqui, et inter eos etiam Hugo de S. Victor., d. lib. 2 de Sacramentis, p- 11, cap. 12, ubi cum Augustini auctoritate premeretur, prius dixit Augustinum fortasse fuisse locutum juxta morem sui temporis, nunc autem id dici non posse. Quae responsio supponit Augustinum loqui de voto et professione religionis, et concedit tunc non habuisse hunc effectum. Quo posito, nos in praesenti respondemus consequenter fuisse dicturum Augustinum talem professionem non dissolvisse tunc prius matrimonium ratum; nec potuit ex Augustino aliud colligi. Quia vero illa responsio plus admittit quam necessarium sit, et fortasse quam rei veritas habeat, ut ex Cypriano et alis colligi potest , ideo respondet secundo idem auctor Augustinum loqui de viduis quae post votum occultum , non de iis quae post votum publicum nubunt , quod sano modo intelligendum est, juxta supra dicta de voto simplici et solemni. Loquitur ergo Augustinus de viduis quae in statu viduitatis permanent , et illum per votum castitatis simplex Deo consecrant. Et de iisdem videtur loqui in lib. de Sanct. Virginit., cap. 33, dum de his viduis dicit aliquando non nubere , non quia non optent, sed quia impune non possunt, ubi non dicit simpliciter non posse, id est, sine peccato dececoris et infamiae ; de illis autem quae omnino statum mutant, et religiosae fiunt, ibi nullam mentionem facit. Neque propterea cogimur dicere Augustinum non cognovisse alium vovendi modum, qui in proprio statu religionis tunc fierer. Nam in Psal. 75 distinguit simpliciter virginitatem vel castitatem voventes, ab his qui, relictis omnibus, vovent ire in vitam communem, et societatem Sanctorum, quo nomine religionem significare videtur. Et in Concilio Carthagin. IX, ubi Augustinus interfuit cum aliis Patribus, can. ult., specialis mentio fit viduarum, quae se devoverunt Domino, et, veste laicali abjecta, sub testimonio Episcopi et Ecclesiae. religioso habitu apparuerunt ; in qua descriptione significatur alias fuisse viduas mere seculares et laicas, quae interdum etiam cum voto in eo statu permanebant ; nec videtur Augustinus de prioribus loqui in praedicto libro, ut ex discursu illius constat, probabileque est illarum votum solemne fuisse, ut in praedicto canone indicatur, et in Concilio Tolet. IV, cap. 55 et 56, quamvis non sit certum, quia, ut supra tetigi, aliquando viduae, publice et cum externo apparatu voventes castitatem , simplex tantum votum emittebant, et ideo in antiquitate hac duo discernere sape difficile est, ut infra videbimus.

40. Ad Hieronymum, respondeoin illa epist. 22 sine dubio loqui ad virginem laicam, quae in domo sua virginitatem servabat, quam per votum Deo consecraverat, et ideo non dubito quin votum illud simplex fuerit. Unde illa verba, quae in argumento citantur, de sociis seu famulabus intelligi possunt in eodem statu viventium. Quia vero Hieronymus indicat illas non solum valide, sed etiam hcite potuisse nubere, dicatque illis proponendum esse illud Apostoli: Melius est nubere quam uuri, rectius dicitur loqui de illis, quae virginitatem non voverant, sed tantum eam servabant imitatione dominarum, et postea nubere cupiebant, sub eo colore, quod onerosum esset aliis servire; hoc enim est, quod ait, si qua simul fugiens servitutem, eic. Potestque hic locus ex alio simili supra tractato commode explicari, ex epist. 8 ejusdem Hieronymi, in ult. verb. Quod vero de Malco ex eodem Hieronymo affertur, nullius momenti est ; nam, licet Malcus esset inhabilis ad matrimonium, potuit merito illam rationem tacere, quam fortasse infidelis herus non intelligeret, et aliam proponere, quae sufliciebat, et facilius solo lumine naturae percipi poterat. Sed demus Malcum iilum non talem fecisse professionem in monachatu, quae ipsum inhabilem ad matrimonium redderet, numquid propterea cogimur dicere nullum tunc fuisse religionis statum, qui hunc effectum haberet, aut illum, quem Malcus habebat, sic explicatum, fuisse sufficientem ad matrimonium ratum dissolvendum? nulla sane conjectura est quae hoc ostendat.

41. Ad Gregorium, respondeo primo tres illas sorores patris sui non fuisse religionem veram professas, sed solum privatam vitam caelibem egisse ; quod ex illis verbis colligi potest : Iu domo propria socialem vitam dacebant ; et ex illis: Conductorem agrorum suorun postmodum maritum duait. Ex quibus manifeste constat illas non renuntiasse bonis propriis, ac proinde nec moniales fuisse, nec seculo mortuas omnino fuisse. Quocirca, si in eo statu ad futurum matrimonium inhabiles omnino non erant, nec ad dissolvendum praecedens matrimonium sufficientem statum habebant. Adde, ex narratione Gregorii non satis constare an matrimonium illud Gordianae validum fuerit ; nam in fine illius homiliae indicat Gordianam illam fuisse damnatam, cum eam dicit ab excelientia sanctimonialis habitus ad poenam coruisse. 42. Solum superest historia relata a Petro Damiano, ad quam respondemus, facile posse in contrarium retorqueri, nam videtur ex ea colligi matrimonium illud non fuisse validum, quandoquidem ille, qui monasterium dimiserat, et uxorem duxerat, cum esset morti vicinus, ut posset tanti delicti dignam poenitentiam agere, ad monasterium veporiari expetiit, habitumque monachatus, et poenitudinem de suis pravitatibus accepit. Quod tamen illi necessarium non fuisset, si matrimonium validum estitisset ; sufficeret enim ut de peccato commisso doleret, imo nec licuisset invita uxore, quia, ut ibi significatur, matrimonium illud consummatum fuit.

43. Ex antiquis ergo Patribus vel historiis nihil solidum, quod adrem praesentem faciat, accipi potest ; nec etiam ex decretis Conciliorum aut Pontificum antiquis; nam, sicut in illis aliquando indicantur vota virginum aut viduarum non irritantia matrimonium postea secutum, ita etiam in alis locis sienificantur vota sufficientia, ut videbimus. Nullum autem vel minimum indicium ex eis accipi potest ex praedictis decretis, ad ostendendum inaliquo tempore vel statu fuisse sufficiens ad dirimendum matrimonium prius contractum, non inhabilitando personam ad subsequens matrimonium. Nec denique ratio, quae ultimo loco subjungitur, aliud probat, quam non simpliciter repugnare separari hos effectus, quod gratis admittimus, et de facto constat aliquod votum irritare subsequens matrimonium, quod non dissolvit praecedens, ut patet in voto ordinis sacri. Negamus autem e contrario aliquando factum esse, quia nec rationabile erat, neque expediens, ut aliquod votum dirimeret matrimonium factum, quod non impediret faciendum, vel quod persona liberaretur a vinculo matrimoniti, rumpendo jus alteri acquisitum, relicta habilis ad contrahendum cum alia, ut satis explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6