Caput 7
Caput 7
Utrum votum simplex castitatis vim habeat ad dissolvenda sponsalia de futuro.
1. Varii modi prasentis difficultatis. — Variis modis potest hoc votum fieri, scilicet, ante, vel post sponsalia, quae et simplicia et jurata esse possunt ; fieri etiam potest ut post sponsalia , subsecuta sit virginis defloratio spe futuri matrimonii, aut alii actus, vel nimia familiaritas quae nomen illius obscuret, eamque minus idoneam ad contrahendum cum alio reddat, vel quod nihil aliud intercesserit, praeter pura sponsalia. Ex quibus varia oriuntur dubia, quae, licet ab aliis tractentur in materia de matrimonio, hic expedienda sunt, quia ex perfecta cognitione hujus voti magis pendent, et ad illam exacte tradendam necessaria etiam sunt.
2. Primum dubiwn : an votun castitatis antecedens irritet sponsalia. — Primum ergo dubium est, quando votum castitatis antecedit. In quo dicendum est hoc votum impedire, et irrita reddere sponsalia quae postea contrahuntur, per se ac regulariter loquendo; ita sentiunt communiter Doctores statim citandi, et videtur casus expressus in c. Rursus, Qui cler. et vovent. Ratio est, quia talia sponsalia tendunt contra obligationem voti; ergo illicite fiunt. Rursus obligatio voti ex genere suo gravior est, et praecedere supponitur ; ergo vincit, et non admittit supervenientem sponsaliorum obligationem sibi repugnantem ; ergo irritat illam. Et declaratur amplius, nam illa sponsalia continent promissionem de re illicita, nempe de matrimonio contrahendo contra votum castitatis ; ergo sunt irrita. Quae ratio probat hoc esse verum, etiamsi sponsalia jurata sint, quia juramentum non obligat ad promissionem turpem implendam, atque ita etiam expressum est in d. c. Rursus.
3. Objicies, quia supra dictum est sponsalia per verba de praesenti sine animo consummandi aliquando esse licita ; a fortiori ergo licebit eadem sponsalia promittere, et consequenter erit etiam valida promissio. Respondeo, ideo dixi, per se et regulariter loquendo, quia hoc etiam modo illicitum est post hujusmodi votum vinculum matrimonii contrahere, etiam sine animo consummandi illud. In eo autem casu, et cum illis circumstantiis, cum quibus licitum est matrimonium contrahere post votum castitatis, licebit etiam antea illud polliceri per sponsalia de futuro, sine intentione tamen consummandi illud; cum hac enim nunquam potest esse licitum, cum sit voto contraria ; sineilla vero non repugnat interveniente aliqua morali necessitate, quae rarior quidem in sponsalibus de futuro, quam de praesenti esse potest. Et ideo, regulariter loquendo, illa exceptio vel limitatio parum necessaria est. Posito tamen casu in quo talis promissio liceat, non statim necessario sequitur ut postea obliget, nisi etiam talis sit occasio, vel tanta necessitas, ut ad reparandum grave damnum, vel infamiam ali- cujus personae, obligetur quis ad matrimonium contrahendum animo ingrediendi religionem; quod vix credo posse contingere, nam in eo casu potius dicerem illum excusari ab integra observatione voti, et posse consummare matrimonium illud, saltem reddendo debitum ; quia nec votum castitatis se solo obligat ad ingressum religionis, ut supra dixi, nec propter reparandum temporale damnum alterius obligatur quis religionem ingredi. Igitur ad summum potest tale matrimonium aliquando esse licitum ac permissum, et ideo promissio illius per sponsalia de futuro non erit per se mala. Nihilominus vero postea obligatio voti, quae major est, praeferri poterit sine culpa, ut a fortiori ex sequenti puncto patebit.
4. Secundum dubium : an hoc votum, subsequens sponsalia simplicia de futuro, illa irritet. — Secundo ergo loco videndum est, an, si votum hoc subsequatur post simplicia sponsalia de futuro, irritet illa. Multorum enim sententia est non irritare, imo votum illud esse illicitum, nisi fiat sub conditione consensus alterius partis, et consequenter non obligare, nisi alter cedat juri suo; ita sentit Palud., in 4, d. 27, quaestione prima, art. 2, concl. 5, et d. 38, q. 3, art. 5, concl. 4; et idem sentit D. Ant., 3 p.,c. 18, S1 et 2; Sylvester, verb. Sponsalia, q. 1; Cord., in Sum., q. 136; Navar., in Sum., c. vigesimo secundo, n. 27, vers. 10. Expresse Abbas, in c. Veniens, Qui cler. vel vov., cum glos. ibi; et Hostiens., et Ant., in c. Aursus, eod. tit. Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia vel haec dissolutio fieret jure naturali, vel positivo: non primum, quia promissio humana acceptata inducit obligationem justitiae ; vel saltem nunc de illa loquimur, nam sponsalia, cum consistant in mutuo contractu, sine dubio inducunt justitiae obligationem ; ergo votum superveniens jure naturae non obligat, unde nec dissolvere potest priores consensus. Probatur consequentia, quia votum factum de re aliena, vel, quod perinde est, de re alteri ex justitia debita, non est firmum, nisi in ordine ad consensum alterius, a quo proinde irritari potest, si consentire nolit, neque aliter acceptatur a Deo, ut supra visum est, quia Deus non vult dona vel promissiones de rebus alienis, quia injuriose sunt proximo, ac proinde contra rectam rationem. Quae ratio etiam locum habet, quando licet res translata in dominium alterius est illi ex justitia debita, quia etiam ibi violatur justitia, cum privetur proximus jure suo ; sed sponsalia inducunt rationem justitia, ut suppono ; non ergo potest illa irritare. Quin potius per dissensum alterius sponsa potest tale votum irritari, saltem quantum ad id in quo repugnat juri alterius, si illud petat.
5. Et confirmatur primo a simili, nam votum castitatis, factum post contractum de praesenti, non potest privare alterum conjugem jure suo; et ideo licet vovens obligetur non petere debitum , tenetur tamen reddere petenti ; sic ergo votum castitatis factum post sponsalia de futuro, licet obliget voventem ad non petendum, nec procurandum vinculum matrimonii, nihilominus semper tenebit promissum reddere petenti; ex quo principio sequitur, quod non potest alterum priyare jure suo, et consequenter neque hoc per votum promittere. Confirmatur secundo, nam si quis promisit alteri vas aureum, verbi gratia, et alius acceptavit, non potest promissor postea votum facere dandi illud idem vas in eleemosynam , quia hoc esset contra justitiam, vel fidelitatem, et Deo simpliciter infidelis promissio, etiam homini facta. Sed haec ratio aeque procedit in casu nostro, nam, licet votum castitatis sit gravius, eamdem proporlionem servat ad sponsalia, quae graviorem etiam obligationem inducunt. Tandem confirmatur sumpto generali principio , quod ex supra traditis de voto in genere videtur certissimum, scilicet, quod sine voto non liceret facere, non licere etiam per votum promittere, quia votum non facit rem esse licitam, sed supponit licitam et bonam, et reddit meliorem ; sed post sponsalia non liceret, manendo in statu seculari , caelibem vitam ducere absque voto, invita sponsa , ut videtur per se notum , quia est violatio promissionis, et quia alias frustra fere fierent sponsalia, quia, illis non obstantibus, posset quis licite non contrahere ; ergo si hoc non licet, nec etiam licet voto se obligare ad non nubendum manendo in seculo ; ergo neque ad castitatem, quatenus includit obligationem non nubendi tali sponso, ipso invito, ita enim semper loquimur. Et ideo aliud est in voto religionis ; nam post sponsalia potest aliquis licite religionem ingredi, et ideo potest ad id voto se obligare, et eadem ratione poterit intuitu religionis votum castitatis implere, et per ingressum in illam ipsum integre servare ; tamen intentionem manendi in seculo, et ibi abstinere a matrimonio, invito sponso, non videtur ex natura rei csso licitam ; non ergo potest tale votum ex natura rei sponsalia praecedentia irritare.
6. Altera vero pars de positivo jure probatur, quia illud ecclesiasticum non est, nullum enim extat de hac rescriptum decretum, quod ab aliquo auctore citetur, vel ego invenerim. Quin potius, in c. Veniens, Qui cler. vel vov., indicat Pontifex quamdam mulierem reprehensione poenitentiae dignam esse propter votum continentia post sponsalia factum, quod ipse appellat proptier mentitam fidem. Si autem sponsalia solverentur per hoc votum, non esset licitum. Dicet fortasse quis illam feminam directe fecisse votum, ne cogeretur nubere, timens sponsi severitatem. Sed certe ob hanc causam non posset dici mentitam fuisse fidem, quia utebatur medio alias concesso, sed ad summum imputari posset ei aliqua culpa propter indebitam intentionem in vovendo, quae magis ad religionis defectum, quam ad infidelitatem in servando promisso pertineret.
7. Tandem dici non potest esse hoc jus divinum ; ubi enim est data haec licentta sponsis ? quia neque in Scriptura habetur, neque ex aliqua traditione colligi potest. quia sancti Patres, ex quibus traditiones ecclesiasticas accepimus, nullam mentionem faciunt de solutione sponsalium per hujusmodi vota. Neque etiam fuit necessaria in Ecclesia hujusmodi licentia, cum in ordine ad perfectionem satis sit, quod per votum religionis possint hujusmodi sponsalia dissolvi.
8. Secunda opinio affirmat dissolvi sponsalia. — Secunda opinio tenet solvi sponsalia per subsequens votum simplex castitatis ; tenet Angel., verb. Sponsalia, n. 40, citans Directorium ; et Joan. Andr., in c. De illis, de Spons. ; et Sylv. citat Ant. in c. Deillis, de Despons. impub. Sequitur Rich., in 4, d. 27, art. 3, q. 4, qui advertit, si sponsalia sint publica, oportere etiam votum esse publicum, et dissolutionem fieri judicio Ecclesiae; si vero sint occulta, per votum etiam occultum dissolvi posse. Idem tenet Major ibi, q. 5, art. 9; Sot., q.2, articulo quinto, qui: Zoc (inquit) in dubium revocari non debet. Tenet etiam Veracruz, in Specul. conjug., 1 p., art. 21, cas. 12. Ratio, quam Soto adducit, est, quia votum castitatis est de perfectiori modo vitae; ergo est integre validum et firmum, non obstantibus prioribus sponsalibus. Patet consequentia, quia in sponsalibus semper implicite intelligitur exceptio melioris frugis; ergo ob- ligat non obstantibus illis; ergo irritat illa.
9. Ad hoc vero fundamentum respondeni aliqui canonistae negando consequentiam, praesertim ultimam et penultimam, quia votum, inquiunt, et sponsalia equalis obligationis sunt, et ideo quae tempore antecedit, alteram vincit ; ita refert Sylv., ex Innoc. et Hostiens. Sed illi loquuntur de sponsalibus juratis, de quibus infra; omisso tamen juramento, negare non possumus quin obligatio voti ex generi suo major sit, quam cujuscumque promissionis humanae : et ideo melius respondebitur negando primam consequentiam. Itaque, quamvis obligatio sponsalium ex suo genere minor sit, tamen quando ipsa antecedit, mutat materiam, et reddit illam incapacem obligationis voti omnino firmi, utpote jam alterius juri subjecta ; et ideo superveniens voti obligatio non potest priorem tollere, quia non est in suco genere perfecta et firma, imo includit conditionem : Si alter cedat juri suo. Quod autem Soto dicit de conditione melioris frugis, si per meliorem frugem intelligeret statum religionis, esset id jure fundatum ; tamen intellectum universaliter de caelibatu in seculo, sine fundamento id dictum est; quia neque ex jure communi implicatur in sponsalibus illa conditio, nullum enim extat tale jus; nec ex personali intentione contrahentium, nullus enim fere de hoc cogitat, et quamplures, licet cogitarent, talem intentionem non haberent; absolute ergo vult unusquisque et obligare se, et obligare alium, quantum potest. Neque etiam dici potest ex natura rei implicari illam conditionem tanquam necessariam ad honestatem contractus, sicut implicatur in voto respectu Dei exceptio, ut non impediat majus bonum. Hoc, inquam, dici non potest, quia in contractibus civilibus, seu promissionibus humanis, non est necesse talem exceptionem includi, ut honeste fiat; sponsalia vero sunt quidam contractus civilis, seu humana promissio; ergo. Major patet inductione, nam matrimonium licet impediat perfectionem status, non propterea illicitum est, neque ad suam honestatem requirit ut illam exceptionem includat ; nam, licet aliquis mordicus id dicat de matrimonio rato in lege Evangelica, de consummato id dicere non potest, nec de rato secundum se sumpto, prout erat in lege naturae aut veteri. Praeterea idem videre licet in quacumque alia donatione, vel promissione; nam si Petrus promisit centum Paulo per veram et rigorosam stipulationem, hicet fortasse melius fuisset illa dare in eleemosynam, nihilominus ex vi promissionis impeditus manet, neque intelligitur inclusa conditio melioris usus, seu frugis, ut constat ex communi sensu omnium hominum, alioquin nihil esset firmum in humanis promissionibus. Ratio autem est, quia homo non tenetur facere quod melius est, neque etiam se expeditum conservare ad illud eligendum; ergo licite potest aliquid facere, vel ita se obligare, ut jam non solum non sit melius, verum nec liceat quod antea melius erat; ergo ex natura rei ad honestatem actus non est necessarium, ut subintelligatur illa exceptio melioris frugis; ergo per sponsalia potest homo ita se obligare, ut jam sibi non liceat non nubere; et sine dubio, si fingamus sponsalia fieri cum hac expressa et quasi reflexa intentione, non video cur non sint efficacia ad inducendam illam obligationem, cum auctoritate legis non impediantur, et alioquin sint de re honesta, et proprio dominio voluntatis subjecta. Quod si hoc genus obligationis est iu potestate contrahentium, quoties absolute spondent, et nihil excipiunt, intelligendi sunt ita se obligare, et eligere minus bonum, relicto meliori.
10. Differentia inter votum religionis et castitatis quoad hoc.—Neque in hoc facienda est comparatio cum matrimonio rato, quia in illo sola exceptio religionis admittitur , non quia quomodocumque est melius bonum, sed quia est tale, quod auctoritate legis hoc habeat privilegium, et ideo quantumcumque quis contrahendo matrimonium intendat ita se obligare , ut non possit religiosus fieri ante consummationem, nihil facit quoad hoc, sed semper retinet idem privilegium, quia est lege introductum in favorem boni communis, cui non potest persona privata cedere. E contrario vero, quamvis sacerdotium cum suo voto solemni sine dubio sit perfectior status quam matrimonium, nihilominus non intelhgitur exceptus in contractu matrimonii rati, quia nullius legis auctoritate illa exceptio nititur, et alioquin contractus simphrciter et absolute fit; non est ergo verum illud principium, in humano contractu implicari exceptionem melioris boni absolute, sed illius tantum quod legis auctoritate fundatur, et ita in praesenti fatemur includi exceptionem religiosi status , non tamen voti simplicis castitatis, quia hoc legis auctoritate non fundatur. Alioquin non solum votum, sed etiam propositum perpetuae virginitatis irritaret vel im- pediret obligationem sponsalium, quia status virginitatis, etiam secluso voto, est perfectior quam status matrimonii, ut plane sentit Paulus, 1 ad Cor. 7; non enim dixit : Qui covit, melius facit, sed : Qui non jungit , melius facit ; ergo hoc etiam bonum intelligitur exceptum in sponsaiibus, etiam secluso voto, quia etiam haec est exceptio melioris frugis. At hoc nemo dicet, alias sponsalia nüllam affirmativam promissionem continerent, sed solum banc negativam : Non contrahat matrimonium cum alia prater íe; nam juxta illam sententiam, si velit cum nullo omnino contrahere, sed caelibatum retinere, liberum illi est, non obstantibus sponsalibus. Consequens autem est, et contra Doctores communiter, et contra ordinariam intentionem contrahentium. Ergo etiam in sponsalibus constat non esse universaliter verum illud principium de subintellecta exceptione melioris boni. Dicere autem illud bonum, voto firmatum, esse majus, plusque participare de ratione status perfectioris, est quidem verum, non tamen sufficiens , ut dicere possimus, sine alia legis auctoritate , vel expressa contrahentium voluntate , hujus boni exceptionem includi in tali contractu, quia magis et minus non variant speciem , seu rationem ; alioquin erit, ut sic dicam, exceptio arbitraria, et de multis aliis bonis posset quis dicere etiam intelligi excepta ; ut, verbi gratia, si quis fieret conversus in religione , in qua nullum votum, etiam simplex castitatis, conversi emittunt, sed solum se tradunt servitio religionis , per illum actum diceret quis solvi sponsalia, quia est melius bonum, et fortasse aequivalens voto simplici continentiae, et quaedam participatio status perfectionis ; nam proprie status perfectionis etiam per votum simplex continentiae non constituitur. Et ideo non est inefficax argumentum , quod Corduba etiam sumit de voto diutius contemplandi, et fortasse eflicacius sumi posset de voto simplici paupertatis , et de voto, verbi gratia , perpetuo peregrinandi, et similibus; non videtur ergo hoc relinquendum privato arbitrio, sed auctoritati legis, vel pactioni factae insistendo,
11. Ad confirmationem de voto.— Unde non est simile, quod de voto afferebatur , quia in illo includitur exceptio melioris boni; est enim ratio longe diversa, tum quia scopus voti est divinus cultus, qui semper est major in meliori voto; in promissione autem hominis proxime intenditur commodum vel utilitas ejus, cui fit promissio; et ideo quod aliud bonum sit melius, impertinens est ad scopum talis promissionis ; tum etiam quia in voto, dum bonum minus propter majus relinquitur, semper est in ordine ad eamdem personam cui factum est votum, et ex consensu ejus saltem interpretativo; at vero in praesenti illud bonum, quod majus est, non pertinet ad personam, cui facta est promissio, ut per se patet, neque ejus consensus expectatur, ut suppono ; nam si illa cederet juri suo, non esset quaestio. Hoc ergo fundamentum de illa exceptione subintellecta non videtur solidum, neque ullo jure aut ratione fundatum; nullum autem aliud hujus sententiae fundamentum in illis auctoribus invenio, nec facile poterit excogitari.
12. Tale votun non dissolvit sponsalia es parte voventis. — Ad quid obligetur vovens in hoc casu. — Propter haec ergo censeo priorem sententiam in rigore esse veriorem , et magis securam ac juridicam. Intelligenda vero est ex parte ipsius voventis, nam ex parte alterius, ut Paludanus expresse declarat, et alii sequuntur, sine dubio remittitur obligatio sponsalium, non enim cogitur quis conirahere matrimonium cum illo , quem novit denuo esse voto castitatis ligatum, quia hoc sibi esset grave onus, quia non posset uti matrimonio, nisi petendo debitum; haec autem mutatio supervenit post sponsalia ipso invito, et ideo ipsum excusat ab obligatione implendi sponsalia. Si autem ipse nihilominus contrahere voluerit, alter non poterit excusari propter mutationem factam , etiamsi matrimonium sit illi futurum onerosius, quia voluntate ejus talis mutatio facta est, et ideo illum non excusat cum injuria alterius; et alia ratio excusationis nulla relinquitur ratione voti, ut ostensum est. Addendum item est in hac sententia, illam non negare, quin votum illud validum sit, sed solum negare esse firmum, seu perfectum quoad omnia. Obligat enim primo voventem ad non contrahendum matrimonium , quantum in ipso est, et consequenter ad non petendum ut matrimonium contrahatur, et ad acceptandam soIutionem sponsalium , si alter consentire voluerit. Si vero ad petitionem alterius matrimonium contrahatur, obligat nihilominus ad non petendum debitum, et ad castitatem conjugalem , durante matrimonio, et si obtingat dissoivi per mortem conjugis, ad integram castitatem. Ratio omnium est, quia tale votum est validum, et obligatorium in his omnibus, quae alteri injuriosa non sunt. Addunt Paludanus et alii etiam oblgare ad ingressum religionis, ut vitare possit matrimonium. Sed hoc non credo verum, propter ea quae cap. 4 disputavi de matrimonio rato, quea fortiori procedunt de sponsalibus.
13. Probalilis est secunda sententia , asserens per tale votum dissolvt sponsalia. — Nihilominus negare non possumus, quin aitera sententia utcumque probabilis sit, saltem propter auctoritatem plurium Doctorum, qui ducti videntur pietate quadam in favorem pudicitiae et castitaus. Potuit eam eos movere proportio quaedam, nam sicut professio solemnis ad matrimonium de praesenti, ita se habet votum simplex ad sponsalia de futuro; sicut ergo matrimonium per professionem, iia sponsalia per votum simplex dirimantur. Quae proportio esset satis efficas, si sermo esset de voto simplici religionis, quia sicut sponsalia ad matrimonium, ita hoc votum ad statum religionis ordinatur, quae ratio non ita procedit in voto castitatis , nam simpliciter factum non ordinatur ad statum religionis. Quia vero est magna quaedam participaiio illius status, et quae magis directe repugnat matrimonio , ideo dicti auctores opinaü sunt aequivalere quoad hunc effectum voto reigionis. Praeterea juvari posset haec opinio ex antiqua consuetudine Ecclesiae, quae ex adductis in cap. praeced. constare potest, nam multa exempla ibi adducta sunt, quae de sponsalibus de futuro, et voto simplici contnentiae facilius exponuntur. Quod si de hac consuetudine ab Ecclesia tolerata etiam hoc tempore constare posset, multum probabiitatis huic opinioni accederet, nam revera argumenta prius facta convincunt ex sola rei natura non posse colligi hunc effectum. Quia consuetudo habet vim legis ; ideo, posita hac consuetudine, interpretari possumus fieri bunc effectum auctoritate ecclesiasticae legis, vel certe consuetudo ipsa declarat sponsalia inter Christianos fieri subintellecta dicta exceptione. Haec autem consuetudo colligetur ex usu Praelatorum Ecclesiae, sine quorum judicio dissolvi non possunt sponsalia publica, altera parte invita, ut merito dixit Richardus , quia non fieret sine scandalo et perturbatione. Si ergo judex ecclesiasticus, probato voto simplici virginitatis , seu continentiae, facto post sponsalia etiam publica, seu in judicio probata , voventem judicat liberum ab obligatione sponsalium, tutus erit in conscieniia, et illud erit grave indicitm, voluutatem vel consuetudinem Ecclesiee esse, ut sponsa- lia includant illam tacitam exceptionem, ac proinde votum per se sufficere ad dissolvenda llla, in publicis autem requiri judicium Ecclesiae propter debitum ordinem, in occuliis vero votum ipsum per se suflicere. Absolute autem loquendo, existimo non esse talem consuetudinem , nec de ilia constare posse; nam si quis est hujusmodi usus, ille potius procedit ex dicta opinione, quam e converso opinio ipsa in priori consuctudine fundetur. Et ideo dixi priorem sententiam per se ac simpliciter esse veriorem, quamvis practice posterior etiam probabihs sit.
14. Quid dicendum, si sponsalia sint jurata ? — Atque ex his constat quid dicendum sit, si sponsalia, quae praecesserunt, jurata fuerunt. Nam juxta priorem sententiam, constat a fortiori dicendum esse illa sponsalia non solvi per votum subsequens, et de his spensalibus juratis expressius loquuntur Innoc. et Canonistae. supra citati, et Summ. confess., lib. 1, tit. 8, q. 33. Juxta aliam vero opinionem, consequenter dicendum est, etiamsi sponsalia jurata sint , solvi per votum subsequens. Nec refert etiamsi demus juramenti obligationem esse aequalem; hoc enim non est propter excessum in obligatione, sed quia ibi non opponuntur, sed votum non subtrahit materiam priori juramento. S1 enim volum continentiae subsequens dirimit sponsalia simplicia, ideo est quia in ipsis sponsalibus includitur praedicta exceptio ; quando ergo illis additur juramentum, non mutat illa, nee excludit exceptionem, sed eadem cum eodem modo promissionis firmiora reddit. Quando ergo postea votum fit, exceptio adimpletur, et ideo sicut obligatio promissionis in eo casu jam non habet locum, ita nec obhgatio juramenti. Quapropter iu hoc negotio, nihil refert quod priora sponsalia fuerint jurata , necne. Posset tamen hic objici c. Commissum , de Spons.; sed in illo textu non est sermo de voto castitatis, sed de voto religionis, de quo postea dicemus; non est autem similis ratio in utroque, nam votum religionis per se obligat ad ingrediendam religionem, et ideo, stante illo perfecto et integro, non potest quis obligari ad matrimonium , quia vel obligandus esset consequenter ad religionem, quod ipse non vovit, vel ad consummandum matrimonium , quod voto repugnat. Praeterquam quod ordo ille, qui in praedicto capite consulitur , fortasse non est in pracepto, ut infra suo loco videbimus.
15. Difficultas, quando femina consensit media copula, vel alio modo simili. — RBesolutio tenenda est, in hoc casu non dissolvi sponsalia. — Sed quid si sponsalia non fuerunt pura, sed intercessit copula, vel alii actus, qui reddunt difficiliorem alteri sponso facultatem contrahendi matrimonium ? Quae difticultas habet locum ex parte feminae, nam vir ex hoc capite nuilum onus aut gravamen recipere solet, moraliter loquendo ; feminae vero magnum famae et honoris detrimentum hinc provenire solet, et ideo sine dubio auget sponsi obligationem standi promissis. Juxta priorem autem sententiam supra tractatam, majori ratione dicendum est, tale votum, quoad intentionem non ducendi sponsam in uxorem, esse iniquum, et non obligare. Quod adnotavit Vival., ult. part. Candelabri, c.14, n. 64, ubi refert aliquos juxta opinionem secundam opinatos esse, etiam in hoc casu votum esse observandum, et sponsalia praetermittenda, damnum vero illud, quod ex copula, vel ex aliis actibus alteri redundat, quatenus injuriosum fuit, aliis modis esse reparandum. Sed haee sententia, addita hac circumstantia, multo minus probabilis est, et moraliter, et practice vix in aliquo casu videtur admittenda. Suppono enim sponsam sub spe futuri conjugii in illum actum consensisse ; ergo si postea frustretur illa spe cum gravi damnoet infamia, fit illi gravis injuria ; ergo si votum ad hoc ordinetur, est de re illicita; ergo nec tale votum obligat, neque ille actus potest ab infidelitate et injustitia excusari occasione talis voti. Confirmatur, nam licet gratis admittamus, ut vult secunda opinio supra tractata, pura sponsalia involvere exceptionem melioris frugis, qua tamen, quando ulterius proceditur usque ad copulam, sufhicienter indicant sponsi se recedere a tali conditione. et omnino ac sine ulla exceptione velle stare promissis, quod facere possunt, ut supra ostendi; quod autem faciant, patet, quia alias revera sponsae non consentirent in talem actum.
16. Dices : si hoc argumentum est efficax, etiam probat sponsum in eo casu non posse ingredi religionem, neque ad id voto se obligare cum tanta injuria tertii. Respondeo primum non esse omnino simile, quia religionis status habet auctoritate legis vim dissolvendi matrimonium .ratum non consummatum, etiamsi ante ipsum matrimonium illicita copula inter sponsos praecessisset, ut infra ostendam, quam vim non habet votum simplex continentiae. Quae differentia vera est quoad hoc, ut factum teneat in casu, quo solemnis professio reipsa fiat, non vero generaliter videtur satisfacere, ut licite fiat. Et ideo respondeo secundo concedendo illatum, si eedcm circumstantiae concurrant, nimirum, quod damnum feminae grave sit, et moraliter irreparabile per aliud medium, quia sicut votum simples, ita etiam solemue non fit licite cum gravi injuria proximi, qualis sine dubio in eo casu intervenit. Potest autem aliqua assignari differentia quoad hoc inter professionem religionis, et simplicem continentiam ; nam si damnum, ilatum feminae, judicio virorum prudentum posset aliter resarciri quam per matrimonium, et vir paratus esset ad reparandum damnum illo modo, posset religionem ingredi etiam invita femina, aliud sufficiens remedium illi praestando; manere autem in seculo cum soto voto continentiae, ipsa invita, non posset licite, etiamsi alia via suffticientem satisfactionem offerret.
17. Quid sentiendum, si votum praecessit, vel sponsalia ficta fuerunt ad emtorquendam copulam. — Ratio vero hujus differentiae est, quia in priori casu non tenetur ad contrahendum matrimonium ratione directa obligationis, sed solum ratione damni illati; et ideo si alia via sudticienter reparatur damnum, cessat obligatio, nam qui damnum passus est, non potest obligare ad unum definitum modum satisfactionis, quaudo plures sunt possibiles, et unusquisque eorum per se sufficit. At vero in posteriori casu obligatio non solum ex nocumento, sed etiam directe ex facto nascitur, ut ostensum est; et ideo, invita sponsa, non potest vir matrimonium ei denegare, nec cogere illam ad aliam satisfactionem acceptandam. Secus vero est si voluntarie illam acceptet, nam tunc non solum poterit vir licite illam praestare, sed etiam tenebitur ratione voti, ut votum ipsum observare posset. An vero idem dicendum sit, quando votum castitatis praecesserit sponsalia, vel etiam si sponsalia non fuerunt vera, sed ficta, ad decipiendam feminam, et extorquendum consensum in copulam iliicitam spe matrimonii, judicandum est, non ex obligatione sponsalium, vel dissolutione eorum, quia revera in illis casibus valida non sunt, sed ex ratione injuriae, et condignae restitutionis; nam si haec aliter fieri non poterant, justitiae obligatio praeferenda esset, quia propter mutationem gravem, factam ex parte materiae, obligatio voti quoad illum articulum cessat, sicut cessaret obligatio voti eleemosynae, si aliunde orta esset obligatio restituendi alienum, vel reparandi damnum illatum. Si autem nocumentum potest alio modo resarciri, ille servandus est, ut votum simul servetur, sicut in simili jam diximus. Quid vero de voto continentiae sacri ordinis quoad hunc effectum dicendum sit, inferius declarabitur.
On this page