Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum possit maritus votum continentiae ab uxore sine sua licentia emissum irritare.

CAPUT VIII. UTRUM POSSIT MARITUS VOTUM CONTINENTIAE AB UXORE SINE SUA LICENTIA EMISSUM IRRITARE.

1. Votum religionis ab uvore factum non potest a marito irritari. — Neque votum castiLtutis, si ante, vel post matrimonium ratum, et 1,0n consummatum fiat. — Ex his, quae de irritatione voti simplicis assumendi statum religiosum diximus lib. 4, facile colligitur posse similiter parentes votum castitatis a pueris vel puellis in aetate impuberi emissum irritare. Preecipua vero difficultas circa potestatem irritandi hoc votum castitatis est de marito respectu uxoris, et vice versa, et ideo hic non est praetermittenda. Incipiendo ergo a marito, inquirendum est hoc capite, an votum continentiae ab uxore factum possit maritus irritare. In quo non quaeritur de voto continentiae aut religionis facto ante matrimonium consummatum. Nam si illud solemne sit, dissolvit ipsum matrimonium ratum ; si vero sit simplex, et sit votum religionis, sive sit emissum ante matrimonium contractum, sive post, implendum omnino est ; nec maritus potest illud impedire aut irritare, quia per illud ei non fit injuria, eo quod matrimonium, quamdiu non est consummatum, semper habet illam conditionem subintellectam, et ideo peccaret graviter conjux reddens debitum , et consummans matrimonium post tale votum, quia se reddit inhabilem ad implendum illud. De voto etiam castitatis, si praecessit matrimonium ratum, certum est non posse irritari a marito, ut infra dicam. Si vero factum fuit post matrimonium ratum, antequam consummaretur, idem censeo, et patebit a fortiori ex dicendis; et de utroque est specialis difficultas, an teneatur conjux in eo casu ingredi religionem, ne cogatur matrimonium consummare , et contra votum agere , quam infra tractabimus ; nunc enim suffticit certuin esse conjugem habentem tale votum non teneri ad reddendum debitum, si velit religionem intrare intra tempus a lege praescriptum; modo agimus de voto castitatis post matrimonium consummatum emissum , de quo etiam non dubitamus quoad obligationem reddendi debitum ; nam quoad hoc tale votum per se irritum est, nec potest obligare, cum sit de materia injusta ; unde non indiget mariti irritatione. De quo eleganter scribit Augustinus, epist. 199, circa princ. Quamvis si factum esset sub conditione, si maritus non repugnaverit, vel non consenserit, tunc posset quidem uxor rogare maritum, ut a petendo desisteret, sibique abstinendi omnino licentiam daret ; maritus tamen posset libere negare, atque hac ratione posset dici indirecte irritare tale votum etiam quoad hanc partem.

2. Opinio Soti asserentis posse maritum absolute irritare votum wuaoris fuctum post anatrimonium consummatum. — Vla vero omissa , difficultas est quoad alia omnia quae sub tale votum cadunt; et quidem ex opinione Soti supra tractata, et ex verbis ejus colligi videtur, absolute loquendo, posse virum hoc votum irritare, etiamsi fuerit castitatis, et omnino illud tollere. Verba enim Soti sunt : Nullo eacepto, vir potest universa vota uxoris irritare. Et ratio etiam ejus universalis est, scilicet, quia est subjecta quoad ultroneam obligationem. Idem tenet expressius in 4, d. 32, art. 2, ubi falso pro hac parte citat Augustinum in cap. Manifestum, 33, q. 5, nam in illo textu non loquitur de voto continentia, et in q. 59 in Num., unde textus ille sumptus est, oppositum docet. Nec Gratianus, in S post illum textum, qui etiam citari solet, loquitur de voto continentiae quoad petitionem, sed simpliciter, atque adeo quoad redditionem debiti.

3. Fotuwn hoc ad tria obligare potest. — Mihi autem haec opinio improbabilis, et intolerabilis videtur quoad hanc universalitatem; nam votum castitatis uxoris praeter redditionem debiti, quam non prohibet, ad tria potest obligare. Primum est, ad servandam castitatem conjugalem, durante illo matrimonio. Secundum est, ad servandam castitatem, soluto matrimonio per mortem viri; tertium est, ad non petendum debitum. Igitur quoad duo prima certissimum censeo, votum illud esse firmissimum, nec posse a viro irritari. Quam sententiam censeo communem, et auctores statim referam. Sumi autem potest ex c. Placet, de Convers. conjug., ubi Pontifex praecipit ut mulier quaedam, quae vivente viro, per ignorantiam religionem ingressa fuerat, putans virum fuisse defunctum, et ideo ad cobabitandum illi fuerat postea compulsa, rursus jam mortuo marito castitatem servet. Video responderi posse inde solum colligi, tale votum non fuisse de facto irritatum a marito, non vero non potuisse irritari. Sed certe cum Pontifex absolute respondeat, neque ullam mentionem faciat irritationis mariti, supponit nullam esse potuisse, alias debuisset addere conditionem, Si maritus tale votum non irritavit. Nam verisimile erat maritum in eo casu irritaturum fuisse votum, si potuisset ; et ita ibi notant Hostien., Panor. et alii, qui, licet non dicant expresse maritum non posse irritare hoc votum, dicunt tamen tale votum continentia esse omnino firmum, et quoad illud pares esse maritum et uxorem. Ratio etiam hoc videtur convincere. Cur enim daretur haec potestas marito? An illi pragjudicium est quod uxor servet castitatem? vel uxor patitur aliquem defectum rationis, ut propterea votum ejus debuerit mariti potestati subdi? Cum ergo per se constet haec dici non posse, et nulla alia fingi possit ratio vel fundamentum hujus potestatis, non potest cum aliqua probabiltate viro tribui quoad has duas partes, et consequenter nec quoad directam irritationem talis voti in seipso.

4. Posse irritari quoad petendum debitum, est aliquorum opinio. — Quoad tertiam vero partem de obligatione non petendi debitum, est nonnulla major difficultas, quia ex ea redundat aliquod gravamen in maritum. Et ideo videtur habere rationem aliquam seu titulum ad irritandum tale votum quoad obligationem non petendi debitum, quae fuit antiquorum opinio, quam referens D. Thom., in 4 d. 32, q. unic., art.4, ad 3, eam censet probabiliorem. Et pro eadem sententia refertur Joann. de Neap., Quodl. 8, solentque pro eadem sententia referri Albert. et Duran.,sed immerito. Eam vero tenet Sot. supra, et in 4, d. 32, art. 3. Et idem sentit Navar., in Sum., c. 12, n. 60 et 65, qui tamen utitur distinctione quadam infra tractanda. Et alii, quos allegat, et sequitur Sanc., lib. 9 de Matr., disp. 39, n. 11.

5. Contrariam vero sententiam censeo veram, scilicet maritum non posse irritare tale votum uxoris, sicut neque uxor potest irritare simile votum mariti ; nam in hoc pares sunt, ut notavit Augustinus d. q. 59 in Num., ubi etiam hanc tenet aperte sententiam, quod potestas irritandi mariti nullo modo se extendit ad votum continentiae, scilicet praeter id, in quo ipsum de se nullum est, ut declaravi. Eadem sententia est communis Theologorum, in 4, d. 32, ubi Albert., art. 4, dicit quidem esse stultum votum. Et Durand., q. 2, vocat indiscretum. Sed neuter illorum audet dicere esse nullum, vel posse tolli a marito; sed ad summum per Episcopi dispensationem, de quo postea. In eamdem sententiam inclinat ibi Palud., q. 2, et d. 38, q. 4, art. 2, concl. 5; Hichar., d. 32, art. 2, q. 1, ubi hanc opinionem dicit esse communiorem et securiorem; quam etiam sequitur Cajetanus, in Summ., verb. Votum, c. 3; Petr. Ledesm., q. 64, art. 4, dub. 2, concl.1; Valent., tom. 3, disp. 6, q. 6, de Voto, punct. 6; Ant., 3 p., tit. 1, c. 22, 82. Et in eam magis inclinat Greg. Lop., in lib. 3 tit. 8, p. 1; Palac., in 4, d. 32, disp. 2; Sylvest., FVotum, 5, q. 2, quamvis velit in aliquam concordiam opiniones redigere, de quo statim. Eadem est Canonistarum opinio, in d. c. Placet, de Convers. conjug., Hostiens., Abb., qui idem sentiunt, in cap. Quidam, eodem tit. Ex quo textu recte potest haec sententia confirmari ex verbis illis : Ulterius vero non poterit uaorem accipere, promist enim non eadgere debitum, quod inillius erat potestate , et ideo quoad hoc cotum tenuit. Nam in illis aperte significatur imprimis, tale votum non utcumque fuisse validum, sed etiam omnino firmum ac perpetuum. Deinde redditur ratio, quia hoc est in potestate conjugis; ergo potest libere id vovere.

6. Quae ratio amplius declaratur ex dictis, nam tale votum non subjacet potestati mariti ratione materiae; et consequenter nec quoad irritationem indirectam ; ergo multo minus quoad irritationem directam. Consequentio est clara ex dictis, quia votum uxoris non subjicitur potestati mariti, nisi ratione materiae. Antecedens autem probatur, quia vir non potest cogere, aut praecipere uxori ut petat debitum, quia ad hoc nullum habet jus, neque ipsa ad hoc se obligavit, cum ei tradidit corpus suum, sed solum ad reddendum. Neque ad finem matrimonii est hoc necessarium ; imo videtur impertinens, maxime ex parte viri. Cum enim ipse possit exigere jus suum, et ex se hoc non sit ei onerosum, quid necesse est quod praecipiat uxori, ut petat? Si autem hoc non potest praecipere, nec etiam id potest vetare ex se, ut per se constat: ergo nullam potestatem habet circa talem materiam voti; ergo neque circa votum ipsum.

7. Confirmatur primo, quia si uxor emittat tale votum de licentia mariti, etiamsi maritus postea velit irritare votum, et dare uxori facultatem petendi debitum, ucn potesi; nec solum in eo facto peccat, sed etiam factum non tenet, ut est constans omnium sententia, in qua nec D. Thomas, nec Joannes de Neapol. dissentiunt, nec alius quem ego viderum, praeter Soto. Et ultra citatos videri possunt Navar., n. 61; Anton. supra, S 3; Summ. Pisana, Votum, 3; S 3; Tabien., Matrimonium, 1, S3; Sylv., Votum, 5, q. 1; et Gratian., 33, q. 5, post c. Manifestum, et fere in ultimis verbis, et specialem hujus rei rationem inferius reddemus. Ergo signum est, etiamsi votum factum sit sine licentia mariti, non posse illud valide irritare quoad hanc obligationem non petendi debitum. Patet consequentia ex supra dictis, quia in aliis votis, in quibus habet potestatem irritandi, eam retinet etiam post licentiam datam, saltem ut factum teneat; nam id satis coliigitur ex Num. 30, juxta expositionem Augustini, d. q. 59, et juxta doctrinam supra datam de religiosis, quae pari ratione hic habet locum. Videtur autem esse eadem ratio de hoc voto, et de aliis, si in hoc haberet maritus potestatem irritandi. Haec vero ratio videtur posse instari in voto reddendi debitum, de quo infra est dicendum, et ibi constabit quantam habeat efficaciam.

8. Tandem confirmatur secundo, quia vir non potest irritare votum castitatis suae uxoris, si emisit illud ante matrimonium contractum, non potest, inquam, quoad hanc obligationem non petendi debitum; ergo neque id potest circa votum post matrimonium emissum. Patet consequentia, quia aequalem potestatem habet vir circa vota uxoris ante vel post matrimonium emissa, ut colligitur ex dicto loco Num. et August. ibidem, et statim latius dicemus. Antecedens autem constat ex communi consensu omnium ; Cajet. hic, art. 6; Sylvest., Navar., et aliis, citatis locis. Patet etiam ex usu Ecclesiae, semper enim censetur necessaria dispensatio, ut talis uxor possit debitum petere; ergo signum est non posse irritari a marito; sienim posset, facilius esset remedium. Item constat uxorem non posse irritare tale votum mariti factum ante matrimonium; ergo nec e converso, quia in hac materia castitatis pares sunt. Denique est optima congruentia, quia in omni promissione vel contractu matrimonii nondum consummati inter virum et uxorem, subintelligitur conditio, ut non impediat meliorem frugem, seu mijus bonum. Unde sponsalia de futuro non impediunt absolutum votum castitatis; et matrimonium ratum non impedit professionem, et solemne votum castitatis. Ergo, servata proportione, matrimonium etiam consummatum non impediet quominus intra illum statum possit quis castitatem vovere, quantum potest sine iujuria alterius conjugis; ergo hoc votum non potest irritari a marito. Quocirca, licet in aliis votis concederemus habere maritum potestatem irritandi ila, in voto castitatis id non esset admittendum, quia modo est de bono alterius ordinis ; quod eo modo, quo esse potest cum statu matrimonii, nunquam intelligitur exclusum.

9. Satisfit fundamentis contrarie opinionis. — Qomodo intelligatur heec obligatio non petendi deitum.— Quod autem contraria sententia dicebat, hoc esse onerosum alteri conjugum, imprimis non obstat, si non sit injuriosum ; quia uxor non se obligavit per traditionem sui corporis ad tollendam marito omnem difficultutem quam ipse potest ex se habere in petendo debito, sed solum ad reddendum usum ejus, ipso petente. Deinde ut tollantur scrupul,, et res fiat facilior, intellhgendum est, mulierem ex vi talis voti non posse omnino facere petitionem debiti; siautem ipse vel expresse petat, vel saltem si vir indicet,ita ut ipsa sufficienterintelligat eum ardere tali desiderio, ettacite postulare, idsatis sit ut ipsa sine scrupulo reddere possit, non obstante voto ; imo, licet fortasse ad hoc non teneatur debito justitiae, propter rationem supra factam, tamen ex lege charitatis propria illius status videtur teneri ad subveniendum marito in tali periculo existenti, quia nisi ipsa tunc se facilem praebeat, est in periculo pollutionis, vel alterius similis peccati. Quocirca, cum dicitur materia talis voti esse non petere debitum, intelligendum est de petitione pura, ut sic dicam, quae non habet rationem redditionis debiti ex justitia, vel charitate ; ita enim interpretandum est tale votum, ut sit de meliori bono.

10. Et juxta hanc interpretationem posset exponi dictum D. Thom. (licet ejus auctoritas, in 4, non ita nos cogat, ae si in partibus id scripsisset); tamen etiam ibi non dixit maritum posse irritare hoc votum uxoris, sed indifferenter loquitur de utroque conjuge, et non dicit posse irritare votum alterius, sed neutrum posse sine alterius consensu tale votum emittere ; quod potest intelligi, si votum fiat nunquam accedendi ad alterum, nisi illo expresse petente, et ratione justitia exigenti. Et tunc jam locum habere potest, quod AIbert. et Durand. dicunt, tale votum esse indiscretum, et reprehensione dignum. Nam votum illius castitatis et non petendi, dicto modo explicato, secundum se non est cur indiscretum censeatur, licet in hac vel illa persona possit non expedire; factum autem cum majori extensione erit indiscretum, imo etiam nullum quoad eam partem, in qua impedit majus bonum, et debitum, saltem ex ordine charitatis.

11. Opinio Sylvestri, de voto non reddendi debitum, explicatur. — Huc denique spectare videtur quod Sylvester, Votum, 4, n. 5, dixit, si votum sit de non reddendo, absolute non valere, quia praejudicat alteri conjugi. Si vero sit de non petendo ratione sui, sed tantum ratione alterius socii, tenere, quia non praejudicat ; atque adeo si uxor vovet se non coituram nisi ad complacendum marito, votum esse licitum, nec posse irritari. Haec enim distinctio, ut veritatem contineat, ita inteiligenda est, ut petere ratione alterius non sit proprie et (ut ita dicam) primario petere, sed condescendere tacitae petitioni vel insinuationi alterius. Et similiter cum additur limitatio, nisi ad complacendum marito , restringatur ad eumdem casum, in quo ille ita jam tacite petit, ut illi immineat periculum , et ideo ratio charitatis 'postulet illi subvenire. Atque hanc doctrinam sic expositam videtur satis expresse tradere D. Thom., in 4, d. 38, q. 1, art. 3, et q. 2, ad 2. Unde Gregor. Lop., dicta l. 3, referens hoc dictum Sylvestri,'ait, aut ipsum non discrepare a communi opinione, autse non satis intelligere quid dicat.

12. Erplicatur opinio Navarri in hoc puncto. — Navaarrus etiam, d. n. 60 et 65, licet absolute opinionem Joan. de Neapol. sequatur, ab hoc dicto Sylvestri non discrepat. Addit vero distinctionem illam non usitatam, dicens, maritum habentem votum castitatis posse petere debitum, non tamen posse exigere; nec satis explicat quid differant petere et exigere; iusinuat tamen, petere esse ab alio postulare non cogendo, sed si voluntarie dare voluerit. Exigere vero esse extorquere, etiam ab invito; putat enim conjugem habentem votum posse petere in gratiam alterius, et ideo solum invitando, si alius voluerit dare, petere possc, non vero posse petere in gratiam sui, et ideo non posse exigere. Quam distinctionem invenit, ut responderet ad c. Quidam, et c. Placet, de Convers. conjug., quae verbo exigendi utuntur. Quam distinctionem ego etiam ad- mittam, si ad praedictum sensum trahatur, alioqui repugnantiam involvit. Nam si maritus tunc habet jus justitiae, potest petere et exigere. Quod si exigendo peccat contra votum, etiam petendo, si omnino ipse inchoet et invitet, quia tunc non cedit juri alterius, sed proprio utitur, cui per votum renuntiavit, ut in dictis juribus indicatur. Si autem non ipse incipit invitando, jam non est petitio, de qua agimus, eritque dissensio solum in termino.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8