Caput 17
Caput 17
Utrum praelati seculares episcopis inferiores, vel etiam parochi, sint in statu perfectionis.
CAPUT XVII. UTRUM PRAELATI SECULARES EPISCOPIS INFERIORES, VEL ETIAM PAROCHI, SINT IN STATU PERFECTIONIS.
1. Aliqua sunt ad questiouem supponenda. — Haec quaestio tacta est in rationibus dubitandi in praecedenti capite propositis; et D. Thomas in d. q. 184 illam tractat, quia est ad plenam cognitionem status perfectionis necessaria. Observandum enim imprimis est, in ea considerari hos Praeiatos praecise ratione muneris, secluso voto castitatis, quod habent ut clerici in sacris ordinaii, de quo statu infra dicendum est. Unde consequenter supponimus hos non esse in statu perfectionis acquirenda ; quod a fortiori probant, quae de Episcopis diximus ; ideoque agimus de statu perfectionis exercendae. Deinde supponimus, ex vi solius ordinationis non esse hos praelatos in statu perfectionis exercendae ; quod etiam ex his, quae de Episcopis diximus, suaderi potcst. Item de omnibus clericis infra ordinem sacerdotis constitutis est id manifestum ; quia ex vi solius ordinationis non obligantur nec deputantur ad opera perfectionis. Et, licet rauone status clericalis vel specialem aliquam obligationem habere possint ex praecepto Ecclesiae, ut ad recitandas horas, vel etiam majorem vitae honestatem ac decentiam requirant , rihilominus hac omnia non attingunt proprium aliquem perfectionis gradum, sed pertinent ad communem viam praeceptorum. Nam etiam in laicis pro diversitate statuum possunt plures vel pauciores obligationes reperiri. Quapropter status talium clericorum non excedit communem statum vitae chris- tianae, licet intra latitudinem illius digniorem gradum obtineat.
2. An simplices sacerdotes in statu perfecLonis sint. — Probatur pars affirmativa. — De simplicibus autem sacerdotibus nonnullum dubium esse potest, an ex vi sacerdotalis characteris possint dici in statu perfectionis constituti. Non enim desunt qui ita sentiant, ut videre licet in Antonin., 3 p., in Prolog., $ 4 et 5; et August. de Ancon., lib. de Potest. Eecles., q. 76, art. 1. Et suaderi potest, quia ex vi sui ordinis habent proprium vitae institutum immntabile, et ad excellentissima opera, quae magnam sanctitatem et perfectionem requirunt, ordinatum ; nimirum ad consecrandum corpns et sanguinem Domini, et ad offerendum Deo divinissimum sacrificium, et ut sacerdos sit mediator inter Deum et populum , nomine totius Ecclesiae pro fidelibus intercedendo. Quae omnia adeo sunt excellentia, nt si comparetur consecratio Episcopi ad ordinationem sacerdotis, in eo praecise quod unaquaeque per se confert, altior videatur sacerdotis ordinatio quam Episcopi consecratio. Ergo sacerdos ex vi sui ordinis constituitur in statu perfectionis exercendae. Et confirmatur: nam ratione sui ordinis tenetur ad majorem vitae puritatem quam omnes inferiores, et ideo ejus peccatum, caeteris paribus, gravius est, ut sentiunt Gregor., in Pastoral. ; et Ambros. et Chrysost., in lib. de Sacerdotali dignitate.
3. Pars negatica ostenditur. — Contrarium nihilominus sentiunt D. Thom. et Cajet., Gerson, et alii statim citandi. Imo etiam Antoninus et Ancona limitant suam sententiam, dicentes, presbyteros lato modo et non proprio, esse in statu perfectionis. Potestque suaderi D. Thomae sententia, quia clerici etiam sacerdotes ex vi suae ordinationis non obligantur ad perficiendos alios, nec ad propriam perfectionem acquirendam, nec ad opera supererogationis, praescindendo nunc a voto castitatis. Et quamvis teneantur digne ministrare, in rigore satisfaciunt huic obligationi, servando pracepta, et in gratia ministrando. Quam obligationem habet etiam populus christianus suo modo, quatenus tenetur communicare, et digne ad tantum sacramentum accedere. Quod vero haec obligatio sit major in sacerdote, solum constituere videtur differentiam secundum magis et minus, intra latitulinem generalis status vitae christianae, quae praeceptorum observatione contenta est, et habet ordinem vel gradus juxta varias personarum conditiones et dignitates, etiamsi statum perfec- tionis non protiteantur, nec ad illum ascenderint.
4. Resolutio questionis fit, sacerdotes saltem inchoative esse in statu perfectionis. — Et uterque modus dicendi potest facile defendi, quia dissensio videtur esse magis de modo loquendi quam de re. Nihilominus tamen negare non possum , quin sacerdotes habeant aliquo modo statum perfectionis, saltem inchoatum , tum quia habent sacrum ministerium valde excellens, ratione cujus ad magnam honestatem et virtutem obligantur, ut docent Patres scribentes de sacerdotio , praesertim Chrysostomus et Ambrosius. Unde D. Thomas, q. 184, art. 8, fatctur majorem sanctitatem requiri in sacerdote propter excellentiam ministerii, quam in non sacerdote. Et Cajetanus, in eadem quaestione, art. 4, dicit ex hypothesi, quod, si obligatio ad majorem perfectionem sufficeret ad statum perfectionis, sacerdos ex vi sul ordinis esset in statu perfectionis. Ego autem supra ostendi, sacerdotem non minus obligari ad exteriorem quam ad interiorem virtutem ; et certe in Pontificaii Romano, Isidoro et aliis, etiam externa munera perfectionis tribuuntur sacerdoti, ut inferius in hoc capite videbimus. Quapropter censeo sacerdotes ex vi sui ordinis habere statum altiorem et sanctiorem, qui ab eis nonnulla perfectionis opera requirit, ratione cujus obligationis merito dici possunt esse aliquo modo, saltem inchoative, in statu perfectionis.
5. Opinio ajfirnans pralatos inferiores E piscopis esse in statu perfect onis. — Nostra vero quaestio propria est de praelatis, vel pastoribus animarum inferioribus Episcopis, an ex vi praelationis seu muneris sui simphreiter sint in statu perfectionis. In quo puncto indistincte de omnibus, parochos etiam includendo, partem affirmantem docuit Gerson in d. tract. de Statu perfectionis, alphab. 67, litt. V, et se uentibus, intertia parte. Sequitur Henriq., Quodlib. 12, q. 28 et 29; et Major, 4, dist. 38, quaest. 7. Fundamentum hujus sententiae est, quia isti omnes ex vi sui muncris obligantur ad opera valde perfecta, nimirum, ad curandum de salute aliorum, eos illuminando et perficiendo, et ad animam pro illis ponendam, si oportuerit. Confirmatur, quia discipuli hristi, quos specialiter elegit, et misit binos ante faciem suam, Luc. 10, fuerunt in aliquo statu perfectionis supra communem plebem; sed illis succedunt parochi, et isti inferiores praelati, ut docet Clemens, epist. 1; ergo isti etiam illum statum perfectionis participant, suntque in secundo gradu post Episcopos, sicut illi discipuli post Apostolos in secundo ordine fuerunt, teste Hieronymo, ep. 127 ad Fabiolam, marg. 6.
6. Contraria sententia est D. Thome. — Contrariam sententiam tradit D. Thomas, in d. quaest. 184, art. 6. Ejusque fundamentum est, quia hi praelati non consecrantur voto ad haec munera exercenda, nec ad permanendum in illis ; et ideo dici non possunt esse in statu perfectionis, etiamsi dici possint habere officium, vel ministerium ad perfectionem pertinens. Et hanc opinionem docet ibi Cajetanus, licet fateatur diversitatem fere esse de modo loquendi, quod certe magna ex parte ita est. Ut ergo verborum contentionem, quoad fieri possit, evitemus, et rem ipsam explicemus, distinguamus illas duas voces, status et perfectionis, et de singulis videamus quomodo possint his pastoribus animarum attribui; et inde constabit an conjunctum, scilicet, status perfectionis, in eis reperiatur. T. An pralati inferiores Episcopis habeant mmnuwtabilitatem, et obligentur ad permanendwmn in suo munere. — Pars negativa. — ProLatur primo.—Et primum, circa statum quaeri potest an isti habeant in suis muneribus immutabilitatem sufficientem ad statum. Et ut quaestio clarius de re sit, interrogatio est an isti inferiores pastores teneantur, et in rigore obligentur ad permanendum in suo munere. Nam si obligantur, habebunt in eo munere immobilitatem ad istatum sufticientem; secus vero erit si liberum eis est ministerium illud deserere. In hoc ergo puncto D. Thomas supra videtur negare absolute istos inferiores animarum pastores obligari ad perseverandum perpetuo in suo munere. Idem habet in d. quaest. 184, art. 6, et quaest. 198, art. 7, ad 1. Qui fundatur praecipue, quia isti pastores non se obligant voto, sicut Episcopi. Sed si intelligatur de proprio voto, jam ostensum est etiam Episcopos non obligari voto; si vero sumatur late pro pacto vel promissione mutua et onerosa facta cum Excclesia, vel praelato ejus, unde constat hos pastores non habere obligationem proportionatam suo muneri? Respondet Cajetanus non habere illam de jure divino, sicut habent Episcopi, nec de humano, quia scriptum non est. Sed de hoc posteriori jure infra dicetur. De priori vero jam ostensum est, etiam Episcopos non habere illam obligationem absolute de jure divino. Si autem Episcopi dicantur illam habere medio pacto, quia naturale jus obligat ad pacta ser- vanda, idem cum proportione dicetur de his inferioribus, quia etiam de illis dicetur ex pacto obligari ; nec oppositum probat Cajetanus, ut videbimus.
8. Probatur secundo. — Aliter videtur D. Thomas probare non esse in his pastoribus obligationem retinendi curam animarum, quia possunt libere eam deserere, ut ad statum religionis transeant. Id enim libere sine licentia Papae vel Episcopi facere possunt, juxta decretum Concilii Toletani IV, c. 49, alias 50, ubi sic dicitur : Clerici, qui Monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab Episcopo in monasLerium largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur ; habetur in cap. unico, 19, quaest. 1, et in q.2, c.2, de his qui sub Episcopo curam habent animarum. Idem statuit Urbanus Papa II, dicens: Si quis horum, qui in Ecclesia sua sub Episcopo populumn retinet, et seculariter vivit, afflatus Spiritu Sancto in aliquo monasterio, vel regulari canonia salvare se voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio eaigit ut a lege publica constringatur. Et infra : Quisquis ergo hoc spiritu ducitur, etiam Episcopo contradicente, eat liber nostra auctoritate. Propter quae jura idem docet D. Thomas, d. quaest. 184, a. 6, et quaest. 189, art. 7.
9. Impugnatur ratio tradita. — At vero ex hoc signo non colhgitur, istos praelatos vel parochos non habere obligationem permanendi in suo munere sufficientem ad statum, sed ad summum probat non esse illam obligationem omnino absolutam, sed includere conditionem non repugnantem statui majoris perfectiopis. Probatur a simili. Nam religiosus professus in una religione potest secundum jus commune transire ad arctiorem religionem, c. Sane, et c. Licet, de Regularibus; quod non obstat quominus antea esset in statu perfectionis, licet minus stricto vel perfecto. Et ratio est, quia immutabilitas status perfectionis per se solum opponitur retrocessioni, . juxta verba Christi Domini, quae ipse D. Thomas allegat, Luc. 9: Qui mittit manum suam ad aratrum, et respicit retro, non est aptus regao Dei. Et ideo non excludit ascensum ad ulteriorem gradum intra latitudinem status perfectionis. Haec autem ratio non minus procedit in curato respectu rcligiosi status, quam in statu religioso inferiori respectu altioris; ergo, non obstante hac licentia transeundi ad religionem, poterit munus praelatorum infe- riorum esse sufficienter immobile ad statum.
10. Solvitur instantia Cajetani. — Instat vero Cajetanus , quia si curati essent in statu perfectionis, essent in altiori statu quam religiosi, quia essent in illo ut perfectores, et non tantum ut perficiendi, et consequenter non possent ad statum religionis transire. Sed hoc non obstat, quia, licet essent in statu perfectorum, essent in illo in gradu imperfecto; et moraliter est melius et securius esse in statu perfectionis acquirendae. Eo vel maxime quod totum hoc pendet ex jure Ecclesiae, quae censuit ad commune bonum animarum expedire, ut in Episcopis non fiat mutatio tam facile, sicut in parochis, quia facile potest per Episcoporum providentiam suppleri; quod non ita erat in Episcopis.
11. Probctur tertio cadem pars negativa.— Aliud denique signum hujus mutahilitatis repugnantis statui affert D. Thomas, quia isti pastores inferiores possunt renunciare suis officiis, seu beneficiis ac dignitabus sine licentia ; in quo differunt ab Episcopis. Unde colligit, eos nor habere obligationem perpetuam, quam Episcopi habent, quia in obligatione de se perpetua solus Papa potest dispensare. Ergo non bhabent inferiores immobilitatem ad statum necessariam ; nam haec non est sine obligatione de se perpetua. Verumtamen etiam haec ratio non caret difficultate ; duobus enim modis potest intelligi, hos praelatos posse cedere suis muneribus vel offticiis. Primo, quia sola sua voluntate sine dependentia ab aliquo superiore, et sine violatione alicujus juris possunt id facere, quia nulla obligatione, vel divina, vel ex lege humana, tenentur. Secundo, quod possint id facere consentiente vel dispensante superiore, et non aliter. Priori modo intellexit rationem illam Cajetanus. Ait enim nec jure divino, nec humano obligari hos ministros Ecclesia in suis muneribus perseverare, quia non invenitur tale jus scriptum.
12. Impugnatur probatio. — Sed quoad hanc partem contrarium videtur certum. Nam in cap. Admonet, de Renunciatione, Alexander III cuidam Episcopo mandat, ut non permittat suis clericis dimittere Ecclesias quas habent, ipso inconsulto, id est, invito, ut ibi significat glossa, et exponit Panormitanus, et sumitur ex aliis juribus, in quibus talis renunciatio sine licentia Episcopi prohibetur, ut patet ex cap. Si quis vero, cum tribus sequentübus, et cap. Episcopus, de loco, 1, q. 4, ubi clerici prohibentur deserere suas Ecclesias, vel transire ad alias sine suorum Episco- porum licentia ; et si faciant, revocari posse; et si pertinaces sint, graviter puniendos esse decernitur. Et est communis sententia Canonistarum, quos late refert Flammin., lib. 7, de Resignation. benef., quaest. 1, a principio. Eamdemque sententiam supponit D. Thomas, d. q. 184, art. 6, dicens, posse archidiaconum vel curatum relinquere suam Ecclesiam de licentia sui Episcopi, ubi liceutiam tanquam necessariam postulat. Non esset autem necessaria, nisi praecederet obligatio saltem cancnici juris.
13. Rejicitur Cajetani responsio. — Respondet autem Cajetanus hanc licentiam non requiri propter prohibiticnem, vel quia curatus sit obligatus ad perpetuam curam animarum, sed propter obligationem fidelitatis quam debet Eyiscopo, eo quod officialis ejus est. Nam hoc, ait, quilibet officialis debet domino suo. Sed imprimis contrarium colligitur ex dictis juribus; et deinde sine jure positivo nulla esse posset talis obligatio fidelitatis propria et rigorosa, id est, quae sub gravi culpa esset, et graviter ab Ecclesia puniri posset. Utrumque declaro. Quia vel ill obligatio, quam fidelitatis Cajetanus appellat, est mere naturalis, id est, absquce interventu alicujus pacti, vel dispositionis legis humanae, sed intrinsece orta ex ipso officio, ratione cujus dicitur officialis debere hoc domino suo, nisi a superiori domino vocetur, ut Cajetanus ait, etiam si speciale pactum de hoc non intercedat, nec lex ulla id disponat. Et haec obligatio vel est nulla, vel ad summum esse potest ex quadam honestate vel decentia, non vero ex rigorosa, et, ut ita dicam, legali obligatione. Nullus enim famulus, operarius, aut minister vel officialis alterius, tenetur in suscepto ministerio, vel alterius servitio permanere, si de illa re pactum inter eos in ipsa conventione non praecessit. Nam, secluso pacto, sicut dominus liber manet ad dimittendum famulum vel officialem, ita et officialis ad relinquendum dominum; quia hoc postulat mutua aequalitas, si aliter inter eos conventum non sit; nec potest dari naturale fundamentum majoris obligationis.
14. Infirinatur uterius eadem responsio. — Igitur ex natura rei solum cogitari potest quidam urbanitatis titulus, ne quis insalutato domino vel praelato recedere videatur. At vero talis obligationis transgressio vel omissio per se non sufficit ad gravem culpam vel poenam, secluso jure positivo speciali. Et ad summum obligat ad petendam licentiam, non vero ad expectandum consensum. In his autem cura- sit vel praelatis inferioribus obligatio est rigorosa, et non est tantum ad petendam licentiam, sed etiam ad consensum superioris expectandum, u: ex citatis juribus et Doctoribus constat. Imo Episcopus non potest illam licentiam dare sine gravi causa, ut eadem jura disponunt. Et specialiter Pius V, in Motu proprio 58, in Bullario, et incipit: Quanta Fcclesie Dei, etc. Denique ubi non est promissio, non est propria obligatio fidelitatis ; ergo, seclusa promissione seu pacto, non potest talis obligatio naturalis affirmari ; praesertim cum idem Cajetanus neget teneri curatos ad permanendum in suo munere ex jure divino naturali. Quod si quis dicat ibi intervenire pactum et promissionem, in qua talis obligatio fundetur, instamus imprimis ad hominem contra Cajetanum, quia tunc nulla erit in hoc differentia inter Episcopos et inferiores pastores. Deinde interrogabimus unde sit annexum illud pactum tali muneri ; non enim ex solo jure divino naturali, quia posset Ecclesia statuere alium modum conferendi haec cfhicia vel beneficia, vel recipiendi hcs ministros sine tanto onere, nec id esset intrinsece malum; ergo fundamentum talis obligationis semper reducitur ad jus positivum, quo explicatum est talia ministeria cum tali onere, vel sub tali conditione conferri.
15. Non requiritur votum ad status immutabilitatem. — Quapropter . licet D. Thomas hanc obligationem ex pacto vel ecclesiastica lege agnosccre videatur , quatenus ait, quod sine licentia superioris tale officium dimitti non potest, nihilominus negat sufficere ad statum, quia illa obligatio non est talis, ut solus Summus Pontifex in ea possit dispensare, et aperte declarat vim rationis in hoc ponere, quod isti praelati ron se obligant voto perpetuo ad retinendum tale munus ; in hoc enim ponit differentiam inter ipsos et Episcopos, propter quam dicit, hos esse in statu perfectionis, et non inferiores. At contra hoc cst, quia supra ostendimus tale votum non esse simpliciter necessarium ad statum , nec Episcopos habere illud distinctum a pacto incluso in conditione sub qua Episcopatum acceptant. Unde sumitur argumentum, quia in Episcopis sufficit obligatio in tali pacto, vel in Eeclesiae constitutione fundata. Ergo sufficiet etiam in inferioribus ; nam illi etiam sub simili conditione et tacito pacto tale munus acceptant.
16. Non requiritur quod solus Papa possit dispensure. — Neque obstabit quod in Episcopis necessaria sit licentia Papae; in aliis, Epis- coporum sufficiat. Quia hoc potest inde provenire, quod Episcopus non habet alium superiorem proximum ; inferiores autem habent Episcopos superiores. Unde, quando praelatus non Episcopus ex privilegio soli Papae subjectus est, non potest sine licentia Papae suo muneri cedere, juxta capitulum ultimum de renunciatione. Et ipse Papa, quia superiorem in terris non habet, per se potest renunciare Papatui sine alterius hominis consensu, juxta cap. 1 de Renunciat., in 6, ibi: Zibere valet, etc.. ubi glossa et doctores id notant. Ergo, sicut in Episcopis non est contra rationem status quod de licentia Papae possint Episcopatum relinquere, ita nec in inferioribus praelatis obstabit, quod ex licentia Episcopi renunciare valeant.
17. Non obstat, quod difficilius dispensetur cum Episcapis. — Et eadem ratione, non obstat quod haec licentia difficilius Episcopis quam caeteris concedatur, nec quod Episcopi non possint transire ad statum religiosum sine licentia obtenta, inferiores vero possunt. Tum quia haec omnia ex positivo jure pendent, et quod statuit in Episcopis, posset ctiam in aliis ordinare, si communi bono ita esset necessarium. Et e contrario posset etiam jure Ecclesiastico statui, ut Episcopus ad religionem sua sponte, et sine speciali licentia transire posset; nam hoc ncn est contra ullum divinum jus, sicnt in speciali casu id concessum videtur in cap. Per tuas, de Voto. Tum etiam quia illa differentia solum est secundum magis et minus: unde solum potest ex illa inferri, statum Episcoporum esse firmiorem et nobiliorem, non vero quod in reliquis non sit etiam immobilitas ad statum sufficiens. Et ratio a priori est, quia quod pacto et jure communi stabilitum est, de se est moraliter satis firmum et stabile, etiamsi per dispensationem superioris mutari possit. Nam id quod per solam dispensationem alterari potest, et pendet a voluntate alterius, moraliter censetur esse subdito per se impossibile; ideoque contraria immobilitas ad statum sufhicit. Praesertim quando ad talem mutationem magna causa de jure postulatur, ut in praesenti casu secundum jura necessarium est. Denique non invenitur major firmitas in ipso Summo Pontifice; imo illi non est necessaria alicujus hominis hcentia, vel consensus, ut possit abdicare a se papatum ; et nihilominus ratione illius non minus est in statu quam caeteri Episcopi, quia satis esse censetur quod habeat de se perpetuitatem, et quod illam mutationem facere non possit, nisi ex gravissimis causis; ergo eum proportione similis stabilitas in aliis sufficiet.
18. Probalile est, in pralatis infevioribus sufficientiam dari ad statum, seu stabilemn vivendi modum. — Quod ergo spectat ad nomen, et rationem status, attenta juris dispositione, satis probabili ratione defendi posset, esse in his praelatis inferioribus, seu in munere ac obligatione uniuscujusque illorum, suffcientiam ad statum, seu stabilem vivendi modum constituendum. Idque maxime locum habet imprimis iu abbatibus, vel similibus praelatis, qui, licet non sint Episcopi quoad consecraticnem, inreliquis habent jurisdictionem episcopalem, et immediate subsunt Papae; et ex vi sui muneris ita sunt perpetuo Ecclesiis suis addicti, ut sine licentia Papae iilis cedere non possint ; nam isti parum ab Episcopis in stabilitate differunt. Elemque fere est de quibusdam praelatis religionum perpetuis ex institutione sua; illi enim ultra statum religiosum, quem ex vi professionis habent, ratione muneris dici possunt esse in statu non solum acquirendi perfectionem , sed etiam perficiendi alios , ac subinde esse in statu perfectionis exercendae. Similes vero praelati vel regulares, vel si qui sunt seculares, qui ad certum tempus triennii vel sexennii hujusmodi curam babent, non poterunt ea ratione dici in statu, sed in officio, vel dignitate quadam. Denique inferiores pastores et curati, licet ex vi juris (ut dicebam) videantur immutabilitatem habere, nihilominus, considerato communi usu, quo receptum est ut facillime mutentur, et consequenter ut talia beneficia non assumant animo permanendi in illis perpetuo, sed vel ad alia pinguiora ascendendi, vel renuntiandi cum aliquo emolumento, vel simplici pensione, sine obligatione animarum ; hoc, inquam, usu considerato, satis probabilis modus loquendi est, quod isti non statum assumere, sed ministerium, officium, vel dignitatem ecclesiasticam, pro illo tempore habere dicantur.
19. An ex parte objecti detur ratio, cur praelati inferiores sint in statu vel officio perfectionis ecercende. — Jam vero sequitur alterum membrum, an ex parte objecti seu materiae sit in his muneribus sufficiens ratio ob quam isti praelati in statu perfectionis esse, vel certe offieium perfectionis exercere dicantur. Est autem sermo non de perfectione acquirenda, nam constat hos praelatos ex vi sui muneris non profiteri consiliorum observantiam, ncc alia media quae ad perfectionem acquirendam per se conducunt ; quia eorum munera per se non ad propriam perfectionem, sed aliorum profectum ordinantur, ut ex dictis de Episcopis a fortiori constat. Igitur sermo est de perfectione exercenda. In quo puncto negari non potest quin isti pastores multum participent de perfectionis cbligatione et exercitio ex vi su; muneris, sive vocetur status, sive officium. Et hoc maxime intendunt rationes primae opinionis. Et abstrahendo a nomine s/ atus, id fatetur ex parte D. Thomas, in d. q. 184, art. 6, ad 3, ubi de his inferioribus praelatis ait, magis habere officium ad perfectionem pertinens , quam statum perfectionis ; quod quidem si intelligatur ratione nominis status vel officii, erit facile in his qui temporalem tantum administrationem habent ; in aliis vero, qui habent illam ex se perpetuam, habet diflicultatem Jam tractatam.
20. Quam differentiam constituat D. Thomas inter Episcopos et Pralatos inferiores in exercendis operilus perfectionis. — At vero D. Thomas (ut etiam Cajetanus interpretatur) id videtur intelligere etiam ratione modi exercendi illa opera, quae ad perfectionem pertinent ; unde inter hos inferiores et Episcopos differentiam constituit : Quia pastorale officium et obligatio ponendi animam pro ovibus ad Episcopos principaliter pertinet, ad inferiores solum secundario, et ministerialiter, quantwm eis ab Episcopo committitur. Et Cajetanus addit : Quod Episcopi assumunt curam animurum , ut agentia principalia, curati vero assumunl curam animarum, ut officiales principalium agentium. Unde infert, eos non teneri naturali obligatione ad non deserendam curam animarum : Quia officiales, ait, in virtute principalis agentis operantur , ut instrumenta, et sicut aliena agunt virtute , ita alienam exequuntur obligationem. Unde in solutione ad 2 ejusdem articuli, dicit D. Thomas, et defendit Cajetanus, ipferiores praelatos comparari ad Episcopos, sicut balivi vel praepositi ad regem.
21. Hpiscopi perfectiori modo halent pastoralem curam, quam parochi. — Probatur. — Hanc vero doctrinam late impugnant Henr. Gerson et Major supra. Ne autem propter defendendum modum loquendi (in quo, ut dixi, magna ex parte haec quaestio de perfectione hujus status versatur ) aliqua falsa in alns materiis et rebus gravioribus asserantur, suppono primo Episcopos altiori et perfectiori modo habere pastoralem curam , quam paro- chos. Patet, quia Episcopatus a communi officio, vel potestate sacerdotis jure divino distinguitur. Differt autem, tanquam in altiori gradu et ordine constitutus , vel quoad potestatem ordinis, ut est certum, vel quoad potestatem jurisdictionis, ut illi existimant, qui putant jurisdictionem Episcoporum esse de jure divino. Sed quia hoc forte verum non est, probabilius dicitur excellentiam Episcoporum in jurisdictione esse de jure ordinario Ecclesiastico, juri divino valde consentaneo. In hoc ergo sensu, verum est Episcopos principalius habere curam pastoralem quam parochos. Quia illi sunt quasi principes Ecclesiarum, et habent universaliorem curam, et magis independentem quam parochi. Nihilominus tamen addendum est, inferiores praelatos etiam esse ordinarios pastores, et exercere illam curam, non ut instrumenta Episcoporum vel officiales , seu quasi vicarios eorum, sed ut causas proximas, sua propria, et in suo ordine principal virtute operantes.
22. Declaratur disitinguendo tres inferiorum pastorum gradus. — De primo gradu. — In secundo gradu. — Declaratur distinguendo in his inferioribus pastoribus tres gradus : unus est quorumdam praelatorum carentium Episcopali consecratione , et consequenter inferiorum Episcopis in potestate ordinis, et nihilommus aequalium illis in potestate jurisdictionis, cum exemptione ab ordinariis Episcopis, et ipdependentia ab illis, et cum immediata subjectione et dependentia solius Apostolicae Sedis. Et de his clarum est exercere pastoralem curam ut causas principales. Quia non minori virtute opcrantur quam Ebpiscopi in omnibus illis effectibus et actibus hierarchicis, qui a charactere seu consecratione Episcopali non pendent; ut sunt illuminatio, purgatio, et perfectio subditorum, etc., et eamdem obligationem habent cum aequali etiam dependentia a Papa. Secundus gradus istorum praelatorum est, Archidiaconorum vel similium, qui jurisdictionem quidem Episcopalem ordinariam participant, non tamen totam, nec cum exemptione seu recursu immediato ad Summum Pontificem. Et de his etiam manifestum videtur, exercere pastoralem curam, ut causas principales; tum quia ex vi sui muneris habent illam curam quam exercent , et non potest Episcopus illam auferre; tum ctiam quia possunt jurisdictionem suam delegare, quod est signum ordinariae jurisdictionis, quae in suo ordine principalis est. Tum praeterea quia subordinatio, quam retinent ad Episcopum, non est contra principalem curam in suo ordine, quia etiam Episcopi jurisdictio aliquo modo est subordinata Archiepiscopal. Nam in natura libera etiam causa proxima principalis est , etiamsi ab universaliori pendeat, ut evidentius ex sequenti puncto, eta fortiori constabit.
23. In tertio gradu.—in tertio igitur gradu constituuntur parochi particularium Ecclesiarum,qui proprie non comprehenduntur nomine praelatorum, juxta communem usum juris, et modum loquendi Doctorum. Nam praelati proprie dicuntur , qui jurisdictionem ordinariam etiam in externo foro ecclesiastico habent; isti autem parochi non habent ordinariam jurisdictionem externam , et ideo proprie praelati non dicuntur. Nihilominus tamen sunt proprii pastores, sicut in jure vocantur, vel comprehenduntur sub nomine proprii sacerdotis, in cap. Onmis wtriusque semus, de Poenit. et remis. Quapropter juxta materiae capacitatem non possunt dici officiales Episcoporum, sicut est vicarius ejus, vel officialis, vulgariter dictus provisor ; sed sunt proprie pastores in suo gradu, et a mercenariis distinguuntur, quos etiam Christus, Joan. 8, propriis pastoribus opponit. Unde non sunt etiam proprie instrumentales causae respectu Episcoporum, sed sunt causae proximae principales, juxta materiae capacitatem. Nam, licet respectu Christi Domini sint causae instrumentales, et ministri ejus, hoc modo etiam Episcopi, et ipse Summus Pontifex sunt causae instrumentales. Tamen, sieut Episcopi dicuntur causae principales moraliter, quia habent proprium jus, et potestatem quasi propriam et intrinsecam ad suum munus exercendum, ita et parochi in suo ordine sunt domini suorum beneficiorum, et propriam potestatem ac officium exercent, et propriam obligationem adimplent, et non tantum alienam exequuntur. :
24. Bene possunt parochi dici veri pastores, licet sint coadjutores et subordinati Episcopüs. — Probatur. — Nec refert quod parochi sint quasi coadjutores, nam etiam Episcopi sunt cooperatores Pontificis, et in partem sollicitudinis vocati, non in plenitudinem potestatis, ut dixit Vigilius Papa, epist. 1, c. ult., et refertur in c. Qui se scit, 2, q. 6, ubi etiam habet illam sententiam : Qui se scit alis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse pralatum. Quam in simili casu docuit Julius I, epist. 1, in fine; et Leo, epist. 82, alias 84, c. 7, per quam insinuant, quod licet Episcopi sint veri pastores principales in suo ordine, nihilominus subsunt superiori pastori ; ita inferiores pastores sunt in suo gradu proprii pastores. licet Episcopis subordinati sint.
25. Confiriatur ulterius ex Concilio Tridentino. — Potest confirmari ex Concilio Tridentino, sess. 23, c. 1, de Reform., ubi cum vellet praecepta de residentia Episcoporum et parochorum tradere, generaliter de pastoribus loquens, hoc jacit fundamentum : Divino praecepto mandatum esse omnibus , quibus animarum cura commissa est , oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre . verbique divini praedicatione , Sacramentorum ad ministratione, ac bonorum omnium operum ezemplo pascere, etc., pauperum , aliarumque miserabilium personarum curam gerere, et in cetera munera pastoralia incumbere , ex quo fundamento infert obligationem Episcoporum ad residendum ; et postea subintert : Famdem omnino de curatis inferioribus, et alis quibuscumque, qui beneficium aliguod Ecclesiasticum, curüum animarum habens , obtinent , Sacrosancta Synodus declarat et decernit. In quo contextu manifeste sentit Concilium parochos comprehendi sub propriis pastoribus, quibus per se et ex officio convenit animarum cura, quos etiam a mercenariis distinguit ; ergo sentit non esse tantum officiales E£piscoporum, quasi ministros vices ipsorum gerentes, et instrumenta aliena virtute operantia, seu alienam obligationem exequentia , sed esse proprios pastores, quibus per se a principe pastorum, seu domino totius gregis ovium cura demandata est. Ex quo addit Gerson, statum, seu munus parochorum esse de jure divino, et de Christi institutione, ita ut non possit a Pontifice tolli ab Eeclesia, sicut non potest auferri status Episcoporum , quia etiam parochi ad integrum ordinem hierarchicum a Christo institutum pertinent. Estque hoc probabile, tum ex antiquissima traditione, tum quia ad bonum regimen Ecclesia, et salutem animarum est necessaria haec parochiarum distinctio, et propriorum parochorum institutio; sed quia hoc incertum est, in proprium opus de ordine et ecclesiastica hierarchia, id reservamus. Nunc enim nobis sufficit quod de facto munus hoc parochorum, tanquam pastorale, cum propria potestate et jure, seu quasi dominio sit institutum ; sive institutio sit absolute de jure divino, sive per Ecclesiasticum completa sit.
26. Omnes inferiores pastores habere stalum sive munus emercendi actiones vite gerfecta, asserunt pradicti auctores.— Probatur ea Conciliis. — His ergo positis tanquam in re ipsa certis, colligunt praedict auctores, omnes inferiores pastores habere statum, vel proprium munus et obligationem exercendi actiones vitae perfectae, ac subinde esse in statu perfectionis exercendae. Quod videtur suaderi satis probabiliter ex verbis allegatis Concilii Tridentini, nam illae actiones pastorales, quas numerat, magnam perfectionem in pastore requirunt ; praesertim, pascere gregem verbo et exemplo in omni bonorum operum genere, sacrificium et sacramenta digne offerre et ministrare, et corporalilus ac spiritualibus operibus misericordie incumbere. Ergo status, qui ad haec et similia pastoralia opera obligat, ex parte materiae status est perfectionis exercen - dae. Probatur consequentia, tum quia status, qui obligat ad actiones perfectas, et ad frequentem earum usum, status perfectionis est; sed talis est status horum parochorum ; ergo. Tum etiam quia status, ex natura sua supponens et requirens in persona sufticientem virtutem ad opera ex genere suo perfecta, et vitandi contraria, merito dici potest status perfectionis; talis autem est hic status, ut ex verbis Concilii colligitur. Et confirmari optime potest ex his quae de his muncribus et ministris eorum tradit Basilius, in Regul. moral., reg. 70, praesertim cap. 10, 11, 13, 16, 19et seq., et reg. 80, c. 11 etseq., ubi de praedicatoribus verbi Dei loquitur, a fortiori autem hos comprehendit, quibus ex officio munus hoc convenit.
27. Confirmatur ulterius ex Pontificali Romano. —Unde confirmari hoc potest secundo, nam in Pontificali, inter alia munera, haec duo tribuuntur sacerdoti, scilicet, praeesse et praedicare, et subditur inferius, hos designatos esse in septuaginta discipulis a Christo electis, quos binos ante se misit: Ut doceret, ait, verbo simul et facto, ministros Fcclesie sue, fide et opere, debere esse perfectos. Tribuuntur autem sacerdotibus illa munera, non quia ex vi solius ordinationis jus gubernandi, seu cxercendi pastoralem curam, et praedicandi accipiant; sed quia ad illos fines inter alios ordinantur, et quasi proxime disponuntur. Et sic etiam dixit Isidorus, l. 2 de Div. offic., c. 7: Sacerdotibus, sicut Episcopis dispensatio mysteriorum Dei commissa est ; presunt enim Fcclesie Christi ; et in confectione divina corporis et sanguinis consortes cum Episcopis sunt ; similiter et in doctrina populorum, et in officio prcdicationis.
28. Non infringit superiorem resolutionem sse Hpiscopos in altiori gradu perfectionis.— Nec obstabit quod Episcopi sint in altiori gradu perfectionis, quam isti inferiores praelati vel eurati. Quia, sicut in statibus aequirendae perfectionis unus esse potest perfectior alio, ut postea videbimus, ita etiam sub communi statu perfectionis exercendae potest esse varietas et inaequalitas in gradu perfectionis. Sic ergo dubitandum non est quin Episcopi sint in altiori gradu perfectionis quam inferiores praelati, quia quo universaliorem et principaliorem habent curam, eo ad illuminandum excellentius, magisque perficiendos alios verbo et exemplo obligantur. Unde peculiari etiam potestate ordinis ex officio possunt alios confirmare, presbyteros ordinare, Episcopos consecrare, et per potestatem jurisdictionis altiorem et universaliorem providentiam diocecesis suae habere tenentur; et simul congregati in Conciliis, etiam in universalem Ecclesiam aliquem influxum , saltem suffragium ferendo, habere possunt. Ideoque excellentiorem virtutis et perfectionis statum munus illud postulat. Hoc autem non obstat quominus etiam inferiores praelati in statu perfectionis sipt, quatenus ad multa opera ejusdem rationis destinantur, licet non eodem modo, nec in tam excellenti gracu. Imo etiam sub ipsis Episcopis invenitur varietas et inaqualitas. Nam inferiores praelati, qui participant jurisdictionem episcopalem, ad plura et perfectiora opera obligantur; et ideo proximi sunt Episcopis in statu perfectionis ; et qui inter eos sunt exempti, videntur etiam ad majorem perfectionem obligari, vel in eis supponi debere; quia quo superiori modo magisque independenti operantur, eo perfectiores et aptiores ad tale regimen supponuntur. Denique in infimo gradu erunt curati, quia magis limitatam habent sphaeram et actionem; nihilominus tamen aliqua ex parte illum statum participant, quatenus ex officio eisdem operibus perfectionis magna ex parte incumbunt.
29. Probabile est inferiores prelatos, etiam parochos, esse aliquo modo in statu perfectionis erercenda. — Ex his ergo quae de immutabilitate horum praelatorum inferiorum in suo munere, et de perfectione operum eorumdem munerum dicta sunt, videtur probabiliter colligi, hos praelatos seu pastores animarum esse aliquo modo in statu perfectionis exercendae, non acquirendae , seu in statu perficientium, non perficiendorum, maxime si cum munere hujusmodi sacerdotalis ordo conjungatur. Nam, sicut Inuocentius HI dixit, conjugium episcopi cum sua Ecclesia consecratione consummari, si institutio, seu collatio, aut electio, et confirmatiointali praelatione aut beneficio antecedat, ordinarie vero solet praecedere ordinatio sacerdotalis. Et ideo diximus supra, per illam quasi inchoari statum perfectionis simplicium sacerdotum ; nunc vero addimus, addita pastorali cura compleri quodammodo in suo gradu aliqualem statum perfectionis hujusmodi praelatorum. In quo aliquid considerari potest pertinens ad perfectionem vitae contemplativae, et aliquid vitae activae, et primum habere ex vi sacra ordinationis ; secundum autem ex vi praelationis. Nam ratione ministerii consecrandi, et offerendi corpus Christi, quod per sacerdotalem ordinationem accipiunt, ad altiorem rerum divinarum considerationem, majoremque animi puritatem obligantur; ratione vero praelationis tenentur saluti proximorum procurandae incumbere. Et quia ex vi ordinationis et susceptionis talis muneris ad utraque opera perpetuo dicantur, non incongrue dicuntur esse in statu perfectionis dicto modo, licet in gradu inferiori vel infimo illius ordinis, ut explicatum est. Et sane quamvis D. Thomas, Cajetanus et alii in modo loquendi differant, in re non discrepant. Nam idemmet D. Thomas, Matth. 5, in ultimis verbis, distinguens statum perfecticnis viae in tria membra, unum vocat ordinis, alium praelationis, et tertium religionis, siguificans non solum praelatos omnes, sed etiam clericos esse in statu perfectionis. Unde aliqui conciliant illas sententias, dicentes hos praelatos non simpliciter, sed tantum secundum quid esse in statu perfectionis, quod facile potest admitti, nec de vocibus coutendendum est; et res ipsa in sequenti capite decimo octavo explicabitur.
On this page