Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Quid dicendum sit de conjuge, qui de licentia consortis continentiam vovit, et an talis licentia sit revocabilis.

CAPUT X. QUID DICENDUM SIT DE CONJUGE, QUI DE LICENTIA CONSORTIS CONTINENTIAM VOVIT, ET AN TALIS LICENTIA SIT REVOCABILIS.

1. Assertio : dans talem licentiam nec tenetur, nec potest licite reddere debitum. — Quid si talem licentiam revocavit. — Peccat revocando. — Ultimo, ex dictis constat quid dicendum sit, quando alter conjugum solus votum castitatis emisit de licentia sui consortis, nam in hoc casu certum est eum, qui facultatem alteri dedit ad vovendum, non teneri reddere debitum ei petenti, imo nec licite posse reddere. Hatio prioris partis est, quia, eo ipso quod alter petiit facultatem vovendi, et datam acceptavit, cessit juri quod habebat ad petendum debitum; ergo jam alter non tenetur reddere petenti. Et hinc probatur altera pars, quia si non tenetur reddere , ergo, cum sciat alterum petendo et utendo peccare, tenetur non cooperari illi; quia cum alias licite possit, nihil est quod talem cooperationem a culpa valeat excusare. Et in hoc casu maxime procedit opinio Navarri proxime iractata, quando, scilicet, facultas data est, sive ex alterutra parte, sive ex utraque, et res est integra. Quod addo, quia sijus non est in eodem statu, sed ille, qui facultatem dedit, illam revocavit, majorem habet dubitationem, quia jam videtur alteri restitutum jus, cui cesserat. Sed imprimis juxta superius dicta constat, illum, qui consensum dederat, revocando ilum graviter peccare; quod enim diximus circa hoc de superiori religionis, camdem rationem in praesenti habet, vel certe majorem, quia conjux consentiens non proprie se gerit ut superior; nam potius in hoc jure conjuges sunt aequales; sed agit tanquam dominus qui juri suo cedit; unde non potest licite donationem factam retractare. Nec enim satisfaciet qui responderit, revocare illam ex consensu ejus cui facta fuit, et idco id licere. Oportet enim advertere, non soli conjugi, sed suo modo Deo ipsi factam esse illam donationem, seu cessionem juris, et ideo non satis esse socii consensum ut licite fiat.

2. An sit invalida revocatio licentig. — Dubitari vero ulterius potest quam certum sit, quod supra dicebamus, talem revocationem facultatis datae non solum licitam non esse, verum etiam non esse validam. Nam, licet hoc teneant multi Doctores supra citati, nihilominus Sot., lib. 3 de Just., q. 3, art. 4, et in 4, d. 27, q. 1, art. A4,circa fin., absolute et sine haesitatione docet contrarium ; imo, nihil distinguens inter licitum et validum, simpliciter dicit posse illum, qui talem facultatem dedit, illam revocare; solumque allegat cap. Mauifestum, 33, q. 3, ubi Augustinus non loquitur de voto continentia, sed de aliis. Et Gratianus, in S quem immediate post illud caput subjicit, ait non esse parem rationem in his votis ; idemque repetit in fine totius quaestionis. Et ex loco Àugustini, unde sumptum est illud caput, scilicet ex q. 59 in Num., idem colligitur. Nihilominus idem Sot., d. 32, a. 3, in eadem persistens sententia, Richardum pro ea citat ibi, art. 2, q. 2. Verumtamen hichardus cautius et distinctius loquitur, nam imprimis distinguit de licentia in facie Ecclesiae et coram suo Ordinario data, vel privatim et occulte concessa. Rursus distinguit de revocatione ante vel post votum emissum. Ac tandem insinuat, licet non clare dicat, aliud esse loqui stando in jure naturali solo, aliud in positivo. Primum ergo ait, licentiam privatam ante emissum votum revocari posse. Significat autem hoc esse ex concessione juris habentis suspectas, et periculosas reputantis, has privatas et secretas licentias; solum autem affert caput 1 de Convers. conjug., de quo cap. statim dicam.

3. Opinio asserens valide revocari licentiam ante votum emisswn. — Videtur autem haec pars per se probabilis, etiam ex vijuris naturae, ex fundamento posito a Cajetano supra, art. 8. Nam, licet facultas data sit, si votum non est emissum, nondum etiam dominiutu actuale in alium transivit; nec is, qui facultatem dedit, jus, quod babebat, amisit; sed tantum erat quasi in potentia ; ergo, quamdiu non reducitur in actum, revocatio facta erit valida, sive facta sit cum aliquo peccato ex rationabili causa, quia prior faculias imprudens judicata est. Et confirmatur ac declaratur, quia post datam illam facultatem ante emissum votum, potest, qui illam dedit, petere debitum, et alter tenetur reddere, quia nondum obligatus est alticri vinculo. Unde ipse etiam licentiatus potest petere ante emissum votum, ut per se constat, et alter tenetur reddere; ergo signum est nondum jura fuisse immuiata ex vi solius facultatis; ergo revocatio ejus valida est, cum procedat ex jure proprio, quod adhuc durat. Quare in eo casu non dixerim melius facturam mulierem non vovendo, ut Richardus concludit ; sed dixerim non posse vovere quoad non reddendum, quia voveret rem alienam; quoad non petendum vero ita posse vovere, sicut supra dictum est de conjuge vovente sine licentia mariti.

4. Post votum emissum alia opinio negat, alia affirmat .—Secundo, si licentia revocetur post emissum votum, Richardus dubius et quasi problematice procedit, utriusque partis argumentum solvens. Fatetur enim opinionem communem esse, talem revocationem esse invalidam, et votum semper manere firmum. Deinde addit aliam opinionem dicentem, nisi licentia fuerit data auctoritate D1oecesani, revocari posse valide, quamvis revocans peccet. Quod autem valeat revocatio, probat ex c. 1 de Convers. conjug. Unde, cum opinio auctoris intelligi debeat juxta id quod allegat, ut juristae dicunt, videtur plane Richardus non loqui de quocumque voto castitatis, sed de solemni facto per professionem religionis, nain de hoc estsermo in illo textu. Unde etiam non loquitur de jure naturali, sed de positivo. Juxta quod, certum est professionem factam ab uno conjuge, etiam de privata licentia alterius, ipso in saeculo remanente, non esse firmam, sed posse ab Bpiscopo revocari conjugem illum, ut cum alio cohabitet, nisi alter velit perpetuam castitatem vovere, ad quod cogendus non est; ita enim statuitur in d. c. 1 de Convers. conjug. Tunc autem alter conjux non revocat licentiam, sed Episcopus declarat non suffticientem fuisse, utpote non secundum jus concessam. Unde in eo casu nec peccare existimo conjugem, qui alium postulat a monasterio revocari, quia prior licentia fuit invalida et insufficiens, ideoque ipse semper retinuit jus suum integrum. Dum ergo illo postea utitur, non peccat. Ex illo vero textu etcasu non potest argumentum sumi ad vota simplicia et privata, de quibus Ecclesia nihil disposuit. Quin potius, in illo etiam casu, in quo maritus revocatur a monasterio ut cohabitet cum uxore, dubitari potest an sit liber a voto castitatis. Nam, licet professio non tenuerit in eo quod praejudicat uxori, potuit valere votum quoad id quod est in potestate et jure ipsius mariti, juxta c. Quidem et c. Placet, de Voto, in quibus ita judicatur, quando maritus professus est invita uxore; ergo a fortiori idem erit quando ex voluntate uxorm id fecit, etiamsi voluntas illa postea revocetur. Nec argumentum ab irritatione voti solemnis, per Ecclesiam facta, ad votum simplex validum est, ut in superioribus vidimus.

5. Talis licentia non potest valide revocari, nec potest licite debitum reddi. — Videtur ergo illa sententia relinquenda ; contrariam enim tenet Magist., in 4, d. 32, cum omnibus Doctoribus, quos supra retuli. Ratio autem hujus communis sententiae est supra tacta, quia, eo ipso quod alter conjugum alteri fecit facultatem vovendi, cessit juri suo intuitu divini honoris; ergo, postquam materia illa jam est promissa Deo, nullum relinquitur jus conjugi, qui facultatem dedit, ad revocandam illam, et petendum debitum ; ergo quantumvis ille revocet, alter non potest licite reddere, quia non cogitur ad solvendum jus alteri, cum alter jam non habeat; ergo nullo titulo excusari potest, quominus servare votum teneatur ; ergo revocatio illa valida non est. Confirmatur primo a simili, quando votum factum est ab utroque conjuge ex mutuo consensu; pam tunc irrevocabile est, ut Soto jam fatetur, etiamsi ex mutuo consensu revocare illud velint. Ergo eadem ratione consensus datus ab uno solo est irrevocabilis ab ipso. Patet consequentia, quia non magis efficax est unius voluntas ad revocandum quod utriusque voluntate donatum fuit ; imo videtur in hoc esse major ratio, quia, sccluso voto, pactum mutuum mutuo etiam consensu revocari potest, et tamen propter votum est irrevocabile ; at vero simplex promissio facta ab altero conjugum de non petendo debitum tali tempore, non potest ab eodem valide revocari sine consensu alterius, licet cum illo possit. Ergo si talis concessio facta sit in ordine ad votum, et jam per votum firmata sit, manet illa irrevocabilis, quia nec alter potest revocare valide sine consensu alterius, nec alter potest consentire ratione voti.

6. Lucentia hec datur proprie ad non reddendum. — Superest vero reddenda differentia inter hoc votum et alia. Diximus enim supra, si superior concedat subdito facultatem vovendi aliquid, et post votum emissum eam revocet, revocationem esse validam , etsi superior peccet. Quod a fortiori verum habet in aliis votis uxoris factis cum licentia mariti; imo de his expressius loquitur lex, Num. 30, juxta expositionem Augustini receptam. Cur ergo non erit idem in voto continentiae? Dicendum ergo est, duo esse in voto continentiae unius conjugis facto ex licentia alterius, scilicet, non petere et non reddere debitum. Propter primum non est necessaria facultas alterius conjugis, ut votum non petendi sit et validum et firmum, modo superius declarato; et ideo in hac parte non habet locum revocatiog cum nec licentia locum habeat. Quod si forte ex quadam urbanitate, et ad majorem tranquillitatem petita fuit et concessa, multo minus poterit revocari, cum illa non esset necessaria ; et quamvis negata fuisset, et votum factum esset, illa petita, et non obtenta, nihilominus firmum fuisset quoad hanc partem non petendi.

7. Probatur assertio, quare, scilicet, haec licentia non sit revocabilis. — Proprie ergo agendum est de facultate non reddendi, in qua habet unusquisque jus suum; et de hac dicendum est non esse proprie facultatem, seu licentiam, qualis est illa, quae a superiore datur, sed esse renuntiationem proprii juris, quae, dum voto firmatur, habet vim cujusdam donationis irrevocabilis; ita sentit Gratianus supra. Ex quo in hunc modum enxplicatur, quia vir et uxor in his quae ad torum et castitatem spectant, pares sunt. Unde, sicut uxor non potest per se facere votum castitatis quoad non reddendum, ita nec vir; et sicut illa potest de consensu mariti, ita et hic de consensu uxoris ; ergo signum est hanc non esse licentiam superioris, sed renunciationem proprii juris, sicut in uxore, ita et in marito. Renunciatio autem juris proprii quaedam donatio est, et materia illius renunciationis jam est per votum dicata Deo, et ideo irrevocabilis manet. Hoc autem non ita est in facultate, quam superior dat ad faciendum aliquid, quia per illam nec renuntiat, nec forte renuntiare potest officio superioris, nec transfert jus in alterum, sicut in prasenti fit.

8. Objectio. — Adhuc tamen superest difficultas, quia imprimmis sequitur ex dictis, quoties maritus, verbi gratia, libere facit facultatem uxori non reddendi debitum, quamvis illam voto non firmaverit, nec etiam uxor votum castitatis emiserit , liberam illam manere ab obligatione reddendi debitum, ita ut licet velit maritus illam licentiam revocare, non possit. Consequens autem est contra dicta, et contra omnes. Sequela quoad ultimam partem, in qua est difficultas, probatur, quia illa licentia est donatio quaedam, nam per illam cedit maritus juri suo, et remittit debitum uxori; ergo, licet postea velit, non potest revocare, nec iterum illam obligare; vel certe si tunc potest, etiamsi votum uxoris intercedat, poterit idem facere saltem valide, quia votum non tollit illi jus suum. Deinde si maritus fecit facultatem uxori promittendi Ecclesiae calicem, et illa emisit votum, si maritus postea revocet facultatem dandi , uxor liberatur debito voti; et tamen ibi etiam maritus cessit juri suo, et donavit rem illam uxori quantum ad illum usum; ergo similiter, etc.

9. Tertio, est etiam gravis difficultas, si contingat maritum versari in gravi periculo pollutionis, vel fornicationis, nisi uxor reddat debitum , postquam ipse revocavit licentiam datam; jura enim revocant etiam a religione virum, qui cum facultate uxoris ingressus est, quando ipsa votum non emisit, nec vult emittere, idque propter vitandum periculum incontinentiae in uxore; ergo a fortiori quando votum simplex factum est de licentia mariti, etiamsi licentia fuerit ad non reddendum, si illemet votum non emisit, et revocet licentiam, uxor tenebitur illi parere, saltem quoad reddendum debitum; idemque est de ipso marito, si ille fuit qui votum emisit.

10. Responsio ad objectionem. — Duobus modis potest talis licentia concedi. — Propter haec et alia videtur haec pars non improbabilis; nihilominus recedendum non est a communi sententia, quae videtur satis expressa Augustini, epist. 199, et refertur in c. Quod duo, 33, q. 3. Est etiam Gratiani ibi, post c. Manifestum , et in fine quaestionis. Ratio etiam supra facta efficax est, magisque ex solutione harum difficultatum elucidabitur. Ad primam ergo respondeo, dupliciter posse maritum ( idemque semper intelligitur de utroque conjuge) illam licentiam concedere uxori ante votum emissum : uno modo in ordine ad votum emittendum , alio modo simpliciter et absolute per modum cessionis, seu absolutae remissionis debiti. Priori modo loquuntur Doctores, cum dicunt posse talem licentiam revocari ante emissum votum ; estque verissimum , quia nondum maritus abdicavit a se dominium, sed quasi sub conditione, et dependenter a voto uxoris. Si ergo hoc modo procedat argumentum, negatur sequela. Et est ratio clara, quia ante illud votum nondum est consummata, nec abdicatum est jus, et ideo potest valide revocari.

11. Si autem maritus posteriori modo cessisset juri suo, absolute scilicet, et sine ordine ad votum , concedo in rigore et ex vi justitiae non teneri postea uxorem ad reddendum debitum , quantumvis alter revocet , ut argumentum probat; quia fuit liberata a debito, et renunciatio habuit effectum, et consummata fuit absque voto. Et declaratur, quia si mutuo pacto uterque conjugum cedat juri suo, etiamsi votum non faciant, uterque liber manet ab obligatione justitiae quoad debitum reddendum ; nec tenetur alter consentire, licet velit alter a pacto recedere , quamvis in eo casu libere possit, ut dixi supra; ergo idem est, etiamsi ex altera parte tantum facta sit renunciatio debiti et proprii juris. Fatet consequentia , quia non minus est efficax et irrevocabilis simplex donatio absoluta, quam alii contractus mutui. Non ergo potest cogi in eo casu uxor ad reddendum debitum; potest tamen, si voluerit, ratam habere revocationem mariii, et tunc postea tenebitur reddere, quia, postquam semel liberata fuit a debito, licet non possit invita iterum obligari, tamen sua voluntate potest; cumque in eo casu votum non intercesserit, liberum erit ei id facere, si voluerit; imo aliquando recte faciet, si maritus indiguerit.

12. Serz corollaria limitantia propositam doctrinam communem. — Hinc vero sequi videtur, quod, licet maritus post votum factum licentiam revocet, uxor non teneatur revocationem mariti acceptare , imo nec licite possit, quia aget contra votum; nihilominus si illam acceptet, et voluntarie quasi reddat marito jus suum, seque denuo illi obliget, licet in hoc peccet, validum tamen esse actum, et ex tunc jam teneri ad reddendum debitum, et consequenter non peccare in eo reddendo. Explico singula, et primo, quod non teneatur acceptare revocationem mariti, constat ex dictis; quia nemo tenetur (loquor per se) alteri reddere quod sibi donatum est semel, quantumvis alter velit donationem revocare. Secundo, quod non possit licite, etiam est clarum, quia talis acceptatio repugnat voto, quia illud ipsum, quod sibi donatum fuit, Deo jam promisit et dicavit; et ideo dum vult iterum illud humano juri subjicere, contra votum agit. Tertio, quod nihilominus illa revocatio acceptata voluntarie ex parte uxoris teneat, patet, quia, licet sit contra votum, non est contra justitiam. Donatio autem alicui facta de re alteri promissa valida est; sic enim valet matrimonium, non obstante priori voto simplici castitatis. Quarto, hinc fit ut uxor ex tunc teneatur reddere debitum, quia jam maritus retinet integrum et expeditum jus quod per matrimonium acquisivit. Vinculum enim semper mianet integrum , atque adeo proprietas et dominium radica:e in corpus alterius ; solumque renuntiaverat usui et juri petendi. Sed haec abdicatio sublata fuit per revocationem ab uxore acceptatam. Quinto, hinc tandem fit, ut non peccet uxor in posterum reddendo, quia nemo peccat servando justitiam, nec votum jam obligat ad oppositum. Simile exemplum est supra adductum de illo, qui duxit uxorem, cum votum castitatis haberet ; peccavit euim id faciendo, postea vero non peccat reddendo , imo ad id tenetur. Sexto vero addendum est, in eo casu non posse uxorem illam licite petere, quia quoad hoc simpliciter votum mansit integrum, quod per se patet. Juxta hunc ergo modum existimo limitandam et explicandam communem sententiam, etiamsi Doctores non ita distincte hoc declarent.

13. Satisfit prime confirmationi. —Ad primam confirmationem, aliqui putant idem esse dicendum in eo casu, scilicet, si maritus revocet licentiam ante votum uxoris factum, validam esse revocationem; alias vero, si votum jam factum sit, non essc validam, et uxorem posse ac debere (si absque scandalo valet) votum suum implere, quia illa revocatio est in praejudicium tertii. Verumtamen, cum hoc pr»aejudicium non sit contra justitiam, sed solum contra votum, non potest ob eam solam causam revocatio censeri nulla, sed illicita solum et sacrilega. Et ita mihi videtur in eo casu dicendum, et sentit Cajetanus in art. 8, Sot. et omnes. Negatur ergo similitudo rationis ; nam in illo voto reali de calice Ecclesia dando, vel quid simile, nunquam maritus abdicat a se dominium quod habebat in rem illam ; imo, licet non ipse, sed uxor, habeat proprium et directum dominium, non abdicat a se administrationem, quamvis licentiam ad talem usum praebeat ; semper enim manet superior, etiam post licentiam datam. Et ideo si illam revocet, factum tenet; in praesenti vero abdicat a se dominium, seu proprium jus, ut declaravi. Unde in illo exemplo, et in quolibet simili voto reali, eadem differentia versatur respectu voti continentiae, quae inter alia vota personalia ad idem votum continentiae comparata, videlicet quod in continentia non se gerit alter conjugum ut superior dans licentam, sed ut aequalis cedens juri suo. In aliis. vero, solum ut superior qui semper retinet jus suum gubernandi et regendi, et consequenter revocandi facultatem datam.

14. Satisfit secunde. — Satisfit tertie. — Ad secundam confirmationem, imprimis dicitur esse dissimilem rationem, quando votum factum est de licentia conjugis, vel sine illa. Nam 1n hoc posteriori casu retinet ille jus suum integrum, nec tenetur ullo modo abstnere, aut occasionem libidinis cum propria uxore vitare ; illa etiam licet non debeat petere, debet tamen reddere, etiam tacite petenti; in eo autem casu censetur tacite petere, et ideo parere tenetur. At vero quando votum absolutum, etiam quoad non reddendum, factum esi de licentia mariti, tunc ipse etiam maritus tenetur a conjuge abstinere, camque non inducere ad malum, nec sese exponere periculo libidinis cum illa. Et ideo ipsa non excusatur ab obligatione propter periculum ejus, sed debet quaerere alia media, et cogere illum ut ei assentiatur. Si vero sine magna separatione et scandalo non possit vitari tale periculum, vel proprium, vel conjugis, illa erit sufficiens causa obtinendi dispensationem, quam, ut infra dicam, Episcopus concedere poterit, vel aliquis confessor privilegiatus. Per modum autem irritationis tale votum tolli non potest. Per quod etiam patet responsio ad alteram partem de voto solemni, seu professione religionis. Nam ibi etiam non tollitur obligatio per modum irritationis, sed auctoritate Ecclesiae, quae impedivit talis voti firmitatem, quod tamen in simplici voto non fecit. Et ratio fortasse fuit, vel quia professio est res publica, quae maxime fit auctoritate ipsius Ecclesiae, votum autem simplex est res privata et occulta ; vel quia votum solemne est firmius, nec facile habet remedium, si semel fiat omnino ratum et validum, votum autem simplex facilius auferri potest, etiamsi a principio totum suum valorem obtineat. Et ideo de voto simplici unius conjugis nihil Ecclesia disposuit ; ut, scilicet, fieri non possit altero conjuge non vovente, sicut de professione religionis statutum est.

15. Abulensis aliam differentiam assignat. —-Addit vero Abulens,, q. 81, in c. 30 Num., in hoc esse aliquam differentiam inter virum et uxorem. Nam si vir fecit votum de licentia uxoris, procedunt indistincte omnia quae diximus, quia nulla ratione vir debet consentire. At vero si uxor fecit votum de licentia viri, et ipse postea reclamet et petat debitum, licet. per se loquendo, etiam uxor postea non teneatur parere, nec debeat, si absque incommodo possit, si tamen perturbatur inde pax, vel timet periculum, potest et debet reddere. Quod si objiciatur, quia vir et usor in hoc negotio sunt pares, 1 Cor.7, 33, q. 1, c. Si quis uxorem, 1, q. 1, c. Precept, respondet, Ecclesiam absolvere in eo casu uxorem a voto, ne majora mala sequantur, quod tamen non concessit in viro, quia, cum ille sit petentior, non est periculum, nec, gravis discordia, etiamsi ille semper resistat. Ipse autem non ostendit ubi hoc concesserit Ecclesia, nec ego invenic. Unde in eo casu censeo esse optimam causam dispensationis, per se autem non esse sufficientem causam, ut cesset absolute et ex se obligatio voti in uxore, quamvis in particularibus actibus possit intervenire excusatio, si intercedat periculum mortis, aut alicujus gravis mali, quod facius potest ex parte uxoris contingere, quam viri ; sed hoc per accidens est, absolute enim semper est verum, tale votum non posse a marito irritari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10