Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum obligatio servandi continentiam jure divino fuerit alicui ordini annexa.

CAPUT XIII. UTRUM OBLIGATIO SERVANDI CONTINENTIAM JURE DIVINO FUERIT ALICUI ORDINI ANNEXA.

1. De voto continentiae ordini sacro annexo tractari solet in materia de ordine, et aliqui integros de illo scripserunt libros ; quia vero in hoc libro de omnibus votis castitatis , tam simplicibus quam solemnibus, dicere decrevimus, ideo praetermittere hoc non possumus, quod unum ex praecipuis est : illius tamen materiam breviter comprehendere poterimus , quia ex generalibus principiis positis, et ex consortio aliorum votorum brevius poterit expediri. Dicemus ergo de antiquitate hujus voti, et de convenientia illius, et quibus ordinibus annexum sit, et quo modo emittatur, quantumque obliget, seu quos effectus habeat; ubi etiam explicabimus an dispensari possit, et quomodo solemne dicatur.

2. Castitas conjuncta cum sacris ordinibus. —Supponimus vero, de facto continentiae obligationem esse conjunctam cum ordinibus sacris, qui numerantur a subdiaconatu usque ad Episcopatum, secundum praesentem usum Ecclesiae Latinae. Quod ipso usu satis evidenter constat, et expresse traditur ab Innocentio II, in cap. Ut lex, 91, q. 1, et alibi saepe, et ideo de hoc nec movetur quaestio, nec major probatio est necessaria ; ratio autem et origo hujus legis latius inquirenda est. Sunt autem in hac dubitatione duae extremae sententiae.

3. Prima opinio heereticorum ait ortam esse ex sola Ecclesiee lege.— Asserunt luerelici hanc legem. esse contra jus divinum et naturale.— Prior est haereticorum hujus temporis dicentium hanc consuetudinem esse ortam ex solis decretis Romanorum Pontificum ; quidam dicunt incepisse ante quadringentos annos, vel quingentos, alii ad summum illam referunt usque ad Siricium Papam, qui fuit fere ante mille ducentos annos ; audent tamen dicere esse contra jus divinum et naturale. Ad hoc vero ultimum solum moventur ex alio errore, quo cum Joviniano virginitatem et caelibatum abominantur, de quo fundamento satis in hoc libro, agendo de voto simplici castitatis, dictum est. Hic autem simpliciter probant esse contra jus divinum, quia est contra Scripturam, 1 ad Tim. 3, et ad Tit. 1, ubi de Episcopo dicitur, oportere irreprehensibilem esse, unius uaoris virum. Quo si hoc de Episcopo dicitur, multo magis de omnibus inferioribus ordinibus verum erit. Secundo probant esse contra jus naturae, non solum illa generali ratione, scilicet, quia est contra bonum speciei humanae, sed praeterea specialiter quia nec castitas, repugnans matrimonio vel usui ejus, nec votum illius. est materia humani praecepti ; ergo abutitur sua potestate, et contra jus naturae facit Pontifex, dum hanc necessitatem imponit clericis in sacris ; princeps enim, qui subditis imponeret onera gravia et importabilia, contra jus naturae ageret. Antecedens probatur, quia observantia castitatis est res difficillima, et valde repugnans naturae, propter quod Deus ipse noluit eam sub praecepti obligationem po- nere, etiam ministris sacris : ergo est materia in quam non potest etiam cadere humanum praeceptum. Maxime cum haec observantia ad tinem potestatis ecclesiasticae, id est, ad bonam et decentem gubernationem Ecclesiae, et sanctum usum cujuscumque ministerii sacri necessaria non sit ; in lege enim veteri sancte et decenter ministrabant Sacerdotes sine hac observatione ; et in lege nova Orientales clcerici sancte pertractant ministeria sacra et sacramenta, et tamen caelibatum non servant. Quin etiam et Apostoli uxorati fuerunt, et multi etiam Episcopi et sacerdotes in primitiva Ecclesia. Non est ergo necessaria haec observantia ad finem ecclesiasticae potestatis ; est ergo extra materiam illius ; neque enim potest Ecclesia praecipere quidquid melius est, sed tanium potest consulerc. Tertio, quidquid sit de potestate, probari potest saltem, hoc non expedire, quia infinita hominum multitudo manifesto fornicationis et sacrilegii periculo exponitur. Quod videtur probari experientia. Et ratio etiam est in promptu, quia multitudo clericorum maxima est, et in juvenili aetate plerumque ordinantur, et non vivunt in claustris, nec carent deliciis corporis, nec ab humanis occasionibus, et conversationibus separantur ; ergo morale est ut quamplures, et fortasse major eorum pars votum castitatis violet ; ergo non expedit hujusmodi observationem sub necessitatem generaliter constitui.

4. Ordo sacer dirimit matrimonium. subsequens jure divino.—Secunda sententia est, hanc obligationem esse conjunctam sacris ordinibus ex jure divino. In quam sententiam maxime inclinat Major, in 4, dist. 24, q.2; ct tenet Clitovaeus, lib. de Contin. Sacerdot., cap. 4 et sequentibus ; et idem sentit Waldensis, lib. 2 de Sacram., c. 128 et 129, et lih. 3 de Sacramental., c. 66 et 67; Turrian., lib. 2 de Jure ordin. min. Eccles., c. 6, et lib. de Charact. dogmaticis; et Michael Medina, lib. 2 de Continent., c. 7 et sequentib. Sunt autem duo distinguenda in hujusmodi continentia. Unum est, non contrahere matrimonium post sacrum ordinem susceptum. Aliud est, quando contingit sacrum ordinem post matrimonium contractum recipi, abstinere ab usu matrimonii. Dicti ergo auctores praecipue loquuntur de priori puncto, putantque ex vi sacri ordinis fieri hominem inhabilem jure divino ad matrimonium, et hoc modo obligari jure divino ad observantiam castitatis. Fundanturque praecipue in perpetua Ecclesiae traditione; semper enim in Eeclesia Dei observatum fuit a temporibus Apostolorum, ut post ordinem sacrum susceptum nullus accipiat uxorem, ut postea videbimus; ergo signum est, hanc observantiam manasse ex Christi praecepto, alioquin non fuisset tam inviolabiliter observatum.

5. De alio vero puncto Major nihil dicit, Clitovasus autem non existimat id esse de jure divino. Nam certum est per matrimonium non fieri aliquem ita inhabilem ad sacros ordines, quin, si ordietur, vere maneat ordinatus, ut est de fide certum, et evidenter probant testimonia Pauli supra adducta, ct exempla aliquorum Apostolorum, et traditio, ac consensus Ecclesiae. Et eodem modo certum est per talem ordinationem non dissolvi prius matrimonium quoad vinculum, ut infra ostendemus. Certum ergo, ac de fide est, matrimonium et sacram ordinationem ex vi juris divini posse simul esse, si tali ordine suscipiantur, ut matrimonium antecedat ; ergo non est tunc prohibitus jure divino usus matrimonii, quia jus divinum, eo modo quo non prohibet vinculum, nec prohibet uxorem. Hic vero auctor, ut consequenter in hac parte loqueretur, dicere deberet non esse simpliciter prohibitum usum matrimonii tali persone, quia potest abstinere ab usu saerorum ordinum, vel fortasse etiam debet, ut uxori debitum reddat. Nihilominus tamen dicendum esset juxta praedictam sententiam prohibitum esse jure divino tali clerico usum matrimonii. si usum ordinum habere velit ; nam eadem traditio, quae docet non licere clerico in sacris uxorem ducere, docet non licere eidem clerico uxorato uxore uti, si ministerium sui ordinis exercere velit. Si ergo in priori traditio ostendit jus divinum, etiam in posteriori, eo vel maxime quod, si matrimonium prohibetur clerico, id est propter usum; ergo etiam prohibetur usus, quando contingit mairimonium antecedere.

6. Inter has extremas sententias, distinguemus semper illas duas partes hujus continentiae, scilicet, abstinere a matrimonio suscipiendo post sacrum ordinem receptum ; ct abstinere ab usu matrimonii prius suscepti, si sacer ordo postea recipiatur. De tota autem alia materia castitatis, quae per se mala ac prohibita est, nihil ibi dicere est necesse, quia nec haeretici dicunt illam esse licitam clericis, nec Catholici addunt quoad illam specialem obligationem juris divini positivi; an vero illa cadat sub hoc voto, vel ex natura rei habeat specialem deformitatem propter circumstantiam ordinis sacri, dicam inferius.

7. Ordo sacer ea solo jure divino non inhabihtat ad subseguens matrimoniwmn. — Dico ergo primo: nullus ordo sacer ante matrimonium snsceptus reddit ex vi solius divini juris personam inhabilem ad matrimonium contrahendum; est expressa sententia D. Thom. 2. 2, q. 88, art. 11, et ibi Cajet., et tom.1 Opuscul., tract. 27, q. 15 sequuntur ex Sententiariis Albert. Mag., in 4, dist, 37, art.1; Purand, q. 1; Palud., q. 1, art. 1, quibus acccdunt Albert. Pigius, controversia 15, ad finem ; Bellarm., lib. 1 de Clericis, c. 18; Palat., in 4, d. 25, disp. 2, quaestione sesxta; Soto, dist. 27, q. 1, et lib.7 de Institia, q. 5 et 6; imo haee est omnium Theologorum, Canonistarum et Summistarum, qui pro comperto habent posse in hoc Papam dispensare, ut infra dicemus ; nam si talis persona esset inhabilis jure divino, non posset per Ecclcsiam habilitari, sicut non potest Ecclesia facere ut femina rite ordinetur, quia jure divino inhabilis est. Et haec erat sufficiens probatio hujus assertionis, nam videmus quotidie fieri, ut constitutus in sacris, auctoritate Pontificis matrimonium contrahat ; impium autem esset dicere in hoc errare, quia, licet in facto particulari posset aliquando errare Pontifex, tamen in tota specie facti, ut sic dicam, ct in re adeo gravi et frequenti errare, utendo potestate quam non habet, esset gravis error, et valde perniciosus Ecciesiae; tum etiam quia non solet in hoc dispensare tanquam in re dubia, utendo opinione probabili, alioquin nec tam frequenter, nec tam facile dispensaret, sed tanquam certam et indubitatam potestatem habens, sicut dispensat in aliis votis, et spiritualibus impedimentis. Rhatio vero propria est, quia nullum est principium, ex quo tale divinum jus colligi possit, quia nec in Scriptura habetur, et traditio non solum non ostendit sufticienter jus divinum, verum etiam nec ex traditione suflicienter constare potest, hoc semper fuisse in Ecclesia impedimentum irritans. Quae omnia ex sequentibus constabunt.

8. Nullum datur jus divimum prohibens matrimonium ordinatis n sacris. — Dico sccundo: nullum est praceptum divinum prohibens ne ordinati in sacris uxores ducant. Haec assertio est diversa a praecedenti, nam posset esse praeceptum prohibens, et non irritans, sicut et praeceptum vetans ne is, qui habet votum simplex castitatis, matrimonium contrahat. Et in hoc sensu videntur contra nostram conclusionem opinari Waldensis, Turrian. et Medina, pro secunda sententia citati. Dicimus ergo neque hoc praeceptum esse jure divino conjunctum cum ordine sacro; ita docent D. Thomas et alii auctores supra pro prima conclusione citati; et sicut praecedens assertio, ita et haec a posteriori etiam potest probari ex dispensatione in hoc praecepto, de qua infra in particulari dicturi sumus. Et licet aliquis opinari possit Ecclesiam aliquando dispensare in praecepto divino, tamen hoc et improprie dicitur, et in rigore falsum est, loquendo de absoluto praecepto, quale esset hoc, si datum fuisset; et quando id admitteretur, esset in casu rarissimo, et propter gravissimam causam ad commune bonum pertinentem, ut Major etiam advertit ; haec autem dispensatio longe facilior est, ut videbimus.

9. Ratio hujus assertionis est, quia hoc jus divinum aut esset naturale, id est, connaturale ipsis sacris ordinibus et ad illorum dignitatem, seu characterem intrinsece consequens, aut esset positivum a Christo superadditum; utrumque enim a dictis auctoribus insinuatu:; neutrum autem cum fundamento dicitur; ergo. Probatur prior minor quoad priorem partem, quia ex vi ordinationis sacrae solum sequitur obligatio ad ministeria talium ordinum sancte et cum dignitate tractanda; sed huic obligationi non repugnat intrinsece vinculum matrimonii ; ergo talis prohibitio non potest sequi intrinsece ex vi ordinationis. Patet minor, quia vinculum matrimonii nec excludit gratiam, nec circumstantiam aliquam necessariam ut illa ministeria digne et honeste tractentur; nam, licet illud ministerium purissimum sit, et ad majorem decentiam postulet omnimodam puritatem et continentiam, tamen cum matrimonium non includat incontinentiam turpem vel iuhonestam, nihil etiam includit absolute repugnans honestati et sanctitati illius ministerii, sed illa major conunentia erit quidem melior, non tamen praecepta, cum carentia illius intra limites matrimonii non tollat moralem honestatem vel sanctitatem. Altera vero pars minoris probatur, quia inprimis in novo Testamento tale praeceptum non habetur ; omitto enim vetus, tum quia ejus praecepta positiva ad nos non pertinent ; tum etiam quia de illo manifestius hoc est, ut constat ex Aarone, et successoribus ejus. De novo autem Testamento probatur, petendo locum ex quo tale praeceptum colligatur, qui profecto proferri non poterit ; nam verba Christi, quae aliqui adducunt ex Luc. 21: Attendite voblis ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vite, eb superveniat in vos ropentina dies illa; haec, inquam, verba nihil ad rem praesentem faciunt, tum quia generaliter dicta sunt ad omnes fideles, ut omnes parati sint ad diem judicii ; tum etiam quia solum continent praeceptum quantum ad vitanda illa omnia, quatenus occasionem moralem afferunt peccandi mortaliter, scu quatenus cum divina gratia repugnant ; quoad alia vero. non praeceptum, scd consilium continent ; tale autem est id de quo agimus, ex natura rei loquendo. Nullum ergo est testimonium ex novo Testamento, ex quo tale praeceptum colligi possit; nec Christus Dominus suis discipulis, vel Apostolis hoc unquam tanquam praeceptum proposuit, sed tanquam consilium ; et Paulus, in citatis testimoniis, supponit non repugnare dignitati Episcopi habere curam filiorum et familiae conjugalis ; quamvis enim verum sit illum loqui de illo, qui uxorem et filios habebat priusquam Episcopus eligeretur, nunquam tamen significavit praeceptum aliquod, praesertim a Christo Domino datum, quo prohibeatur Episcopus, etiam post Episcopatum, statum matrimonii sumere.

10. Denique, quod etiam ex traditione tale praeceptum divinum non colligatur, probatur ; nam, etiamsi admittamus dari hanc traditionem a temporibus Apostolorum, quod postea videbimus, nihilominus inde non statim colligitur praeceptum divinum; nam etiam Apostolica sunt humana, et non divina, juxta illud Pauli, 1 ad Cor. 1: Praeecipo ego, non Dominnus ; et tamen de praeceptis vel consuetudinibus introductis ab Apostolis, etiam constat ex traditione, quae usque ad ipsorum tempora revocatur ; ergo ex traditione Apostolica non satis colligitur praeceptum divinum, nisi aliunde aut ex materia, aut ex aliis indiciis innotescat ; nihil autem horum in praesenti reperitur. Praeterea haec traditio in subdiaconatu et diaconatu non semper fuit ejusdem modi, neque omnino inviolata, ut in sequentibus ostendemus : ergo quoad illos, clarum est non fuisse prohibitionem divinam, maxime cum in Concilio Ancyrano, cap. 10, dieatur Diaconum de licentia Episcopi posse uxorem ducerc. Quoad Presbyteros autum et Episcopos, est magis constans traditio, quia non solum consuetudo contraria, verum etiam dispensatio non facile in tota antiquitatc reperietur. Nihilominus non bene inde colligitur divinum jus, tum propter rationem dictam, tum ctiam quia prohibitio haec ejusdem rationis csse censetur in omnibus sacris ordinibus. Tum denique quia illa major observantia in Episcopis et Presbyteris ex aliis causis provenire potuit, quia et illi ordines sacratiores sunt, et ad illos non assumebantur olim nisi homines provectae aetatis.

11. Dico tertio: non est de jure divino praeceptum aliquod prohibens clericis in sacris usum uxoris, si ante ordinationem illam duxerint. Ita S. Thomas, 2. 2, q. 88, art. 11; Sot., 7 de Just., q. 6, art. 2; Sylv., in Sum., verb. Matrimonium, 8, q. 12, et alii. Haec assertio sequitur a fortiori ex praecedentibus, nam si jus divinum non prohibuit clericis in sacris contrahere matrimonium, etiam post ordinationem, ergo nec prohibuit illis usum matrimonii, seu uxoris, cum matrimonium ad usum ordinetur, et quia inutiliter ac periculose permitteretur illi cui usus prohiberetur, per se ac moraliter loquendo; ergo multo minus prohibitus est hic usus jure divino illis clericis, qui ante ordinationes uxores habebant. Et confirmatur, quia Ecclesia Graeca suis clericis hujusmodi usum non prohibuit, de quo exstat historia quaedam Concilii Nicaeni, quam referunt Socrates, lib. 1, c, 8; et Sozom., lip. 1, c. 225; et habetur in 1 tom. Concii., lib. 3, Concil. Nicaen., post canon. 8, juxta Pisani versionem. Decreverant enim Patres illius Concilii decretum facere, ne Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut Subdiaconi cum uxoribus, quas antea duxissent quam essent sacris initiati, neutiquam dormirent ; Paphnutium autem confessorem intercessisse et proposuisse Concilio, ne decretum adeo difficile tunc conderetur ; atque ita pro tunc suspensum esse. Ex quo duo elicimus: unum est, ante Concilium Nicaenum non fuisse illam legem saltem in Graecia, et consequenter non esse divinam. Aliud est, non fuisse tunc consuetudinem promittendi perpetuam contincntiam a propria uxore in his qui, cum ordinarentur, conjuges erant; nam si tale votum fieret, neque illa nova lex fuisset necessaria, neque Paphnutius in Concilio ausus esset dicere hanc continentiam cum propria conjuge, voluntati et arbitrio talium personarum relinquendam. Nec dici potest hanc Graecorum consuetudinem esse juri divino contrariam, cum Ecclesia Latina illam non reprobet, ut constat ex cap. Cum olim, de Conwvers. conjug. Tandem hanc et praecedentes conclusiones satis confirmat Conciium Tridentinum, sess. 24. can. 9, ubi continentiam clericorum in sacris in legem refert ecclesiasticam, et alia similia decreta antiquiora afferemus in sequen- tibus ; discursus etiam in praecedenti asscrtione factus ad hanc potest accommodari. 12.Dicoquarto: ordinatosin sacrisobligari ab Ecclesia ad perpetuam continentiam, vel abstinendo a matrimonio, si antea illud non contraxerant, vel ab usu ejus, si contraxerant, non est contra jus divinum, sed potius est quid maxime consentaneum. Prior pars de fide est, satisque probari potest ex dictis supra de voto castitatis. Si enim in caeteris hominibus tale votum non est contra jus divinum, cur erit in sacratis hominibus? Dices : voluntarie emittere tale votum, non est contra jus divinum; cogi tamen ad illud emittendum, esse contra jus divinum. Sed conira, quia revera non coguntur, sed eis optio daturut vel non ordinentur, vel castitatem servent si ordinari velint ; in hoc enim nulla injuria eis fit, cum Ecclesia nulli debeat sacram ordinationem ; et si expedire judicaverit, poterit neminem ad illam admittere, nisi sub tali conditione et quasi pacto, ut amplius in solutione argumentorum declarabimus. Sic ergo concluditur ratio : aut haec obligatio est contra jus divinum naturale, aut contra aliquod positivum ; primum dici non potest, quia in hac obligatione nulla est intrinseca malitia, neque ex objecto, neque ex modo, nec continet aliquam injuriam, nec violationem alicujus praecepti naturalis, quae omnia ex dictis facile patent; non est ergo contra jus divinum naturale. Secundum membrum patet, quia tale praeceptum positivum scriptum non est, ut respondendo ad argumenta constabit, neque etiam est traditum, ut ex contraria et antiquissima traditione statim patebit ; ergo.

13. Castitas convenit ordinatis im sacris. — Altera vero pars ex consonantia ad utrumque jus divinum naturale et positivum ostendi potest. Primum, de naturali, suadetur ratione hoc modo ; nam quo status personae aptior et magis consentaneus fuerit muneri, et actionibus ejus, eo magis erit conformis juri ct rationi naturali; sed status continentiae est aptior, magisque consentaneus muneri et acüonibus clerici in sacris constituti; ergo obligatio ad hujusmodi statum continentiae in his, qui ad illum gradum clericorum ascendere volunt, est maxime conformis juri naturalt. Major per se nota videtur ex terminis; minor probatur discurrendo breviter per singulos ordines. Nam imprimis Episcopus ad hoc ordinatur, ut constituatur in Ecclesia in supremo ordine et statu perfectionis ; ergo optime cum illa dignitate congruit status castitatis. Quod argumentum evidentius fiet ex his quae infra dicemus dc statu perfectionis. Secundo, Episcopus est tanquam sponsus suae Ecclesiae, cui per electionem, confirmationem et consecrationem perfecte copulatur, juxta c. 7Inter, et c. Licet, de Translat. Episc., ideoque cjus spiritualibus commodis, et temporalibus etiam, quantum ad spiritualia necesse fuerit, inservire debet; ergo quo fuerit abstractior a re uxoria, eo crit aptior ad suum munus explendum. Nam usus uxoris et filiorum procreatio et animum dividunt, et plures seculares curas afferunt, quae spirituales impediunt. Tertio, quia Episcopus consecratur ad actiones valde sacras et puras exercendas; ergo status etiam maxime purus consentaneus est illi dignitati. Atque haec ratio potissime locum habet in Presbyteris; nullus est enim ordo per se et praecise spectatus, qui ad actionem adeo sacram et divinam referatur, scilicet, ad consecrationem et mundam oblationem corporis et sanguinis Domini. Item rationes aliae, quamvis non aequaliter in Presbyteris locum habeant; omnis enim Sacerdos, ut ait Paulus, ad Hebr. 5, ex homininibus assunptus pro hominibus constituitur, in his que sunt ad Dewn ; et ideo et sacrificiis offerendis, et orationibus ac lectioni sacrae vacare debet ; et ideo status continentiae illi ctiam accommodatissimus est. In diacono vero licet non sit tanta perfectio, est tamen magna participatio illius, magnaque cooperatio ad sacra ministeria, et ideo in illo etiam est sufficiens congruentia et consonantia cum eadem ratione naturali. Idemque est suo modo de subdiacono, quamvis hic inferioris sit gradus, et remotius concurrat ad sacra ministeria, ideoque in Scriptura minor fit de illo mentio. Estque in his duobus gradibus alia congruentia, nam cum sint sacerdotio valde propinqui, et ex illis ad presbyterium facile ascendatur, expediens est ut ab illis ordinibus incipiat clericus statum continentiae profiteri, ut ad illum sacratiorem ordinem possit esse convenienter dispositus. 14. Sacerdotes legis veleris aliqualem continentiam observabant. — Hanc congruentiam, seu decentiam ex ipso naturali jure desumptam, confirmat jus divinum scriptum etiam in antiqua lege; nam, licet tunc Sacerdotes legales non profiterentur statum castitatis, quia nec ratio vel necessitas illius aetatis hoc admittebat, nec sacramenta illius temporis egena et infirma, nec carnalia sacrificia tantam perfectionem et puritatem exigebant , nihilominus aliquis modus continentiae illi tempori accommodatus observabatur ; nam quo tempore in templo ministrabant, ab uxoribus abstinebant, ut notavit Abulens., 1 Paralip. 9. q. 17, et Lev. 15, ubi declaratum erat contrahi immunditiam ex accessu ad uxorem, quae durabat usque ad vesperam, donec per abluiionem aquae tolleretur ; et ideo non poterant illo tempore ministrare. Et ob hanc etiam causam inter alias, quo tempore ministrabant juxta vices suas, non egrediebantur de circuitu templi, sed ibi dormiebant, ut colligitur ex 1 Paralip. 9, ubi id etiam notat Abulens., q. 16, et in c. 28 Exod., q. 22, et in c. 25 Matth., q. 4; et colligitur ex verbis illis Luc. 1, ubi de Zacharia dicitur : F facLum est ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. Ergo intra illos dies non ibat. Quod etiam non obscure colligitur ex 4 heg. 11, et ex 2 Paralp. 22 et 23, et indicavit Siricius Papa, epist. 1, c, 7, et Innocentius I, epist. 2, c. 9. lllis etiam sacerdotibus, nisi ab uxoribus prius abstinuissent, non licebat panes propositionis manducare, ut ex 1 Reg. 21, Abulensis supra advertit. Ac denique etiam propter nocturnam pollutionem non licebat eis sequenti die ministrare, donec mundarentur, ut in c. 40 Exod., q. 9, idem Abulens. notat, ex Deuter. 23. His ergo et aliis similibus observationibus satis significavit Deus continentiam ab omni libidine, etiam non turpi, neque mala, esse valde decentem, ac convenientem dispositionem ad sacra ministeria. Unde si proportionale fieri potest argumentum, magis superat sacerdotium ct sacrificium legis novae sacerdotium et sacrificia legis veteris, quam perpetua continentia superet temporalem illam munditiem, quae in sacerdotibus Leviticis requirebatur ; ergo haec perpetua continentia est valde consentanca divino juri ex illa lege praescripto.

15. Denique valde etiam conformis est praeceptis et consiliis legis Evangelicae , nam imprimis Christus Dominus omnibus continentiam consuluit , et praecipue Apostolos suos eam servare docuit , ut infra dicemus. Paulus etiam, ad Cor. 7, omnes cupiebat esse sine uxore, sicut erat ipse; maxime ergo Pontifices et Sacerdotes ; unde ad Tit. 1 ait ipse oportere, Episcopum sobriwm esse, justum, sanctum, continentem ; quamvis enim hoc ultimum verbum de continentia ab omni turpi libidine intelligi possit, tamen certum est juxta mentem Paul, quo illa fuerit major, eo magis esse consentaneam sacerdotali muneri. Praeterea quoslibet conjugatos etiam laicos monet Paulus, 1 Cor. 7, invicem separari ex consensu ad tempus, ut vacent orationi ; ergo multo magis con- sentaneum est ut sacrati homines, qui divinis ministeriis et orationibus frequenter et ex officio incumbere debent, ab uxoribus separentur. 16. Ex his ergo manifestum est genus hoc continentiae sacratis hominibus indictae non labere repugnantiam cum divino jure, imo ex sc esse maxime decens et conveniens ; imc obiter etiam ostensum est, per se loquendo, expediens esse, et non repugnare absolute illi libertati, sub qua observantia castitatis relicta est, donec necessitas ejus voluntarie accipiatur. Quod autem propter extrinseca pericula, vel accidentales lapsus hoc bonum praetermitti non debuerit, in solutionibus argumentorum dicetur. 11. Ad primum enim argumentum sumptum ex verbis Pauli, unius ugoris virum, respondetur primo cum Hieronymo, l. 1 contraJovin., et omnibus expositoribus, verba illa negative potius quam affirmative esse interpretanda, scilicet, qnius uaoris virum, id est, non plurium ; intentio enim Paul ibi est prohibere, ne Episcopus bigamus sit, et in hoc etiam non promulgat praeceptum divinum, sed ad summum constituit Apostolicum, ut latius in materia de irregularitate dictum est. Non tamen praecipit neque consulit positive ut unam uxorem habeat, sed ad summum id permittit, seu non improbat, propter illius temporis necessilatem, quando pauci ex his, qui ad fidem convertebantur, coelibes inveniebantur, ut possent Episcopi fieri. Nec vero permittit Paulus, quod post ordinationem seu Episcopatum accipiatur aut cognoscatur uxor ; nihil enim de hoc meminit, sed potius absolute subjungit, oportere Episcopum sobrium et continentem esse, quod Hieronymus exposuit etiam ab uxoris amplexibus, quod postea videbimus. 18. Ad secundum jam fere responsum est hanc obligationem non imponi per absolutum Ecclesiae praeceptum ; imo, ut infra dicemus, non proprie oritur ex praecepto, sed ex voto et promissione clerici ; neque etiam ipsa promissio praecipitur absolute, sed sub condiuone, quae pendet a voluntate libera promittentis, quae potius est conventio quaedam, seu pactum inter Ecclesiam et eum qui ordinari vult , ut si ordinem sacrum suscipere velit, castitatem promittat. Sic enim Gregorius, lib. 1, epist. 42: Sic, inquit, ante trieunium subdiaconi omnuwmn Ecclesiarun Sicilie prohibiti fuerant, ut more Romanee Ecclesie nullatenus suis uvorilus jungerentur; quod suihi darum atque incompctens videtur, ut qui usum ejusdem continentig non invenit, negue castitatem ante promisit, compellatur a sua uore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi, ut a proesenti die omnibus Hpiscopis dicatur, ut wullum subdiaconum fucere prasunant, nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita mala, quaee per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caceantur. Docet igitur Gregorius Ecclesiam Romanam nunquam hoc absolute praecepisse, sed sub voluntaria conditione et promissione postulasse. Constat igitur hoc jure ac merito fieri ab Ecclesia potuisse ; nam potestatem habet dispensandi haec spiritualia bona, inter quae sacri ordines computantur, sub eo modo, vel conditione quam magis convenientem ac decentem judicaverit. Quod autem haec conditio fuerit conveniens, ac maxime decens, satis a nobis ostensum est, neque ex veteribus sacerdotibus sumitur recte argumentum in contrarium, quia absolute non potest fieri comparatio, tum propter diversam sanctitatem ministeriorum et actionum ad quas assumuntur; tum etiam propter majorem abundantiam, et perfectionem gratiae legis novae, quam veteris. Si autem proportionalis fiat comparatio, potius ab illis sumi posset argumentum in contrarium, ut ostendimus.

19. In Apostolis vero aliisque Episcopis et Sacerdotibus primitivaee Ecclesiae potius habemus clarissima exempla hujus continentiae, ut mox videbimus ; de usu autem Graecorum non multum curandum est ; fatemur enim si sobrie et sine schismate sua consuetudine utantur, posse sine peccati macula sacra exercere ministeria, non tamen cum ea perfecuone ac puritate, quam ex vi sui status Sacerdotes continentes babere possunt; negari enim non potest, caeteris paribus, continenuam etiam ab actu conjugali majorem puritalem ac sanctitatem afferre, ut in superioribus late ostensum est, quia actus etiam conjugalis, eilamsi moraliter honestus sit, negari nihilominus non potest, quin et quamdam habeat impuritatem admixtam, ut dixit Siricius Papa, epist. 1, et hebetet aciem mentis, totumque hominem carnalem quodammodo efficiat, ut dixit Augustinus 14 de Civ., c. 17.

20. Sed instabit aliquis, nam interdum aliquis per praeceptum Pontificis cogitur Episcopatum acceptare, vel clericus fieri; ergo ille vel non tenetur obedire, vel poterit ordinari sine promissione castitatis, vel certe simpliciter et absolute cogetur praecepto ad castitatem, seu votum ejus. Secundo, ctiamsi castitas exigatur sub illa conditionc, videtur sa- tis violenta exactio ; quia Ecclesia omnino indiget sacris ministris, atque ita non posset non conferre hujusmodi ordines hominibus, etiamsi ipsi votum castitatis nollent emittere. Ergo, quod nunc postulet talem conditionem ideo esse videtur, quia moraliter certum est non defuturos multos qui illam acceptent, ut gradum illum obtinere possint. Atque videntur solum per quamdam coactionem illam acceptare, quia aliter clerici fieri non possunt. Ad primum respondeo, lice: contingat aliquem jam constitutum in ordine sacro, praecepto cogi ut ad superiorem ascendat, vel Episcopatum acceptet, raro tamen vel nunquam accidere ut aliquis ea necessitate compellatur subdiaconatum accipere. Illud autem prius nullam novam obligationem castitatis addit, et ideo nullum inde sumi potest argumentum. Aliquando etiam cogitur aliquis simpliciter ordinari in sacris, non tamen absolute, sed supposita obligatione alicujus bencfieii, vel dignitatis ecclesiasticae, quam habet, ratione cujus obligari potest, nisi malit beneficium dimittere, et ita semper illa obligatio est pendens ex conditione voluntaria. Omitto religiosos. quibus interdum hoc absolute praecipitur ; illi enim ratione voti obedientiae ad plura obligari possunt, et cum jam habeant votum castitatis, nullum novum onus in hae parte suscipiunt. Addo denique si occurrat casus, in quo propter commune bonum aliquis obligetur absolute a Pontifice ad sacros ordines suscipiendos, illum consequenter obligari ad perpetuam continentiam; neque id est inconveniens in particulari et raro casu, in quo, sicut prius supponitur necessarium ad commune bonum, ita et posterius propter idem commune bonum tolerandum est; quia esset magna deformitas in tali cásu continentiam ab ordinatione separare.

21. Ad alteram partem respondctur negango ultimam consequentiam ; nam cum Ecclesia utatur jure suo, nulli facit violentiam, sicut non fit violentia ci qui cupit alicui religioni uniri, et se illi tradere ; vel feminae, quae desiderat perpetuo inter moniales, et cum carum habitu vivere, sub conditione ab illa exigendo ut votum castitatis et alia religionis vota promittat, si commodis et bonis ilius status frui sult. Ita ergo nunc se gerit Ecclesia ; quod vero aliter factura esset, si nulli essent. qui talem conditionem vellent acceptare, et accidentarium est, et cogitatione potius fingi quam timeri potest. Quin potius de divina providentia sperandum est, nunquam de- futuros multos qui, non ex ambitione dignitatis vel gradus, neque ex cupiditate divitiarum, sed ex affectu virtutis ac religionis ad Deum, saltem ut ex principali intentione, hunc statum accipiant, ejusque continentiam promittant.

22. Atque hinc facile patet responsio ad tertiam objectionem in principio propositam, ob quam dixerunt aliqui Caiholici expedire ut haec lex continentiae irrogaretur ab Ecclesia, et voluntati ordinandorum relinqueretur illam vovere, ut asseruit Panorm., in cap. Cum olim, de Cler. conjug. Palacios vero, d. 25, disp. 2, circa 6 concl., attingens quaestionem, an hoc expediat, judicio Sedis Apostolicae relinquit. Mihi autem videtur Sedem Apostolicam satis in hoc suum judicium significasse, ct quamdiu aliquid non declaraverit , certum existimo non exped:re talem mutaiionem facere, ut omnes etiam Theologi censuerunt, dist. 37 et 38, et ostendit late Bellarm. supra, et Medin., lib. 3 de Continentia, c. 7, et alii, quia res est antiquissima et per se honestissima, et nulla est sufficiens ratio talis mutationis; majora enim incommoda ex matrimonio clericorum sequerentur , quam nunc sequuntur ex caelibatu, si omnia recte pensentur. Neque obstat objectio facta : est enim accurate distinguendum, aliud esse exponere homines periculo fornicationis vel sacrilegii, aliud vero esse permittere, vel potius tolerare hujusmodi pericula, vel lapsus, qui secundum humanam fragilitatem eveniunt. Hoc secundum fit necessario ab Ecclesia, quia ejus providentia et gubernpatio , quantumvis perfecta , humana cst, et non potest omnia incommoda vitare. Primum autem nec fit ab Ecclesia, nec in hoc negotio potest illi imputari, quia status clericorum de se non habet illud periculum adjunctum ; voluntarium etiam propositum , ut Gregorius supra insinuavit, multum confert ut futura mala caveantur; et ministerium ipsum de se multum juvat ad eumdem finem; ac denique providentia, quam semper Ecclesia adhibuit ad cavenda haec pericula, magna semper fuit, ut ex ipsis etiam canonibus À postolorum intelligi potest, infraque videbimus.

23. Igitur, quod his omnibus non obstantibus, aliqui et plures humani lapsus sequantur, non refert, ut ob eam causam existimandum sit tantum bonum Eoclesiae non expedire, praesertim cum in omni statu timeri possint lapsus et incommoda, quae sine dubio fuissent majora, si sacri ministri continentiam non observarent; nam in materia castitatis fortasse essent in multis aequales lapsus; et in caeteris, quae sine dubio est major pars clericorum, privaretur Ecclesia insigni virtute et decorc castitatis suorum Sacerdotum , quae et ad sacriicii reverentiam , et ad sacerdotii honorem, et ad fidelium exemplum valde necessaria est, ut recte dixerunt Hieronymus, 1 contra Jovinian.; Epiph., haeres. 59; Ambr., 1.1 Offic., c. ult. Aliunde vero nec circa spirituale regimen, nec circa dispensationem bonorum ecclesiasticorum, moraliter loquendo, debita cura et fidelitas observari posset. Propter quod Justinianus imperator , in d. 1. Non semper, C. de Episc. et clericis, pie ac sapienter optabat ut Episcopus non solum post episcopatum susceptum filios non gigneret, verum etiam ut ante episcopatum susceptum illos non habeat, etiam ex legitimo toro natos, et consequenter ut qui illos habuerit, in Episcopum non eligatur : Quia oportet , inquit , Fpiscopun, nulla erga eos liberos, quà carne et corpore pariantur, affectione et studio prepeditum, omnmiuwn fidelium animos parentis charitate et benevolentia comprehendere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13