Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Quo tempore coeperit esse in ecclesia castitatis obligatio in episcopis ac presbyteris.

CAPUT XIV. QUO TEMPORE COEPERIT ESSE IN ECCLESIA CASTITATIS OBLIGATIO IN EPISCOPIS AC PRESBYTERIS.

1. Ex dictis in cap. superiore, constat institutionem hanc esse ecclesiasticam, nam, cum non sit divina, alia esse non potest, cum legitima sit et honesta, ut ostensum est, et vim habeat obligandi, ut per se constat , et obiter eliam ostendimus , et in hoc et seq. cap. clarius constabit. Oportet ergo auctoritatem hujus institutionis ab ejus antiquitate et origine investigare, quod ut distinctius fiat, non confusc de toto ordine sacro, sed distincte de singulis sacris ordinibus dicemus. Distinguemus praeterea illas duas partes continentiae , scilicet, ut qui absque uxore ad ordinem sacrum admittitur, uxori copulari non possit ; qui vcro jam uxoratus ordinatur , ad uxorem acecdere non possit : in priori autemeparte duo possunt distingui, scilicet, prohibitio et irritatio matrimonii contrahendi, nunc vero solum de prohibitione agimus , nam de irritatione infra specialiter disputandum est.

2. Neque Episcopus neque Presbyter matrimoniwmn contrahere permittebantur a tempore Apostolorum. — Dico ergo primo: a tempore Apostolorum observatum in Ecclesia fuit, ut Episcopus ac Presbyter jam ordinatus matrimonium contrahere non permitteretur. Con- jungimus hos duos gradus, quia, licet semper fuerint distincti, in primitiva Ecclesia ac tempore Apostolorum frequenter conjuncti erant, ct quod ad praesens attinet, decreta, quae de Presbyteris loquuntur, quae frequentiora sunt, a fortiori in Episcopis locum habent. Probatur ergo primo, Apostolorum exemplo; nullus enim eorum, qui ante acceptam uxorem ad Apostolatum vocatus est, eam postea duxit: quod imprimis constat in Joanne Evangelista, quem virginem a Christo vocatum fuisse, et virginem perpetuo mansisse certius est, quam ut probatione indigeat. Illi vero anpumerandus est frater ejus Jacobus; nam de utroque sic scribit Epiphanius, haeres. 58 : Joannes et J acobus, fili Zebeda, qui manserunt in virginitate, neque tamen propriis manibus membra resecuerunt , negue uptias contramerunt , sed proprio corde decertarunt , et mirabiliter gloriam corona hujus certaminis abstulerunt.

3. Tertium his adjungere possumus Jacobum, fratrem Domini ; nam, licet hoc de illo expresse non referat flegesippus, ea tamen de illo scribit, quae manifeste indicant eum vitam a matrimonio satis alienam duxisse. Nam , ut referunt Eusebius, lib. 2 Hist., c. 22, et Hieronymus, de Scrip. Eccles., Jacobus ab infantiua sanclus fuit , vimun et siceram non bibit, animaliun carnibus se abstinuit , nunquam attonsus est, neque unctus wnguento, neque usus balneo, floais genibus tam perseveranter orabat, ut ejus genua camelorum duritiem traaisse crederentur. Quae omnia cum statu matrimonii non recte conveniunt ; unde a fortiori credendum est illum matrimonio abstinuisse. Quod non obscure significavit Epiphanius, haer. 30, in principio, dicens, Ebionitas in sui erroris initio virginitatem magnificasse propter J acobum fratrem Domini; clarius haeres. 78: Jacobus ( inquit), frater Domini, ubi annos viait nona ginta sew, virgo evistens mortuus est; et infra : Joannes (inquit), Jacobus , atque Jacobus, hà tres hanc vitee conversationem habuerunt ; cum qua sententia optime consonant multa alia, quae de eodem Jacobo refert Chrysostomus , hom. 5 in Matthaeum , iilud praecipue, tantam in eo fuisse carnis incuriam, ut adhuc viventis omnia fere membra morerentur. Quarto, B. Andream vitam conjugii expertem egisse refert Simon Metaphrast., in Vita D. Fetri.

4. Objectio diluitur. — Quinto loco annumerandus est Paulus, quem non solum post vocationem suam non accepisse uxorem , verum etiam nunquam illam habuisse longe probabilior opinio fert, ut pie satis et erudite ostendit Caesar Baron. , in primo tomo, ann. Christi 57, n. 59 et scq.; praecipue vero colligitur ex verbis ejusdem Pauli, 1 ad Cor. 7: Volo enim vos esse sicut meipsum. Dices, ex illis verbis solum colligi Paulum continentiam servasse, sive uxorem haberet, sive non. Proxime enim ante illa verba ad conjugatos loquebatur , dicens : Volite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus , ut vacetis orationi, ne tentet vos Satanas propter anconLinentiam vestram ; ne autem id praecipere videretur, subjungit : Hoc autem dico secundum indulgentiam , non secundum imperium , indicans quod in ipso est potius consulere, ut perpetuo contineant, et ad hoc seipsum in exemplum proponit, dicens: Volo autem vos omnes esse sicut meipsum. Quod recte exponit Augustinus, lib. de Grat. et lib. arb. , c. 4, dicens: Quia utique ipse ab ommi concubitu continebal; et ibi Theodoretus : Seipsun exemplar proposuit, sue castitatis thesaurum nobis revelare coactus. Theophylactus autem sic exponit: Optarem ut semper omnes continerent. Haec ergo verba, si nihil amplius Paulus addidisset, sufficienter explicarentur de perpetua continentia servata a Paulo post conversionem suam in matrimonio prius contraeto.

5. Hanc vero dubitationem excludunt verba sequentia : Dico autem non muptis, sed viduis, bonwm est illis , si sic permaneant, sicut et ego. Unde recte Ambrosius prioribus verbis addidit : Qualis autem ipse erat , mow in subjectis ostendit. Posterioribus vero adjungit: Non diceret : Bonum est iunuptis, ut sint sicut et ego, nisi esset integer corpore ; nec diceret Omnes homines volo esse sicut meipsum ; si enim habuerit uaorem , et hoc diait , virgines esse noluit ; sed absit, sic enim a pueritia spiritu fervuit, ut hujus ret studium non haberet, quippe cum juoeuculus anticipatus sit a gratia Dei. Quibus verbis aperte significat Paulum virginem etiam fuisse, quod etiam significavit Epiphanius, haeres. 70, et Hieronymus, qui alios Patres antiquos refert , cpist. 52 ad Pamachium. Estque per se valde verisimile, ex his quae de seipso idem Paulus aliis locis refert, nam ad Galat. 1 de se ait : Audistis conversationem meam aliquando in Judaismo , et proficiebum in Judaismo supra omnes coctaneos meos in genere meo , ablundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. Et ad Philippenses, ait fuisse, secundum legem Phariseus, secuudum cewlationem perseguens Hcclesiam Dei, secundumn justitiam , quee eu lege est, conversatus sine querela. Et Actor. 23: Phariseus, inquit, sum, filius Pharise; et c. 1 ejusdem libri dicitur , cum lapidaretur Stephanus, Paulum fuisse adolescentem. Ex quibus omnibus recte perpensis, magna probahilitate colligitur, Paulum usque ad conversionem suam innuptum et virginem permansisse, nam imprimis aetas adolescentiae nondum matrimonium postulabat ; deinde professio Pharisaeorum potius erat de continentia conservanda ad tempus saltem diuturnum, ut ex Epiphanio colligitur, haeres. 16. Sollicitudo etiam proficiendi in Judaismo a conjugio adolescentem avocabat ; vita denique in lege innocens et sine querela turpem de illo actum praesumere non permittit; conservavit ergo caelibatum et virginitatem usque ad conversionem suam.

6. Paulus post vocationem suum non nupsit. — Quod vero (idque ad nostrum institutum magis refert) post conversionem ad fidem, uxorem non duxerit, nullus vir prudens dubitare potest, qui attente legerit quae idem Paulus scribit, 1 ad Cor. 7, de excellentia castitatis, et de necessitate ejus ad tollenda omnia impedimenta perfectionis, et ut quis posset nihil aliud cogitare, nisi quae Domini sint, et quomodo placeat Deo, neque esse sollicitus quae sunt mundi, sed solum quae ad Dei obsequium et bonum animarum spectant. Quibus adjungi potest ejusdem Pauli sententia, 2 ad Tim.2: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Constat autem ex Actibus Apostolorum , capite nono et seq., et ex omnibus ejus epistolis, praesertim 2 ad Cor., cap. 11, ipsum summa charitate et sollicitudine munus Apostolicum peregisse, ita ut nihil aliud quam Christi gloriam et animarum salutem eogitare videretur. Quis ergo credet eum, post tale munus susceptum, de matrimonio contrahendo cogitasse ? Atque haec est communis sanctorum Patrum sententia, ut praeter citatos sensit Hilarius, Psal. 127; Augustinus, l. 41 de Adulterin. conjug., c. 4; Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, deCustodia Virginit., et optime Tertullianus, lib. de Monogamia, c. 3 et 8, ubi Pamelius alia adnotat loca. Solus Clemens Alexandrinus ex antiquioribus contrariam de Paulo habuit opinionem, cujus sententia, licet admitteretur, intelligenda esset, quod Paulus ante suum Apostolatum uxoratus esset. Re tamen vera Clemens non historiam narrat, sed deceptus est male intelligendo quaedam verba ejusdem Pauli ad Philip. 4: Hogo te, germane compar, quia vox graeca cótuys, quam interpres noster transtulit compar, conjugem significare potest. Sed generalior est, et conjugalem proprie significat, id est, socium ejusdem jugi, oneris aut muneris. Unde verisimilius est illum germanum non fuisse feminam, sed virum aliquem, qui Paulum juvabat in onere Evangelicae praedicationis, et ideo comparem, seu conjugalem a Paulo appellari, ut latius expositores in illum locum indicant. Praeterea Clemens alium locum Pauli sinistre etiam interpretatur, ut statim adnotabimus.

7. Petrus ante Apostolatum, non postea habuit ucorem. — Quid de aliis Apostolis. — Sexto, adjungere possumus alios omnes Apostolos ; nam de Petro certum est habuisse uxorem, aeque tamen certum est ante Apostolatum illam duxisse ; nam Luc. 4 fit mentio socrus Petri, quam Christusa magnis febribus liberavit in principio fere praedicationis suae ; ergo jam tunc Petrus habebat uxorem. Quod autem secundam non duxerit, et discursu facto de Paulo demonstrari potest, et ecclesiastica traditione est certissimum, cum bigamiam in Episcopis et Sacerdotibus semper Apostoli prohibuerint, ut ex 4 ad Tim. 3, et ad Tit. 1, et ex canonibus Apostolorum constat, et in materia de irregularitate latius dixi. De caeteris vero Apostolis an uxorati fuerint, necne, scriptum non reperio ; quod autem continentiam servaverint, et usum uxorum in Apostolatu non habuerint, docent antiquissimi Patres. Ex quo evidenter colligitur, si qui ex illis uxores non habebant, quando vocati sunt, nunquam illas accepisse ; nam si illi, qui eas habebant, ab eis se continebant, cur illas acciperent, qui non habebant ? Unde recte Tertullianus, lib. de Monogam., e. 8: Petrum, inquit, solum invenio maritum per socrum, monogamwnm prasumo per Ecclesiam, quee super illum cedificata omnem gradum ordinis sui de monogamia erat collocatura ; cateros autem maritos non invenio, aut spadones intelligam mnecesse est , aut continentes. Spadones vocat virgines, seu qui uxores nunquam duxerunt, continentes autem eos, qui, licet uxores habent, illas non cognoscunt. Atque eodem modo de caeteris Apostolis sensit Hieronymus, 1. 1 cont. Jovinianum, et epist. 22, et alios infra referemus, qui continentiam saltem omnibus Apostolis attribuunt.

S. Quod ergo Clemens Alexandrinus dixit, lib. 3 Stromat., Philippum Apostolum genuisse filias, si verum esset, intelligi deberet, eas ante Apostolatum genuisse; nullum ta- men ad id asserendum fundamentum habuit, sed aequivocatione nominis deceptus est ; putavit enim Philippum illum, qui filias habuisse refertur, Actor. 21, Apostolum fuisse, quod ex eodem refert Niceph., 1.3, c. 24, et ex Papia, c. 33, et non improbat ; idem tenet Eusebius, l. 3 Hist., c. 30, in quo sibi ipsi repugnare videtur; nam]. 2 ejusdem Hist., c. 1, Philippum illum, de quo fit mentio Actor. 8, non Apostolum, sed alium, qui cum Stephano Diaconus ordinatus fuerat, fuisse affirmat. Et l. 3, c. 25, ex Polycrate refert eumdem Philippum Diaconum fuisse, qui filias haberet, quod verius magisque receptum est. Imo in d. c. 21 Actor. videtur satis expressum; vocatur enim Phlippus Fangelista, qui erat unus e septem, hoc est, unus ex illis qui in c. 6 electi et diaconi ordinati referuntur. Scio Lorinum, Act. 5, v. 5, ab hac contradictione illum velle liberare, asserendo Eusebium, Tertullianum, lib. de Baptismo, c. 8, et alios Patres, cum aliquando dicunt Philippum, qui filias habuit, Apostolum fuisse , non loqui de Philippo, uno ex duodecim Apostolis, sed de Diacono, quem Apostolum, sicut alios viros apostolicos primitivae Ecclesiae, in latiori significato et minus proprio Apostolos nonnunquam nominant. Verum hrcet haec conciliatio ad alios Patres facile accommodari possit, non tamen ad Eusebium. Nam citato l. 3, c. 30, expresse loquitur de Philippo qui martyrium passus est Hierapoli, qui non est ex septem diaconis, sed Apostolus, unus ex duodecim, ut testatur Baronius in Annot. ad Martyrolog. Romanum, prima die maii, plures alios auctores referens, et hunc testatur Eusebius filias habuisse, citato loco. Non ergo dicta conciliatio ad Eusebium applicari potest. Quod vero ulterius ibi dicit Clemens, Philippum filias suas viris tradidisse, de quocunque Philippo intelligatur, fundamentum non habet, neque ab alio asseritur.

9. Quod vero Ignatius, epist. 9 ad Philadelphienses, exempla ponens Sanctorum, gui rei uzorie se dederunt, inquit, ut Petri et Pauli et aliorun Apostolorum, qui uuptiis operam dederunt, difficultatem majorem facit contra dicta. Nam, licet de Paulo respondere possimus in Vaticano codice, et in aliis antiquioribus, nomen Pauli non inveniri, ut ibi Scholiastes, et Bellarm., lib.1 deCler., cap. 20, notarunt, et latius Baronius citatus confirmat; tamen de aliis Apostolis non tam facile possumus id dicere ; nam, licet Baronius, in principio, dicat novatores depravasse epi- stolam Ignatü, et post Petrum addidisse, Paulum, et alios Apostolos, tamen de hoc posteriori verbo, et solus ipse hoc dicit, et postea nullam de illo probationem adducit, sed solum de nomine Pauli, unde fortasse hoc solum in prioribus verbis significare voluit. Ex hoc ergo loco aperte colligitur alios Apostolos praeter Petrum habuisse uxores, quanquam non omnes. Atque idem sensit Clemens Alexandrinus, dict. 1. 3 Strom., sed hic movetur testimonio Pauli, 4 ad Cor. 9, dicentis: Nungwid non habemus potestatem mulierem sororeve circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domani, et Cephas ? Hic vero locus non cogit, quia ibi mulier non significat uxorem, sed quamcunque feminam , ut communiter antiqui et moderni expositores ibi interpretantur, et Hieronymus ac Tertullianus locis citatis; et sane cum ibi Paulus distincte numeret fratres Domini, quos constat virgines fuisse, sufficiens argumentum est de uxoribus non loqui. Ex Paulo ergo non cogimur dicere alios Apostolos habuisse uxores. Ignatius vero de aliquibus id affirmare videtur, quia fortasse ita fuit ; quamvis non constet qui vel quot illi fuerint ; quicumque tamen illi sint, ante Apostolatum eas habuisse intelligendum est, non postea illas accepisse, ut omnia, quae hactenus diximus, sufticienter probant.

10. Objectio. — RHesponsio. — Dicet ver aliquis Apostolos non lege secerdotii aut Episcopatus adductos matrimonio abstinuisse, sed quia voluntafie perfectionem cum Christo professi sunt. Respondeo verum quidem hoc esse, praesertim de his Apostolis, qui Christum in hac vita mortali viventem sequuti sunt. Imo in praecedenti capite ostendimus Christum Dominum de hac continentia Episcoporum et Sacerdotum legem non tulisse; quid ergo mirum quod Apostoli qui primi omnium illam servarunt, non ex voluntate legis, sed voluntarie illam amplesi fuerint ? Apostolorum ergo exempla non adducimus ut in eis legem ostendamus, sed ut optimam originem et initium hujus legis indicemus. Apostolos ergo imitari coeperunt S. Episcopi qui ante matrimonium ad Episcopatum ab ipsis Apostolis assumpti sunt, ut licet colligere ex Ignatio, ep. ad Phil'adelphienses, ubiin hoc numero ponit Timotheum, Titum, Evodium et Clementem; ex quibus intelligi potest reliquos probatos Episcopos, qui ad Episcopatum caelibes electi fuerunt, caelibes semper permansisse; nam de his, qui post primum conju- gium ad sacerdotium vocati sunt, certum est ad secundas nuptiss postea non transiisse, cum bigamiam in Sacerdotibus Ecclesia semper detestata fuerit. Denique quamvis positive, ut sic dicam, ostendere non possimus, nullum unquam Episcopunsevel Sacerdotem post suam ordinationem, permittente Ecclesia, nuptias contraxisse, illud saltem certum est, omnes Episcopos et Presbyteros, de quorum vitalaudabili nobis constat, hanc legem observasse, neque aliquem ex probabil historia ostendi posse, qui post Presbyterium uxorem acceperit. Nam quod de Gregorio, patre Gregorii Nazianzeni, quidam afferunt, extra rem est ; nam constat ex orat. 19 ejusdem Nazianzeni, non solum ante sacerdotium, verum etiam ante Baptismum uxorem duxisse, quae illi supervixit, et quantum ex discursu illius orationis potest colligi (quamvis expresse non asseratur), post sacerdotium semper cum illa continenter vixit. Est ergo moraliter evidens hunc morem exemplo Apostolorum statim ab initio introductum esse in Ecclesia, ac generaliter observatum.

11. Heec obligatio continentie, incerium est quando sub praecepto inceperit. — Atque hinc tandem concluditur cam legem, ve! obligationem,quam nunc in Ecclesia catholica videmus, antiquissimam esse, et ab hac Apostolica traditione manasse ; quomodo autem introducta fuerit, aut quando in rigore inceperit, sub rigore obligationis et necessitatis, non credo facile definiri, nisi dicendo hoc fuisse praeceptum Apostolicum tràditum in can. 27 Apocstolorum, qui sic habet: Inmuptis, qui ad clerun provecti sunt, precipimus ut, si voluerint, uvores accipiant, sed lectores, cautoresque tantummodo, quem in hoc sensu defendit Turrian., lib. 1 pro canon. Apost., c.2, nihil vero speciale in illius confirmationem vel explicatüonem adducit; indiget tamen certe expositione, quia nimium probat, si lectores tantum et cantores excipiantur ; oportet ergo sub illis omnes minores ordines intelligere. Sed quia hi canones non habent omnino certam auctoritatem, ideo dixi non esse omnino certum hujus obligationis initium. Nam, licet hic canon in Trullano, can. 6, ab illis Patribus receptus sit, tamen etiam illi canones Trullani incertam habent auctoritatem, ut constat ex Decret., d. 16, et est res vulgaris. Praeterea nullum deeretum Conciliare vel Pontificium invenitur, ad quod initium hujus obligationis reducatur. Nam, licet Gratianus, in cap. ult., d. 27, ex Calixto referat hoc decretum : Pres- Dyteris, Diaconis, subdiaconis et monachis concubitus habere, seu matrimonia contrahere pe nitus interdicimus, tamen ille canon non Calixto I, sed Calixto lI iribuitur a Gratiano, juxta emendatiorem inscriptionem, et potius Urbano II tribuendus esset, ut in scholiis Gregoriani codicis notatur ; fuit autem Urbanus Il anno 1077, ante quod tempus erat sine dubio haec obligatio in Ecclesia, ut ex Coneilio Neoesesar. constat, c. 1: Presbyter, ait, si uvorem acceperit, ab ordine deponatur; antiquior vero est haec obligatio etiam hoc canone, ut ostendam ; referenda ergo est ad immemorialem consuetudinem, quae usque ad tempora Apostolorum refertur. Obligatio autem, quae consuetudine nititur, aliquando incipit per actus qui fiunt sine obligatione praecepti, quorum usus paulatim immutat judicium, et intentionem operantium, et ita tandem introducitur obligatio; quando autem hoc modo inducitur, difficile, vel potius impossibile moraliter est certum initium ejus designare. Hoc autem modo potuit in praesenti contingere, nam in principio, fervore fidei et charitatis, et Apostolorum exemplo ac verbo facile poterant omnes, qui ab eis sacerdotes ordinabantur, induci ad promittendum caelibatum, si antea erant innupti.

12. Priores vero Episcopos, ita ab Apostolis consecratos, eamdem regulam tanquam optimam, magisque convenientem in successoribus, vel coadjutoribus suis consecrandis observasse, verisimile est, atque ita intra breve tempus consuetudinem pro lege e regula acceptam esse. Oportet autem hic duo distinguere: unum est antecedens, ut sic dicam, ordinationem Sacerdotis, aliud consequens. Hoc posterius est abstinere a matrimonio contrahendo post ordinationem, et hoc existimo semper fuisse sub obligatione, saltem ratione promissionis quam in ipsa ordinatione faciebant; quia revera semper in Ecclesia existimatum est malum ac turpe, post sacerdotium, matrimonium contrahere, ut amplius ex dicendis constabit. Antecedere autem ad obligationem ipsam dico hanc regulam seu ritum non ordinandi aliquem sacerdoterm, nisi imponendo ei onus servandi seu promittendi caibatum ; et quoad hoc dico non mihi constare quando coeperit esse sub obligatione, vel respectu Episcopi ordinantis, ut neminem nisi sub hac lege ordinare audeat, vel respectu clerici ordinati, ut intelligat, eo ipso, quo ordinatur, promittere caelibatum, vel ad illum obligari ex lege ecclesiastica. Quid vero in hoc probabilius conjectari possit, ex sequenti assertione constabit.

13. Hpiscopi et Sacerdotes in Heclesia Latina tenentur ab uxoribus antea ductis abstinere, etc.—bico secundo: Episcopi et Sacerdotes, qui post matrimonium consecrantur, tenentur a propriis etiam uxoribus continere, quanquam hoc praeceptum in Ecclesia Graeca non obliget, propter contrariam consuetudinem. Unde non satis constat hoc praeceptum esse proprie Apostolicum, quamvis certum sit ex traditione Apostolica manasse. Prima pars assertionis certa est, ac de fide. Probari autem solet ex illo Pauli: Oportet Episcopumn irreprehensibilem esse, unius umoris virum, sobriuwn, prudentem, ornatum, pudicum, 1 ad Tim. 3, et ad Tit. 1, ubi pro pudicum, ponitur continentem, quod aliqui intelligunt de continentia etiam a copula licita, quae est cum propria uxore ; nam de communi castitate intelligunt verbum aliud sobrium, nam vox Graeca non solum temperatum, sed etiam castum significat ; et est quidem pia expositio, non tamen cogens ; quia dictio continentem, in rigore explicari posset de castitate, quae illicitam continentiam excludit, vel de continentia ab omni immoderata perturbatione, ut Hieronymus ctiam exposuit. Addo etiam verbum oportet, in rigore non semper continere praeceptum, nisi quatenus materia, cui adjungitur, ex se necessaria est ad morum honestatem. Praecipue igitur probanda est conclusio ecclesiasticis decretis statim referendis ; ad cognoscendam autem radicem hujus obligationis, recurrendum est ad traditionem, sicut in praecedenti assertione factum est.

14. Et imprimis, jam supra probatum est ex Sanctis Patribus, Apostolos, qui post nuptias vocati sunt, post vocationem ab uxoribus perpetuo abstinuisse. Quod optime colligitur ex verbis Petri, Matt. 9: Fece nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo, etc.; nam quod sub illis omnibus uxores etiam comprehendantur, ex verbis, quae Christus Dominus subjungit, facile intelligi posset: Omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorcres, aut patrem, aut matrem, aut avorem, etc. Reliquerant ergo Apostoli etiam uxores, eo modo quo poterant, scilicet quoad torum. Huic autem exemplo conformem etiam fuisse Apostolorum doctrinam, testatur Concilium II Carthag., c. 2: Ut quod Apostoli, inquit, docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiatus, ab unversis Episcopis dictum est : Omnibus placet, ut Episcopi, Pres- byteri, et Diaconi, vel qui sacraanenta contrectant, pudicitie custodes etiam ab uroribus se abstineant ; habetur in c. Cum praeterito, 94 d., ubi etiam expendendum est verbum illud, et ipsa servavit antiquitas ; fuit enim Concilium illud celebratum ate mille ducentos annos, et ad antiquitatem refert hanc observantiam; ergo plane intelligit etiam prioribus quadringentis annis extitisse, quamvis ibi non explicetur, an semper fuerit sub obligatione, vel solum in usu et praxi Ecclesiae. Verisimile autem est tam perseverantem consuetudinem in re tam ardua et difficili non fuisse sine obligatione, quod etiam ex testimoniis iquo, rum Patrum statim constabit.

15. Deinde plures etiam Summi Pontiticos apertius hanc legem declararunt, inter quos antiquior Clemens I, qui in epist. 2 ad Jacobum, fratrem Domini, de ministris qui ad divina ministeria eliguntur, sic ait : 5$ post ordinationem ainistro altaris contigerit propriun invadere culile uvoris , sacrarii non intret limina, etc. Est vero illa epistola incerta. Gratianus vero, in c. Ministri, d. 84, illum canonem tribuit Lucio Pontifici. Ivo tamen, p. 6, c. 81, ex Clemente sumptum putat, et videtur probabilius, ut in Gregoriano etiam scholio notatur. Ex veteribus ergo decretis indubitatis, antiquius videtur esse Siricii, in epist. 4, c. 7, et ideo haeretici illum dicunt auctorem hujus continentiae sacerdotalis, sed immerito, tum quia Concilium Carthaginense citatum tempore illius Pontificis congregatum est, et majorem antiquitatem aperte significat; tum etiam quia verba Siricii idem prae se fevunt : sic enim ait: Quarmum sanctionum sacerdotes omnes atque Levitee insolubili lege constringimur, ut a die ordinatiónis nostree sobrietati ac pudicitiee et corda nostra mancipeanus , et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in lis, que quotidie offerimus, sacrificüs placeamus, etc.; et inferius poenam imponit his, qui hujusmodi continentise violatores extiterant ; supponit ergo illam legem antiquiorem esse, et non ab ipso denuo ferri. Quod decretum refert Innocentius I, in epist. 3 ad Exsuperium, cap. 1; et prius indicat hoc jus esse divinum, sed intelligit solum per imitationem, scu consonantiam cum jure divino: solum enim congruentias affert, quas ex veteri lege supra adduximus. Postea vero significat illam legem a Sigicio fuisse latam ; eam enim vocat, formam Ecclesiastice vite et discipline, quae ab Episcopo Siricio ad provincias commeavit, et deinde illos excusat, qui per ignorantiam illius decreti post illud editum lapsi sunt. Verumtamen illos excusat a poena depositionis, non a culpa, et quoad illam censuram, seu poenam, verum est a Siricio primum illam legem fuisse sancitam. Sunt qui existiment antiquam legem per consuetudinem ita fuisse tempore Sirici mutatam, ut jam non obligaret, et a Siricio fuisse instauratam ; verum hoc (licet parum referat) in illis epistolis non habet fundamentum, et ex epistola Siricii contrarium potius colligitur. Simile decretum habet idem Innocentius in epist. 2 ad Victricium, cap. 9, et de eadem re sine dubio loquitur in epist. 5. Idem repetit Leo Papa, epist. 82 ad Anastas., c. 4, et epist. 90 ad Rusticum, c. 3, ubi hanc prohibitionem anxit, ut infra videbimus, ubi recentiorum etiam Pontificum decreta referemus.

16. Ex his ergo sufficienterintelligitur legem hanc in Romana Ecclesiasemper fuisse observatam, ut verbis etiam expressis aflfirmat Gregorius, lib. 1, epist. 42. Eamdem vero legem in Occidentali Ecclesia receptam fuisse, ex variis et antiquissimis Conciliis Provincialibus intelligi facile potest, et primo loco, ut caeteris antiquius, afferri potest Concilium Ehbertinum, quod, in can. 33, hoc statuit sub poena depositionis; et eodem fere tempore idem significavit Concilium Arelatense II, can. 9, dicens, assum aliquem ad sacerdotiwm non posse in vinculo conjugii constitutum, nisi fuerit promissa conversio ; nam hoc verbo promissionem castitatis indicat Concilium Carthaginense IT, quod jam supra adduximus ; et eodem fere tempore Concilium Taurinense canonem 7 edidit valde notandum, sic enim habet : Qui in manisterio genuerint filios, ne ad majores gradus ordinum promoveantur Sanodi decrevit auctoritas. Quibus verbis significat etiam in minoribus ordinibus constitutos, si velint ad superiores ordines ascendere, non debere post ordinationem suam filios generare, alioquin non esse promovendos; quod ego intelligerem, vivente uxore. Praeterea, in Concilio Tolet. I, can. 1 simili modo statuit, non solum ut Presbyteri abstineant ab uxoribus, verum etiam ut, si antea in diaconatu non abstinuerint, non ordinentur Presbyteri, et si in Presbyteratu lapsi fuerint, non fiant Episcopi. Et in Tolet. II, c. 1, est egregium de hac re decretum, in quo in summa dicitur, adolescentes in minoribus constitutos decimo octavo aetatis anno esse interrogandos an velint castitatem promittere ; quam si spondere voluerint, tanquam appetitores arctissimee vice suis gradibus ad superiores ordines esse promovendos ; si autem noluerint, concedendum illis esse conjugium, ita ut cum perfectee etatis in conjugio positi remuntiaturos se pariconsensu operibus carnis spoponderint, ad sacratos gradus aspirent. Idemin Concilio Tolet. IlT, can. 5, ubi additur : Non sub uno conclaci maneat, etc. Faciunt étiam ad hanc et praecedentem assertionem confirmandam, quae traduntur in Concilio Tolet. V, can. 42 et 43, et Tolet. VIII, can. 5, et Tolet. IX, can. 10. Praeterea Concilium Arausicanum I, can. 22, sic statuit : S' edit praeterea, ut deinceps non ordinentur diaconi conyugati, nisi qui prius conversionis pvoposito professi fuerint castitatem ; et can. 23, ab officio abjiciendum dicit Levitam, qui cum uxore sua incontinens invenitur. Unde constat ante illa decreta id servatum esse in superioribus ordinibus, de quibus nunc agimus; can. autem 24 amplectitur canonem Concilii Taurinens. supra citati; et in Concilio Agathens., can. 9, decreta Leonis et Siricii supra citati servari mandantur, et can. 16, ut conjugati ordinari possint, uxorum voluntatem requirendam esse dicit, ut mutuo consensu religione promissa ordinari possint ; refertur in cap. Episcopus, d. 1.

17. Concilium autem Turonicum 1, sub Hilario, can. 2, hanc prohibitionem moderari videtur ; refert enim a superioribus Patribus emissa auctoritate fuisse constitutum (sic enim loquitur), ut privaretur communione Sacerdos, aut Levita vacans procreationi filiorum ; ipsum autem rigorem leniendo, statuit ut hujusmodi clerici ad altiorem gradum non ascendant, neque sacrificia Deo offerve, vel plebi aninistrare praesumant ; et addit : Sufficiat his tantum, ut a communione non efficiantur alieni. Ex quibus ultimis verbis posset aliquis coliigere illos clericos non peccasse tunc in tali facto, cum non censerentur communione indigni. ltem quia videtur Concilium illis permittere tale factum, dummodo non ministrent, neque ulterius conscendant. Sed non ita intelligendum puto, quia tam gravis poena, ut est depositio, non imponeretur sine gravi culpa, et quia illud decretum non corrigit superiora nisi moderatione cujusdam poena; non est ergo ultra extendendum. lItem, quia Concilium illud non poterat auferre votum castitatis, quod ab illis clericis jam tunc emittebatur, juxta Concilia supra citata ; ergo non poterat illos a culpa excusare. Solum ergo decrevit ut sic peccantes non privarentur communione , dummodo (ita enim interpretor) poenitentiam sui peccati agerent, et simili consuetudine abstinerent ; itaque licet poenitentiam agerent, deponebantur , non tamen communione privabantur.

18. Atque eodem modo intelligo canonem 1 Concilii III Aurelianensis, qui habet : Uz nullus clericorum a subdiacono, et supra, et quibus umores in proposito suo accipere inhibetur, proprice, si forte jam habeat, misceatur ucori. Quod si fecerit, laica communione contentus, jucta priorum canomm staluta ab offcio deponatur. In Concilio vero Matisconensi, can. 11, additur hujusmodi clericos omni esse dignitate privandos, et expresse nominat Episcopos et Presbyteros ; de aliis vero sub hac generalitate loquitur: Vel universi honoratiores clerici, cum sublimi dignitatis apice sublimentur, actibus omnino renuncient seculi, et sacro electi ministerio repudient carnale consortium. Eadem depositionis poena imponitur in Concilio Wormatiensi, c. 9, et ad subliaconos extenditur. In Concilio autem Turonico, can. 20, praeter poenam depositionis, additur excommunicatio unius integri anni, his qui in hoc delicto inventi fuerint, et multa alia magna prudentia providentur ad observantiam hujus continentia clericorum. De quo etiam aliqua adduntur in Concilio Altisiodorensi , can. 20; ilia autem cautio mirabilis est, quam ante septingentos annos addidit Concilium Moguntinum, sub Arnulpho, c. 10, ubi interdicitur clericis habere mulieres in propris domibus, etiamsi maxime videantur omni suspicione carere.

19. Ex his ergo satis constat legem hanc communi ecclesiarum consensu fuisse in Occidentali Ecclesia receptam; eamdem vero a Sanctis Patribus Latinis ejusdem antiquitatis summis laudibus fuisse commendatam, intelligi facile potest ex Ambrosio, lib. 1 de Officiis, c. 50, ubisolum usque ad Diaconos hanc legem extendit, et fere omnibus rationibus et congruentiis supra tactis illam confirmat, quas brevius tetigit 1 ad Tim. 3, et lib. 5 Epistolar., epist. 25 , alias 82, ad Vercellensem Ecclesiam, ubi advertit Apostolum, 1 ad Tim. 3, et ad Tit. 1, non dixisse de Episcopo filios faciente, sed filios habente subditos cum omni humilitate, scilicet, si ante suam ordinationem ex unico conjugio illos habuerit. Praeterea Augustinus, lib. 2 de Adult. conjug., c. 20, continentiam clericorum aliis proponit in exemplum ; sunt autem valde notanda verba : Solems (inquit) eis proponere etiam continentiam ciericorum, qui plerumgue ad enmdem sarcinam subeundam capiuntur invili, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. VFaciunt enim haec verba ad difficultatem superiori capite tractatam ; significat enim Augustinus, etiamsi aliquis invitus ordinari compellatur, ad continentiam servandam obligari, neque hoc esse inconveniens per consecutionem quamdam , ut ibi explicavimus. Posset autem Augustinus exponideinvoluntario secundum quid, per importunas preces et populi desiderium, ut Ambrosius ; sic enim intelligendum videtur quod Augustinus subdit : Dicimus ergo eis (id est laicis): Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? Nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunguam antea cogitastis?

20. Eadem veritas traditur nomine Augustini in lib. Quaestionum ex utroque Testamento mixt., q. 127, in fine, et optimis moralibus rationibus hoc probatur. Idem sumitur ex Tertulliano, lib. de Exhortat, ad castit., c. S8, et lib. de Monogam., cap. etiam 8. Et ex Cypriano , epist. 62, ubi Diaconos computat inter eos qui se castraverunt propter regnum coelorum ; ergo a fortiori id supponit de Episcopo et Presbytero. TIdem saepe repetit Hieronymus, lib. 1 cont. Jovinian., et epist. ad Pamach., de eodem argumento, et lib. contra Vigilantium. Sumitur etiam ex Isidoro, lib. 2 de Divin. officiis, c. 5, 8 et 10, quod testimonium infra magis explicabimus. Est etiam optima historia , quam refert Gregorius Turonensis, lib. 4 Hist. Franc., c. 4, de Macliavo, fraire cujusdam comitis Dritannici, qui uxorem dimisit, et Episcopus ordinatus est; post mortem autem fratris, et regnum fratris, et uxorem, quam reliquerat, accepit; et propter eam causam ab Episcopis excommunieatus est. Quod est manifestum indicium, obligationem Episcopi abstinendi etiam a propria uxore, existimatam tunc fuisse gravissimam, cum nec regi post tantam rerum mutationem fuerit permissa.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14