Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Quae et qualis sit ac fuerit obligatio servandi castitatem in episcopis et presbyteris ecclesiae orientalis.

CAPUT XV. QUAE ET QUALIS SIT AC FUERIT OBLIGATIO SERVANDI CASTITATEM IN EPISCOPIS ET PRESBYTERIS ECCLESIAE ORIENTALIS.

1. Prima opinio docet solitos esse contrahere aatrimoniwn post ordinationem. — Superest ut de Crientalis Ecclesi:e consuetudine dica- mus; constat enim ex nunc et ante multos annos non esse observatum a Graecis, ut Episcopi vel Presbyteri a propriis uxoribus, si ante ordinationem illas habebant , quoad torum separentur ; quam consuetudinem licet Ecclesia Romana non imitetur nec laudet, non tamen vituperat ut malam, ut patet ex c. Cum olim , de Clericis conjug., et sumitur ex c. Quesitum, de Poenitent. et remission. Quando vero coeperit haec consuetudo, id est, an semper a principio Eeclesiae ita permissum fuerit in Graecia, vel potius prius viguerit consuetu - do servandi integram continentiam in graecis Sacerdotibus . postea vero paulatim ab ea integritate degenerasse , et priorem legem per contrariam consuetudinem fuisse remissam, inter modernos auctores catholicos controversum est. Quidam enim existimant nunquam fuisse consuetudinem in Ecclesia Graeca obligantem clericos in sacris ad non contrahendum matrimonium, etiam post ordinationem. Quod tenet Cajetanus, tom. 2 Opusc., tract. 271. Sed haec sententia communiter reprobata est, ut notavit Covarr., in 4, p.2, c.6,83; Palacios, in 4, d. 25, disp. 2, circa concl. 6; et ex dictis in praecedenti assertione constare potest illam sententiam falsam esse, magisque ex dicendis constabit. Cap. vero Aliter, d. 31, quo movetur Cajetanus, recte exponitur a glossa de copula, non de vinculo matrimonii, ut infra etiam ostendemus.

2. Secunda opinio concedit, quod wterentur propriis uxoribus antea ductis. — Alii ergo verisimilius docent nunquam fuisse in Ecclesia Graeca consuetudinem, ut sacerdotes abstinerent a propriis uxoribus, si prius eas haberent, sed solum ut, si non haberent, jam ordinati illas non acciperent; ita tenet Clitovseus, lib. de Contin. Sacerdot., c. 4, potestque opinio maxime fundari in historia Nicaeni Concili supra relata, quod cum Nicaenum Concilium vellet canonem de hac contirentia servanda condere , Paphnutius intercessit, et Concilio persuasit ne illud onus Sacerdotibus imponeretur, quam historiam refert Socrates, lib. 1, c. 8, in cujus relatione notanda sunt illa Paphnutii verba : llud satis esse, ut qui n clerum ante ascripti erant quam duaissent waores, hi secundum veterem Ecclesie traditionem deinceps a muptiis se abstinerent , non tamen quemquam ab illa, quam jam prius, cum laicus erat , ucorem duaisset, sejungi debere. Hla enim priora verba optime confirmant priorem assertionem , posteriora vero et tota historia, si vera est, optime confirmant hanc opinionem ; nam ex ea constat Concilii Nicaeni tempore non fuisse apud Graecos talem legem aut consuetudinem ; quod si tunc non erat, profecto verisimile est nunquam fuisse ; quod si etiam Concilium non est ausum illam ponere, plane etiam consequitur nunquam postea fuisse introductam. Rcfert autem eamdem historiam Sozomenus , lib. 1, c. 92; et Cassiodor., lib. 2 Tripartitae, c. 14; et Nicephor., lih. 8, c. 19; et ex codice Graeco Vaticano refertur in nova editione Concilii Nicaeni, a nostro Alphonso Pisano edita, lib. 3 in tin.; et in Decreto Gratiani recepta est, in c. Nicena, d. 31.

3. Confirmatur haec sententia ex Socrate, lib. 5, c. 21, referente in Thsssalia consuetudinem invaluisse , ut ibi qui clericus sit , si cum uxore, quam , cum esset laicus, ducebat, postquam clericus factus sit, dormiret, clericatu abdicatus sit, et subdit : Cum ommnes illustres Presbyteri in Oriente , et Fpiscopi eliam, modo ipsi voluerint, nulla lege coacti ab ucoribus abstineant ; nam non pauci illorum , dum Episcopatum gerunt, etiam liberos ec ucore legitima procreunt ; et postea subdit, in Macedonia et in Hellade, id est, Achaia , introductam fuisse camdem consuetudinem , quae in Thessalia ; loquitur autem Socrates de sua aetate, quae fuit quadringentesimo vigesimo anno, vel circa. Signum ergo est nec talem legem fuisse per Concilium Nicaenum positam , quod ante centum annos praecesserat, nec consuetudinem illam fuisse universalem in Graecia, sed potius has fuisse exceptiones particulares a contraria et generali consuetudines. Secundo confirmatur ex Gangrensi can. 4, ubi excommunicantur, qui se abstinent ab oblatione clerici conjugati, eo praetextu quod propter nuptias offerre non debent. Confirmatur denique ex l. Fwm qui, C. de Episc. et cler. , ubi ait non oportere ut sacerdotes relinquant uxores quas prius habebant ; intelligit autem non esse relinquendas etiam quoad torum, ut patet ex ratione quam his verbis indicat : llas etiam non velinquere castitatis hortatur affectio ; nam sensus esse videtur, propter earum castitatem servandam, non esse relinquendas quoad torum; alioquin non satis esset earum pudicitiae provisum, imo in majori periculo ambo relinquerentur , si cohabitare permitterentur, cum alias non possent licite copulari.

4. Tertia opinio asserit prioribus semcentis annis perfectam castitatem servasse. — Alii vero censent prioribus sexcentis annis Orien- tem, eamdem quam Osccidens servasse integram suorum Sacerdotum consuetudinem sub lege et obligatione abstinendi etiam a propriis uxoribus; postea vero consuetudinem illam paulatim fuisse remissam atque mutatam ; ita sentiunt graves scriptores nostri temporis: expresse Bellarminus, lib. 1 de Clericis, c. 19; idem sentit Caesar Baron., in Annal., 4 tom., an. 58, num. 18 et sequentibus; et Turrian., in lib. de VI et VII Synodo, et aliis locis supra citatis, qui ob eam rem historiam supra dictam de Paphnutio tanquam apocrypham refert, et in Socratem et Sozomenum, qui illam scripserunt, vehementer invehitur. Pisanus etiam ejusdem est sententiae, in annotatione quam addit in fine tertii libri Nicaeni ; non autem rejicit illam historiam, sed primo respondet Concilium Nicaenum non omnibus Sacerdotibus concessisse liberum usum conjugalem, sed illis tantum, qui tempore ordinationis suae votum continentiae non emiserunt. Secundo dicit non multum deferendum esse Paphnutio , qui in Meletii divisionem seu schisma incidit. Neutra vero responsio satisfacit ; non quidem prior, quia ex illa sequitur sufficienter quod prior opinio intendit, nimirum ante Concilium Nicaenum non fuisse in Oriente observatum, ut Episcopi in ordinatione sua promitterent continentiam a propria uxore, si illam prius habebant; neque etiam Concilium ordinasse ut postea illam promitterent ; ex quo sequitur, ut voluntarium illis fuerit eam servare, necne. Posterior etiam responsio male colligit, et sive Paphnutius postea fuit haereticus , sive non, parum refert; non enim consideramus qualis antea fuerit, sed quid tunc senserit, nec plus ei deferimus quam Concilium detulerit ; nec negari poterit quin tunc fuerit vir sanctus, et miraculis etiam illustris, et a Constantino imperatore in magna veneratione habitus, ut constat ex Rufino, lib. 1 Histor., c. 4 et 17; Theodoret., lib. 1 Hist., cap. 7; Nicephor. , lib. 8, cap. 14 et 19; deinde quod illi imponitur de lapsu in haeresim , viri pii et eruditi censent falsum esse ; credunt enim alium fuisse illum Paphnutium , cui lapsum illum attribuit Epiphanius , haeres. 68. Quod licet aliquibus videatur incredibile propter similitudinem in nomine, et quia uterque /Egyptius, et tempore Constantini fuit, nihilominus valde verisimile est, tum quia Paphnutius, de quo Epiphanius agit, anachoreta tantum erat, alter vero Episcopus; tum etiam quia Concilium Nicanum, ut Epiphanius significat , Meletianos damna- bat, cum tamen alter Paphnutius in eodem Concilio magnam habuerit auctoritatem.

5. Nihilominus dicti auctores supra sententiam suam ex eodem Concilio Nicaeno probare conantur, quia can. 3 sic statuit : Interdixit magna Synodus , non Episcopo, non Presbytevo, non Dincono, negue alicui omnino qui in clevo est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte aut matrem , aut sororem, aut amitaum, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiant. Ex hoc enim canone dupliciter colligunt non licuisse Sacerdotibus cohabitare cum uxoribus: primo, quia alias illae fuissent primo loco nominatae ; secundo, quia si uxores in propriis domibus habere possent, non posset eis prohibere quin alias etiam feminas in suis domibus haberent, quae pro uxoribus solent esse necessariae.

6. Verumtamen ex hoc decreto sincere intellecto nihil colligi potest, quia non de solis sacris ministris, sed de omnibus clericis loquitur dicens : JVec alicui omnino, qui in clero 651 ; quae verba addidit, postquam in partienlari nominavit Episcopum , Presbyterum et Diaconum ; unde non est dubium quin addita sint non solum propter subdiaconos, sed etiam propter omnes minores ciericos. Ergo cum omnibus aeque prohibeat feminarum consortium, vel minoribus etiam prohibet usum uxorum, quod nemo dicet, vel certe nec majoribus prohibet. Decretum ergo illud intelligendum videtur de clericis uxore carentibus; illis enim posset periculum, et aliis scandalum per suspicionem generari, si introductas haberent mulieres extraneas ; quae ratio in clericis conjugatis locum non habet. Atque ita exponere videtur decretum illud Basilius, ep. 17, dicens Concilium Nicaenum edidisse illum canonem propter honestatem caelibatus ; constat autem ex vi verbi tantum illum caelibem dici, qui non habet uxorem ; nam qui illam habet, etiamsi ab illa contineat, dicetur continens, non caelebs. Eadem expositio sumitur ex canonibus Trullanis 5 et 13, si recte expendantur. Atque eodem modo videtur intellexisse decretum illud Justinianus imperarator, in A4uthent. de Sanctissimis Episcop., S Presbyteris, collat. 9, sic enim ait: PresbyLteris autem, et Diaconis, et subdiaconas, et omnibus in clero conscriptis non habentibus uaores, secundum sacros canones interdicimus etiam nos secundum sanctarum regularum virtutem mulierem aliquam in propria domo superinductam habere ; tamen citra matrem, aut sororem, ault filiam. et alias personas, quue omnem suspicionem effugiunt. Unde idem Justinianus, in l. Eum qui, C. de Episcop. et cler., ubi sine illa limitatione de clericis loquitur, eas ctiam excipit, et in domibus clericorum habiiare permittit. Ac denique hoc ipsum sensit Fossius, in 9 canone, tit. 8, c. 14; nam justa has leges explicat decretum illud, quod babctur in tom. 6 Biblioth.

7. Melius potest probari illa sententia ex Patribus illius seculi, vel prope illum, quales sunt Cyrill. Hierosoly m., qui Cateches. 12, sic inquit : Qui apud Jesum bene fungitur sacerdotio, abstinet a muliere. Et Epiphan. , qui in Compend. doct., qua habetur proxime post haeresim 70, in fine, sic ait: Sanctum sacerdotium ut plurimorum est ea virginibus procedens; si vero non eg virginibus, aut em solitarian vitam degentibus ; sà vero non sufficerent ad minislerium, de his, qui contiuent a propris uazoribus, aut ab untus nuptiis viduitatem servantibus. Statim vero explicat sacerdotum nomine se comprehendere Episcopos, Presbyteros, Diaconos et subdiaconos, nam inferiores ait assumi etiam ex his, qui adhuc sunt in venerando concubitu. Idem etiam Epipnanius, haeres. 59, cum dixisset Ecclesiam non admittere ad sacerdotium bigamum, subdit : Sed et adhuc viventem, et liberos gignentem wnius woris virum non suscipit , sed ewn qui se ab una continuit, aut in viduitate viait , Diaconwun et Presbyterum , et Eyiscomun, et Hypodiaconuwm , maaime ubi sinceri sunt canones ecclesiastici. At dices mihi, omnino in quibusdam locis adhuc liberos gignere, et presbyteros, et Diaconos, et Hypodiaconos. At hoc non est jusmta canonem, sed juata hominuwm mentem, quae per tempus elanguit, e propter multitudinem, cum non inveniretur mnisteriwn. Nam quod decentius est, id semper Fcclesia per Spiritum Sanctum bene disposita videns, statuit apparere. Fuit autem Epiphanius non multo post Concilium Nicaenum, et significat jam tunc fuisse editos de hac continentia canones ecclesiasticos. Unde illi aequalis Chrysostomus, homil. 2 de Patientia Job: Oportet (inquit) sacerdotem omnà prorsus caslitate ornatum esse, ila ut nec unam habeat uuworem, scilicei, ad proprium munus uxoris. Idem significant his Patribus antiquiores, Origenes, homil. 23 in Num.; Eusebius, lib. 1 de Demonst. Esang., cap. 9; et Gregor. Nyssenus, lib. de Virginitate, in fine. Qui ompes cum Graeci sint, plane de moribus suae gentis testantur. Inter Latinos vero Hieronymus, contra Vigilantium in princ. : Quid facient (in- quit) Orientis Ecclesie, quid Egypli, et Sedis Apostolicee, quee aut virgines clericos accipiunt, ant continentes ; aul si uxores habuerint, marili esse desistunt ? Exin cpist. 50, infin.: Episcopi (ait), Presbyteri , Diaconi, aut virgines eli quntur, aut vidui, aut certe post sacerdotium n cetermm pudici. Quibus locis inter se collaus plane sentit Hieronymus eamdem fuisse Orientis et Occidentis consuctudinem.

8. Resolutio difficultatis. — Assertio prima: nisi vn ordinatione promisissent continentiam, ad illam non obligabantur. — Haec, quae pro hac posteriori sententia adducta sunt, ad minimum convincunt hanc continentiam sacerdotum omni tempore, et in universa Ecclesia fuisse probatam, et maxime commendatam. Qua vero necessitate imposita fuerit Sacerdotibus Orientalibus, priscis illis temporibus, non possum satis definire, quia fere omnia testimonia Patrum magis indicant commendationem et consilium, quam necessitatem, et ita non repugnant cum illa historia Paphnutii, quam non possum facile negarc. Videtur ergo mihi probabile primo, nunquam fuisse etiam Episcopos obligatos ad continentiam praedictam servandam, nisi illam in sua ordinatione promisissent. In quo omnes dicti auctores conveniunt: nam ctiam in Latina Ecclesia id observatum est, ut constat ex Grcgorio, lib. 1, epist. 82; et ratio est clara, tum quia continentia ex se est materia consilii, non praecepti, et ideo nemo est cogendus ad illam, sua voluntate non se obligando; tum etiam quia per matrimonium habet quis jus utendi propria uxore, et ideo si per voluntatem suam illi non renuntiet, non debet illo privari. Unde non sola promissio clerici, sed etiam voluntarius consensus uxoris necessarius erat, ut possent in toto separari quoad torum, etiam negando ei debitum. Sed hoc universale semper fuit in tota Ecclesia, et nunc etiam aliquando servandum est, ut infra dicemus.

9. Assertio secunda - continentia ab uaoribus regulariter servata fuit in Orientali Ecclesig. — Secundo censeo probabile, regulariter fuisse servatam continentiam in illis prioribus seculis, etiam in Orientali Ecclesia. Isto modao quod Episcopi regulariter neminem in sacris ordinare volebant habentem uxorem, nisi prius voveret continentiam de consensu illius ; qui autem conditionem acceptabant, postea tenebantur, et cogebantur illam servarc. Existimo etiam, per consuetudinem, vel per Concilia Provincialia, aut Nationalia im- positam. esse Episcopis praedictam quasi generalem regulam, quam in admittendis conjucatis ad sacros ordines observarent ; hoc enim totum videtur sufficienter colligi ex traditione et testimoniis dictorum Patrum. Acdo vero insuper, hanc regulam nunquam fuisse inter Graecos cum eo rigore intellectam et servatam, neque ita generaliter, sicut in Ecclesia Latina. Itaque, licet in aliquibus provinciis id servaretur, fortasse non in aliis, quia testimonia Patrum, licet probent priorem partem afhirmativam, non excludunt contrariam consuctudinem ab omni loco, et tamen ex alis decretis et historiis colligimus multos Episcopos loc non observasse, ut ex adductis pro coniraria opinione constat. Ad quod etiam facit, quod in canone 13 Trullano statuitur, ut a Presbyteris, et infra, non exigatur in ordinatione professio continentiae a propriis uxoribus, et allegatur ad hoc antiqua consuctudo ct regula, quae praeferenda dicitur consuetudini Romanae. Verum est tamen illos canones cum delectu esse recipiendos, et non habere auctoritatem canonum Concilii Generalis ; nihilominus in eis indicatur multorum kpiscoporum Orientalium judicium et consuetudinem fuisse, quam diximus.

10. Assertio tertia : luec obligatio vel non crat sub praecepto, vel em causa dispensabatur ab Bpiscopo. — Denique censeo, quantum ex modo loquendi dictorum Patrum colligere possum, etiam optimos et sanctiores Episcopos, qui in ordinandis clericis in sacris dictam cautionem adhibebant exigendi promissionem, vel non ex necessitate legis, sed ex majori decentia solitos fuisse id facere, vel certe rationabili occasione occurrente potuisse in eo canone dispensare, licite ordinando aliquem conjugatum nolentem promittere castitatem vel ab uxore sua quoad torum separari, ut, si essct penuria ministrorum, vel si persona propter alias egregias dotes naturae, doctrinae, et virtutis moralis censeretur Ecclesiae valde utilis. Hoc non censeo indigere nova probatione, sed sola considerationc eorum quae adducta sunit.

11. Conciliantur sententie supra positae. — Es his ergo facile unusquisque intelligere potest quo sensu accipienda sint omnia, quae pro utraque sententia adduximus, et quam facile conciliari possint. Intelligitur etiam quae differentia in hoc negotio fuerit inter Occidentalem et Orientalem Ecclesiam ; utraquc emnm continentiam bhanc maxime probavit ( quod satis nobis est ad damnandos hujus temporis haereticos); altter vero recepta est quoad necessitatem et obligationem, ut explcatum est, et notavit Stephanus Papa, inc. A liter, 31 d. Ex quo etiam sumi potest, in ipsamet Orientali Ecclesia fuisse in hoc*aliquam diversitatem inter Episcopum et Sacerdotem; nam ibi tractans de licentia Graecorum, solum usque ad Sacerdotes numerat; agens vero de obligatione Ecclesiae Latinee, ab Episcopis incipit, et ex nonnullis testimoniis citatis idem discrimen intelligi potest. Denique tota assertio secunda supra posita sufticienter ex dictis probata est, nam tanta varietas et tam antiqua, quanta in hoc negotio fuit, satis ostendit non fuisse hoc praeceptum Apostolicum, alioquin non tam facile fuisset variatum, et ideo etiam illi Patres, qui remissionem in servanda consuetudine hujus continentiae vel deplorant vel reprehendunt, non allegant praeceptum Apostolicum violatum, sed vel consuetudinem, vel canonem aliquem ecclesiasticum, et saepius ex sola rei decentia argumenta desumunt. Est ergo praceptum hoc ecclesiasticum, vcl votum, ut Concihum Tridentinum loquitur, sess. 24, can. 9, quod in Homana Ecclesia suam vim obtinet, ut constat ex toto titulo de Clericis conjug., non vero in Orientali, quae illud non admisit, ut dicitur in c. Cum olin, eod. tit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15