Caput 16
Caput 16
De obligatione servandi castitatem qua diaconi ac subdiaconi sunt astricti, ac de antiquitate illius.
CAPUT XVI. DE OBLIGATIONE SERVANDI CASTITATEM QUA DIACONI AC SUBDIACONI SUNT ASTRICTI, AC DE ANTIQUITATE ILLIUS.
1. Assertio prima - diacomss, si non habeat uaorem, obligatur ad non nubendum ; si vero habeat , ut ab illa abstineat. — Dico primo: diaconus etiam, cum ordinatur, si absque uxore sit, obligatur ad perpetuum caelibatum ; si vero jam erat maritus, obligatur ad perpetuam continentiam , etiam cum propria uxore, et utraque obligatio est antiquissima, quamvis prior universalior sit, et antiquior fuerit ac immutabilior. Circa primam partem de obligatione, non est necesse immorari , quia ex multis testimoniis supra adductis, et ex titulo de Cler. conjug., et ex dicto can. 9 Concilii Tridentini manifesta est, et a fortiori constabit etiam ex dicendis de subdiaconatu. Praecipue ergo ponitur haec assertio ad explicandam antiquitatem hujus obiigationis. Quam distinguimus in duas illas partes, scilicet, vel non contrahendi matrimonium post ordina- tionem, vel non utendi matrimonio prius contracto, quia in eis observari potest aliqua diversitas.
2. Probatur prima pars.—Primo ergo quoaad obligationem non contrahendi matrimonium , videntur diaconi semper fuisse fere aequales Sacerdotibus, et ostendi potest primo ex Paulo, 1 ad Timoth. 3, ubiin obligatione, seu decentia continentiae, diaconum conjungit Episcopo. Secundo, quia diaconatus semper reputatus est et vocatus in Ecclesia ordo sacer, cap. A multis, de JEtate et qualit., cap. Nullus, 60 d. ; sed ordo sacer semper fuit impedimentum ad contrahendum matrimonium , ut ex can. 27 Apostolorum, et ex aliis supra adductis colligi potest; atque hoc a fortiori constabit ex his quae in sequenti assertione de subdiaconatu dicemus.
3. Objectio. — Respondetur primo. — Secundo. — Objici vero potest, quia in Concilio Neocaesariensi, cap. 1, solum de presbytero fit mentio iu hujusmodi probibitione, cum tamen illud Concilium sit primum, in quo expresse reperitur ; ergo signum est, eo tempore non fuisse hoc prohibitum diaconis ; fuit autem illud Concilium receptum a Leone IV, in c. De libellis, d. 90. Dicet fortasse aliquis, Concilium illud Graecum esse, et juxta graecos mores permissum fuisse diaconis matrimonio copulari ; nam hoc etiam significavit Stephanus Papa, in cap. Aliter , d. 31. Hoc tamen, ita absolute et sine limitatione dictum, verum non est, ut constat ex Synodo Ancyrana, qua est antiquior Neocaesariensi, ut cum illa aeque recepta a Leone IV; illius autem decretum statim explicabimus. Praeterea, in can. 6 Trullano id statuitur, et citatur canon Apostolorum, et colligitur etiam ex Concilio Il Carthaginensi, c. 2, supra citato, et aliis supra adductis, et ex historiis etiam Nicephori, Socratis et Sozomeni supra citatis. Nec Stephanus Papa oppositum sentit, cum non solum de diaconis, sed etiam de Sacerdotibus loquatur ; copulari ergo anatrimonio, ibi non significat contrahere matrimonium , sed copulari in mairimonio , seu uti copula matrimoniali, ut ibi glossa adnotavit, et scholium additum in Gregoriana editione, et est communis expositio Hugonis, Archid., Turrecrem., et aliorum, qui afferunt alios textus, in quibus verbum copaulari, non vinculum, sed matrimonium significat, et in cap. Agathosa, ei cap. Priusquam, 21,q. 9, et c. Nosse, 30, q. 1, et inc. penult., d. 31. Sed, licet in his et aliis locis conjuges ipsi dicantur copulari, cum commiscentur , XVI. DE OBLIGATIONE SERVANDI CASTITATENM, ETC. tamen copulai matrimonio, raro invenietur sumptum in illa significatione ; hac autem phrasi utitur hic Stephanus Papa, et alia non minus difhicili, scilicet ; sortiri conjugium. Vel certe dici posset Orientales clericos et diaconos potuisse matrimonio copulari quoad vinculum, verumtamen priusquam sacrum ordinem reciperent, animo permanendi in illo conjugio, et usu ejus, etiam post receptum ordinem sacrum, quod in Ecclesia Latina nunquam licuit; hoc autem ita esse ex multis supra dictis aperte constat.
4. Instantia.— Solutio. — Dices: si licebat eo animo copulari matrimonio, ut posset quis post diaconatum susceptum, usum ejus habere, cur non licuisset etiam ipsum matrimonii vinculum post diaconatum contrahere? nam ipsum vinculum per se non habet specialem indecentiam, nisi propter usum, et propter alia humana onera quae secum affert. Respondeo argumentum hoc ostendere Ecclesiae Latinae eonsuetudines in hac parte prudentiores et rationabiliores fuisse, et inter se magis conformes. Responderent tamen Graeci, ante matrimonium contractum merito posse promissionem caelibatus postulari, post matrimonium vero durum esse conjuges separari; et ideo vel conjugatos ordinandos non esse, vel, si ordinentur, in suo statu esse relinquendos.Quidquid vero sit de ratione consuetudinis quoad omnes partes ejus, quod tamen servata semper fuerit quoad eam partem, ut post receptum ordinem sacrum non liceat uxorem ducere, certum est. Et ad Concilium Neocaesariense dicendum est, vel Presbyteri nomine intelligi quemlibet clericuin in sacris, vel (quia in lege poenali dura est ampla interpretatio) dici potest, ibi solum esse impositam poenam Presbyiero, non quia omnibus inferioribus liceret, sed quia in Sacerdote illud peccatum gravius est, magisque scandalosum.
5. Diaconi ex dispensatione ctiam ordinabantur, quamnois nollent abstinere a futuro maí trimonio.—bixi vero diaconos in hac prohibitione fuisse fere aequales sacerdotibus, et non simpliciter fuisse aequales, non solum propter differentiam in poena depositionis juxta dictum canonem Concilii Neocaesariensis, sed maxime propter canonem 10, alias 9, Concili Ancyrani, qui sic habet : Diaconi quicumque ordinantur, sà in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes, velle se habere uwores, nec posse sc continere, hi, si postea ad nuplias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his Episcopus lientiau dedit ; habewar in cap. Dia- coni, d. 28, propter quem Cajetan., t. 1 Opusc., tract. 27, absolute dicit in Occidentali Ecclesia diaconis fuisse olim permissum matrimonium contrahere. Sed neque ibi est concessio absolute, sed sub ea conditione, si protestatus esset, et Episcopus consentiret, neque decretum illud indicat consuetudinem Occidentalem, sed Orientalem, cum illud Concilium Orientale sit.
6. Ex illo ergo canone recte probatur limitatio posita; nam inde constat in Orientali Ecclesia non fuisse semper inviolabiliter hoc servatum, ut diaconi manerent impediti ad contrahendum postea matrimonium, quia si nolebant promittere continentiam, semper cogcbantur, sed poterat Episcopus eos sine tali voto ordinare, quamquam verisimile sit hoc non fuisse omnino liberum Episcopo, sed ex magna et urgenti causa ; quod tamen in sacerdotali ordine nunquam licuisse videtur. Posset autem aliquis textum illum exponere non de contractu, sed de usu matrimonii ; sed difficilis est expositio, nam verba illa, velle habere ucxorem, et, venire ad muptias, aperte significant vinculum matrimonii. Et ita exponunt omnes Canonistae ; addunt vero ex vi hujus canonis non fuisse simpliciter validam nec justam illam licentiam datam ad Episcopo, sed solum quoad hunc effectum, ut talis diaconus non excludatur a ministerio propter matrimonium postea contractum, quia praetextu licentiae illud contraxerunt. Nihilominus tamen aiunt non potuisse contrahere, et separandum fuisse ab uxore, quia vel ratione subdiaconatus praecedentis jam erant prohibiti, vel quia suscipiendo diaconatum, tacite recesserunt a protestatione. Ita glossa, Hugo, Turrecrem., et alii.
7. Hic vero sensus non solum non habet fundamentum ex textu, verum etiam illi aperte repugnat ; nam in eo evidenter supponitur liberum fuisse illi, qui ordinabatur, protestari aut tacerc; et inferius dicitur, eum, qui tacebat, eo ipso profiteri continentiam ; ergo de illo, qui protestabatur, sentit illam non promisisse, quod a fortiori supponit de diacono, alias protestatio fuisset ridicula, nec ratione illius censendus esset Episcopus dare licentiam. Et haec ratio etiam probat falsum esse, quod accipiendo ordinem censebatur recedere a protestatione : nam Concilium potius dicit ipsum Episcopum censeri dispensare, ut diaconatus recipi posset sine promissione castitalis. Melius ergo Bellarminus, lib. 1 deCler., c. 19, simpliciter intellexit textum ilium, ut so- nat, eum, scilicet, qui tunc protestabatur, potuisse postea ducere uxorem, et valide et licite, quia veluii sub ea conditione et dispensatione Episcopi ordinabatur, et propterea non separabatur a ministerio ob eam causam ; an vero admitteretur ad usum ordinis, etiam permanendo in usu conjugali, in eo textu nihil dicitur vel excipitur, sed soium dicitur, in má inisterio maneat, et ideo judicandum erit juxta ea quae supra dicta sunt de consuetudine abstinendia propriis uxoribus; quantum vero colligi potest ex illo textu, verisimilius est simpliciter et absque onere separationis fuisse admutendum ad ministerium, ad quod ex vi ordinationis acquisivit jus sine ulla promissione continentiae, hanc enim vim habebat protestatio, ut ibi clare supponitur. Jure autem semper fuit in Ecclesia servatum, ut nullus clericus cogatur ad eam continentiam servandam , quam in sua ordinatione pon promisit.Ille vero canon postea fuit derogatus saltem a tempore sextae Synodi, ut statim ostendemus ex can. 6 Trullano; jam ergo illa protestatio locum non habet etiam in Ecclesia Graeca.
8. Probatur secunda pars assertionis de continentia ab uvore. — De altera parte hujus continentiae, quae est a propriis uxoribus ante ordinationem susceptis, quod attinet ad Ecclesiam Orientalem, nihil dicam, quia nihil novi occurrit, praeter ea quae de Presbyteris dicta sunt ; nam Patres ibi citati Presbyteris semper adjungunt Diaconos, nec invenio quoad hoc aliquod discrimen inter eos fuisse, praeter illud quod ex dicto canone Ancyrano colligitur. In Occidentali autem Ecclesia, licet canones statuentes hanc continentiam sint satis antiqui, an vero fuerit perpetuo servata a temporibus Apostolorum , dubitari potest; nam in Concilio Arausicano I, can. 22, sic dicitur : Deinceps non ordinentur diaconi conjugati, uisi qui prius conversionis proposito professi fuerint castitatem ; ubi expendo particulam illam deinceps, indicat enim antea non fuisse talem legem. Unde in Concilio Arelatensi II (quod antiquius est), can. 2, solum de Sacerdotibus simile quid statuitur, et non additur particula deinceps, nec significatur esse jus novum, sed antiquum. Nihilominus ex Concilio Carthaginensi Il (quod antiquius est est Arausicano, et non multum post Concilium Arelatense ), can. 2, oppositum colligi potest, nam ibi etiam de diaconibus illalex statuitur, sub illis verbis : Ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servacit antiquitas, ec. Praeterea multum etiam favent Concilia Eliberli- num, et Toletana, et antiquiorum Patrum testimonia supra citata. QOuare probabilius videtur hanc consuetudinem semper servatam fuisse in Ecclesia saltem Romana, et in toto Occidente, saltem majori ex parte, et praecipue in Hispania et Africa, propter decreta supra citata. An vero in caeteris provinciis omnibus ita fuerit inviolabiliter observatum, certo affirmare non possum.
9. Contra hanc vero partem, et omnia supra dicta de Presbyteris et Episcopis, objici potest canon. 5 Apostol., qui sic habet : Episcopus, vel Presbyter, vel diaconus, uaorem suam ne epiciat rehgionis pratextu. Ad hoc aliqui libere respondent, negando hunc canonem ut apocryphum ; habet tamen commodam expositionem, quia non prohibet ibi continentiam ab uxore, sed ne ita abjiciatur ut nulla cura et providentia illius habeatur ; sicut ergo 1 Timoth. 3, de Episcopo dicitur, ut si habeat filios, illos habeat subditos cum omni castitate, ita ille canon habenti uxorem praecipit, ut illi provideat, et, si necesse sit, illius curam habeat, juxta id 1 ad Timoth. 5: Si quis suorum et maaime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Quam expositionem indicavit Gregorius, dicens hoc esse commendatum Sacerdotibus, ut uxores, quas caste debent regere, non relinguant ; co tamen tempore tantam fuisse virtutem Sacerdotum, ut eis permitterctur cohabitatio cum uxoribus, etiamsi accessus ad illas non esset permissus ; postea vero propter periculum, etiam cohabitatio prohibita est. Et ita intelligendum puto canonem 12 sextae Synodi. Et optime id disposuit et declaravit Gregorius, lib. 7, Indict. 2, epist. 39.
10. Assertio secunda : continentia subdiaconi est antiquissima. — Dico secundo : continentia subdiaconorum etiam antiquissima est, non vero aequaliter cum superioribus. Prior pars ex his quae in secunda assertione dicta sunt, facile colligitur, ibi enim multa testimonia de sbdiaconis attigimus, et cum posterior parte magis declarabitur. Ut ergo totam conclusionem probemus, distinguamus duas illas partes continentiae, sicut in aliis fecimus. Et primo, quod subdiaconus jam ordinatus duccere uxorem prohibeatur, in Ecclesia Latina semper servatum fuisse, eadem testimonia supra adducta ostendunt ', neque quoad hoc invenio aliquam diversitatem vel in decretis, vel in Patribus Latinis. Et in Concilio Romano sub Sylvestro, c. 8, invenitur expressa haec prohibitio. Addo praeterea quoad hanc partem idem videri judicium de Ecclesia Graeca, siquidem 27 canon Apostolicus, qui provectos ad clerum ultra gradum lectoris prohibet uxores accipere, sine dubio subdiaconos comprehendit ; et ita expresse explicatur et recipitur in can. 6 Trullano, post sextam Synodum, ac fortasse ad illum canonem Apostolicum allusit Epiphanius, haeres. 59, cum dixiv, hypodiaconum, vel clericum superiorem etiam ea propria uaore liberos non suscipere, uli sinceri sint canones ecclesiastici ; et infra addit, contrarium abusum non esse juxta canonem ; et ex eodem, in Compend. doctrinae, sumitur expositio alterius partis illius canonis apostolici, nempe sub lectoris et cantoris nomine excludi omnes minores ordines. Imo Justinianus imperator, in 1. Multa magis, C. de Episcop. et cler., videtur illum canonem tacite referre, et ita interpretari. Denique Sozomenus et Nicephorus, dum referunt historiam Paphnutii supra tractatam , subdiaconum numerant inter eos, qui post ordinationem uxorem accipere non poterant, etiam ante Concilium Nicaenum, et ita etiam refertur in cap. JVicena, 31 d., quamvis Socrates, referens illam historiam, subdiaconum non adjungat ; sed ille prius generatim dixit, ordinatos in sacris , et postea adhibet cxempla, in quibus non semper oportet omnia numerare ; alii ergo supplerunt quod ipse omisit. Tandem quoad hoc nullam invenio differentiam inter diaconum et subdiaconum in antiquis historiis, aut decretis.
11. Objectio. — Objici vero potest Urbanus I, in cap. ult., d. 60, ubi solum dicit presbyteratum et diaconatum appellari ordinem sacrum : JVam hos solos, inquit, primitica legitur halwisse Heclesta, scilicet tanquam sacros, ut recte glossa notat, nam absolute subdiaconos etiam habuit. Sed ordo sacer ille dicitur, qui impedit matrimonium postea contrahendum ; ergo in primitiva Ecclesia, et usque ad tempora Urbani 1, subdiaconatus non afferebat secum hanc obligationem non ducendi uxorem. Et confirmari potest, nam Alexander III, in c. Episcopus, de Praeben., praecipit ut, si Episcopus sine certo titulo aliquem in diaconum vel Presbyterum ordinaverit, illum alat, donec de sufficienti beneficio illum provideat, qui non sine causa subdiaconum praetermisit ; illa autem esse potuit, quia subdiaconus nondum constituebatur in ordine sacro, vel matrimonium conirahere impediebatur.
12. Responsio. — Propter primam objectionem existimare posset aliquis, hanc obligationem npon fuisse annexam subdiacoratui usque ad tempora Urbani H (id est, ab anno 1088), nam ab eo coepit subdiaconatus inter sacros ordines computari, ut refert Innocentius IIL, in cap. A multis , de Astate et qualitate, et sumitur ex cap. Erubescant, d. 32: Erubescant, inquit Urbanus H, impii, et aperte intelligant judicio Spiritus Sanctà eos, qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, nisi mulieres abjecerint, et caste viverint, escludendos ab omni eorumdei graduwm dignitate ; et idem sumitur ex cap. JVemo, cad. d. Verumtamen haec responsio probari nullo modo potest, nam indubitatum est continentiam fuisse annexam subdiaconatui longe ante tempora Urbani Il ; nam ctiam Innocentius IlI, in dict. cap. A multis, saltem usque ad tempora sextae Synodi et Gregorii I, illam revocat. Fortasse tamen verum est, quod ad usum vocis attinet, non inveniri subdiaconatum vocari sacrum ordinem in decretis Pontificum ante Urbanum Il, et hoc videtur insinuasse Innocentius Ill; tunc tamen denominatio sacri ordinis non sumebatur ex co quod impediret matrimonium, sed speciali habitudine ad Eucharistiam , et ad verbum Dei, quae sunt res maxime sacra ; diaconatus ergo (ut superiora omittamus ) semper reputatus et dictus fuit ordo sacer, quia ad diaconum ex officio spectat praedicare Evangelium et proximum ministerium in actione sacra, ut late explicat Isidorus, in cap. 4, d. 25, et olim etiam aliquando Eucharistiam populo ministrabat, ut sumitur ex Concilio Nicano, can. 14, et alibi latius diximus: subdiaconus vero nunquam potuit Eucharistiam attingere, vel Evangelium proponere ex officio, et multo remotius sacerdoti sacrificanti ministrat, et ideo olim fortasse ejus ordo sacer non appellabatur. Nibilominus tamen Concilium Tridentinum, sess. 93, cap. 2, dicit subdiaconatum a Patribus et sacris Conciliis inter majores ordines fuisse relatum, indicans ab initio icclesiae ita fuisse observatum. Indicaturque ab eodem Urbano I, in dict. cap. Nullus; nam, licet illum non faciat aequalem aliis ordinibus, quos sacros vocat , indicat nihilominus esse dignum speciali praerogativa , quia et ipsi, inquit (scilicet subdiaconi), altaribus uánistrant ; propter hanc ergo causam annexam habuit dictam praerogativam castitatis, etiam tunc quando tunc quando sacer non appellabatur.
13. Satisftt objectioni. — Ex quo manifestum est Alexandrum IlI in alio loco non omisisse subdiaconum, eo quod semel ordinatus non prohibeatur a nuptiis; nam hoc de tempore Alexandri IIl nemo suspicari potest, neque quia itempore Alexandri subdiaconatus non reputaretur sacer ordo, cum Urbanus II multo fuerit antiquior, et utrumque aperte sumitur ex eodem Alexandro III, in cap. 1 et 2, de Cleric. conjug.; nam quos in 1 cap. vocaverat subdiaconatum et superiores ordines, in 2 vocat ordines sacros, et illos dicit matrimonium subsequens impedire, et clericis conjugatis non esse tribuendos. lIgitur in alio textu vel casu subdiaconum praetermisit, in diacono illum subintelligendo, ut ibi volunt gloss. et Doctores; vcl certe tunc ipse noluit illud gravamen Episcopis imponere, nisi pro illis ordinibus, postea vero Innocentius IlI illam legem simplicius et maxime absolute proposuit in capit. Cum secundum Apostolum, de Praeb.
14. Quid dicendum circa continentiam subdiaconi ab uaore prius habita. — Superest dicendum de altera parte hujus obligationis, quae ad hoc spectat, ut prius conjugati, et postea subdiaconi ordinati, ab uxoribus separentur. In quo nihil etiam novi dicendum occurrit quoad consuetudinem Ecclesiae Orientalis ; nam omnia superius dicta de Sacerdotibus et diaconis, majori ratione in subdiaconis locum habent; nam etiam ex illis Patribus, qui de consuetudine antiqua Orientalis Ecclesiae testificantur, Origen., Greg. Nyssen., Cyrill. Hierosoly m., et Chrysost., solum de sacerdotibus loquuntur. Hieronymus vero, 1 contra Jovinianum, usque ad diaconos tantum numerat ; solus Epiphanius etiam subdiaconum adjungit, quod est signum tunc etiam fuisse consuetum saltem in aliquibus provinciis vel episcopatibus Orientis, ubi rigor disciplinae ecclesiasticae exactius servabatur, professionem hujus continentiae etiam a subdiaconis fuisse solitam postulari. Unde Leo Papa, epistol. 84, alias 82, ad Anast., c. 4: Nec subdiaconibus (inquit) eonmubium carnale conceditur , ut et qui habent. sint tanquam mnon habentes, et qui 0n, bhabent, permaneant singulares. Quod dixit Leo Papa, ad graecum Episcopum scribens, non tam (ut existimo) praeceptum et generalem obligationem universo Orienti imponere intendens, quam Romanam consuetudinem declarans, et ad eam imitandam Graecos exci- tans, ut indicant illa praecedentia verba : Ad eahibendam tamen perfectam continentie puritatem, etc.; et illa sequentia: Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo, etc.
15. Heec continentia non fuit semper servaia. — Nec solum in Eeclesia Orientali, verum etiam in Occidentali non fuit semper et in omni loco haec consuetudo inviolabihter servata, etiam ante Leonem Papam, ut constat manifeste ex Concilio Carthagin. li, c. 2, ubi tres tantum gradus ait habere annexam hanc obligationem castitatis, Episcopos, Presbyteros et diaconos. Addit vero, vel qui sacramenta contrectant ; per quae verba subdiaconos etiam intelligit glossa , in cap. 3, 84 d. Sed videtur repugnare prioribus verbis, et ideo potius illam esse declarationem ministerii diaconi. Quod clarius patet ex Concilio Carthagin. V, can. 3; et habetur in cap. 4, ead. d. 84, ubi usque ad diaconos tantum in ea prohibitione comprehendit, et subdit, caeteros autem ciericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiam consuetudinem observari debere. Idem constat ex Gregorio, lib. 1, epistol. 42. nam in Sicilia conjugati ordinabantur subdiaconi, non promissa continentia a propriis uxoribus, qui postea prohibebantur ad illas aecedere. Respondet autem Gregorius id esse durum, ct-ideo statuit, u£ a praesenti die omnibus Episcopis dicatur, ut nullum subdiaconum facere prasumant , nisi qui se victurum caste promiserit. De illis vero qui ordinati fuerant sine promissione, si continere noluerint, solum dicit non fuisse ad sacros ordines promovendos; ubi etiam obiter espendo, non comprehendere subdiaconatum sub sacris ordinibus : in libro autem 3, epist. 34, eamdem historiam repetens, ait, illos subdiaconos, si continere noluerint , neque ad ministrandum in proprio ordine fuisse admittendos; in utroque autem loco supponit in Romana Ecclesia hujusmodi continentiam semper servatam fuisse. De Hispania etiam id satis probant, quae supra ex Concilio Elibertino et Toletanis adduximus, et quod Isidorus ait, lib. 1 de Divin. Offic., c. 9, de subdiaconis loquens: Piacut Patribus ut, qui sacra ministeria contrectant, casti sint, et contiuentes ab uzcribus; in quibus verbis ratio notanda est, nam in illa siguificat Isidorus subdiaconatum jam tunc coepisse repntari ordinem sacrum. Atque ita fortassc intelligenda sunt illa verba Concilii Carthagin. HI, c. 2: Placet ut Episcopi, Presbgleri et diaconi, vel qui sacramenta contrectant, nam hoc quartum membrum forte pro subdia conis positum est, licet verba omnino non cogant. Ita etiam explicari possunt verba ilia Concilii Taurinensis, can. 7: Qui in ministcrio gemterint filios, ad majores gradus ordinum non promoveantur, nam sub his verbis ctiam subdiaconatum comprehendi, ex verbis Concilii Tridentüni supra citatis, probabiliter colligo. Idem denique affirmant multa posteriora Concilia, quorum verba supra citavimus, ct plura videri possunt apud Gratianum, d 32, prasertim cap. Eos qui, ei cap. Eru^escant. Atque hac de tota hac traditione sufficiant, non enim occurrunt objectiones alieujus momenti, et de his quae sine fundamento haeretici multiplicant, videri potest Bellarminus, loco supra citato.
On this page