Caput 17
Caput 17
Utrum obligatio servandi castitates in clerico in sacris oriatur ex voto, an ex solo praecepto ecclesiastico.
CAPUT XVII. UTRUM OBLIGATIO SERVANDI CASTITATES IN CLERICO IN SACRIS ORIATUR EX VOTO, AN EX SOLO PRAECEPTO ECCLESIASTICO.
1. Ratio dubitandi pro parte asserente non provenire eu voto. — hatio dubitandi est, quia propriuimn votum non est sine propria et speciali intentione ac voluntate voventis sed haec obligatio non pendet ex voluntate psopria ejus qui obligatur; ergo non est obligatio voti, sed praecepti ab Ecclesia impositi. Minor declaratur, quia, licet is, qui ordinatur, non habeat intentionem promittendi, imo quamnvis habeat propositum non se obligandi, nec vovendi, nihilominus obligatus manet ad servandam castitatem; ergo. Dices, hoe ipso, quod habet voluntatem suscipiendi ordinem, habere etiam voluntatem vovendi et se oblicandi. Sed contra, quia, licet hoc possit esse verum de voluntate unphcita, quando bona fide ordo suscipitur secundum Ecclesiae statuta, non vero quando per contrariam expressam voluntatem exciuditur quidquid in expresso objecto poterst implicite contineri; quod contingit, quando quis habet expressam voluntatem non se obligandi, ueque assumendi, quantum in se est, onus aliquod ab Eecclcsia impositum, praeter ipsos ordines. Nam ordo et obligatio castitatis diversa objecta suut, et non sunt ex natura sua connexa; ergo potest voluntas unum ab alio separare, et iunc neque implicite, neque explicite potest dici velle unum, quamvis aliud velit; ergo voluntas suscipiendi ordines non potest esse suiü- ciens ad vovendam castitatein, neque implicita voluntas ejus, quando cum illa simul habetur voluntas explicita non vovendi, neque se obligandi. Quod autem in eo casu sic ordinatus obligetur ad castitatem servandam, patet ex effectibus, quia si matrimonium velit contrahere, non poterit nec licite, nec valide; ergo specialiter prohibitus est matrimonium contrahere ; ergo multo magis consummare; ergo et quemcumque alium turpem actum efficere.
2. In contrarium autem est, primo, quod plura Concilia et decreta proxime ante citata non aliter obligant clericum ad servandam castitatem, quam interveniente ipsius promissione; eos autem, qui non promiserunt, obligari nolunt. Secundo, quia observantia castitatis, in materia ex natura sua non mala, est materia consilii, non praecepti ; non potest igitur poni sub obligatione, nisi interveniente propria hominis promissione. Tertio, quia alias peccatum clerici contra castitatem non haberet duas speciales malitias, unam contra castitatem, aliam contra religionem, quia haec posterior solum esse potest, quatenus est contra votum; nam, licet darcmus Ecclesiam addidisse in hac parte aliquam prohibitionem clericis, illa non adderet obligationem diversae speciei, sed intra eamdem obligaret, sicut obligant alia ecclesiastica praecepta. Quarto, quia si quis ordinetur ante usum rationis, non manet postea obligatus ad servandam castitatem, etiamsi vere ordinatus maneat; cujus ratio solum esse videtur, quia tunc non habuit sufficientem usum rationis ad vovendum. Et idem est de illo qui invitus ordinatur.
3. Propter haec diversae sunt Theologorum sententiae. Quidam censent hoc non esse proprie votum, sed Ecclesiae statutum. Quod sentit Scot. , in 4, d. 37, q. unica ; Soto, 7, de Justit., q. 2, art. 5, in fin.; et Arboreus, lib. 5 Theosophiae, cap. 7, quamvis hi auctores interdum appellent votum , interdum Ecclesiae statutum. Nec multum discordat Paliud., in 4, d. 35, q. 2, divisione 6 et 7; dicit enim votum clericorum esse votum praesumptum, potius quam verum, et ideo qui suscipit ordinem sacrum sine intentione se obligandi, nihilominus obligari vi statuti et non voti: Sed quia (inquit) boc statutum est, quicumque suscipit ordinem , praesumitur consentire in eo quod est annegwm ordini, et propter hoc dicitur esse volum, cum sit magis statutum. Eamdem sententiam videntur sequi multi Canonistae, qui docent accessum clerici ad solutam esse tantum simplicem fornicationem, quos refert Sancius, lib. 7, disp. 27, num. 21; sequitur expressius Valent., tom. 4, tract. de Sacrament. Ordinis, disp. 9, q. 5, punct. 5, 8 1. Et Guttier., Quaest. Can., lib. 2, cap. 7, num. 45. Alii vero communiter censent hanc obligationem esse ex vero ac proprio voto. Hoc sentit seu supponit D. Thom. 2. 2, in hac q. 88, art. et 11; et Cajetan. ibi et interpretes, et idem Cajetan., tom. 1 Opusc., tract. 27. Idem sentiunt alii Theologi in 4, d. 37 et 38; docet praeterea Abulens., capit. 5 Matth., q. 200: Waldens., de Sacramental., cap. 66, num. 2; Castro, lib. 13 Advers. haereses, verbo Sacerdotium, haeres. 4; Cardin. Tol., lib. 4 Sum., cap. 17, num. 21; et Cardin. Bellarm., lib.1 de Matrim., capit. 21; Azor, tom. 1, lib.7 Inst. Moral., cap. 12, q. 6; Henriquez, lib. 10 de Sacramento Ordinis, capit. 14, num. 7; Vasquez , tom. 3, in tertiam partem, disp. 246, cap. 3, et disp. 147, cap. 7. et alii plures, quos refert ac sequitur Sancius, lib. 7 de Matrim., disp. 27, num. 10. Atque haec posterior sententia in rigore verior est; prior etiam aliquid verum continet; quia tamen fortasse in re non dissentiunt, vel de modo tantum loquendi disputant, distincte et sigillatim explicare oportet omnia, quae hic desiderari possunt, et in argumentis positis tanguntur.
4. Primo ergo certum existimo intentionem Ecclesiae esse, ut is, qui sacrum ordinem voluntarie suscipit, votum castitatis emittat, et ad hoc obligare sic ordinatum, quod recte facere potest. Tota haec conclusio colligitur aperte ex tota traditione adducta capitibus praecedentibus, praesertim ex Gregorio, lib. 1, epist. 42, ubi et negat obligare sese ad castitatem subdiaconos, qui eam non promiserunt, et praecipit ut deinceps non ordinentur , nisi qui eam promiserint. Sic etiam in Concilio Arelatensi II, cap. 2, postulatur promissa conversio, et in Concilio Toletano II, c. 1, dicitur interrogandos esse clericos in minoribus constitutos, an velint castitatem promittere, et sic esse ad superiores ordines admittendos. Sic etiam in Concilio Arausicano I, can. 22, dicitur : JVisi quà prius conversionis proposito professi fuerint castitatem ; et multa similia invenientur in locis ibi citatis. Praeterea idem colhgitur ex cap. Unico, de Voto, in 6, ubi duplex dicitur esse votum solemne, unum solemnizatum per susceptionem sacri ordinis, alterum per professionem religionis ; nam ibi aperte supponit Pontifex tam proprium votum esse emittendum in susceptionc sacri ordinis, sicut in professione religionis. Et idem fere habet Joannes XXH, in Extravag. Antique, de Voto. Idemque supponunt omnes Doctores diidentes votum in simplex et solemne, et solemne in praedicta duo membra.
5. Ex his ergo satis constat hanc esse intentionem Ecclesiae. (uod vero consequenter illa obliget ad hoc votum emittendum, constat tum ex isdem ecclesiasticis decretis, tum etiam ratione, quia alias ejus intentio esset inefficax ad obtinendum effectum intentum. Denique, quod Ecclesia possit hanc obligationem imponere, supra declaratum sufficienter est, quia non imponit absolute et simpliciter tale onus, sed sub conditione, seu conventione voluntaria , quae justa est, et ideo obligat vel ex obedientia, vel ex justitia eum qui ordinem suscipit, ad conditionem implendam. sub qua ad illum admittitur. Dices : eadem ratione posset Ecclesia immediate obligare sua lege ad servandam castitatem eum qui ordinem vult suscipere absque aliqua promissione ipsius ; quia, licet lege absolute lata non possit Ecclesia obligare ad servandam castitatem, tamen lege quadam conditionata, et pendente ex voluntaria conditione, videtur posse obligare eum, qui talem statum seu ordinem vult suscipere. Respondeo concedendo non deesse in Ecclesia potestatem hanc, ut argumentum probat, et quia nulla est ratio, cur Ecclesia non possit hanc continentiam imponere , ut necessariam dispositionem ad tale munus et ministerium, praesertim cum non absolute tale munus praecipiat, sed volenti illud suscipere tale onus imponat. Nihilominus potius voluit Ecclesia mediante voto hanc obligationem imponere, et ad ipsum votum implendum obligare, ut sacratior, et quodammodo immobilior esset obligatio , ut alia argumenta posteriori loco facta ostendunt. Et potest ulterius ita declarari ; nam si obligatio haec tantum esset ex praecepto Ecclesiae, majori facilitate posset per illius dispensationem auferri, et dispensatio sine causa data valida esset, quamvis illicite daretur ; interveniente autem voto, et difficilior est dispensatio, et sine causa data non tenet, juxta superius dicta, quae inferius ad rem praesentem accommodabimus.
6. Hoc votum saltem implicite fit ab ordinato, si non eacluditur, sed bona fide suscipitur ordo. — Secundo dicendum est, hoc votum licet explicite non fiat ab eo qui ordinatur, implicite fieri, eo ipso quod non excluditur, sed bona fide ordo suscipitur animo parendi Ecclesiae in eo statu suscipiendo; ita sentiunt omnes auctores citati, et sufficienter probatur ex usu Ecclesiae, et ex adductis decretis, et ex ratione supra insinuata. In principio enim, quando hic mos coepit introduci , et nondum erat per modum legis receptus, necessarium erat ut, qui ad primum ordinem sacrum admittebantur , admonerentur an vellent castitatem profiteri, et alio modo non fore admittendos, ut ex dicta epistola Gregorii manifeste constat; et tunc consensus ordinandi erat quaedam voti emissio satis manifesta; at vero nunc eadem fere admonitio praemittitur in ordinatione subdiaconi ; ergo ipsa voluntaria talis ordinis susceptio est etiam quaedam voti emissio , quamvis in illa admonitione, prout nunc fit, non fiat expressa mentio promissionis aut voti. Verba autem ex Pontificali sunt: Considerare debetis attente , quod onus hodie ultro appetitis ; hactenus enim liberi estis, lacetque volis pro arbitrio ad secularia vota transire; quod si hunc ordinem susceperitis , amplius non licebit a proposito resilire, sed Doo, cui servire regnare est, perpetuo famulari, et castitatem servare oportebit. In his ergo verbis nihil de promissione expresse dicitur; tamen quia haec est intentio Ecclesiae , ut supra vidimus, et juxta Ecclesiae intentionem acceptantur, id satis est. Imo, licet admonitio non ita expresse fieret, vel licet aliquis per saltum diaconatum acciperet, votum nihilominus implicitum emittcretur , quia postquam lex illa satis stabilita et nota est, ipsamet admonet omnes, sacros ordines suscipientes, sub qua conditione vel onere admittantur ; et ideo, eo ipso quod juxta leges ecclesiasticas ordinari volunt, sufficienter vovent implicite , etiamsi expressum actum promittendi non eliciant. Et confirmatur a simili, nam votum solemne religionis interdum fit implicite per professionem tacitam, ut ex jurc constat ; ergo et votum ordinis poterit ita fieri. Tandem confirmatur, quia alias peccarent omnes qui ordinantur in sacris, si non expresse emitterent castitatis votum. Consequens est satis absurdum, tum quia est contra communem sensum, et usum fere omnium, etiam prudentum et timoratorum ; tum etiam quia nullum de hac re praeceptum ostendi potest. Alias deberet tale votum non solum interius concipi, sed etiam exterius expresse proferri, quia Ecclesia non praecipit actum mere internum ; imo, cum votum sit solemne, deberet publice fieri in manibus Pralati , quod tamen non fit. Ita ergo voluntaria susceptio ordinis secundum Ecclesiae leges censetur sufficiens talis voti emissio et solemnizatio.
7. Si quis habeat voluntatem contrariam, non emittet cotum.— Nihilominus dico tertio: quis suciperet ordinem sacrum cum expressa voluntate contraria, seu cum intentione non promittendi, quamvis graviter peccaret, non emitteret votum castitatis, quamvis ordinatus maneret. Hanc ultimam partem tanquam certam ponimus, quia supponimus hujusmodi hominem habere intentionem recipiendi sacramentum Ordinis; haec enim non necessario excluditur per intentionem non vovendi, nam illa duo objecta distincta sunt, et ex se separabilia, quia potest verus ordo esse sine tali voto. Et quamvis per ecclesiasticam legem voium annexum sit ordini, ideoque licite non possit separari, nihilominus non potuit per hanc legem fieri, quominus intentio suscipiendi ordinem absque voto sit vera intentio reciplendi sacramentum, quamvis iniqua, atque adeo ex hac parte sufficiens ad valorem Sacramenti ; quia malitia recipientis non impedit substantiam sacramenti, si voluntatem recipiendi ilud aut aliquid aliud essentiale non excludat ; hic autem et voluntas sacramenti manet, et alia necessaria ex parte materiae, formae et ministri concurrunt, ut supponimus : valida ergo est talis ordinatio.
8. Talis manet obligatus ad votum emilttenduu. — Quod autem peccaminosa sit, ut in prima parte assertionis dicebamus, manifestum est ex prima asseriione, quia illa intentio est contra statutum Eocclesiae, et contra paetum cum ea initum, atque adeo contra fidelitatem ei debitam. Quale vero illud peccatum sit, an scilicet, sit inobedientiae, injustiuse, infidelitatis vel sacrilegii, dubitari potest non immerito ; nam omnes has malitias partieipare videtur ; proprie autem ac formaliter videtur esse peccatum sacrilegii, et non simplex. sed multiplex. Nam primo intervenit ibi omissio sacrilega ; nam, sicut velle non audire sacrum praeceptum, est sacrilegium omissivum, ita non emittere votum eo tempore et statu in quo sancte praecipitur, est sacrilegium omissivum, quia lex praecipiens talem actum facit illum necessarium in propria materia, et virtute religionis. Deinde intervenit etiam ibi sacrilegium commissivum non solum ex illa generali ratione, quod est indigna et peccaminosa susceptio sacramenti, sed etiam ex illa speciali supra tacta, quod recipit sacramentum sine dispositione ab Ecclesia requisita, id est, sine professione castitatis; nam haec professio, quatenus propter ordinationem praecipitur, magis ad religionem spec- tat quam ad castitatem, et e converso, praedicta ordinatio suscepta sine tali circumstantia ex eo capite specialiter est sacrilega. Hinc vero consequenter intervenit ibi inobedientia, non quidem formalis et specifica, sed gencralis, qualis includitur in cujuscumque praecepti transgressione. Infidelitas autem formalius ibi reperitur, nam illud gravissimum mendacium est, et Ecclesiae perniciosum. Unde quatenus haec infidelitas committitur veluti in pacto, et conventione cum Ecclesia, videtur ad injustitiam pertinere, atque inde provenit ut ad restitutionem suo modo obliget ; nam, ut statim dicam, qui sic ordinatus est, semper manet cum obligatione mutandi illam intentionem, et emittendi votum castitatis. Nam obligatio illa, quam tempore ordinationis habuit, non fuit extincta propter transgressionem ejus, sed perpetuo magis ac magis obligat, quia illud tempus non fuit designatum, ut extra illud non posset impleri debitum, sed ut non differretur solutio; quando autem circumstantia temporis hoe modo designatur, per omissionem ejus non extinguitur obligatio, ut supra circa obligationem voltl in genere tractatum est. Et confirmatur, quia hoe votum non est propter ordinationem in fieri, ut sic dicam, sed propter permanentem ordinem et statum ejus, et ideo a principio debet fieri perpetuum votum ; ergo si in principio omissum est, semper manet obligatio illud emittendi.
9. Probatur in eo casu non emitti volum. — Superest probanda secunda pars assertionis, quam praecipue intendunt auctores prioris sententiae, scilicet, in eo casu non emitti votum castitatis, quod expressius repetit Palud., in 4, d. 37, d. 1, n. 19, ubi rationem hanc indicat, quia ex nullo statuto potest votum adjungi alicui pacto, nisi vovens voluntarie promittat ; ergo in eo casu non adjungitur votum huic facto, quod est ordinatio. Patet consequentia, quia si adjungeretur, maxime ex statuto Ecclesiae, quia supponimus voluntatem ordinati esse contrariam ; statutum autem solum non habet hanc vim, ut in antecedenti dicitur. Quod probatur, quia votum est essentialiter promissio voluntaria, et ideo implicat contradictionem, quod in homine sit sine consensu ejus explicito vel implicito ; qui autem habet voluntatem contrariam, neutrum consensum habet, ut in prima etiam ratione dubitandi declaratum est.
10. Adhuc sic ordinatus non polest valide matrimonium contrahere. — Potest tamen ex fine illius rationis sumi objectio contra hanc partem. Nam sequitur eum, qui sic ordinatus est, si matrimonium contrahere tentet, valide contrahere. Patet sequela, quia matrimonium subsequens non fit irritum, nisi per votum soleinne castitatis, juxta c. Unicum, de Voto, in 6; sed illa persona non habet votum solemne, quia si non habet votum, multo minus habebit solemne. Circa hoc omnes Doctores censent in eo casu personam manere inhabilem ad matrimonium, nam ordo sacer est unum ex impedimentis dirimentibus subsequens matrimonium. An vero illud sit ratione voti, vel ratione ordinis, varie loquuntur auctores. Sylvest. Matrimonium, 8, dicit esse ratione impliciti voti solemnis annexi ex constitutione Ecclesiae, cui favet c. Unicum, de Voto, in 6, cum aliis qua ibi refert. Richardus etiam, d. 37, art. 1, q. 1, dicit hoc impedimentum dirimere, ium propter statutum Hcclesie, tum propter votum continentie anneawn. etiamsi ad continentiam se obligare non intendat ille, qui ordinem suscipit. In quibus verhis videtur nostrae assertioni contradicere. Paludanus autem, d. q. 1, n. 8, expresse dicit non esse ratione voti annexi, sed ratione ecclesiatici statuti, c. 1 et 2, Qui cler. vel vov.
11. Dubitatio, an requiratur votum verum, cel saltem sufficiat praesumptum, ut hoc impedimentum ab Hcclesia ponatur. — Et sane dubium non est quin proxime, et, ut ita dicam, formaliter hoc impedimentum proveniat ex statuto ac voluntate Ecclesiae, quia nec solus ordo de se, nec solum votum dese faceret personam inhabilem, ut ex dictis constat, et per se satis notum est. Quod ergo dubitari potest, solum est an votum sit necessarium ut Ecclesia ponat tale impedimentum, vel an de facto non imponat illud nisi habenti votum. Et quidem quoad priorem partem, dicendum est non esse necessarium votum, ut possit Eecclesia inhabilem reddere personam tali ordini consecratam ; sicut enim Ecclesia sua potostate facit ut talis gradus consanguinitatis vel affinitatis, vel talis cognatio spiritualis sit impedimentum dirimens, ita potest facere ut talis ordo absque alio voto sit simile impedimentum. Item potest, e contrario, facere ut tale votum castitatis sit impedimentum dirimens ; ergo etiam e contrario uttalis ordo sine voto similiter impediat. De potestate igitur nullus relinquitur ambigendi locus. Quoad alteram vero partem, quae magis pertinet ad usum hujus potestatis, seu ad id quod de facto circa hoc Eeclesia instituit, dicendum videtur intentionem quidem et voluntatem Eecclesiae esse, ut hoc impedimentum existat mediante voto castitatis per sacram ordinationem solemnizato, quod sufficienter probant jura adducta, praesertim c. Unicum, de Voto, lib. 6. Et ratio etiam ex dictis sumitur, quia hoc impedimentum ordine naturae, ut sic dicam, supponit obligationem non ducendi uxorem ; haec autem obligatio, quantum est ex intentione Ecclesiae,oriri debet ex voto, ut diximus.Quia vero Ecclesia non judicat de occultis, et quia fraus et dolus nemini patrocinari debet, ideo ita positum est hoc impedimentum ab Ecclesia, ut essentialiter non pendeat a vero voto, sed sufficiat votum praesumptum ac debitum juxta ordinationem ipsius Ecclesiae. Atque hoc modo explicata opinio Paludani vera est, et eamdem indicat Scotus, in 4, eadem dist. 37; et idem sentit ibi D. Thomas, q. 1. art. 1, ubi ait in Eeclesia Orientali matrimonium impediri solum ex vi ordinis, in Occidentali vero impediri et ex vi ordinis, et ulterius ex vi voti annexi, ubi illa particula et, non complexive, sed divisive sumitur. Et in eodem sensu loquitur lichard. supra, et ita non discordat a nostra sententia, quae, ut existimo, communis est. Nam hac ratione omnes Doctores ut distinctum impedimentum ponunt ordinem et votum, ut Paludanus notavit, et colligitur ex dictis capitulis 1 et 2, Quicler. vel vovent; imo in ipsamet rubrica ita sub disjunctione posita hoc ipsum insinuatur. Ad diflicultatem ergo propositam negatur sequela, quia hic effectus non est adaequatus voti solemnis veri, sed in praesenti oriri potest etiam ex praesumpto, vel, quod perinde est, ex sola ordinatione in sacris.
PRIMUM DUBIUM. Ad quid teneatur clericus in sacris ordinalus, qui votum castitatis in ordinatione ex malitia emittere noluit.
12. Talis tenetur non contrahere matrimonwmn. — Dubitatio , an speciali obligatione teneatur castitatem servare. — Primo, certum est in hoc casu teneri clericum ad non contrahendum matrimonium, vel directe, ex prohibitione Ecclesiae , vel ex natura rei, supposito impedimento introducto per Ecclesiam, quia intrinsece malum est tentare recipere sacramentum cujus sis incapax. Injustum etiam est contractum inire, quod non potest valide conficere. Unde fit ut talis persona maneat specialiter impedita, ne licite possit exerccre actum aliquem contrarium castitati, quia extra matrimonium illi actus non possunt licite exerceri ; sed talis persona est specialiter impedita ne matrimonium possit perficere ; ergo etiam ne tales actus possit licite exercere. Hoc autem impedimentum sic praecise explicatum non necessario infert specialem obligationem abstinendi a talibus actibus , nam illa, quae naturalis est, sufficit, quamvis in tali persona fiat quodammodo magis perpetua et immutabilis, ratione illius impedimenti. Ut si verum esse supponatur, quod de Eeclesia Graeca D. Thomas dicebat , per ordinationem sacram impediri matrimonium absque voto castitatis in illis clericis, erit hoc impedimentum sine alia speciali obligatione ab ea Eecclesia imposita ad servandam castitatem, quia naturalis obligatio sufficit, et alia prohibitio humana nec ibi necessaria est , neque de illa constare potest juxta Graecorum ritum. Ad Iunc ergo modum possit aliquis existimare judicandum esse in praesenü casu etiam in Ecclesia Graeca, quia, licet talis clericus male fecerit, nihilominus de facto votum non emisit; ergo revera et coram Deo non obligatur voto castitatis; ergo nulla speciali obtigafione continere tenetur, sed sola naturali. Itaque si fornicatur, tantum culpam simplicis fornicationis committit, et sic de aliis.
13. Atque hic modus dicendi probabilis est, quem etiam aliquo modo suadent tres primae rationes dubitandi secundo loco proposita. Aliunde vero hoc esse videtur creditu difficile, quia talis persona ex iniquitate sua magnum commodum reportaret, nimirum, quod liberius, et cum minori culpa libidinem possct exercere, propter dolum, et malam intentionem quam in sua ordinatione habuit ; et ideo verosimiliter dici potest, sicut de impedimento matrimonii dicebamus, quod, licet intentio Ecclesiae sit non imponere hanc obligaticnem nisi mediante voto, tamen ad occurrendum fraudi et dolo, intentionem Ecclesiae esse obligare quantum potest ad servandam castitatem, sive reipsa et coram Deo fiat votum, sive tantum fiat in foro Ecclesiae ; hoc autem fit ex vi voluntariae ordinationis, sub praedicta lege seu admonitione Ecclesiae susceptae. Et hoc solum est, quod in citatis decretis dicitur, et in prima ratione in contrarium objiciebatur, scilicet, ut nullus clericus cogatur ad servandam castitatem, quam in sua ordinatione non promisit, scilicet, in foro Ecclesiae, quidquid sit de ejus interiori animo, quae alias dicitur promissio vera, vel praesumpta, praesumptione juris, et de jure, contra quam non admittitur probatio. Quod vero in secunda ratione objiciebatur, Ecclesiam non posse obligare ad castitatem , jam in superioribus expeditum est; quia hoc ad summum est verum de absoluta prohibitione, quae non pendet ex aliqua conditione voluntaria subdito; haec autem conditio in praesenti non tantum est vera promissio, quamvis haec etiam sit ab Ecclesia intenta, sed sufliciens etiam est voluntaria ordinis sacri susceptio. Praeterea etiam hic addere possumus, quod, licet Ecclesia non posset absolute prohibere honestum usum matrimonii, tamen , supposito justo impedimento, vel inhabilitate persona ad matrimonium , posse impedire omnem usum libidinis, quia in tali persona necessario talis usus turpis est ; id autem, quod est per se turpe, quamvis ex natura rei prohibitum sit, potest etiam ab Eeclesia specialiter prohiberi , quando specialis ratio occurrit, praesertim ad res sacras spectans, ut in praesenti contingit, sicut specialiter prohibet percussionem clerici, vel turtum Eeclesiae, et similia.
14. Difficultas , quae malitia sit in tali peccato.— Quaerendum vero ulterius est ex dictis in tertia ratione pro secunda sententia, qualis sit specialis obligatio addita hujusmodi clerico ex vi talis prohibitionis ecclesiasticae ad servandam castitatem, quia praeceptum ecclesiasticum positum in materia alicujus virtutis non addit specificam obligationem intra eamdem virtutem ; unde ad summum videtur posse aggravare culpam intra eamdem speciem. Sicut furtum commissum contra legem divinam et humanam non habet duplicem malitiam, sed ad summum eamdem aliquantulum graviorem. Quod si hoc in praesenti concedatur, sequitur probabiliter non teneri Sacerdotem in illo casu, quando in confessione peccatum fornicationis aperit, explicare cireumstantiam suae personae , scilicet, quod sacerdos sit, quia illa tunc non mutaret speciem , et sola multiplicatio praeceptorum vel non aggravat notabiliter, vel, etiamsi aggravet , probabilis opinio est circumstantias sic aggravantes non essc de necessitate confessionis. Hoc autem etiam videtur esse inconveniens, scilicet, quod per dolum et per fraudem excusetur quis ab onere confitendi talem circumstantiam. Responderi tamen potest, licet ex hac parte videatur excusari, ex alia gravius accusari et obligari, nimirum, quia voluntarie permanet in fictione illa, et dolo non promittendi castitatem, qui est specialis status peecati mortalis necessario declarandus in confessione, quia quoties voluntas ejus moraliter iteratur , peccatum etiam multiplicabitur.
15. Probabiliter in tali peccato sacrilegium est, et quale. — Ulterius vero dici probabiliter potest etiam in eo casu esse in tali peccato malitiam sacrilegii, non quidem illam quae specialiter oriatur ex fractione voti, nam haec non est ubi non est verum votum. Nec satis est quod sit debitum vovendi, si nondum votum emissum est ; ut qui alias ex voto, verbi gratia, tenetur ordinem sacrum suscipere, etiam tenetur castitatem vovere, et nihilominus etiamsi sit in mora ordinationis, si interim fornicetur, nondum est specialiter sacrilegus in ipsa fornicatione, quia, licet habeat debitum vovendi castitatem, nondum tamen vovit. Neque etiam sufficit quod exterius et in facie Ecclesiae vovisse videatur, quia hinc solum fiet, ut etiam fornicatio exterius appareat saerilegium, vel etiam quod ratione scancali possit malitiam illam participare, non tamen quod vere ac per se tale sit.
16. Alia ergo ratione dici potest ibi inter venire mortale sacrilegium ex vi prohibitionis ecclesiasticae. Dupliciter autem hoc explicari potest, primo, quia actus ille turpis, ex eo solum quod est in persona per sacram ordinationem Deo specialiter dicata et ad sanctum ministerium consecrata, habet specialem rationem et malitiam sacrilegii. Quae certe ex vi solius ordinationis non esset malitia mortalis intra speciem sacrilegii. Addita autem Ecclesiae prohibitione sub gravi poena, aut censura, vel sub quacumque alia ratione, quae declaret gravem prohibitionem, fiet transgressio et culpa mortalis etiam in illa speciali ratione malitiae. Sicut enim id. quod ex se non est malum, potest fieri malum quia prohibitum , ita aliquod malum, quod ex se non erat adeo grave ut esset mortale, potest tale fieri quia specialiter prohibitum. Secundo declaratur ratione supra insinuata, quia Ecclesia prohibet hujusmodi actus clericis in sacris propter specialem indecentiam talis status, talisque ministerii, atque ita prohibet non ut materiam castitatis, sed ut materiam sacrilegii; constituit ergo actum contrarium in specie sacrilegii. Unde quia talis materia gravis est, et Ecclesia indicat se prohibere illam quantum potest, ideo talis culpa ex illa etiam circumstanlia gravis est, et in confessione aperienda. Et hoc videtur satis consentaneum antiquis decretis, quae absolute prohibent clericis hujusmodi actus turpes tanquam gravia sacrilegia; neque hoc semper referunt ad votum, sed etiam ad ipsam sanctitatem ministerii et sacri ordinis.
DUBIUM SECUNDUM. Utrum ad observantiam castilatis teneatur ille, qui ante usum rationis ordinatur in sacris.
17. Non tenetur exm voto castitatem postea servare, neque ez statuto Ecclesiee.—Propter ultimam rationem dubitandi secundo loco positam, dicendum est eum, qui ordinatur in sacris absque ullo consensu propriae voluntatis, non emittere votum castitatis, nec postea teneri ad illam servandam, nisi sub conditione illi postea voluntaria. Haec assertio solum habet locum in illo qui ordinatur ante adultam aetatem ; nam si quis jam adultus sine consensu propriae voluntatis ordinetur, ordinatio non est valida, et ideo mirum non est quod ex illa non oriatur obligatio castitatis. At vero si puer ante usum rationis ordinetur, validum esi sacramentum, et characterem imprimit, ut nunc suppono ex propria materia et communi sententia Theologorum. De illo ergo puero sic ordinato quaeritur in dicta ratione 4, an perveniens ad aetatem adultam ad castitatem obligandus sit. Et quidem quod non obligetur ex voto, manifestum est ex dictis, quia votum est actio personalis, ejusque obligatio non potest mere ab extrinseco imponi, puer vero ante usum rationis non est capax talis actionis. De obligatione autem ex Ecclesiae praecepto est nonnulla dissensio inter Doctores. Nam Paludanus, in 4, d. 37, q. 1, n. 14, affirmat hujusmodi sic ordinatum teneri ad continentiam servandam ex statuto Ecclesiae, et significat esse etiam inhabilem ad matrimouium contrahendum. Et solent pro hac opinione citari glossa et aliqui Doctores in c. unico, de Cleric. per saltum promoto, sed non loquuntur in eo casu, sed in alio, de quo infra dicemus, et in praesenti casu potius omnes supponunt conirarium, ut videre licet in Hostiens., Innocentio et Panormitano.
18. Quocirca Paludani opinio singularis est, et contrarium existimo esse omnino verum et certum, quam tenuerat idem Palud., dist. 25. q. 3, n. 9 et 10, ubi idem tenet Bonav., art. ult., q. 2; Palac., disp. 1; et Soto, q. 1, art. 2, et lib. 7de Justitia, q. 2, art. 5, in fine. Inclinat etiam Richar., dict. dist. 95, art. 4, q. 2, ad 3, quamvis aliqui (ait) dicant contrarium. Idem eclarius disp. 37, art. 1, q. 1; Sylvest., Matrunonium, S, q. 12, dict. 2. Et idem supponit Covar., in 4 Decretal., p. 2. c. 6, S 3, numero primo, ubi refert ex consilio Cardinalis Alexandri, Romae datam esse liberam licentiam contrahendi matrimonium cuidam subdiacono, qui priusquam esset doli capax, illo ordine fuerat insignitus. Idem sumitur ex Angelo et aliis citandis in sequenti puncto. Ratio aliquorum est, quia non potuit icclesia hos obligare ad continentiam, et consequenter ncque illos reddere simpliciter inhabiles ad matrimonium. Probatur, quia talis obligatio esset absolute imposita, et independenter omnino a voluntate eorum, cum sine proprio consensu ordinati sint; hoc autem modo praecipere perpetuam continentiam excedit potestatem ecclesiasticam, ut saepe in superioribus dictum est.
19. Ecclesia em potestate absoluta potest reddere sic ordinatum inhabilem ad matrimoniun. — Verumtamen non existimo excedere hoc omnino ecclesiasticam potestatem, quia, licet Ecclesia, per se loquendo (ut sic dicam), non possit hoc praeceptum absolute imponcre vel generaliter, vel specialiter alicui personae, tamen in casu, ob gravem causam ad bonum religionis pertinentem, potest hoc praeceptam imponere, etiamsi ex accidenti contingat, ut ejus obligatio et effectus aliquem liget absque ejus consensu. Ut, verbi gratia, in praesenti casu, si Ecclesia expedire judicaret ut persona consecrata per sacrum ordinem, quacumque ratione ordinari contingat, maneat inhabilis ad matrimonium, posset absolute conjungere lioc impedimentum cum tali ordinatione, ita ut habeat effectum etiam in illo qui sine proprio consensu ordinatur. Quia satis est quod per se ex intentione Ecclesiae talis ordo dandus non sit nisi volenti; quod vero alicui individuo detur absque consensu ejus, accidentarium est, et praeter intentionem Ecclesiae ; tamen, quia uno inconvenienti dato ex malitia ordinantis, alterum ex duobus incommodis necessario consequitur, scilicet, ut vel sic ordinato imponatur onus castitatis absque voluntate ejus, vel ut personae sic sacratae permittatur conjugium, poterat Ecclesia propter evitandum hoc posterius, prius illud eligere, si ad majorem decentiam et honorem sacri ordinis expedire judicaret, quia privatum incommodum communi postponendum est.
20. Quidquid ergo sit de potestate, firmius fundamentum est, quia Ecclesia nunquam hoc ordinavit, neque posuit hoc impedimentum, nisi ei qui voluutarie ordinatur, ut constat ex citátis juribus, c. 1 et 2, Qui cler. vel vovent., et fortasse, inter alias causas, ob hanc etiam semper explicat hoc impedimentum per modum voti, quia ad illud requiritur voluntarius consensus, saltem in ipsam ordinationem. De illo vero casu, in quo aliquis infans ordinatur ante usum rationis, jura nihil dicunt ; cumque ille modus ordinationis sit contra intenticnem juris, et alioqui onus castitatis omnino ab extrinseco impositum, et nullo modo propria voluntate acceptum, gravissimum sit, uon potcst rationabiliter ordinarium et commune jus ad illum extraordinarium casum extendi, maxime cum hoc necessarium non sit ad eam decentiam sacri ordinis, quam jus intendit, ut statim patebit. In praedicto ergo casu puer ille, perveniens ad usum rationis, non obligatur ad castitatem, sed illi danda est optio, an velit habere usum Ordinis, vel perpetuo illo carere; nam si primum eligat, ad perpetuam continentiam obligabitur; quod optima ratione fit, quia jam expectatur consensus ejus, et sub ea conditione ad sacrum illud ministerium admittitur: ex tune ergo inhabilis ad matrimonium manebit. Si vero posterius eligat, tunc expediens erit ad matrimonium contrahendum, si velit; tenebitur tamen perpetuo abstinere ab usu Ordinis. Atque hoc modo nulla est indecentia ; sic enim in aliis casibus propter vitandam injuriam tertii cogitur ordinatus in sacris consummare matrimonium, ut videbimus inferius ; suspenditur tamen perpetuo ab usu ordinis. Cum ergo in praesenti talis homo fuerit per injuriam ordinatus sine consensu suo, non est indecentia, sed justitia, permittere illi conjugium, ne amplius gravetur, dummodo ab usu ordinis sacri perpetuo absuneat.
21. Aliqui negant teneri si ante pubertatem intra triduwm contradicat. — Haec autem orania, ut dixi, procedunt in puero qui ante usum rationis ordinatur. Sed quaeri potest tertio, quid dicendum sit de illo qui jam habet rationis usum, ordinatur autem ante aetatem legitimam, vel etiam ante annos pubertatis ; nam si illos jam complevit, etiamsi ante regularem eetatem ordinatus sit, certum est obligari voto solemni castitatis, quia nihil est quod obstet, ut per se constat, et a fortiori patebit ex dicendis. De illo vero qui ante pubertatem ordinatur, dicunt multi Canonistae, si contradi- cat ante expletum tempus pubertatis intra triduum, non obligari ad castitatem; ita tenent Innocent. et Hostiens., in c. Vel non est compos, de Tempor. ordin.; Archidiac., in c. Pueri, 1, q. 1; et Panorm., in c. Unico, de Clerico per saltum promoto. Fundantur, quia puer ante annos pubertatis non potest se obligare voto castitatis expresso, ex dict. c. Pueri; ergo nec implicito, quale est quod in ordinatione fit, c. Cum olim, cum ibi notatis de Cleric. conjug. Item quia votum religionis in tali aetate factum non est ratum, c. Ad nostran, cum similibus, de Regular.
22. Oppositam nihilominus sententiam censeo omnino veram, quam tenet gloss., in dict. c. Unico, de Cler. per saltum promoto, et gloss., in dict. c. Pueri, ubi ait, si puer sit doli capax, obligari; ubi etiam Cardinalis idem tenet, et expresse Soto, lib. 1 de Justitia, q. 2, art. 5, in fine, et a fortiori Sylvest. et alii. Et ratio est, quia ille satis libere suscipit ordines, et ideo merito Ecclesiae statuto redditur inhabihs ad matrimonium. Item quia votum castitatis factum a puero est validum, nt supra ostensum est; ergo ex hac parte hoc votum etiam erit validum. Quamvis autem votum simplex possit irritari a parente, non tamen hoc quod est solemne propter ordinaUonem validam, et propter legem Ecclesiae inhabilitantem talem personam, a qua nulla etas excipitur quae voluntariae ordinationis capax sit. Nec obstat c. Pueri; quin potius favet, dicit enim pueros non esse ordinandos in sacris, ne fanto periculosius cadant, quanto citius ascenderunt ; supponit ergo teneri, alias non esset periculum cadendi. Neque etiam valet argumentum a professione, quia est a re dissimili, et diversae rationis, nam professio irritari potuit, non autem ordo. Alias nunc ordinatus post decimum quartum annum aetatis non tcneretur voto castitatis, quia nunc professio in illa aetate facta non tenet per Concilium Tridentinum, quod absurdum est.
23. Duobus modis potest quis invitus ordinari.— Superest vero ultima dubitatio, quae in eadem ratione quarta insinuatur, an is, qui invitus ordinatur, ad castitatem nihilominus obligetur, ita ut et votum continentiae emittere teneatur, et emisisse praesumatur. In quo est advertendum dupliciter posse ali- quem invitum ordinari, primo, per absolutam coactionem externam, ipso interius semper repugnante, et contradicente, ac nolente. Et tune ordinatio valida non est, et ideo nulla ex illa oritur castitatis obligatio, in quo omnes Doctores conveniunt. Secundo modo dicitur quis ordinari invitus, quia per metum cadentem in constantem virum ordinari cogitur, dum autem ordinatur, ordinationi consentit, uam vult et intendit ordinari; et tunc sine dubio ordinatio est valida, quia licet sit involuntaria secundum quid, simpliciter, id est, per voluntatem efficacem, est voluntaria, quae cst sufficiens intentio ex parte recipientis ad veritatem sacramenti, ut ex materia de sacramentis suppono. In eo igitur casu procedit dubitatio posita, an clericus sic ordinatus maneat inhabilis ad matrimonium, et ad castitatem obligatus ex vi talis ordinationis. Quod addo, quia si post talem ordinationem mere voluntarie utatur ordine suscepto, jam tunc sine dubio tenetur ad castitatem, eodem modo quo alii clerici in sacris, quia per talem usum et ratam habet priorem ordinationem, et voluntarie se ingerit illi ministerio, quod sine observatione et voto castitatis licite exerceri non potest, juxta Eeclesiae ordinationem. In quo Doctores omnes conveniunt, dummodo, ut dixi, talis usus plene voluntarius sit, nam si procedat ex eadem violentia, ex qua ipsa ordinatio, non induceret novam obligationem, sed eadem erit quaestic.
24. Difficulias est, au ante usum ordinis adhuc teneatur.—n eo igitur casu multi censent hujusmodi clericum manere inhabilem ad matrimonium, et teneri ad servandam castitatem. Hoc a fortiori tenet Paludanus supra, et expresse dist. 38, q. 3, art. 4, concl. 6, et idem sentit Sot., lib.7 de Justitia, q. 2, art. 5, in fine, secutus Sylvest., verb. Ordo, 4,q. 1, qui hanc opinionem limitant: Nisi is, qui ad ordingm recipiendum cogitur, conjugatus prius esset, et invita elian uaore ordinatus sit. Sed si consequenter loquantur, dicere debent, illum etiam teneri ad servandam continentiam quantum in ipso est, id est, non petendo debitum, sed solum reddendo, idque tunc tantum quando uxor nullo modo consensit. Nam si praebuisset consensum, etiam per similem metuin, profecto par esset de illa ratio. Hanc etiam opinionem tenet Tabiena, Ordo, 2. n.27. Fundari potest haec opinio, quia ille, qui sic ordinatur, licet alias nollet ordinari, nihilominus simpliciter hic et nunc ordinari vult; ergo haec voluntas sufticit ut ad casti- tatem obligetur. Probatur consequentia primo a simili, nam qui per similem vim vult baptizari, eo ipso obligatur ad profitendam et servandam religionem Christianam, c. de Judeis, dist. 45; ergo similis voluntas in praesenti suflicit. Secundo, ratione, quia, licet aliquis cogi possit ad exteriores actiones, vel passiones quibus ordinatio fit, non tamen potest cogi ad interiorem intentionem habendam ; ergo qui illam habet, mere voluntarie habet : ergo suflicit ad votum castitatis emittendum.
25. Contrariam sententiam tenet Major, in 4, d. 24, q. 2. S Sed hanc, in fine; et Angelus, Ordo, 3, n. 26; Navar., c. 22, n.Met 52, qui refert D. Thomam 2. 2, q. 88, art.114; ibi tamen D. Thomas solum dicit debitum continentiae non esse essentialiter annexum ordini sacro, sed ex statuto Ecclesiae, et ideo posse hoc debitum ab ordine separari; an vero in casu, de quo loquimur, separetur, non dicit. Fundamentum hujus sententiae sumitur ex c. Perlatum, De his quae vi, ubi habetur votum solemne religionis, factum ex metu cadente in constantem virum, esse irritum, quod supra, tractantes de voto in genere, diximus verum esse saltem de jure positivo. Hoc autem fundamentum non videtur firmum, primo quidem, quia jus illud solum agit de voto solemni religionis, quod extendi non debet, nec jure potest ad alia vota, ut supra ostendimus ; ergo neque ad votum continentiae clericalis; tum quia lex irritans, cum sit odiosa, restringenda est potius quam amplianda; tum etiam quia non est similis ratio. Nam votum continentiae religionis est annexum cuidam humano contractui, qui in ipsa professione fit, qui contractus potest per Ecclesiam irritari, et consequenter impediri vota, quae solum ut illi annexa fiunt; hoc autem votum est annexum sacrae ordinationi, quae non potest per Eecclesiam irritari, si interveniat voluntas ordinati etiam coacta, et ideo non sequitur per irritationem professionis irritari etiam votum ordinationi annexum. Secundo, quia, licet daremus in eo casu debitum continentia non oriri ex voto, non satis probatur non oriri saltem ex statuto Ecclesiae, praesertim cum impedimentum matrimonii adjunctum sit ordini sacro voluntarie suscepto ; hnujusmodi autem est in praesenti casu, in quo differt a casu praecedenti de puero ordinato, quia ibi ordo non est voluntarius; hic autem simpliciter voluntarius est. Neque referre videtur quod sit involuntarius secun- dum quid, quia jura talem limitationem non adhibuerunt, neque nos possumus sine jure illam adjungere, cum voluntas absoluta, licet coacta, simpliciter voluntas sit. Eo vel maxime quod impedimentum moatrimonii saepe contrahitur necessitate potius quam voluntate, etiam per culpam alterius; nam si quis cognoscat feminam, in patre vel fratre illius resultat impedimentum ne ipsam dnucere possint ; cur ergo etiam in praesenti non poterit resultare, etiam sine culpa propria, cum non sit tanta necessitas, sed absoluta voluntas? Quod si hoc impedimentum nascitur, consequens profecto est ut etiam obligatio ad totam continentiam imponatur, quia ille sic ordinatus cogetur manere in statu clericali ; ergo et servare omnia, quee ad decentiam illius status spectant.
26. Ut ergo, quod probabilius videtur, definiamus, advertendum est tribus modis posse se habere quoad interiorem voluntstem et intentionem , eum qui sic ordinatur. Primo ut, licet ordinari velit . expresse tamen velit continentiam non servare , neque ad hoc se obligare. Secundo, ut cum intentione suscipiendi ordines simul velit ad castitatem servandam se obligare. Tertio , ut de castitate nihil cogitet, aut velit vel nolit expresse, sed solum de ordine snuscipiendo. In primo casu, jam ex supra dictis constat illum non vovere castitatem. Deinde addo, mihi valde probabile esse, eum non peccare habendo illam nolitionem cum circumstantiis positis. Ratio est, quia Ecclesia neminem cogit ad vovendam castitatem metu mortis. Dices : esto hoc verum sit nulla facta suppositione, tamen, supposito vero ordine, quem aliquis suscipere vult etiam coactus, per Ecclesiam cogi potest, ut velit etiam vovere, propter decentiam suscepti ordinis. Respondeo, etiamsi concedamus Ecclesiam habere hanc potestatem, interveniente ex parte materiae necessitate aut capacitate, ut quodam discursu superius facto facile ostendi potest, non inde fit in praesenu casu usam esse hac potestate. nec id fuisse aut necessarium , aut expediens. Probatur prior pars, quia nullo jure ecclesiastico ostendi potest haec obligatio; nam in particulari nihil invenimus in tali casu definitum in jure ; generalis autem lex ecclesiastica de promittenda castitate ante sacram ordinationem, non satis est ut dicamus eam obligare in hoc particulari casu, quia lex ecclesiastica, moraliter ac regulariter loquendo, non obligat ad sui observationem cum probabili periculo vi- tae, aut aequivalentis nocumenti, qualis necessario intervenit, quando metus cadens in constantem virum incutitur ; sed tunc solum quando vel propter fidei confessionem, vel propter Christiana religionis honorem , vel aliam similem gravissimam et communem causam , necessarium est pati mortem pottus quam ecclesiasticam legem violare. In prasenti autem casu nulla similis ratio occurrit, per sc loquendo; nam, licet aliquis suscipiat sacrum ordinem sine voto continentiae, non statim sequitur aliquid contra fidem, vel religionem Christianam, maxime quando necessitate potius quam voluntate id fit; et alioqui lex vovendi castitatem in eo articulo est ecclesiastica ; ergo non obligatur quis ad illam servandam, quando sine periculo gravi id vitare non potest.
27. Objectio. — Responsio. — Dices, ex observatione talis legis nullum sequi periculum illius nocumenti, cujus metus incutitur in co casu, quia solum supponimus cogi aliquem ad suscipiendum ordinem ; quod ergo suscipiat illum cum voto, vel sine voto, nihil refert ad cvadendum periculum. Respondeo, verum quidem id esse; tamen, quia ordo ipse tantum suscipitur propter vitandum nocumentum, ideo non videtur lex ecclesiastica obligare cum tanto rigore ad vovendum in eo casu. Quod ex eo etiam declaratur, quia ideo Ecclesia non imponit hanc obligationem, nisi per modum voluntaria promissionis, quia quia vult hanc obligationem esse spontaneam, quoniam alias esset et nimis onerosa , et non satis tuta ; ergo non est verisimile velle obligare ad iilam professionem faciendam, etiam tunc quando ordo necessitate morali, potius quam voluntarie sumitur ; ergo in tali casu illa lex non obligat ; ergo nihil peccat is qui tali animo illum ordinem suscipit, quia si non peceat contra ecclesiasticam legem , nulla est alia contra quam peccare possit.
28. Instantia diluitur. — Dices, saltem ibi intervenire mendacium quoddam grave, quia ipsamet ordinis susceptio est quaedam significatio voluntatis servandi perpetuam castitatem. Respondeo imprimis hoc non ita esse, quia factum illud nec natura sua, neque ex impositione habet illam significationem ; quod autem regulariter ob legem ordinariam Eeclesiae illam habeat, est accidentarium, magisque ex discursu intelligentium, quam ex propria ipsius operis significatione, quae etiam qualiscumque sit, in eo casu cessat propter dictam circumstantiam. Deinde addo, etiamsi in eo casu eadem coactione extorqueretur a tali persona non solum ordinatio, sed etiam expressa castitatis professio, et cam faceret ficto animo cum voluntate non se obligandi, neque vovendi , peccare quidem extrinseca culpa mendacii, quae in eo casu venialis tantum est, quia non est perniciosum , neque alicui graviter injuriosum mendacium ; illud vero nihil refert ad obligationem voti , de qua agimus, quia certum est neque illud esse votum, neque ex illa interna et ficta ordinatione oriri obligationem vovendi.
29. Atque hinc concludo, in illo primo modo sumendi ordines per vim non manere obligationem servandi castitatem, nam ex vi ecclesiasticis tatuti, nec fieri personam inhabilem ad contrahendum matrimonium. Hoc non est tam certum, sicut id quod hactenus diximus ; sequitur tamen valde verosimiliter, quia si Ecclesia tunc non obligat ad emittendum votum castitatis, ut dictum est, profecto nec ratione illius facti obligabit immediate ad servandam castitatem. Patet consequentia, tum quia intervenit eadem ratio, tum etiam quia Ecclesia, quantum in se est, non vult obligare ad castitatem, nisi mediante voto, ut supra declaratum est ; ergo si in eo casu non oblgat ad votum emittendum , profecto est nolle obligare tunc ad castitatem. Et inde fit etiam consequens, ut non inhabilitet personam ad matrimonium, quia nulla potest esse major necessitas, seu obligatio servandi castitatem ; et quia etiam Eeclesia non intendit per se imponere hoc impedimentum, nisi mediante voto. Et confirmatur, quia omnia jura, qua de hac obligatione et impedimento loquuntur , tractant de Ordine suscepto ordinario et legitimo modo, atque adeo cum plena voluntate, absque injustitia, semperque indicant hanc obhgationem castitatis plene voluntarie sumendam esse, quia integritas res est voti, non praecepti, ut ex Ambrosio dicitur in c. / ntegritas, 32, q. 15; non est ergo verisimile ut voluerit Ecclesia obligare ad castitatem in eo casu.
30. Ex quo ulterius sequitur, quando quis accipit ordinem tertio modo supra posito, scilicet, nihil de continentia cogitans, sed solum volens ordinationem propter vitandum damnum quod metuit, tunc etiam nec votum castitatis, nec obligationem ad illam, aut impcedimentum ad matrimonium ex vi talis ordinationis contrahi. Probatur, quia nec tunc fit votum explicite, ut constat, neque etiam implicite,quia hoc solum emittitur supposita lege Ec- clesiae obligantis ad conjungendum tale votum cum tali facto, seu ordinatione ; sed ostensum est in eo casu ecclesiasticam legem non obligare ; ergo co ipso cessat etiam votum implicitum, si explicitum non fiat. Et ocnsequenter cessat etiam omnis prohibitio, vel obligatio Ecclesiae , quia haee per se et immediate non urget in eo casu, seclusa hominis promissione, ut ostensum est. In hoc crgo eventu, et quotiescumque dicimus ordinatoncm per se non obligare ad continentiam absolute, servandum est quod in praecedenti puncto de parvulo diximus, in arbitrio hominis sic ordinati esse, ablato illo metu et violentia eligere an velit in ordinatione persistere, necne, id est, an velit uti Ordine suscepto, atque ita in statu clericali perdurare ; nam si hoc cligat, ex tunc fit inhabilis ad matrimonium, et tenetur castitatem vovere ac servare, ut dictum est, quia, ablata priori necessitate, jam plena voluntate ratam habet ordinationem ; at vero si nolit uti Ordine suscepto, scd potius renuntiet clericali statui, liber manet ab oncre continentise, potestque matrimonium contrahere.
31. Difficultas, am teneatur ad castitatem , si ad illam euplicite se obligare voluit.— Quando autem sic ordinandus secundo modo supra posito est affectus, volens explicite se obligare ad castitafem, videtur esse specialis difficultas, quia tuncjam vovet explicite, etita ipse sc obligat, quamvis Ecclesia illum non cogeret. Imo videtur mere voluntarie et absque ulla coactione sic vovere, quia ad evadendum periculum quod mctuit, satis fuisset ordinationem velle ; ergo si ulterius vult etiam continentiam et obligationem ejus, mere voluntarie id facit, non ex necessitate et coactione; cur ergo non manebit obligatus ? Sed in hoc ctiam distinctione opus est: aut enim ille putat, eo ipso, quod vult ordinari, etiamsi ex metu id faciat, teneri etiam ad vovendam et servandam castitatem, et tune consequenter votum esse invalidum, quia est involuntarium, non tantum secundum quid ratione violentisee, svd etiam simpliciter ratione iguorantiae, quae impcdit cousensum, et sufliciens est ad annullaudum votum etiam simplex, utin superioriEus diximus. Aut ille sciens et videns se non teneri tunc ad vovendam continentiam, et nihilominus vult eam vovere, et se obligare, et tunc censeo votum esse validum, et sic ordinatum manere obligatum ad castitatem ; hoc enim convincit ratio facta, quia iliud est votum personale, et satis voluntarie factum.
32. An teneatur etiam ad uon contrahendum matrimoniwn. — Potest autem tunc non immerito dubitari, an illa persona maneat etiam inhabilis ad matrimonium ; videtur enim non manere, quia illa obligatio castitatis non oritur ex lege Ecclesise, sed ex privato voto mere voluntarie facto, unde solum videtur habere ratonem voti simplicis. Sed nihilominus oppositum verum esse videtur, quia illa persona tunc per talem voluntatem videtur cedere juri suo, et quasi renuntiare illi privilegio, quod ratione vioientiae concessum videri poterat. Item, quia si postea transacta violentia haberet similem voluntatem, et ratam haberet ordinationem suam , ex tunc inciperet habere votum, et esse inhabilis ad matrimonium ; ergo si ex plena scientia eamdem voluntatem habeat tempore ordinationis, ex tunc censetur habere ratam ordinationem quoad talem suum effectum, et plenaria voluntate, cum sine ulla coactione illam habeat. Dices, etiam illum consensum non posse tunc appellari plene voluntarium, quia illum non haberet nisi ad ordinationem cogeretur. Respondeo hoc non impedire ; satis est enim quod ad illam voluntatem ex vi metus non cogatur, nam quod, supposita una necessitate, quae non directe inducit ad aliquem consensum prasstandum, voluntas ex extrinseco motivo velit adjungere talem consensum, vel actum, non tollit plenam libertatem, ut alias in superioribus dictum est.
33. Dubitatio specialis.— Sed quid si metus ct violentia directe inferatur, non solum ad ordinationem utcumque, sed simul cum expresso voto castitatis? Respondeo, tunc saltem votum in ratione solemnis voti non esse validum, nec personam manere inhabilem ad mairimonium. Quod quidem probabilter suadetur fundamento secundae sententiae, sumpto ex similitudine ad votum solemne religionis. Sed propter objectionem supra factam addo hoc votum non haberealiam solemnitatem substantialem praeter vim inhabilitandi personam ad matrimonium ; in illo autem casu, lex ceclesiastica non inhabilitai talem personam , quia, ut ostensum est, lex ecclesiastica, quantum est ex se, non imponit hoc onus, vel impedimentum, nisi per ordinem sacrum perfecta voluntate susceptum, et consensu debito et satis voluntario ipsius castitatis, qui concst violenter extortus. Neque in hoc est comparandum hoc impedimentum cum aliis, que interdum in voluntarie contrahuntur; tumqua sensus in casu non intervenit, quia respectu utriusque, scilicet, castitatis et ordinationis, alia sunt particularia ad contrahendum cum hac vel illa persona, hoc vero est universale, et omnino ad matrimonium; tum etiam quia alia quasi ex accidenti redundant ex una persona in aliain; nam quia Petrus, verbi gratia, ex illicita copula cum Maria fit inhabilis ad contrahendum cum Joanna, scrore Mariae, fit consequenter ut Joanna sit inhabilis ad contrahendum cum Petro, quiailla est velutirelatio aequiparantia ; in prasenti autem inhabilitas directe ponitur ipsi personae per actionem seu receptionem ejus. Et ideo merito postulatur ut sit mere voluntaria. Neque etiam obstare potest quod supra objiciebatur , quia exterior violentia non cogit ad internam voluntatem , sed solum ad externam actionem, quia satis cst quod ita cogat ad externam actionem, ut illa non possit licite et absque culpa etiam veniali fieri sine tali interiori intentionc scu voluntate ; ita vero est in praesenti, quia saitem sine mendacio non potest quis exterius promittere castitatem, sine interiori consensu. An vero in eo casu sit validum votum, saltem in ratione voti simplicis, judicandum est ex dictis supra de voto simplici facto ex metu, nam ego hic non invenio legem aliquam specialiter irritantem.
34. Per haec ergo satis responsum est ad fundamenta aliarum opinionum , quatenus nobis possunt repugnare. Ad fundamentum enim prioris opinionis negatur voluntatem ordinationis in eo casu esse voluntatem castitatis; neque id probat ratio quae ibi adducitur, quia haec objecta sunt distincta , nec per se connexa, sed tantum ex lege Ecclesiae, quae in eo casu non obligat, ut ostensum est. Et ideo non est simile quod afferebatur de Baptismo et religione Christiana, quia haec duo sunt conjuncta ex jure divino, et omnibus in universum hominibus sub obligatione imposita ; et ideo quacumque ratione homo impleat priorem obligationem sumendi Bapsmum , obligatus manet ad totam iegem Christianam, quod nullum est inconveniens, cum tota illa materia, ad quam obligaiur, sit materia praecepti , cumque ipsum fundamentum , quod est Baptismus, etiam necessarium sit. In praesenti autem casu materia castitatis de se est potius consilii quam praecepti, et fundamentum ejus seu ordinatio ipsa non est absolute praecepta , et ideo major voluntas circa jipsam castitatem postulatur. 35. Contra hanc autem responsionem , et contra totam sententiam explicatam, difficullatem non modicam facit Concilium Tolet. VIiI, c. 7, ubi in hec ordinationem Baptismo aequiparat , et de clericis sic ordinatis concludit: Licet inviti perceperint, quod non maerebantur habere, libenter tamen retineant, etc. ; et inferius de hujusmodi subditur : Sa quis eorum ad conjugia transivit, mow omni ecclesiastici ordinis dignitate privatus, vere ut apostata a sancte Ecclesiee liminibus , et societate fidelium habeatur prorsus exclusus , monasterii claustris, donec advimerit , sub poenitentia raeirudendus. Duo tamen responderi possunt: unum est , ita quidem fuisse in illo Concilio ordinatum , jam enim a nobis concessum est nihil repugnare ; dicimus tamen Concilium illud provinciale fuisse, et quoad hunc canonem nunquam fuisse in Ecclesia receptum, nec communi corpori juris insertum , neque etiam in Hispania specialiter observari. Unde secundo dici petest Concilium loqui de his qui post suam ordinationem in suscepto ordine libere ministraverant, quod indicant verbailla: Omni ecclesiastici ordinis dignitate privatus.
36. Metus ipjustus debet probari coram judice, ut sic ordinatus possit matrimonium contrahere. — Alterius autem opinionis fundamentum , prout a nobis explicatum est, admitti potest. Et objectiones in contrarium parum nobis obstant, quia non fundamus nostram sententiam in sola similitudine ünius voti solemnis ad aliud, sed in propria ratione, scilicet, quia hic cessat obligatio legis ecclesiasticae , ex qua pendet tota ratio hujus voti solemnis. Ut autem haec obligatio cessare crcdatur, non oportet ut hic casus violentae ordinationis directe excipiatur, sed satis est ut in lee non exprimatur, et quod ex ratione legis constet esse praeter ejus intentionem, quia esset nimium durum reddere aliquem inbabilem simpliciter ad contrahendum matrimonium sine illius culpa, ac sine propria ae satis libera voluntate. Quia vero ordinatio res publica est, et in facie Ecclesioe videtur quis manere obnoxius castitati, quantum est ex vi ordinationis, unde non debet nec potest licite privata scientia et auctoritate post talem ordinationcm matrimouium contrahere , per se loquendo ; sed debet ab ecclesiastico Praelato facultatem petere, et violentiam, seu metum injustum probare, et ejus judicio stare, an sutficiens fuerit ad impediendam obligationem. Si autem contingat talem esse violentiam , ut non possit coram ecclesiastico judice probari, tunc imprimis securum corsilium est stare judicio prudentis viri, seu confessoris. circa gravitatem metus , an fucrit sufliciens, necne; quia in propria causa facile quis decipi potest, et hoc satis erit ut in conscientia non teneatur speciali vinculo ad servandam castitaiem. Si tamen velit etiam contrahere matrimonium, oportebit vitare scandalum, et publicae existimationi Ecclesiae satisfacere : ideoque necessarium erit vel a Summo Pontifice facultatem obtinere, vel eo divertere, ubi ordinatio omnino occulta sit, nullumque sit periculum quod possit ibi aliquando cum scandalo manifestari, quod tamen moraliter satis difficile erit.
37. Ultimo ex dictis resolvi possunt duo casus , seu dubiola hic incidentia. Primum attigit Paludanus supra, quid, scilicet, diccndum sit, si aliquis ante ozdinationem publice profiteatur se nolle ad castitatem obligari, et nihilominus ab Episcopo ordinetur, an maneat ad castitatem obligatus. Paludanus enim, dict. d. 38, q. 2, num. 12, absolute dicit , quantumvis contrarium protestetur , nihilominus obligari. Et hoc quidem verum, si sola protestatio attendatur, nam illa per se parum confert ad tollendam vel addendam obligationem. Addo vero, si per occasionem illius protestationis oriatur ignorantia probabilis , existimando posse illo modo ordinem sine obligalione ad castitatem assumi, ex parte illius ignorantiae fieret omnino involuntaria castitas , et consequenter orietur excusatio ejus. Ut, verbi gratia, si protestatio illa fieret coram Episcopo, et ipse illam acceptaret, et ea ratione initiandus probabiliter crederet ipsum in hoc dispensare, et ad id faciendum potestatem habere, tunc merito censeretur sic ordinatus graviter deceptus. Unde si judicio prudentis viri, probabilis seu excusabilis ignorantia judicetur, non erit cogendus ad castitatem servandam , sed optio illi danda erit, sicut in similibus diximus.
38. Alterum dubium est, an is, qui per metum cadentem in constantem virum religionem professus est, et postea titulo religionis est in sacris ordinatus, teneatur castitatem servare , vel utroque titulo, vel saltem altero. Videtur enim neutro teneri, quia, cum professio fuerit nulla ratione metus, eo titulo non obligatur ad castitatem ; ergo cum hoc fundamentum nullum fuerit, quod in co postea fundatum fuit, non potuit esse firmum, neque obligationem inducere. Aliunde autem videri potest utroque titulo obligari, quia etsi talis professio a principio fuerit nulla, si poestea voluntarie ratificetur, valida fiet, et obligabit ; ratificatur autem per subsequentem ordinationem titulo ejus factam ; nam qui vult ordinari, eo quod religiosus sit, a fortiori vult esse religiosus. Respondeo duobus modis posse hanc ordinationem contingere. Primo, ex eodem metu quasi continuato et perseverante, quia, scilicet non potest quis suae professionis nullitatem praetendere, nisi in idem periculum incidat, idemque nocumentum timeat, et perseverando exterius in eo statu non potest vitare ordinationem, quin gravem aliquam suspicionem, vel infamiam, vel simile nocumentum incurrat. Et in eo casu concedo neutro titulo simpliciter oblgari ad castitatem, non quidem professionis, quia est nulla, neque ordinationis (juxta modum supra explicatum ), quia etiam illa ex metu cadente in constantem virum suscepta est. Alio modo fieri potest, ut quis post talem professionem mere voluntarie ordigctur ; nam posset jam sine periculo nullitatem suae professionis declarare, et non vult, donec ordinatus sit; et tunc sine dubio dicendum est teneri ad castitatem ratione ordinis, cum mere voluntarie susceptus fuerit; et quod falso titulo susceptus fuerit, non excusat ab onere, ut per se notum est, quia ordinatio nihilominus fuit valida, et mere voluntaria. Inde vero non statim sequitur quod obligetur etiam ratione professionis , quia per voluntatem recipiendi ordines illo titulo non statim ratificatur professio, non tantum vere et in re ipsa, verum etiam nec prassumptione juris, ut late Navarrus, comment. 4, de Regular., n. 72, et infra suo loco dicetur.
On this page