Caput 18
Caput 18
Quibus modis peccare possit contra votum castitatis is, qui ante matrimonium in sacris ordinatus est, et quas poenas incurrat.
CAPUT XVIII. QUIBUS MODIS PECCARE POSSIT CONTRA VOTUM CASTITATIS IS, QUI ANTE MATRIMONIUM IN SACRIS ORDINATUS EST, ET QUAS POENAS INCURRAT.
1. Quamvis hoc votum regulariter fiat in statu caelibatus, tamen aliquando etiam fieri potest post matrimonium, et diversos tunc inducit effectus, ideoque de his duobus modis emittendi hoc votum separatim dicendum est, et explicandum quos effectus in utroque statu habeat, et quas obligationes indueat ; nam, licet in superioribus hoc magna ex parte tactum sit, id magis exponere necesse est ad declarandas culpas et poenas quae inde oriri possurt.
2. Primus ergo effectus hujus voti est reddere personam ad matrimonium inhabilem, ut jam dictum est, et est res certa de fide, quia jura eeclesiastica de hoc sunt expressa, c. Unico, de Voto, in 6, c. Cum olim, de Conv. conjug., c.1et 2, Qui cler. vel vovem., c. Ut lex, 2, q. 1, de potestate autem dubitari non potest. Atque ita docent omnes Theologi, in 4. d. 25, et 27, et juristae, in dictis capitulis; Bell., lib. 1de Clericis, c. 18; Turr., Med., et alii supra citati, qui de hac continentia Sacerdotum scribunt.
3. Dulbitatio, quando incepit hoc votum esse solemne.—Interrogari autem hic potest, quando coeperit hoc votum clericorum esse solemne, quod est quaerere, quando coeperit habere hunc effectum irritandi matrimonium subsequens ; nam prohibere illud ex tunc coepit, ex quo ipsum coepit emitti , quia hoc votum natura sua prohibet matrimonium, non vero ita natura sua irritat, sed ex statuto Ecclesiae, juxta d. c. Unicum, de Voto, in 6, et Extravag. Jcannis XXII, eodem titulo. Difflicultas ergo est an, sicut ostensum est hoc votum a principio Eeclesia prohibuisse nuptias omnibus qui ante illas ordinabantur in sacris, tam in Eeclesia Graeca quam in Latina, ita reddceret etiam illos inhabiles ad matrimonium. Aliqui enim censent in principio per multos annos hoc votum non fuisse solemne, neque habuisse hunc effectum irritandi subsequens
qmatrimonium : ita tenet Medina, lib. 2 de Continentia , c. 13. Fundamentum est, quia olim si clericus in sacris uxorem ducebat, ab illa non separabatur, sed solum ab usu ordinum suspendebatur, et omni privilegio clericali privabatur ; ergo signum est talia matrimonia non fuisse invalida. Consequentia cst manifesta, quia Ecclesia non permitteret perseverantiam in illo statu, qui et concubinarius esset , et sacrilegus, si matrimonium validum non fuisset. Antecedens autem probari potest ex canone 1 Concilii Neocaesar., qui habet, Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine suo illum deponi deberc. Simile fere decretum legitur in Concilio Romano, sub Sylvest., c. 19, et in Concilio Toletauo I, c. 8, et Brachar., 2, q. 44, qua duo posteriora Concilia loquuntur de subdiacono assumente secundam uxorem post mortem primae.
4. Responderi tamen potest, ibi imponi quidem hanc poenam, non tamen propterea significari matrimonium fuisse tunc validum; quia nunc etiam imponitur poena pro hujusmodi delicto, ut infra videbimus. Et tamen nunc constat matrimonium esse invalidum. Sed contra hoc instatur ponderando textum illum ex glos. in c. Presbyter, 28 d., nam ille canon duas partes continet : punit enim prius Presbyterum ducentem uxorem poena depositionis, et postea punit Presbyterum fornicantem, vel adulterantem, his verbis: Extra Fcclesiam abjici, et ad panitentiam inter laicos redigi oportet ; quae poena major est quam prior ; ergo et culpa supponitur esse major, quod non potest alia ratione existimari, nisi quia per matrimonium fornicatio et adulterium evitabatur, et ita minus violabatur votum castitatis contrahendo matrimonium, quam fornicando, vel adulterando ; nam si matrimonium esset nullum, fornicatio saltem non vitaretur, et ita majori poena dignum esset tale delictum. Et ita sentit praedicta glossa ; significat autem excusari a graviori culpa Presbyterum contrahentem matrimonium, non quia in re ipsa peccatum minus grave sit, sed quia qui sic contrahit, existimat sibi licere. Sed hoc gratis dicitur, quia talis ignorantia in re tam clara praesumi non potest. et constat simile factum saepe ficri scu tentari ex malitia, non ex ignorantia, neque in textu illo est aliquod indicium talis excusationis.
5. Addo praeterea argumentum non esse legitimum, nec ditficultatem illius textus recte ita expediri. Nam, licet matrimonium Presbyteri esset validum, nihilominus, ut existimo, gravius peccaret, majorique poena dignus esset contrahendo matrimonium, quam fornicando, vel adulterando, quia, licet in fornicatione esset duplex malitia intemperantiae et sacrilegii, in matrimonio autem contrahendo solum una, scilicet, sacrilegium, tamen haec adeo esset gravis, ut illas duas superaret ; quia castitatis votum quodammodo perpetuo destruitur ac violatur per matrimonium, quia redditur homo impotens ad servandam castitatem, et quasi alienat corpus, quod Deo promiserat ; per fornicationem vcro uno tantum actu promissionem violat; et ideo existimo etiam nunc laicum habentem simplex votum castitatis gravius peccare contrahendo matrimonium, quam semel fornicando. Accedit praeterea quod ipsa malitia sacrilegii duplex est in tali actu, altera contra votum, altera contra religionem sacramenti matrimonii, quod indigne tractatur. Quare negandum existimo posteriorem poenam ibi positam esse majorem, quia Sacerdos contrahens matrimonium non solum suspenditur ab ordine, ut putavit glossa, sed deponendus ab ordine dicitur, id est a statu clericali omnino excludendus, atque adeo omni usu ordinis sacri et beneficio privandus, ut Turrecremata cum Hugone exponit; altera vero poena solum continet interdictum aliquod, et exteriorem poenitentiam, quae levior est, de quo plura inferius. Ex illo ergo textu nonsatis probatur hoc votum illo tempore non irritasse matrimonium, quamvis ex illo etiam probari non possit irritasse.
6. Atque hinc potest sumi aliud fundamentum pro hac sententia. Nam antiqua decreta, quae de hoc voto inveniuntur ante Innocentium HI, prohibent quidem talia matrimonia, non tamen addunt verba irritantia, neque aliquem effectum inducunt, ex quo talis irritatio colligi possit; est autem generalis regula in materia de legibus, eta nobis etiam in superioribus tacta , quoties lex simpliciter prohibet opus alias natura sua validum, si non addat verba irritantia, opus sic factum tenere, licet male fiat, quod in donationibus, testamentis, et aliis contractibus observatur, ut colligitur ex c. Si soli, de Concess. prab., in 6, et c. Dilectus, 2, extra, de Praebendis ; ergo signum est talia antiqua decreta non irritasse matrimonium clerici in sacris. Major patet in can. 27 Apostolorum, ubi est solum verbum pracipimus, et iu c. ult., d. 27, est verbum penitus interdicimus; neque inveniuntur antiqua decreta gravius aut strictius hoc prohibentia, ut ex adductis sect. 2 constat.
7. Hoc vero argumentum in contrarium retorqueri potest ; nam potius videtur esse principium juris, quod fit lege prohibente absolute et simpliciter, eo ipso esse irritum, nisi aliunde vel ex alia lege, vel ex aliis verbis, ratione, aut circumstantiis legis constet intentionem ejus fuisse prohibere, et non annullare. Hta colligitur ex leg. Non dubium, Cod. de Legibus, quae sic habet: Nullum pactum, nullam conventionem , nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, lege contrahere prohibente ; cui consonat regula 64 de Regulis juris, in 6: Qua contra jus fiunt, debent utique pro infectis haberi. Quod principium licet multas habeat difficultates, quae videri possunt in glossa et Doctoribus ibi, et in summa rediguntur a Sylvestro, verb. Lez, q. 28. et Angelo, eodem verbo, n. 18, omnes tamen communiter sentire videntur hanc partem potius esse pro regula habendam, quamvis limitationes ad solvendas difficultates adhibeant, quae si recte inspiciantur, in praesenti casu locum non habent ; nam haec prohibitio non fundatur in temporali causa (quae est una limitatio) sed in perpetua, qualis est ordo sacer. Neque ponitur cum aliqua limitatione, sed verbis quae omnimodam prohibitionem significant, ut sunt illa, penitus interdicimus ; ac denique directe fertur in ipsam personam, nullam aliam extrinsecam conditionem recipiendo; quae sunt eireumstantiae communiter a Doctoribus requisitae, ut contractus contra legem factus nullus esse censeatur. Et declaratur a simili, nam antiqua decreta, quae prohibent matrimonium inter consanguineos, non habent alia verba irritantia praeter absolutam prohibitionem, directe ac simpliciter latam in ipsas personas ob causam intrinsecam ac perpetuam, c. JVon debet, de Consanguinitate et affinitate ; et hoc satis est ut talia decreta censeantur irritare matrimonium contra ipsum lata, ut constat ex universali Ecclesiae sensu et praxi; ergo idem dici potest in praesenti. Atque ita juxta hanc regulam, cum primum coepit esse illicitum clericis in sacris matrimonium, coepit etiam esse nullum.
8. Lea prohibens non irritat , nisi id emprimat. — Sed nihilominus hoc fundamentum solidum non est; nam revera illa regula, quod lex simpbciter prohibens contractum etiam annullat illum, quamvis non exprimat, commode sustineri non potest, et'amsi limitationes, quae vulgariter circumferuntur, adhibeantur, ut late ostendi tractatu de Legibus, lib. 5, c. 25. Nunc satis est dicere contrariam regulam cum omnibus illis exceptionibus scu conditionibus instari manifeste in voto simDlici ; nam illud impedit matrimonium, estque de se impedimentum perpetuum , et talis prohibitio directe et simpliciter fertur in personam, nulla alia requisita et considerata extrinseca conditione; et nihilominus lex prohibens talem contractum non facit illum irritum. Unde quamrvis fingeremus votum clericorum in Ecclesiae initio fuisse tantum simplex, potuisset eis interdici matrimonium eisdem verbis, quibus in praedictis decretis interdicebatur, imo vix posset aliis prohiberi; et tamen tunc matrimonium non esset validum; ergo ex verbis talium decretorum non potest colligi intentionem eorum fuisse irritare tale matrimonium. Adde inter alia signa legis prohibentis, et non irritantis, unum esse, si prohibitioni addatur poena; hanc enim inter alias limitationes ponunt auctores supra citati, ut in Angelo et Sylvestre videre licet; sed antiqua decreta prohibentia matrimonium clericis in sacris poenam adbibebant, ut visum est; ergo ex illis non potest colligi irritasse contractum. Quod argumentum contra illos auc- tores efficax est ad probandum negative, ex illis decretis non colligi irritationem; non tamen est simpliciter efficax ad positive ostendendum tale impedimentum irritans tunc non fuisse ; quia absolute saepe contingit legem prohibentem esse irritantem, et habere poenam adjunctam, ut de prohibitione inter consanguineos constat ex Clement. 1, de Consanguin. et affin., et in hac ipsa materia, de qua agimus, statim constabit. Ratio denique hoc suadet, quia lex irritans ex ea parte odiosa est, quia pon solum prohibet factum, sed etiam adimit potestatem , vel inhabilitat personam, et quodammodo tollit, vel notabiliter minuit dominium rei, circa quam versatur prohibitio ; ergo nisi sufficienter exprimatur, nunquam debet cum tanto rigore explicari, nam odia restringenda sunt.
9. Quocirca, verius censeo pro regula potius statuendum esse, per verba legis simpliciter prohibentis, non irritari contractum, quantumvis sint absoluta, et ex causa perpetua, et directe feratur in personam, nisi vel ex adjunctis verbis, vel ex effectibus, vel aliunde ex usu et traditione sic interpretante legem irritatio colligatur. Quae omnia inveniuntur in exemplo addncto de impedimento consanguinitatis. Nam in c. 7ua nos, de Consanguin. et affinit. , aperte supponitur matrimonium habens tale impedimentum esse dirimendum ; et 35, q. 3, c. Contradicimus, cum similibus, dicitur, sic contrahentes esse separandos , quod est signum nullitatis; et ibid., c. 2, dicitur ita Ecclesiam prohibere conjunctiones consanguineorum, sicut leges illas prohibebant; leges autem civiles circa hoc irritantes erant, ut ex effectibus, quae in eodem cap. referuntur, non obscure colligitur, et ex toto titulo. ff. de Ritu nuptiarum. Lex autem Jyon dubiun , quae pro contraria regula objiciebatur, varias habet expositiones; nunc autem mihi non displicet ita interpretari, ut sensus sit, contractum contra prohibitionem legis factum, non quidem eo ipso necessario nullum esse , sed vel nullum esse, vel per judicem irritandum esse ; ita enim interpretor illa verba : Nullum conitractuwm inter eos videri volumus subsecutum, id est, ita inter eos judicandum est, ac si non contraxissent. Et eodem modo exponuntur optime illa verba juris canonici : Debent pro infectis haberi. Quae tamen regula hoc modo exposita multis indiget expositionibus. Quarum una ac praecipua est, quod contractus semel ratus irritabilis sit, quae matrimonio non convenit. Alia est, ut aliunde ex jure non constet contractum pon esse irritandum , sed alia remedia esse adhibenda ; de quo alias.
10. Resolutio difficultatis, quando inceperi hoc votum irritare matrimoniwn.—Ex his ergo omnibus in praesenti puncto nihil aliud dicere possum, nisi hoc solum, mihi non constare quando primum coeperit hoc votum esse solemne, et habere hunc effectum irritandi matrimonium. Nam sine dubio non incepit a tempore Bonifacii VIIT, quamvis fortasse, sub hac appellatione voti solemnis, ipse primus declaraverit hoc votum esse solemne, in d. c. Unico, de Voto, in 6. Antiquiora enim sunt jura quae hunc effectum declarant, ut patet ex Alexandro Ill, c.1 et sequentibus, Qui cler. vel vov., et c. 1, de Cleric. conjug.; et ex Innocentio II, qui fuit antiquior, in c. Ut lez, ?T, q. 1; in quo capite expresse declaratum est talia sacrorum clericorum matrimonia nulla esse. Quamvis autem ante illud decretum nullum antiquius reperiam, in quo satis aperte hoc declaratum sit, nihilominus non audeo dicere ibi primum fuisse hunc effectum seu impedimentum irritans institutum, nam fere omnes auctores multo antiquius esse putant. Adeo ut Major, Clitovaeus et Turrianus, supra citati, putaverint sacrum ordinem jure divino hoc impedimentum secum afferre, propter perpetuam traditionem. Alii vero, licet fateantur hoc esse jus ecclesiasticum, nihil tamen distinguunt inter illud, quatenus prohibens, vel irritans matrimonium, quantum pertinet ad initium ejus, ut videre licet in Soto, lib.7 de Justit., ubi supra, et in 4, d. 38, q. 1, art. 1; et ex Bellarm., lib. 2 de Clericis, ubi supra, et lib. 1 de Sacram. Matrim., c. 24, ubi specialiter adducit Concilium Tolet. VIII, ante 900 annos, can. 6, ubi de subdiaconis agens, imprimis ait, nefas esse illos novis uxoribus copulari, et deinde adjungit: Quà hoc vulnere deinceps fuerint sauciati, mom erunt sub ponitentie oneribus, usque ad eatremum vite, monasteriis religandi. Quae poena nimis gravis esset et improportionata, si tale matrimonium essct validum. Id expressius docuit Covar., 9, p. 4, c. 6, 8 3, rum. 1, ubi expresse dicit eodem tempore interdictum esse ab Ecclesia clericis in sacris matrimonium ut irritum, quo fuit prohibitum. Ejusque rei maximum argumentum sumi ex Calixto Papa, in c. Presbyteris, 21 dist., nam ibi praecipit hujusmodi matrimonia disjungi ; ubi etiam glossa notat talia matrimonia dissolvi, quia nunquam fuerunt valida. Et esset quidem argu- mentum aatis efficax, si decretum illud fuisset Calixti I; tamen a Gratiano tribuitur Calixto IT, et in Cod. Gregoriano notatur, in Cod. Vaticano inventum esse in fragmento cujusdam Concilii ab Urbano II habiti. Fuit autem Urbanus paulo antiquior Calixto IT. Recte autem probat ille textus hanc institutionem fuisse ante Innocentium II, nam Urbanus II plus quam per40 annos illum antecessit. Adde etiam ipsum Urbanum Il declarasse non se hoc primum constituere, sed juxta antiquos canones id judicare, sic enim habet : Matrimonia disjungi, et personas ad poenitentium vedigi debere juata sacrorum canomwn definitiones judicantes. Erat ergo haec antiquior institutio. Deinde, cum haec lex continentiae consuetudine magis et traditione introducta fuerit, quam lege scripta, facile fieri potuit ut simul sub utraque ratione prohibentis et inhabilitantis personam ad matrimonium, fuerit introducta. Et ideo non refert quod antiqua decreta scripta simpliciter de prohibitione ipsa scripta loquantur, quia non fuerunt edita ad condendam hanc legem, sed ad puniendas transgressiones quae contra eam multo antea inductam fiebant; ad hoc autem satis erat prohibitionis facere mentionem, nam ex materiae qualitate satis constabat qualis esset prohibitio. Atque hoc ipsum indicat Innocentius II supra, dicens: Zujusmodi copuiationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contraciam, matrimonium non esse censemus ; non enim dixit statuimus, sed censemus, quasi declarando talem esse regulam ecclesiasticam, jam ante ipsum Innocentium circa hoc statutam, ut matrimonium circa illam nullum censendum fuerit. Itaque verisimilius videtur hoc jus fuisse antiquius Innocentio II; quando vero primum coeperit, et an omnino simul introductum fuerit sub ratione voti, et sub ratione solemnis, seu irritantis in futurum, nulla certa ratione affirmare possum.
41. Clericus in sacris, tentans nubere, grave sacrilegium committit, et ab Ecclesia graviter punitur. — Secundo dicendum est, clericum in sacris tentantem matrimonium contrahere, gravissimum sacrilegium committere, ideoque merito ab Ecclesia graviter puniri. Prior pars satis constat ex dictis, multiplexque circumstantia hujus sacrilegii, tum in superiori puncto, tum etiam in praecedenti capite obiter declarata est. Posterior autem pars ostendendo multiplicem poenam. Prima est excommunicatio major ipso jure incurrenda, quae posita est in Clem. Unica, de Consang. et affin., quam tom. 5 de Censur., disp ut. 4, 23, sect. 5, a n. undecimo, cxplicui, et ideo plura hie de ea poena addere non est necesse. Solum adverto illam particulam scienter, quae in principio illius textus ponitur, ad hunc casum, sicut et ad caeteros, de quibus ibi sermo est, extendi; ideoque ad incurrendam hanc excommunicationem necessarium esse ut transgressio sit ex malitia, et non ex ignorantia. In quo conveniunt Cajetanus, verb. Excommunicatio, c. Wi; Navar., in Summ., c. 2T, n. 144; Covar., in 4 Decret., 2 p., c.6,8 3. 12. Secunda poena est privatio beneficiorum, c. Decernimnus, 28 d., quod est Innocentii II, ut ex illo obiter intelligere liceat, ab eodem Pontifice impositam esse poenam, a quo declaratum est tale matrimonium esse nullum. Sunt autem haec verba Innocenii: Decernimus ut i, qui in ordine subdiaconatus et supra, uzores dusgerint, aut conculinas habuerint, officio ac beneficio ecclesiastico careant. Circa quae verba dubitari potest an hujusmodi clericus ipso facto amittat beneficium, vel solum illis privandus sit, et consequenter anantea possit ea in favorem alicujus renuntiare. Quidam primum aftfirmant ; quod sentit Panor., in c. 1, de Cler. conjug.; et Covar., 2.lp. 4, c. 6, l S3, numero quarto, in fine, ubi refert in eamdem sententiam Romanum, Cardinal., Joan. Andream, et Ancharanum. Fundamentum horum auctorum, praeter citatum textum, fuisse videtur, quia clericus in minoribus constitutus ipso facto amittit beneficia, cap. 1, de Cler. conjug.; ergo multo magis clericus in | sacris, quia non debent esse melioris conditionis hi qui illicite contrahunt, quam illi qui licite.
13. Nihilominus contrariam sententiam veram existimo, scilicet, hanc poenam non incurri ipso facto, sed hujusmodi clericos sic contrahentes privandos esse beneficiis ; ita sentit Gloss., in d. cap. 1 de Cler. conjug., dicens, hujusmodi clericos privandos esse beneficiis, nisi cum eis dispensetur, quam glossam sequitur ibi Antonius, et in eamdem sententiam magis inclinat Joannes Andreas, in c. Joannes, de Cler. conjug. Idem tenet Navar., in Summa, c. 25, num. 120; et Gregor. Lopez, in 1. 4, tit. S, p. 1, et ex illa lege aperte colligitur ; Sylvester, Peneficium, 3, q. 22. Et comprobatur, quia imprimis, in d. c. Decernimus, non additur particula apso facto, sed indefinite dicitur, Peneftciis carcant, quod verbum indifferens est ad carendum ipso facto, vel per sententiam judicis, et ideo in materia poenali mitiori modo est interpretandum. Et ita intelligendus est Sotus supra, dicens, officio et beneficio privantur, id est, privari praecipiuntur. Praeterea argumentum a simili in materia poenali inefficax est, praesertim ubi ratio est valde dissimilis, quia matrimonium a clerico in minoribus contractum est validum, et ideo mirum non est quod ipso facto privetur beneficio, quia jam ratione status est incapax illius ; matrimonium autem contractum a clerico in sacris est nullum, et ideo non est ita incapax ; non procedit ergo in eo eadem ratio. Unde parum refert quod clericus in sacris delinquat in contrahendo, et non in minori ; quia illa privatio non est in poenam delicti, sed ob incapacitatem personae, ut satis declaratur in cap. 3, eod. tit., ibi: Cum simul voluptatibus et carnalibus desideriis, ac divinis et ecclesiaticis ministeris vacare non valeant. Et simile habetur in cap. Diversis, eod. tit. Qua ergo ratione potest haec privatio ipso facto per modum poena extendi ad clericos in sacris propter culpam, quam contrahendo matrimonium committunt?
14. Addo praeterea hoc repugnare d. cap.1 de Cleric. conjug., si recte expendatur. Primo, quia ibi duas habet partes, et in priori loquitur de clericis in minoribus contrahentibus matrimonium, quibus nullam imponit poenam, sed cogendos esse dicit ad retinendas uxores, et ecclesiastica beneficia relinquenda ; in posteriori autem parte, de ordipatis in sacris e contrario dicit compellendos esse ad uxores dimittendas, et poenitentiam sui delicti agendam ; de beneficiis autem nihil dicit; ergo ex vi illius textus non solum non privantur ipso facto beneficiis, verum nec tenentur illa relinquere, donec per judicis senientiam illis priventur. Secundo, quia nec de clericis in minoribus ibi dicitur expresse esse privatos ipso facto, quia solum dicitur, ut ad relinquenda beneficia compellantur ; quia tamen haec privatio non est in poenam, sed ob repugnantiam status, ideo glossa ibi, et omnes auctores intelligunt ipso facto amittere beneficium, et ideo compelli ad illud relinquendum, quia revera jam non est illius dominus, sed eo ipso, quod voluit ducere uxorem, voluit etiam juri suo ac beneficiorenuntiare ; et ideo textus ille solum praecipit executionem. Haec autem omnia locum non habent in clericis in sacris.
15. An clerici in minoribus contrahentes matrimonium nullum, ipso facto priventur bene- ficiis. — Sed objici potest, nam sequitur clericum in minoribus, ducentem uxorem, non amittere ipso facto beneficia, quoties contingerit matrimonium ex aliquo impedimento esse nullum. Patet sequela, quia tune cessat praedieta ratio, quia per tale matrimonium non acquiritur status vere incompossibilis beneficio ecclesiastico. Ad hoc communis responsio est, duplici ex causa posse matrimonium esse nullum. Primo, ex defectu consensus, ut quando aliquis non habet legitimam aetatem ad contrahendum de praesenti, quia talis consensus est imperfectus secundum jura, solumque sufficit ad sponaalia de futuro; vel etiam quia solum ficte contrahit exterius sine intentione contrahendi, aut se obligandi, vel quoties aliquis scit intercedere aliquod aliud impedimentum irritans, et nihilominus contrahit; nam ,tunc etiam non potest absolutum consensum praestare , cum sciat actum esse impossibilem. Alio vero modo contingit ex parte contrahentis esse absolutum consensum, et nihilominus matrimonium esse nullum ob aliud impedimentum consanguinitatis, affinitatis, aut simile ignoratum. In priori ergo casu, communis sententia est, clericum etiam in minoribus non privari beneficiis suis, quia neque effectu, neque affectu renuntiat juri suo, quia revera non contraxit matrimonium, neque in illud sufficienter consensit, et quoad hanc partem respondetur ad argumentum concedendo sequelam. Et retorqueri potest objectio, quia clericus, etiam in sacris, pec reipsa contrahit matrimonium, neque absolute potest consentire in illud, cum sciat se esse inhabilem ad illud ; ergo pari ratione non manet privatus beneficiis. In posteriori autem casu frequentius docent Canonista clericum in minoribus constitutum manere privatum beneficiis, non obstante nullitate matrimonii; quia volendo absolute matrimonium libere renuntiavit juri suo, ut videre licet in Panormit., Navar. et Covar. supra, et quos ipsi referunt. Ex his autem auctoribus, qui aliter sentiunt de clerico in sacris, respondebunt ad objectionem factam negando sequelam, quia clericus in minoribus non privatur beneficiis solum propter verum matrimonium, sed etiam propter matrimonium attentatum ex pleno consensu et affectu matrimonii.
16. At profecto difficile est hoc modo satisfacere objectioni factae : nam saltem sequitur clericum in sacris, qui ex erronea vel ignoranti existimatione non putat se esse inhabilem ad matrimonium, et ideo illud contrahit, ipso facto privari beneficiis. Consequens est falsum ; ergo. Sequela patet, quia licet in illo matrimonium non sit validum, est tamen attentatum ex pleno affectu et consensu, nam interveniente ignorantia impedimenti, dari potest hujusmodi consensus, ut dicta opinio supponit de clerico in minoribus; est autem quoad hoc eadem ratio de clerico in sacris, ut per se constat ; ergo si tale matrimonium privat minorem clericum beneficiis suis, cur non majorem ? nam reipsa non reddit illum magis incapacem ; affectu autem, et attentatione aequales sunt. Minor autem patet ex raUonibus factis pro nostra sententia, quae generaliter probant de quocumque clerico in sacris, sive per ignorantiam, sive ex certa scienua contrahente. Imo ille prior minus privandus videtur, quia minus peccat ratione ignorantiae, quamquam fortasse aliquando ex ignorantia magis peccet, ut si sit ex errore pertinaci contra fidem. Nec video quid commode responderi possit, nisi fortasse jus canonicum nihil de hoc siatuisse circa clericum in sacris, sicut statuit de clerico in minoribus. Sed contra hoc statim se offert objectio, quia nunquam etiam invenitur in jure statutum, ut clericus in minoribus sit privatus beneficiis ratione matrimonii contracti ex vero consensu, etiamsi matrimonium illud nullum esse contingat.
17. Quamobrem solidior responsio mihi esse videtur in universum concedere sequelam, atque adeo etiam in posteriori modo, quo matrimonium est nullum ex impedimento ignorato, quantumvis clericus conatu suo conwaheret conjugium , non privari beneficiis, quae fuit opinio Cardinalis, in Clem. Gratie , de Rescriptis, q. 17; et aliorum quos refert Covar. supra. Quantumvis enim contraria sententia communior sit, tamen non video quo suflicienti fundamento nitatur, quia haec privatio ipso facto oportet, ut aliquo jure humano fiat, nam constat neque ex natura rei, neque ex jure divino talem personam non esse incapacem beneficii propter illum actum ; at nullum est Ecclesiasticum jus, quod talem privationem ipso facto inducat in eo casu ; ergo. Probatur minor, nam si quod esset , maxime d. cap. 1, de Cler. conjug.; nullum est enim aliud quod hujusmodi clericos in minoribus privet beneficiis suis; at vero jus illud non procedit in dicto casu, nec verba ejus possunt ad illum adaptari. Quod patet dupliciter, primo , quia illa verba, si quis clericorum infra sub diaconatum acceperint uvores, cum pro- prietate et rigore intelligenda sunt, ac restringenda, cum materia sit odiosa; vere autem et in rigore non accepit uxorem, qui matrimonium invalidum contraxit, quocumque ex capite nullitas contigerit ; ergo.
18. Secundo, quia duo simul conjungit et praecipit Pontifex, scilicet ut hi compellantur et uxores retincre et beneficia relinquere; ergo quoties non possunt compelli ad uxores retinendas, non debent etiam compelli ad beneficia dimittenda, cum aequaliter utrumque praecipiatur ; quoties autem matrimonium est nullum, non potest quis compelli ( per se loquimur) ad uxorem retinendam, non enim est uxor; ergo non est privatus beneficiis, imo nec videtur privandus, si nolit in matrimonio persistere, sed in suo ordine. Unde argumentor tertio, quia quoties matrimonium est nullum, persona ex se non manet inhabilis ad beneficia ecclesiastica, ratione status suscepti, quia revera illum non suscepit, et ita cessant in tali persona rationes ob quas jus illud latum est, scilicet, quia non potest quis servire uxori et beneficio, etc.; cum ergo etiam verba legis in rigore casum hune non comprehendant, non potest ad illum verosimiliter extendi. Quarto denique, quia si in eo casu, quo per ignorantiam hujusmodi clericus contrahit matrimonium nullum, privatur beneficiis, non minus privabitur, etiamsi contrahat sciens impedimentum ; consequens est falsum; ergo. Sequelam concedit Covar. supra, contra Decium, cons. 166. Et probatur, tum quia verba d. c. in utrumque aequaliter conveniunt; tum etiam, quia si respiciamus incapacitatem, in neutro invenitur ; si vero respiciamus culpam, ille peccat, qui sciens impedimentum contrahit, non vero qui inculpabiliter ignorat. Minor autem probatur in favorem Decii, quia ille, qui sciens impedimentum contrahit, non potest habere voluntatem vere contrahendi, sed solum ficte et exterius, cum sciat aliud hic et nunc impossibile; si ergo ille nihilominus privaretur beneficiis, quicumque etiam ficte contrahens et sine con-- sensu privaretur, quod est contra priorem partem ab omnibus receptam.
19. Verumtamen neque differentia, quae hinc sumi potest, ex diversitate affectus et consensus contrahentis, enervat difficultatem argumenti, aut sufficiens est ad reddendam rationem praedictae sententiae ; quia non privatur quis beneficiis propter affectum, vel propositum contrahendi matrimonium, sed propter matrimonium ipsum, ut constat ex verbis legis, et quando propositum est mere internum. Quod autem illud propositum conjungatur actui externo, existimato matrimonio, parum refert, si illud matrimonium non est, cum eo ipso neque verba, neque rationes juris in eo locum habeant. Et ob eamdem causam non refert quod ille actus procedat a vero affectu matrimonii, quia non satis est affectus verus, nisi sit etiam efficax : ille autem affectus non est efficax, etiamsi ex parte personae sit absolutus, quia lex impedit efficacitatem ejus. Sicut in impubere consensus potest esse absolutus, quantum est ex parte ejus, et nihilominus simpliciter est inefficax lege impediente : idem ergo dicemus de quolibet simili consensu. Et ideo etiam negandum est, hujusmodi personam, dum vult contrahere matrimonium, etiam velle efficaciter renuntiare juri suo aut beneficio, quia, sicut prior voluntas ratione impedimenti latentis redditur inefficax virtute legis, ita et posterior; nam cum haec posterior non sit explicita, sed implicita, quatenus scilicet in alia continetur, non est cur sit efficacior quam illa. Imo, secundum moralem satisque rationabilem interpretationem, videntur posterior includere conditionem effticaciae prioris voluntatis, id est, ea lege et conditione videtur quis velle renuntiare juri suo seu beneficio, dummodo verum statum matrimonii aequirat, quia non est verisimile ipsum velle utroque commodo privari, neque est ulla lex canonica quae illi imputet, vel in illo puniat talem voluntatem.
20. Unde inefficax etiam est argumentum, quod sumi potest ex c. Fum qui, de Praebend., in 6, ubi qui vi aut injuste occupat beneficium curatum, ipso facto privatur alio beneficio simili, quod habebat, etiamsi posterius verc non acquirat; hoc, inquam, argumentum inefficax est, ium quia est petitum a re longe diversa, et tale argumentum in materia poenali et odiosa ex suo genere inefficax est; tum etiam quia in illo casu committitur grave delictum occupandi injuste et indebite ecclesiasticum beneficium, in cujus poenam merito aliud aufertur, etiamsi aliud non obtineatur. In praesenti autem casu nullum delictum committit clericus in minoribus contrahendo, per se loquendo, et ideo hic non habet locum titulus ille, et causa privationis; et ideo si etiam cessat incapacitas personae, ob intervenientem nullitatem matrimonii, non video cur debebat censeri privatus beneficiis, maxime cum nullo jure sufficienter constet de hujusmodi privatione.
21. An nomine beneficià comprehendantur pensiones.—Ultima dubitatio, huic puncto annexa, est an nomine beneficii veniant in praesenti etiam pensiones, ita ut illis etiam privandus sit clericus in sacris matrimonium contrahens. Quam quaestionem tractant doctores de clerico in minoribus contrahente matrimonium; et quoad pensiones , quae dantur titulo et onere spirituali, omnes fatentur aequiparari quoad hoc beneficiis, quia hujusmodi pensiones non conceduntur laicis; clericus autem conjugatus quoad hoc tanquam laicus reputatur. Quoad alias vero pensiones, quae non dantur titulo spirituali, est diversitas opinionum. Nam Ludov. Gomes, in Reg. de annali possessore, q. 21, negat pensiones has vacare ipso jure propter matrimonium contractum a clerico in minoribus, quia iales pensiones conceduntur laico, ut est communis sententia, pro qua plures auctores refert Covar. supra n. 6. Qui nihilominus contrariam tenet sententiam, quam dicit usu curiae confirmatam esse, solumque excipi casum in quo aliud constet de voluntate Pontificis, ut quia concedit pensionem laico propter defensionem Eeclesiae, vel ex alia simili circumstantia. Quod etiam tradidit Navar., de Orat., c. 21, num. 53, et tenet etiam Gigas, q. 54, de Pensionibus; Gregor. Lopez, lib. 41, tit. 6, p. 1, qui omnes testificautur de consuetudine Romanae curiae, cul sine dubio standum est, etiamsi in rigore juris talis pensio sub nomine beneficii ecclesiastici non comprehendatur. Quamquam hodie post motum proprium Pii V, quo pensio quaelibet secum affert obligationem recitandi preces D. Virginis, consequenter jam habet annexum aliquem spiritualem titulum, ratione cujus personae laicae ordinario jure dari non potest. Et hac ratione probabilius etiam est amitti per ceontractum matrimonii.
22. Clericus in sacris contrahens matrimonium est privandus etiam pensionibus.— Juxta hanc ergo doctrinam cum proportione respondendum videtur ad quaestionem de clerico in sacris (de quo dicti auctores nihil speciale dicunt), hac servata differentia, quod clericus in sacris non privatur ipso jure pensionibus, sed ad summum per judiceu privandus sit. Verumtamen, quia in his rebus odiosis non est facile extensio admittenda, nisi ubi vel jus vel manifesta ratio illam convicerit, ideo in praesenti necessarium non est illam communem doctrinam, quae de minoribus clericis datur, in majoribus simpliciter admittere , quia cap. Decernimus , in quo solo haec illorum poena fundatur, tantum dicit, beneficio ecclesiastico careant, et ideo in rigore juris solum privandi sunt illis pensionibus, quae veniunt appellatione beneficii ecclesiastici, ut sunt illae quae vel ob spiritualem titulum dantur; in aliis vero consulenda esset propria consuetudo in modo puniendi hoc delictum. Nam consuetudo illa, quae circa clericos minores servatur, per se non satis est, nisi constct camdem ad clericos etiam in sacris derivatam esse. Verum est jam nunc quamlibet pensionem eenseri a modernis auctoribus dari spirituali titulo propter dictum onus recitandi Hoas Virginis, ex quo fit jam comprehendi sub nomine beneficii.
23. Tertia poena, quae propter hoc delictum imponitur, est irregularitas, ut sentiunt communiter supra citati auctores, pertinetque haec irregularitas ad illam speciem bigamise, quae similitudinaria dicitur, de qua, et de hoc casu in speciali in materia de irregularitate copiose disputatum est, tom. 5, in tertia parte, disp. 49. sect. 4. Atque huc etiam spectat, quod talis clericus deponi jubetur in cap. Presbyter, 28 d., de qua poena videri potest Abb., in cap. At si clerici, de Judiciis; et Bernard. Diaz, in Practic., capit. 74, alias 80, ubi tam ipse, quam Salzedo, alias explicant hujus deliti poenas, sed pro instituto nostro haeec suffticiunt.
24. Hoc votum obligat ad perpetuam et integram castitatem.—Clericus in sacris quando censeatur cencubinarius. — Tertio dicendum est obligare hoc votum castitatis ad servandam perpetuam et integram continentiam in omnibus actibus etiam alias jure naturae prohibitis. Conclusio est certa, et ab omnibus sine dissensione recepta. Ratio autem est, quia hoc votum non est tantum non nubendi, sed est absolute et simpliciter votum continentiae, seu castitatis, ut constat ex omnibus auctoribus, et ex decretis Pontificum et Conciliorum supra adductis cum tota Patrum traditione, et ex communi sensu et consuetudine totius Ecclesiae, quae est optima legum interpres. Votum autem continentiae non solum obligat ad abstinendum a matrimonio, sed etiam ab omni actu et desiderio libidinoso, et castitati contrario; ergo. Unde fit clericum fornicanicm, vel simile crimen committentem, non solum intemperantiam, sed etiam sacrilegium committere, ut in superioribus satis explicatum est. Hinc clerici in sacris incontinentes specialibus poenis afficiuntur in jure. In quo tamen observandum est, jura ecclesiastica praecipue punire clericos concubinarios, vel poena irregularitatis, vel saltem poena suspensionis, vel propriae, vel quae ad illam revocetur. De qua poena late dictum est in materia de irregularitate, et de suspensionis censura, ubi etiam explicavimus quis proprie censeatur concubinarius; non enim omnes, qui semel aut iterum, imo nec qui frequenter labitur cum diversis personis, concubinarius dicitur, sed qui ad hunc turpem usum aliquam certam feminam destinatam, et speciali amicitiae foedere conjunctam habet, et cum ea pravam consuetudinem exercet, ut latius dicto loco. Pro aliis vero singularibus delictis, quae hune statum pravum non includant, etiamsi gravissima sint, non invenio speciales poenas ecclesiastico jure impositas ipso facto incurrendas, praeter cas quas in materia de irregularitate et suspensione declaravimus. Quomodo autem similia delicta in clericis punienda sint ab Eeclesie pastoribus, explicant juris canonici interpretes, in cap. Si clerici, de Judiciis, et in cap. Festra, et cap. Quaesitum, de Cohabit. cler. et mulier., et prosequuntur late Bernard. Diaz, et Salzedo in Practica criminali, a cap. 68 usque ad 86; et videri potest Gratianus, 81 d., cap. Si quis clericus, cum sequentibus.
25. Debent vitare contubernia, et familiaritatem feminarum. — Ad hujus denique oblicationis integram observationem pertinet frequens ac diligens antiquorum canonum admonitio ac prohibitio, ut clerici vitent contubernia, et convictum seu familiaritatem feminarum. Sic Concilium Nicaenum, can. 3, nulli ciericorum ait licere habere secum mulierem extraneam. Quod etiam statuit Concilium Elibertinum, can. 27, et in Toletano M, cap. 3, Toletano IV, cap. 42, Hispalensi L, can. 3, et Concilio Gerandense, can. 7, quod specialiter loquitur de his clericis, qui sine conjugibus ordinantur. Item Concilium lllerdense, cap. 15, et Bracharense IlT, can. 5, ubi sola mater excipitur, ita ut nedum cum sororibus vel propinquis cohabitatio concedatur : Ne licentia ( inquit ) sorormmn, vel propinquarun mulierum familiarior habeatur ad patrandum scelus. Quod exemplum omnibus clericis dedisse Augustinum refert Possidonius, in vita ejus; naan quae cum sorore mea sunt (dicebat ille), sorores mece non sunt. Cujus sententiae meminit etiam Gregorius, lib. 7, epist. 39, addens: Docti ergo viri cautela magna debet esse nobis instructio. Et multa alia de hac re congerit decreta Gratianus, d. 8i, a cap. Clericus, 20, usque ad finem; in quibus non solum cohabi- tatio, sed etiam omnis nimia vel suspecta familiaritas et confabulatio cum feminis, clericis probibetur; et specialter Lucius Papa (ut Gratianus refert ) vel potius Clemens, epist. 2: Clericus ( inquit) ad feminee tabernaculum solus non accedat , sine majoris natu sacerdotis jussione ; nec presbyter solus cum sola adjungatur, sed duobus adhibitis testibus visitet infirmam, nec solus cum sola femina fabulas misceat. Unde etiam in Concilio Matisconensi !, can. 3, cautum est, ut nulla mulier in cubiculo H piscopi, absque duobus Presbyteris, aut certe diaconis ingredi permattatur. Et e converso in Concilio Epaunensi, can. 20, tam Episcopis quam Presbyteris, etc., ad feminas prohibetur accessus, nisi cum Presbyterorum aut clericorum testimonio. Concilium autem Terracon., c. 1, non solum de Clericis, sed etiam de monachis et religiosis, nec de quibuscumque feminis, sed etiam de sanguine proximis ita statuit : Cum ad earum visitationem pergunt, testem solatii sui fide et aetate probatum adhibeant secum.
26. Quas ponas incurrant itransgressores. — Praeterea non solum canones Ecclesiastici, sed etiam leges civiles hoc ipsum comprobarunt, ut in superioribus citatum est ex Justiniano, in Authent. de Sanctissimis Episcop., et idem habent leges Hispaniae, part. 1, tii. 6, lib. 37 et sequentibus. Per extraneas autem mulieres intelligunt haec jura omnes illas, quae non sunt sanguine conjunctae in aliquo gradu ex ibi annumeratis ; sed quia in hoc invenitur aliqua varietas, nam quaedam jura excipiunt matrem solam, et aviam, quam excludi verisimile non est; alia addunt propriam filiam virginem, ex priori scilicet matrimonio habitam, ut patet ex diet. can. Concilii Elibertini, quod etiam requirit ut sit dicata Deo. Item solent aliquando excipere sororem, amitam, et materteram, ac denique aliquando omnes in secundo gradu consanguinitatis conjunctas ; ideo in hoc standum est illi generali regulae, ut omnes illa prohibitae intelligantur, de quibus possit haberi suspicio; hane enim regulam revocatis prioribus canonibus amplectitur Gregorius IX, in cap. 1, de Cohabit. cler. et mulier. et Innoc. III, in cap. penult., eod. tit., ac tandem Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 14, de Reformatione. Quae autem hujusmodi sint, praelatorum judicio definiendum est. Peenae autem, quae propter transgressionem aliquam, vel scandalum, in hac parte dantar, plures imponuntur in praedictis decretis, quaee a Concilio Tridentino revocantur, et aliae adduntur ; omnes tamen sunt ab Episcopis ferendae, et ipso facto non incurruntur, una excepta, quam Concilium addidit, scilicet, ut si a superioribus moniti ab eis se non abstinuerint, tertia parte fructuwm, obvenzionunm, ac proventuum beneficiorum suorum quorumcumque et pensionum ipso facto sint privati. Probabile autem est necessariam esse sententiam declaratoriam , ut eam resutuere teneantur; nam ibidem subditur, arbitrio Episcopi applicandam esse fabricae ecclesiae, aut alteri pio loco. Ipsi autem Episcopo loco hujus poenae imponitur suspensio ipso facto, si, a Synodo provinciali admonitus, ab hujusmodi crimine non abstinuerit ; quam censuram, tom. 5, in 3 part., disput. 31, sect. 4, declaravimus.
On this page