Caput 19
Caput 19
An quid obligetur, vel quomodo pecce clericus qui post matrimonium in sacris ordinatus est vivente uxore.
CAPUT XIX. AN QUID OBLIGETUR, VEL QUOMODO PECCE CLERICUS QUI POST MATRIMONIUM IN SACRIS ORDINATUS EST VIVENTE UXORE.
1. Quae requirantur, ut licite ordinetur. — Duobus modis fieri potest hujusmodi ordinatio, scilicet, licite et illicite; hoc enim nec intrinsece malum est, nec jure divino prohibitum, ut est de fide certum ex Paulo, 1 ad Tim. 3, et ad Tit. 4, et ex aliis supra adductis, cap. 1 et 2. Neque etiam Eeclesia ita hoc absolute prohibuit, quin servatis debitis circeumstantiis codem jure ecclesiastico declaratis licite fieri possit. Primo ergo, ut hoc licite fiat, necessarium est ut ex tali matrimonio irregularitas bigamiae non sit contracta, nam tunc constat, etiam mortua uxore ordines suscipere non posse, nedum ipsa vivente. Quibus autem in casibus talis bigamia vera et interpretativa incurratur, tom. 5, in 3 part., disp. 49, late tractavimus. Secundo, requiritur ut ex consensu uxoris ordo suscipiatur, quod jam antiqui canones saepe admonuerunt, ut supra vidimus ; exigit enim hoc justitiae ratio, et votum emittendum in ipsa ordinatione, in Ecclesia Latina, in qua clericis in sacris usus propriae uxoris prohibitus est, et absolutum votum castitatis emittitur, ad quam non potest conjagatus integre obligari sine licentia uxoris, neque etiamsi id facere tentet, id poterit licite observare.
2. Excipiuntur duo casus, in quibus invita ucore quis ordinuri potest. — Ex hac vero ratione intelligitur ab hoc onere eximi conjucatum , qui alio titulo vel liberatus est ab obligatione reddendi debitum, vel a vinculo etiam matrimonii alia via liberari potest et vult. Exemplum prioris partis est, quando jure, et auctoritate judicis ecclesiastici factum est perpetuum divortium, arguinent. cap. Agathosa, 21, q. 2, ubi in casu adulterii ab uxore commissi, propter quod licet viro uxorem perpetuo dimittere quoad torum, ait Gregorius licitum esse eidem viro solemne votum in religione profiteri invita uxore; ergo a foruori idem dicendum est de voto solemni ordinis sacri, quia nec per tale votum fit aliqua injuria uxori, et alioquin votum ipsum omni ex parte servari potest, cum jam non sit ulla obligatio reddendi debitum conjugale ; neque in tali viro est aliquid aliud quod cum ordine sacro repugnet, cum maritalem vitam cum uxore agere non teneatur. Et ita indicat Sylvest., verb. Divortium, q. 13 et 16, his adjunctis quae tradit verbo Matrimonium, 8, q. 12, dict. 4. Clarius Soto, in 4, d. 38, q. 1, art. 2; Palacios, d. 37, disp. 2.
3. Exemplum alterius partis est, si matrimonium nondum est consummatum, et aliquis ad hoc sumit ordines, ut religionem ingrediatur, quia ad hoc habet jus et facultatem ab Ecclesia, et illo modo potest liberari omnino ab onere matrimonii, et solemne castitatis votum integre servare. In eo autem casu tenebitur post ordinationem non solum religionem ingredi, sed etiam illam profiteri, quia, ut licite talem statum assumat, et votum illi anpexum emitiat, necessarium est ut sub hac intentione id faciat, ut superius tactum est, quia jam non potest alio modo voto, et statui per ordinationem assumpto, satisfacere; sicut etiam diximus in alio casu, quando, e converso, contingit ut aliquis post castitatis votum matrimonium ratum contrahat, necessarium esse ut habeat intentionem se obligandi ad religionem. Sicut autem ibi diximus factum illud moraliter esse periculis expositum, et ideo quoad fieri possit vitandum esse, et non nisi magna ex causa, mulitisque observatis circumstantiis esse faciendum, ita etiam in praesenti dicimus, qui matrimonium ratum contraxit, si uxore invita ordinari velit, et matrimonium non consummare, debere prius, regulariter loquendo, religionem ingredi, et in ea profiteri. Supponimus enim per sacram ordinationem non dissolvi matrimonium ratum , juxta Extravag. Antigue, Joan. XXII, de Voto; ordinari vero animo retinendi semper vinculum matrimonii, licite fieri non potest, quia si id fiat animo consummandi ma- trimonium, est contra votum castitatis; si vero fiat animo non consummandi, est contra justitiam, ut statim dicemus ; ut ergo tale votum fiat licite, necesse est ut tale matrimonium dissolvatur; ergo moraliter etiam necessarium est ut talis dissolutio antecedat, quod fit per professionem; nam si antecedat ordinatio, periculum esse potest vel alicujus impedimenti, ob quod non possit religionem profiteri, vel alicujus mutabilitatis, ob quam a- proposito desistat, et matrimonium consummet, atque ita non solum votum violet, sed etiam perpetuo inhabilis reddatur ad usum sacri ordinis suscepti, et ad integram observantiam castitatis. Nihilominus tamen non censeo intrinsece malum ordinari prius cum praedicta intentione ingrediendi religionem, si et moralis necessftas occurrat immutandi hunc ordinem, quod non repugnat, et considerata conditione personae nullum sit periculum, sed moralis certitudo profitendi religionem, quod juxta dicta in loco proxime citato explicandum et probandum est.
4. Objectio. — Responsio. — Objiei vero potest, nam, esto hoc non sit ex natura sua intrinsece malum, videtur esse per canones prohibitum, c. Conjugatus, de Convers. conjug.: Nullus conjugatorum, a, est ad sacros ordines promovendus, nisi ab usore coutinentiom profitente fuerit absolutus. Respondeo hanc lecem et similes esse intelligendas in rigore post matrimonium consummatum, nam, generalius loquendo, dictum est in cap. ult., de Tempor. ordin., in 6, non esse ordinationem tribuendam conjugato , nisi volenti religionem intrare, aut ad sacros ordines promoveri, prout est a sacris canonibus definitum. Ubi prior pars posita est propter conjugatum per solum matrimonium ratum, posterior vero propter eum qui jam matrimonium consummavit, et ideo in illo specialiter addita est illa correctio, secunaum sacros canones, quia illi non absolute licet ordinari, sed observatis circumstantiis indicatis in d. cap. Conjugatus, ingredienti autem religionem simpliciter licet. Expendo autem textum illum non dixisse, religionem ingresso, aut professo, sed volenti ingredi, quae verba in rigore illum comprehendunt, qui habet intentionem ingrediendi religionem. Verum est textum illum loqui de prima tonsura, quae facilius dari potest hujusmodi conjugato cum solo proposito religionis ante executionem ejus; tamen licet de superioribus ordinibus non ita expresse id concedatur, nequc etiam prohibetur, sed potius permitt vi- detur. Quia vero res est gravis et publica, in qua necesse est Ecclesiae satisfacere, ideo existimo necessariam esse Episcopi scientiam et spprohationem-
5. Dubitatio, an sufficiat ssaptent castitam simplicem, un requiratur solemnem in veligione profiteri. — TVertio, praeter consensum uxoris, necessarium est ut ipsa etiam continentiam profiteatur; ita est expresse statutum in d. cap. Conjugatus. Habet tamen dubium imprimis, de qua professione castitatis intelligendum id sit, an, scilicet, sufficiat votum simplex, vel necessarium sit religionem ingredi. Et est ratio dubitandi, quia verba illa indifferentia sunt ad utrumque votum; ergo non est, cur ad majus seu rigorosius votum limitetur. In contrarium autem est, quia regulariter non potest vir profiteri religionem etiam ex consensu uxoris, nisi ipsa etiam religionem ingrediatur, cap. ad Apostolicam, et cap. Umxoratus, et cap. Cum sis, de Convers. conjug., ubi solum excipitur casus, quando uxor ita est senex et sterilis, ut sine suspicione possit in seculo manere. Et tunc etiam ab ea exigitur ut castitatem promittat.
6. Prima sententia asserit sufficere votum simplea.—Propter has rationes Doctores civisi sunt, nam quod sufficiat votum simplex, tenet gloss., in cap. Quia sunt, verb. Vec religiosam, d. 28, quae citat c. Episcopus, d. 1T1, ubi Concilium Agathen. sic habet: $i conjugati juvenes consenserint ordinari, uxorum voluntas vequirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo religione promissa ordinentur. Ubi glossa exponit, religione, id est, castitate, et videtur expositio textui consentanea, et c. Seriatim, d. 32. Eamdem opinionem insinuat Angel., verb. Matrimonimn, 4, num. 8, ubi nec votum continentiaee requirere videtur, sed intelligi debet de solemni, quia statim requirit votum absolute. Idem significat Abbas antiquus, in cap. Ex publico, de Convers. conjug., ubi apparentem rationem differentiae assignat inter casum religionis et sacri ordinis; nam vir religiosus factus non tenetur amplius curam uxoris habere, nec illi providere, aut illam corrigere, et ideo merito providit Ecclesia, ut ipsa etiam religionem ingrederetur; vir autem manens in seculo ordinatus in sacris tenetur curam habere uxoris, et illam corrigerce, si necesse sit, et illi etiam providere, ut supra explicuimus , can. 5, alias 6 Apostolorum; et colligitur etiam ex Concilio Toletan. I, c. 7, habetur in c. Placuit, 33, q. 2, et ex c. Omnino , d. 31, et ideo ad suscipiendum ordinem sacrum, non cum tanto rigore postulatur ut uxor seculum deserat. Praeterea potest pro hac parte sumi argumentum ab speciali, ex c. Sane, de Convers. conjug., ubi idem Alexander III specialiter statuit, ut conjugatus Episcopus non ordinetur , nisi uvor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat, et religiosam vestem assumat. Cum ergo in Episcopo post professionem specialiter declaret illam professionem futuram esse in statu religionis, signum est in aliis ordinibus sacris infra episcopatum hoc non requiri, sed quamcumque professionem castitatis sufficere. Denique addi potest congruentia ex illo textu in integra, et ex d. cap. ad Apostolicam ; nam, quia vir et uxor per copulam efficiuntur una caro, ideo (inquiunt illa jura) non potest una pars converti , nisi alia convertatur; ergo quando vir ita convertitur ut religiosus fiat, merito postulatur in uxore similis conversio ad religionem; vel etiam quia Episcopatus est status perfectionis, merito quando vir fit Episcopus, petitur ut uxor statum perfectionis assumat, quem potest; si ergo vir in seculo maneat, et sine statu perfectionis, cum solo voto castitatis , ut contingit etiam in Sacerdote, et infra, non est cur ab uxore postuletur ut seculum dimittat, sed satis erit illi per simplex votum continentiae se Deo dicare. Sicut etiam communi consensu absque ordinatione sacra possunt separari, et simplex votum castitatis emittere, cap. Quod Doeo, 33, q. 5. Nam quod ad votum viri ordo sacer accedat, parum videtur referre, quia non propterea aut periculum uxoris majus est, aut necessaria est major obligatio eastitatis.
7. Secunda sententia asserit uzsorem debere religionem ingredi. — Alii vero auctores censent votum solemne sacri ordinis aequiparandum esse in hoc voto solemni religionis; atque ita d. c. Conjugatus interpretandum esse juxta alia jura, quae de religiosis loquuntur, scilicet, ut vir possit ad sacros ordines assumi, necessarium esse uxorem religionem ingredi, vel sit adeo senex, ut sine suspicione possit in seculo manere et castitatem profiteri. Pro hac opinione citatur gloss., in d. c. Conjugatus. Sed illa quamvis pro utraque parte rem disputet, nihil satis definit, et in rigore potius in priorem sententiam inclinare videtur. Tenent vero hane opinionem Hostiens., Panorm et alii ibi, et Calder., in c. Ea parte, eod. tit. Abbas etiam, in cap. 1, eodem tit.; Covar., in 4, 2 p., c. 6, 83, numero 3; Sylvest., verb. Matrimonium , 8, q. 19, d. 4; Soto, d. 38, q. 1, art. 2, et 27 d., q. 2, art. 5; indicat Palacios in d. 25, disp. 5, circa 3 conclus., qui tamen videtur requirere ut ambo ingrediantur religionem , quod non est necessarium , ut per se constat. Fundamentum hujus sententiae sumitur ex praedictis juribus, nam, licet illud c. Conjugatus absolute requirat professionem castitatis, eam tamen intelligendam relinquit secundum ordinariam juris dispositionem , quae in aliis decretis satis explicata est. Quod autem illa loquantur de illo casu, in quo vir religionem ingreditur , materiale quid est, nam in utroque casu est eadem ratio, et necessitas postulandi in uxore professionem castitatis. Imo in casu ordinationis sacrae videtur esse major neccssitas, ut uxor in posterum secura sit, non solum ab aliis, sed etiam ab ipsomet viro, qui ad illam in seculo manentem posset facilius accedere, et difficilius ab illa posset repelli. De quo legi potest notabile exemplum apud Gregorium Turonens., lib. 1 Historiae Francor., cap. 44.
8. Et ideo differentiae assignatae ab antiquo Abbate non satisfaciunt ; quibus addere possumus voluisse forte jura liberare virum ordinandum sacerdotem hoc onere zelandi, et custodiendi castitatem uxoris suae, quod sine dubio esset gravissimum, multumque posset illum distrahere a sacro ministerio, si uxor rclinqueretur juvenis, et in seculo. Nam, licet aliquando talis possit esse persona, ut etiam in ea aetate omnem excludat suspicionem propter morum probitatem, et alias circumstantias, tamen res haec incerta est et lubrica, multoque magis perseverantia in illa, et ideo jura noluerunt hoc arbitrio uniuscujusque relinquere, sed generalem regulam instituerunt, solumque exceperunt casum in quo ipsa aetas omnem excludit suspicionem, et tunc etiam voluerunt emitti votum castitatis a conjuge, ut uterque conjux consecretur Deo. Quae exceptio etiam habet locum, quando vir religionem ingreditur, quia secluso periculo incontinentiae quoad hoc jura non discernunt in hoc quod professio fiat per votum simplex vel solemne castitatis; periculum autem solum ex aetate imminet. Tantum in Episcopo propter ejus dignitatem non admittunt illam exceptionem, scd volunt uxorem ingredi religionem, cujuscumque aetatis sit, et haec est specialitas quae tit in Episcopo, ut Angelus, et Covar., et alii notarunt.
9. Inter has ergo sententias, haec posterior mihi vera videtur ; est enim multum consentanea rationi, et optimae providentiae, nihil- que discedit a rigore juris, sed optime illud explicat, et satisfacit omnibus difficultatibus in contrarium, ut ex dictis in ejus confirmationem satis constat. Quibus addo, ex d. cap. Canjugatus, hanc sententiam sufficienter probari, si totum illud, prout in integra lectione continetur, inspiciatur; ita ergo habetur textus ille in Concilio Later., sub Alex. Ii, p. 5,c. 6, et apud Anionium, Augustinum, collect. 1, t. 28, c.5: Conjugatus in vel ad monasteriwn converti desiderans, suscipi prolabetur, nisi uaor illius similiter convertatur uam dum unum utrorumque corpus post conjugii copulationem sit factum, incongrwum ecst partem converti, et partem in seculo remanere, nec recipitur a Deo illius viri conversio , cupus sequitur conjugalis faderis prostitutio. Cum igitur senatus sanctorum clericorum longe praeemineat caelui monachorum, ita, ut aliquando bonus monachus via bonum clericum fuciat, wullus conjugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab umore continentium profitente fuerit absolutus. Ex quo toto contextu manifestum est eamdem conversionem uxoris requiri, ut vir possit in sacris ordinari , quae requiritur ut monachus fieri possit, et in jure duo aequiparari, imo quasi a minori,seua fortiori amonachatn ad clericatum argumentum sumi. Quandoergo haec tria, quae explicata sunt, concurrunt, licite ordo sacer suscipitur a conjugato, et consequenter licite etiam solemne votum castitatis emittitur ; deficiente autem aliquo ex dictis, utrumque illicite fit. In utroque autem modo obligatio voti contrahitur, non tamen omnino eadem, quod superest explicandum.
10. Conjugatus licite in sacris ordinatus ad eamdem omnino castitatem tenelur, ac si ante matrimouiwn ordinatus fuisset.—Primo ergo, quando conjugatus licite ordinatur in sacris, eodem prorsus modo, et cum eisdem efftectibus obligatur voto castitatis, ac si apte matrimonium ordinatus fuisset. Probatur, quia imprimis per talem ordinaticnem fit inhabilis ad matrimonium ; nam, licet vivente uxore esset inhabilis ad ducendam aliam, tamen per ordinationem novo titulo inhabihs fit, propter quod etiam mortua uxore aliam ducere non poterit, vel si prius matrimonium tantum fuerat ratum, et non consummatum, et ideo contingat vinculum ipsum dissolvi per professionem uxoris in religione approbata, nihilominus ipse non poterit valide matrimonium contrahere. Deindetenetur integram continentiam servare non solum cum omnibus aliis, sed etiam cum ipsa uxore, nec tantum non pe- tendo, sed etiam non reddendo debitum, etiamsi illa petat, ut statim dicetur; ergo habet omnem obligationem, quam haberet, si ante matrimonium simile votum emisisset. Ratio autem est quia in re idem est votum, et nihil est quod impediat perfectam ejus obligationem, cum licite factum sit, et uxor renuntiaverit juri suo, quam renuntiationem vir acceptavit, et voto firmavit, imo et Ecclesia illam probavit, et prohibitione sua irrevocabilem fecit; ergo tale votum absolute obligat ad omnem castitatem, et ad negandum debitum, quantumvis uxor petat.
11. Dubitatio, an possit cohalitare cum uvore, secluso toro. — Solum potest dubitari an liceat hujusmodi clericum cohabitare cum uxore, et uti omni ejus ministerio, tanquam sorore, secluso toro. Nam in cap. Volumus, 81 d., Gregorius Papa permittit hujusmodi cohabitationem cum uxore, qua caste (inquit) regenda est. Et in Concilio Agathensi, can. 16, et in Lateran., sub Alexandro lll, p. 5, c. 7, solum dicitur, seguestrato mansionis cubiculo, quod recte stare potest cum cohabitatione in eadem domo, ut advertit gloss., in c. Fpiscopus, Ti d. Quapropter non videtur habere locum responsio, seu resolutio eorum, qui dicunt, quando uxor est senex, posse sacerdotem habitare cum illa, quia nullum est periculum, nec suspicio , secus vero esse quando uxor est juvenis, propter contrariam rationem. Quod sentit glossa in d. c. Volumnus , et Panorm. in d. c. Conjugatus. n. 5; haec, inquam, responsio locum non habet juxta dicta jura, quia c. Episcopus , seu Concilium Agathense, loquitur expresse de juvenibus, et Gregorius, in d. c. Volumus, indifterenter loquitur, et aequiparat uxorem sorori; soror autem, etiamsi esset juvenis, domi poterat retineri. Ego censeo quaestionem hanc vix hoc tempore habere locum, si jura serventur, et considerentur quae diximus. Quia, si uxor sexagenaria non sit, et extra omne periculum et suspicionem, profiteri debet religionem ut maritus ordinetur, quare jam cohabitare non poterunt ; si autem jam uxor sit senex, et extra omnem suspicionem, tunc profecto non videtur dubium quin possit cohabitare cum illa, juxta regulam supcrius positam in fine capitis praecedentis. Sed, licet hoc in rigore verum sit, optimum tamen consilium est ab hujnsmodi cohabitatione abstinere, tum propter exemplum, tum propter qualecumque periculum, etiam levioris incendii vel libidinis. De quo videri potest exemplum optimum apud Gregorium, lib. Dialogor., cap. 11.
12. Difficultas, quale peccatum sit, et quam penam incurrat, si cognoscat uaorem. — Tandem inquiri hic potest, quale peccatum sit si hujusmodi clericus sic ordinatus in sacris uxorem suam cognoscat, et quam poenam propterea incurrat. Circa priorem partem, distinguendum est an matrimonium, quod praecesserit, fuerit ratum tantum, vel etiam consummatum. Et si prioris generis fuit, considerandum etiam est an fuerit jam solutum quoad vinculum per solemnem professionem uxoris, necne ; nam si jam fuit solutum, perinde se habet ac si non praecessisset, unde perinde peccat ac si cum quacumque alia moniali peccaret, nam circumstantia illa, quae praecessit, nec augere videtur, nec minuere notabiliter delictum. Si autem uxor nondum religionem professa est, committitur quidem sacrilegium, vel ratione voti proprii, vel etiam ratione voti simplicis, si ab uxore jam emissum est; propria autem malitia fornicationis ibi locum non habet, quia cum vinculum non sit solutum, accessus ille non est ad non suam. Et ita colligitur ex cap. Litteras, de Filiis Presbyt. Unde fit ut filii ex tali matrimonio nati in rigore, seu ex natura rei, ut sic dicam, non sint illegitimi. An vero secundum vanonicum jus tanquam illegitimi habeantur quoad irregularitatem ad ordines suscipiendos, tractatur a Doctoribus, in dict. cap. Litteras, et in materia de irregularitate satis de hoc diximus. EBt quoad hanc partem idem judicium est quando matrimonium, ante ordinationem, non solum ratum, sed etiam consummatum fuit. Solum est differentia, quia tunc, quamvis uxor religionem fuerit professa, semper vinculum matrimonii integrum manet, ideoque intra latitudinem intemperantiae non habet eamdem rationem malitiae, raultum tamen crescit in malitia sacrilegii ob circumstantiam utriusque personae Deo consecratae, et specialiter desponsatae. Quoad alteram vero partem de poena, nullam invenio quae ipso jure incurratur; tamen, si uxor monialis jam effecta sit, deponendus erit ipse maritus, non minus quam quilibet alius sacerdos ad illam accedens; si autem adhuc sit secularis cum simplici voto castitatis, non invenio certam poenam ; sed arbitrio judicis erit puniendus, tanquam is qui gravem incestum, vel potius sacrilegium committit. De quo videri potest DBern. Diaz, in Pract., c. 81, S4 et ST.
13. Qui sine consensu uaoris illicite ordinatur, ad totam castitatem obligatur, nisi ad reddendum debitum petenti.—Secundo dicen- dum est, eum, qui illicite et sine consensu uxoris sacrum ordinem suscepit, quamvis graviter peccet in eo facto, nihilominus ad continentiam integre servandam obligari, praeterquam ad non reddendum debitum uxori petenti. Tota assertio certa est, et communis. Ratio autem primae partis est, quia, licet Ecclesia prohibeat talem ordinationem, nihilominus, quia irritare illam non potest, sed facta tenet, merito vult ut talis persona, quantum juste potest, ad continentiam obligata maneat : potest autem in omnibus, praeterquam in negatione debiti, et ideo ad omnia obligatur. Itaque et inhabilis redditur ad matrimonium, etiam mortua uxore, et ab omni actu turpi specialiter est prohibitus, et a suamet uxore conjugale debitum petere non potest, nam ad hoc se potuit ohbligare. Et hinc probata manet altera pars, de qua videri possunt Palud., in 4, dist. 37, q. 1, art. 14; et Soto, d. 38, q. 4, art. 1; Sylvest. et Angelus, locis citatis ; Covar. supra, et alii Canonistae, in cap. 2 de Cleric. conjug., argum. cap. Quidam, de Convers. conjug., et expressius in Extravag. Antigue, ex qua habetur clericum in eo casu licite reddere debitum, etiamsi matrimonium prius tantum esset ratum, quia non fuit per ordinationem solutum. Ratio autem est, quia uxor sine culpa vel voluntate sua non debet suo jure privari. In eo autem casu sic ordinatus suspensus manet, vel potius irregularis, ut habetur expresse in dict. Extravag. Antique, de Voto, quae prohibitio videtur imposita et in poenam prioris delicti suscipiendi ordinem sacrum indebito modo, et propter decentiam sacri ministerii, quod in Ecclesia Latina non conceditur ei, qui ex necessitate, vel debito, conjugii usum habere cogitur. De Graecis vero alia ratio esset, juxta superius dicta, et juxta cap. Olim, de Cler. conjug., ubi videri potest Panormitanus. Àn vero praeter dictam irregularitatem alias paenas incurrat conjugatus hoc modo suscipiens ordines, tractat Simanc., de Cathol. instit., tit. 40, num. 14; et Salzedo ad Bernard., in Practica, cap. 80, lit. B, et resolutio est ipso facto nullam aliam incurri, posse tamen pcr ccclesiasticos judices imponi, et existimo futuram esse arbitrariam, quia in jure nulla specialis designata est.
14. Sed quid si vir accepit ordinem, sciente uxore et non rcclamante, quamrvis expresse non consenserit ? numquid tunc cogendus est debitum reddere, vel ita est de illo judicandum , ac si uxor consensisset , quia tacite id fecisse videtur? Circa hoc Paludanus, dict. art. f, concl. 3, dicit in eo casu uxorem obligari ad continentiam , quia non contradixit ; in quo significat virum non obligari ad reddendum debitum. Addit tamen in eo casu non esse obligandam uxorem ad vovendum continentiam , quia vovere non est res praecepti, sed consilii. Alii vero opinantur in eo casu teneri ad vovendam castitatem, et cogi posse. Quia, ex quo obligatur ad servandam castitatem, consequenter obligatur ad servandam illam juxta modum ab Ecclesia praescriptum, nam ex eodem Ecclesiae praecepto utraque oritur obligatio; Ecclesia vero praecipit uxorem servare castitatem vovendo illam.
15. Dubitatio , an teneatur reddere delitum, si ucor scieus non reclamavit. — Ego vero existimo in eo casu ad neutrum teneri. Et imprimis, si ad servandam castitatem non tenetur, clarum est neque ad vovendum teneri, quia non est unde talis obligatio nascatur, cum, per se loquendo, tale votum praecipi non possit. Quod autem etiam ad castitatem servandam non sit uxor obligata, probatur , quia in eo casu potest repetere virum suum, et ab illo exigere debitum. Quod tenet expresse Angelus, verb. Matrimonium, 4, num. 12; et Sylvester, Matrimonium, S, q. 12, dict. 4; citaut cap. Consuluit , de Convers. conjug., ex quo id elici potest juxta quemdam intellectum illius textus satis receptum ; nam in eo non exprimitur quomodo uxor consenserit religiosae professioni sui viri, de qua ibi sermo est; tamen, quia dubitatio, quae ibi proponitur Pontifici, solum fuit an, mortua uxore, potuerit vir, religione dimissa, aliam ducere, ideo supponi videtur vivente priori uxore potuisse ab ipsa revocari ; ea vero dissimulante, permissum esse in religione manere. Juxta hunc ergo probabilem sensum, recte collivitur ex illo textu, etiamsi uxor sciverit, et non contradixerit professioni viri, nihilominus non cogi ad castitatem servandam, sed posse virum suum petere; ergo idem dicendum est in nostro casu, quia, ut probatum est, votum religionis et sacri ordinis, quoad hoc, aequiparantur. Alia vero sunt jura , quae a fortiori hoe clarius probant, quae statim adducam.
16. Ratio vero reddi potest, quia, licet uxor taceat, non propterea consentire videtur. Et quidem si fortasse ex timore vel ignorantia ita se gerat, res est manifesta, quia haec causant involuntarium, et patet a fortiori ex cap. Accedens, et cap. Veniens, de Convers. conjug. Verumtamen, etiamsi propter negligentiam, vel quamcumque humanam rationem contradicere omittat, non propterca censetur consentire ; quia nec res est sibi favorabilis, neque aliquo speciali jure contradicere tenetur; eum autem regula juris 43, in 6, dicit: Qui tacet, consentire videtur, oportet ut alterutra ex dictis conditionibus intercedat, quia cum illa voluntas tantum sit praesumpta et interpretativa, fundari debet vel in eo quod res est favorabilis, quia unusquisque praesumitur velle commodum suum, vel in obligatione contradicendi , si non consentit, quia tunc vel qui non resistit cum teneatur et possit, indirecte censetur velle et consentire; vel si consentiendo evitat culpam, eo ipso prasumitur non male agere, sed consentire. At in praesenti nullus est favor, ut per se constat; neque etiam coostendi potest lex canonica quae obliget uxorem ad contradicendum expresse in eo casu; ergo non est cur censeatur consentire, ex eo solum quod non contradicit, sed solum non se defendere, licet patiatur injuriam; sicut enim in regula juris 44, in 6, dicitur : Qui tacet, non fatetur, sed nec utique negare videtur. Si autem uxor tunc non consensit ordinationi mariti, non est unde possit ad continentiam obligari. Quare in eo etiam casu existimo manere sic ordinatum irregularem ex tali facto, quia illicita fuit talis ordinatio sine consensu uxoris, cui talis irregularitas annesa est in d. Extravag. Antique.
17. Addo vero praeterea, licet uxor expresse consentiat, si non id faciat profitendo, seu vovendo castitatem, non teneri postea ad castitatem servandam, neque ad id cogi posse, sed si suum virum repetat, non esse illi negandum. Hoc colligo ex cap. 1 de Convers. conjugat., ubi casus est de viro profitente religionem de licentia uxoris, quae castitatem non vovit, et quaeritur an ille possit revocari ad torum uxoris, vel illa cogenda sit castitatem servare. Respondet Pontifex, si uxor non promiserit castitatem, virum posse, et debere illi restitui. Intelligit autem, aisi promiserit , id est, si proamittere noluerit , unde in ipso Concilio Latcranensi, sub Alexandro llI, part. 5, cap. 4, additur : Verumtamen uxor commonenda est, et proponsius eahortanda, ut ad religionem transeat, et castitatem servare promiltat. Ergo non est hoc opus necessitatis, sed consili et admonitionis. Idem colligitur a contrario sensu ex cap. Feniens, eod. tit., quod etiam loquitur in casu professionis; sed jam saepe dictum est, haec duo aequiparari in jure, quantum ad praesens attinet. Ratio vero reddi potest, quia, eo ipso quod conversio, vel ordinatio viri facta est sine voto uxoris, non est facta secundum formam et modum sacris canonibus praescriptum, et ideo et illicite facta est, et non obligat uxorem ad perpetuam castitatem, quia Ecclesia non vult illam obligare, nisi per voluntariam promissionem ejus, ut ex dictis juribus manifestum est. Hanc vero partem limitant Angelus et Sylvester supra, cum Panormitano, ut procedat, quando uxor, quae dedit licentiam, ignorabat jus; nam si illud sciebat, inquiunt, dando licentiam censetur vovere. Sed hoc non probo, tum quia jus in hoc non distinguit; cur ergo nos distinguemus, aut praesumemus quod ipsum non praesumit? tum etiam, quia si sciat iutegrum jus, hoc ipso sciet jus ipsum eam non obligare, nisi expresse promittat, et ideo potius praesumetur dare licentiam non vovendi, quia non vult se obligare ; sed de hoc plura infra tractando de professione religionis.
On this page