Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Utrum in votum ordinis sacri cadere possit dispensatio.

CAPUT XX. UTRUM IN VOTUM ORDINIS SACRI CADERE POSSIT DISPENSATIO.

1. Opinio negans posse dispensari quoad mairimonium contrahendum. — Auctores, qui dixerunt castitatem seu coelibatum jure divino esse annexum sacro ordini, consequenter negarunt esse ir Eeclesia, etiam in Summo Pontifice, potestatem dispensandi in hujusmodi castitate , praesertim quoad impedimentum ducendi uxorem ; ita senserunt Major, in 4, d. 24, q. 2; Clitovaeus, lib. de Continentia sacerd., cap. 13; Turrian., lib. 2 de Dogmat. charact. ; et Medina, lib. 5 de Continentia sacerd., c. 100. Ratio est, quia inhabilitas jure divino introducta non potest per Ecclesiam auferri, sicut non potest Ecclesia teminam habilitare ad ordines, quia jure divino inhabilis est. Si ergo sacer ordo hominem facit jnhabilem ad matrimonium ex divina institutione, non poterit Ecclesia talem personam redderc habilem per dispensationem. Et quia persona inhabilis ad matrimonium consequenter est inhabilis ad honestum usum ejus, fit conscquenter ut, qui in illo priori dispensare non potest, id est, in vinculo, neque in posteriori, id est, in usu dispensare possit ; quod consequenter procedet quoad usum, etiamsi contingat vinculum matrimonii ante ordinationem praecedere, quamvis in hoc ultimo non omnino conveniant dicti auctores.

2. In hac sententia primum disputari pos- set de illatione ; non enim desunt qui existiment aliquas esse irregularitates jure divino introductas, quae nihilominus possunt aliquando ex gravissima causa per Ecclesiam dispensari. Et similiter praecepta aliqua divini juris aliquando recipere dispensationem , si talia sint, ut ad primaria Ecclesiae fundamenta non pertineant , qualia sunt substantia sacrificii et sacramentorum , Monarchia Ecclesia, et similia, sed solum spectent ad majorem decentiam, et religionem, quale est illud de quo agimus ; quia inferior interdum potest dispensare in lege superioris per potestatem ab eo acceptam, de qua potestate potest in praesenti ex tali traditione constare. Sed quia haec materia generalior est, brevius et facilius in praesenti dicitur , sententiam illam niti falso fundamento, ut supra visum est.

3. Dicendum ergo indubitanter est, votum solemne continentie annexum sacro ordini per Ecclesiam dispensari posse, tum antecedenter , tum etiam consequenter. Conclusio est communiter recepta, etiam ab illis auctoribus qui negant solemne votum religionis esse indispensabile , ut patet ex D. Thom. hic, art. 11, ubi Aragon. et alii; Soto, lib. 7 de Justitia, quaest. 4, art. 2, et quaest. 5, art. 2, et q. 6, art. 2, et in 4, d. 38, q. 1, art. 1. Idem tenent a fortiori omnes, qui tenent votum solemne religionis esse dispensabile , quos infra referemus. Idem tenent glossa, in cap. De illo, 32d., etcommuniter scribentes in cap. JVon est, de Voto ; Covar., 1, p. 4, cap. 6, 53 ; Castro, Contra haereses, verb. Sacerdotium; Cajetanus, d. art. 11, et tom. 1 Opuscul., tract. 27. Raiio sumitur ex opposito fundamento, quod totum hoc impedimentum sit ex institutione Ecclesiae, in qua, etiamsi Apostolica sit, potest ipsa Ecclesia per supremam suam potestatem, quae in summo Pontifice residet , dispensarc.

4. Ut autem modus et ratio in tali dispensatione servanda declaretur , proposui in assertionc illas duas particulas , autecedenter, et consequenter. Duobus enim modis potest haec dispensatio concedi. Primo, permittendo alicui ut in sacris ordinetur non vovendo castitatem, et consequenter nec contrahendo impedimentum aliquod ad matrimonium ; et hoc voto antecedenter dispensari in hoc voto castitatis. Consequenter autem dicetur fieri, si cum eo , qui ordinario jure suscepit ordines, et solemniter vovit, et ad matrimonium inhabilis est, dispensctur ut matrimonio ligari vel uti possit. Uterque ergo modus possibilis cst, cum aliqua tamen diversitate. Nam vrior et clarior et facilior est. Clarior quidem, quia tota obligatio, quae in ordinando antccedit ad vovendum, est merc cx ecclesiastico praecepto; manifestum est autem talem obligationem posse per Summum Pontificem auferri. Rursus inhabilitas ad matrimonium in praesenti non contrahitur ex Ecclesiae intentione, nisi mediante hoc voto; ergo auferendo obligationem vovendi, consequenter facit ne tale impedimentum incurratur. Quod si hoc impedimentum consideretur , quatenus immediate virtute legis absque interventu voti potest et aliquando solet inferri, clarum etiam est posse per dispensationem impediri. Faciliorem etiam dico esse hanc dispensationem , quia cum sit tantum in jure humano, etiamsi requirat justam causam ut licite concedatur , erit tamen valida, quamvis debita ratione careat; suppono enim hanc esse naturam, seu generalem rationem dispensationis in lege humana, quando ab eo datur, qui superiorem vel aqualem potestatem habet cum legis conditore. Dico autem, dari sine ratione debita, ex sufficiente voluntate dispensatoris ; nam si per fraudem et dolum extorqueatur, fingendo causam, ubi non est, alio titulo erit invalida, scilicet , quia subreptitia est, et involuntaria dispensanti.

5. Posterior autem modus, quia supponit votum jam factum , quod aliquo modo involvit obligationem ex jure divino, ex eo capite nonnullam majorem habet difficultatem. Nihilominus quod hoc etiam modo sit possibile, facile etiam persuadetur , quia ibi ad summum interveniunt duo vincula, unum voti, aliud legis ecclesiasticae adjungentis voto inhabilitatem ad matrimonium; sed utrumque vinculum est dispensabile per potestatem Pontificis , si per se et divisim spectentur; ergo etiam simul. Minor patet, quia illud votum in se non est alterius naturae aut obligationis, quam votum simplex castitatis, ut satis in superioribus demonstratum est; ergo quantum est ex se, aeque est dispensabile. De altero vero impedimento jam res est clara ex dictis, quia solum est ex ecclesiastica lege. Consequentia vero probatnr, quia illud duplex vinculum non constituit unum intensive majus (ut sic dicam ), ncque extra, vel supra proprium ordinem elevatur, eo quod simul concurrant; ergo semper manent sub Pontficia potestate, ut dispensabilia sint. Quod vero spectat ad causam vel rationem dandi talem dispensationem, sine dubio concurrentibus illis duobus titulis multo major causa requiri- tur ut justa sit dispensatio, quam ad dispensandum in voto simplici castitatis requiratur. In hoc vero illud est magna observatione disuum, quod si desit legitima causa, et si tota dispensatio sit injusta, non tamen tota erit invalida ; nam quoad tollendam illam obligationem, quae ex vi et natura voti intrinsece nascitur, erit invalida, juxta superius dicta in genere de dispensatione voti. Quoad tollendum vero omne impedirsentum lege ecelesiastica superadditum , erit valida, juxta generale principium paulo antea positum. 6. Clericus in sacris, sine causa dispensatus, valide contrahit matrimoniun , non tamen pcLest licite petere debitum. — Neque est inconveniens eamdem dispensationem ex parte esse validam, et ex parte invalidam, quia, licet materialiter, ut ita dicam, appareat, rcvera est duplex, quia duo vincula auferre intendit, unum mere humanum , quod potest valide facere sine causa, aliud attingens jus divinum, quod non ita potest. Ouapropter si clericus sic dispensatus uxorem accipiat, validum erit matrimonium , quia impedimentum irritans revera fuit sublatum, et consequenter pcterit licite , imo et debebit debitum conjugale reddere , sicut quicumque alius ducens usorem cum simplici voto castitatis ; nou poterit tamen debitum petere, quia cum dispensatio quoad votum non fuerit valida, obligat semper ad id quod conjugatus servare potest sine injuria uxoris. Unde a fortiori fit, ut sub reatu sacrilegii maneat ctiam obligatus ad observandam in reliquis omnibus castitatem conjugalem, quia votum eastitatis ibi manet, et secum affert totam hanc ohligationem.

7. Atque haec doctrina quoad eam partem, quae spectat ad valorem talis dispensationis in ecclesiastico impedimento, communis est, ut videre licet in citatis auctoribus, praesertim Sot., d. 38, q. 1, art. 1; Palac., d. 26, disp. 2, circa 6 concl.; et Cajetan., in d. tract. 27. De altera vero parte aliqui dubitant, nimisque rigorosam illam essc censent; putant enim probabile esse, hanc dispensationem sine legitima causa datam validam esse quoad totam voti obligationem, si non per modum dispensationis, saltem per modum irritationis, quia qui ordinatur, tantum emittit hoc votum ex obligatione ab Ecclesia inventa; ergo tantum intendit se obligare per votum, quamdiu Ecclesia seu caput ejus voluerit esse ligatum; ergo illud votum non est absolute perpetuum, sed tacite includit banc conditionem, seu determinationem , ad beneplacitum Sedis Apos- Lolice ; ergo quoties Papa volucrit votum illud auferre, cessat votum, saltem ex intentione voventis, quia non plus se obligavit. Quanquam enim hic dicendi modus generatim de omnibus votis superius tanquam improbabilis rejectus sit, de hoc nihilominus particulari voto videtur habere aliquam verisimilitudinem , quia ad nutum, ut sic dicam, Ecclesiae fit, sicut quando religiosus facit votum ex consilio vel licentia Praelati, censetur facere, quamdiu ipse Praelatus non repugnaverit, seu votum non abstulerit.

8. Nihilominus tamen hic etiam non censeo illam opinionem veram, quia, licet hoc votum fiat ex jurisdictione Fcclesiae, et juxta illius voluntatem, non propterea fit sub illa conditione, vel determinatione, quia ipsamet Ecclesia non vult, nec instituit, ut votum conditionale fiat, sed absolute et simpliciter votum castitatis; ita enim omnia decreta loquuntur, neque in hocagnoscunt differentiam ullam inter votum castitatis ordinis, vel religionis, vel quodlibet aliud simpliciter emissum, ut constat ex capite Unico, de Voto, in 6, et ex Extravag. Antiqua, de Voto, et toto tit. de Convers. conjug., cum similibus. Nec cst simile quod affertur de voto religiosi, quia in religioso votum est irritabile a Praelato, non ex speciali intentione voventis, sed ex natura talis status, et imperfectione voluntatis aiteri subjectae quoad facultatem se obligaudi; ac denique ex potestate dominativa talis Praelati, qua non privatur, etiamsi licentiam voventi tribuat, ut supra visum est. Clericus autem cum ordinatur, habet perfectam facultatem se obligandi per votum, et Pontifex non habet specialem potestatem dominativam in ipsum, sed solum generalem potestatem jurisdictionis, et ideo cum ab ordinando exigitur ut voveat absolutum votum castitatis, exigitur quale ab ipso fieri potest. Non ergo additur conditio aliqua, per quam specialiter dependeat a voluntate Pontificis, praeter eam quae communis est omnibus votis Christianoruni, quae ita pendent a potestate Pontificis, ut, interecdente causa justa, per illam auferri possint, et non alias; neque est verisimile aliquid amplius intendisse Ecclesiam in votis clericorum, quia illud non ad aedificationem, sed ad destructionem fuisset.

9. An possit dispensari ad uswm conjugii, e simul ordinis sacri. — Quaeri vero ulterius potest, an per hujusmodi dispensationem concedi valeat non solum usus conjugii ordinato in sacris, sed ctiam ut simul habeat usum ip- sius sacri ordinis, hoc enim sine dubio difficilius est. Ad hoc vero juxta distinctionem datam et principia posita respondendum est. Nam si loquamur de dispensatione antecedente votum, sine dubio potest Ecclesia dispensare cum aliquo conjugato, ut ordinetur, simulque et usum ordinis et usum conjugii retineat. Nam imprimis id Ecclesia Romana in Graecis tolerat, ut constat ex cap. Cum olim, de Cler. conjug., ubi Panormitanus advertit hoc permitti sacerdoti Graeco etiam peregrinanti inter Latinos, vel ibi habenti quasi domicilium; nam, licet hoc videatur praeter jus commune, quia regulariter unusquisque tenetur servare mores illius loci in quo versatur, in eo capite videtur hoc esse specialiter permissum, forte ob eam causam, quod specialis illa obligatio, quae ex voto nascitur, non imponitur ei qui votum non fecit, etiamsi inter eos versetur, qui tale votum emittunt. Imo addit ibidem Panormitanus posse Ecclesiam generahter statucre, et hoc concedere omnibus clericis, etiam in Ecclesia Occidentali, quod etiam indubitatum videtur, quia non est contra jus naturale, ucc divinum, aut bonis moribus simphiciter repugnans. Ulterius vero addit: JVom solum credo potestatem ànesse Ecclesie hoc concedendi, sed etiaw quod pro bono et salute animarun esset salubre statutum, quod volentes cocere, et magis mereri, relinguerentur voluntati eorum, non volentes autem continere, possin contrahere , quia ewperientia docente, contrarius potius effectus sequitur em illa lege continentie. Sed in his verbis multurn excessit Panormitanus; consideravit enim tantum quorumdam sacerdotum peccata, qui incontinenter vivunt, et non infinita alia commoda, quae ex coelibatu et continentia sacerdotum sequuntur, nec damna quae ex oppostta libertate provenirent.

10. Quapropter aliud est loqui de abrogatione, seu universali mutatione hujus legis, aliud de particulari dispensatione cum uno vel alio; et fatemur quidem ad utrumque esse in Ecclesia potestatem propter rationes factas; tamen illud prius tale est, ut in actum redaci non expediat. Neque existimo posse, moraliter loquendo, legitimam causam intercedere ad hujusmodi abrogationem sancte et prudenter faciendam, saltem pro universa Ecclesia, quia pravi quorumdam mores ad hoc non sufticiunt, ut supra dictum est. Ad particularem autem dispensationem faciendam rationabilis causa intervenire potest. Regulariter autem loquendo, hujusmodi necessitatibus vel causis occurrentibus , fit satis concedendo usum matrimonii habenti ordinem sacrum, ea tamen lege ut ordine non utatur ; quae enim moralis necessitas fingi potest utrumque usum copulandi ? Et ideo vix credo talem dispensationem posse licite fieri, nisi fingatur casus, in quo tanta esset penuria ministrorum Ecclesiae, ut sine magno ejus incommodo non possit hujusmodi persona tali matrimonio privari ; hic autem casus cogitari potius valet quam timeri. Unde obiter colligo, quamvis, juxta superius dicta, facilius sit hanc dispensationem concedere ante votum emissum, ex ea parte, quod illa solum cadit in jus pure humanum, aliunde vero difficiliorem esse quoad hoc ut habeat justam causam ; quia vel conceditur alicui, ut sine voto vel oblgatione castitatis sacrum ordinem suscipiat, ut illius ordinis usum simul cum usu matrimonii habere possit, et hoc non potest moraliter expedire, ut dixi; vel solum conceditur posse recipere ordinem, ut illum habeat, non vero ut illo utatur , et hoc prorsus irrationabile est; cur enim aliculi concedetur de novo sacer ordo co animo et intentione, ut nunquam illo utatur ? nec desunt qui putent hoc esse contra jus divinum, cum talis ordo non nisi propter tale ministerium institutus sit.

11. Quoad hoc ergo longe diversa ratio est de clerico jam ordinato in sacris, nam in ilo potest specialis necessitas occurrere , ob quam expediat, illi conjugium et usum ejus concedi; tamen illa eadem necessitas censeri debet impedimentum per accidens exortum ad legitimum usum talis ordinis, ideoque quoties Pontifex dispensat cum aliquo clerico ordinato in sacris in lege continentiae, eo ipso separat illum ab usu ordinis , quod et consuetudine sais consiat, et opinor semper exprimi in hujusmodi concessione, et quamvis non exprimeretur, opinor ita fore intelligendum , quia secundum jus commune, qui habet usum uxoris, etiam reddendo tantum debitum, eo ipso suspenditur ab usu ordinis, justa Extravag. Antique citatam. In quo jure non dispensatur, nisi id expresse declaretur ; et ideo, licet per dispensationem concedatur clerico matrimonium, non censetur concedi retento usu ordinis, nisi exprimatur, maxime cum talis dispensatio odiosa sit , et ideo restringenda.

12. Quae cause sufficientes sint ad hanc dispensationem. — Quae autem causa vel necessitas sufliciens judicanda sit ad hujusmodi dispensationem juste concedendam, non potest aliter definiri, auam supra de dispensatione voti in communi dictum est. Solum adverito cum Cajetan., Opusc. 27, in fin., non esse semper necessariam causam publicam boni communis , ut quidam voluerunt, sed sufficere privatam , dummodo gravis sit, et quae moraliter sufficiat ad compensandum bonum castitatis , et aliquale incommodum , quod in ordinem sacrum inde videtur redundare , ratione cujus gravior sine dubio causa requiriiur ad dispensandum in hoc voto, quam in simplici voto castitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20