Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Quam sit antiquum in ecclesia, ut votum castitatis religiosae solemne sit, ita ut matrimonium subsequens dirimat.

CAPUT XXI. QUAM SIT ANTIQUUM IN ECCLESIA, UT VOTUM CASTITATIS RELIGIOSAE SOLEMNE SIT, ITA UT MATRIMONIUM SUBSEQUENS DIRIMAT.

1. Duo requiruntur ad solemnitatem hujus voli. — Duo diximus in superioribus esse necessaria ad solemnitatem hujus voti.Unum est, esse absolutum. et tam ex intentione vovenlis quam acceptantis omnino perpctuum ; et de hac conditione non agimus, sed supponimus, regulariter loguendo, hujusmodi fuisse votum castitatis, quod a principio Ecclesiae annexum fuit statui religioso ; solum forte in hoc possent contadicere, qui existimant religiosos etiam professos potuisse olim eiici a religione voti solutos, sed quid de hoc sentiendum sit jam supra diximus. Aliud necessarium ad solemnitatem hujus voti est, ut reddat personam inhabilem ad matrimonium, et quod illud dirimat non solum contrahendum, sed etiam jam contracturin, et nondum consummatum ; hoc enim addit solemnitas hujus voti ultra solemnitatem voti contineniige sacerdotum. Nam illud licet inhabilitet ad matrimonium contrahendum, non tamen dirimit contractum , ut in superioribus visum est, et de solemnitate quoad hos effectus in praesenti non tractamus, quia libro 2 hujus tractatus de illa ut sic satis dictum est ; solum ergo nunc inguirimus hujus voti solemnis antiquitatem et originem.

2. Primus modus dicendi est, hujus voti solemnitatem tam antiquam esse, quam est verus status religiosus; imo nullum potuisse unquam esse verum religiosum, nisi emittendo hujusmodi votum solemne, et habens praedictos effectus. Ita sentire videntur, qui asserunt professionem ex natura rci habere hauc solemnitatem et vim ratione traditionis, quam includit professio; nam, eo ipso quod traditioni votum castitatis adjungitur, solemne fit, et dictam efticaciam obtinet ; ita sentiunt omnes, qui credunt hoc votum esse indispensabile, et esse de necessitate status religiosi. quod adeo constanter affirmat Sot., lib. 7 de Justitia, quaest. 2, artic. 3, ut dicat, quod, licet hoc votum ex Papae ordinatione redderet inhabilem ad matrimonium, si non redderet ex natura votorum, non constitueret religiosum ; imo de facto censet Milites Sancti Joannis non esse vere religiosos, etiamsi votum eorum dirimat matrimonium, quia id non facit ex natura voti, sed ex Papae constitutione; cur autem de illo voto potius hoc asserat quam de aliis, non video; omitto alios auctores qui pro hac sententia citari possunt, quia de puncto proposito, scilicet de antiquitate hujus voti, expresse non loquuntur, et quoad alia, in quibus hoc continetur, jam supza relati sunt, et referentur in sequentibus. Haec ergo opinio ex praedictis principiis a nobis defendi non potest, nam supra ostensum est solemnitatem voti non consistere in conjunctione promissionis cum traditione relgiosa; indicatum etiam est non dirimere matrimonium, sive antecedens, sive subsequens, ex natura rei, sed ex lege positiva, quam non esse divinam, sed liumanam, ostendemus in sequentibus.

3. Secunda sententia est, votum castitatis religiosae in principio Ecclesiae non reddidisse personam inhabilem ad matrimonium, usque ad tempora Innocenti lt, id est post anuum Domini 1140. Innocentius enim primus invenitur hunc effectum huic voto tribuisse in cap. Ut lex, 91, quaest. 1; ergo ante illud tempus tale votum non erat solemne, nec dirimebat matrimonium. Potest haec opinio multis Patrum testimoniis suaderi, et Pontificum ac Conciliorum decretis, in quibus significatur valida fuisse matrimonia, a religiosis viris aut feminis contracta in illis primis temporibus. Quorum aliqua tractavimus supra, ostendendo votum simplex non irritare subsequens matrimonium ; et aliqua refert Gratianus, 27, quaest. 1, in cap. Nuptiarum, et sequentibus ; quibus addimus primo cap. Quotquot, ex Concilio Ancyrano, c. 18, ubi retert haec verba : Quotquot virginitatem pollicitum preavaricati sunt, professione contempta, inter bigamos, id est, qui ad secundas nuptias transierunt, habert debebunt ; cujus canonis mentionem faciens Sanctus Basilius, epistola 9 ad Amphilochium, capit. 18, illud intelligit de virginibus publice professis ; dicitque matrimonium illud toleratum fuisse ab illis Patribus, adjuncta solum illa bigamiae nota. Secundo addi potest can. 13et 14 Concilii Elibertini, ubi virginibus sacris, si nubant, et matrimonium consummaverint, post annum sine publica poenitentia reconciliari permittuntur ; si autem cum aliis fuerint moechatae, non reconciliantur, nisi post quinquennium, et cum publica poenitentia. Tertio, in Concilio Chalcedonensi, canon. 15 et 16, excommunicantur quidem religiosi, qui post professionem matrimonium contrahunt, nullum tamen verbum additur, quod indicet matrimonium fuisse nullum; imo in Concilio Triburiensi, cap. 23, idem canon. 16 refertur cum aliis ex Siricio et Gelasio Pontificibus, et nihil aliud significatur, quam talia conjugia esse illicita et sacrilega ; et in hunc modum referri possunt multa ex Innocentio, epistola 2, cap. 2, et Leone Magno, in epistola 92 ad Rusticum, cap. 12, 13-et 14, et ex aliis decretis, in quibus sermo est de hujusmodi matrimoniis monachorum aut monialium, et licet reprobentur, nunquam tamen dicitur esse nulla; imo nonnulla verba saepe invenientur, quae supponunt potius esse valida, ut est illud apud Innocentium : Non est admitLtendus ad ponitentiam, nisi is, cut se juncerat, ex hac vita decesserit. Denique quod tempore Justiniani imperatoris monachatus non impediret matrimonium, irritando illud, colligi potest ex Authentica de Monachis, constitut. 5; ibi enim statuit, ut monachus etiam ad eum gradum clericatus assumptus, in quo aluns clericis licitum est conjugium, non possit matrimonium contrahere; si autem contrahat, non dicit separandum, sed solum, ut ejiciatur a clero, et ad militiam, aut ad aliud officium non assumatur, et concludit : 7pse autem apud semetipsum reputans et agnoscens, qualem pro hoc daturus magno Deo satisfactionem.

4. Hoc votum solemne vn religione approbata factum irritat subseguens matrimontum. — in hac controversia nonnulla sunt mibi aut certa, aut longe probabiliora ; aliquid vero ita dubium, ut in eo vix aliquid certum definiri possit. Et primo quidem de fide certum est, hoc votum solemne factum in professione religionis approbatae reddere inhabilem personam ad matrimonium subsequens, atque ita irritare illud; ita definitur in cap. Unico, de Voto, in 6, et in Extravag. 1 Joannis XXII, de Voto, et in Tridentino, sess. 24, canon. 9; et ideo in Clementina unica, de Consanguinitate et aftinitate, religiosi et moniales, talia marimonia contrahentes , et illi, qui cum mo- nialibus scienter contrahunt , ipso facto excommunicantur , quam censuram in proprio opere latius explicavimus.

5. Secundo, est mihi certum, saltem a tempore Innocentii Il hoc fuisse in Ecclesia inviolabiliter observatum ; ille enim in Concilio Romano legem statuit ut sic contrahentes separentur, et rationem reddit, dicens: Hujusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, maíirimonium non esse censemus ; in qua lege pares esse declarat, clericos in sacris, canonicos, regulares, monachos, atque conversos professos, et sanctimoniales feminas. Ab eo autem tempore constat hanc legem inviolabiliter esse servatam in Ecclesia, ut de clericis in sacris supra ostendimus ; et de religiosis patet ex juribus allegatis, et ex toto titulo Qui cler. et vovent., cum similibus, et ex continua observantia Ecclesiae ; non enim ostendi porest legem illam innocentii, vel consuetudine, vel alia contraria lege revocatam unquam fuisse; quin potius paulo post illud tempus, id est, post sexaginta vel octoginta annos, ordines Mendicantium florere coeperunt, in quibus lex illa inviolabiliter servata est, et simul etiam in aliis religionibus antiquioribus , quae suum statum conservaverunt.

6. Non potest probari antea habuisse hunc effectum. — Tertio , existimo probabilius, ex sola ratione, vel ex natura status religiosi non posse satis ostendi morem hunc, seu hanc voti conditionem ante Innocentii Il tempora incepisse. Probatur primo ex cap. Unico, de Voto, in 6, ubi Pontifex Bonifacius ait: Jos igitur attendentes, quod voti solemnitas ec sola institutione Ecclesie est inventa ; quid autem per solemnitatem voti intelligat, et antea, et postea declarat, nam initio quaestionem proponit : Quod votum debeat dici solemne, et ad dirimendum matrimonium efticax ; loquitur ergo de solemnitate quoad hanc efticaciam; et postea in responsione dicit, illud solum votum debere dici solemne quantum ad matrimonium post contractum dirimendum ; crgo quantum ad hunc effectum, dicit solemnitatem introductam per Eeclesiae constitutionem. Ergo, seclusa Ecclesise constitutione, non potest solo discursu rationis ex natura status religiosi colligi hunc effectum antecessisse tempora Innocentii II. Imo, licet quis contendat, et gratis demus Bonifacium in dicto cap. Unico loqui de extrinseca solemnitate, cum qua fieri debet tale votum, nihilominus negari non potest loqui de tali solemnitate, sine qua votum factum non habebit dictam efficaciam , saltem quia Ecclesia non admittit illud aliter factum ad hujusmodi effectum : nisi enim Pontifex de hac saltem solemnitate loquatur, impertinens est ratio, quam adducit, quae eo tendit ut ostendat, illud solum votum esse solemne quoad hunc effectum , quod ab ipso tale esse declaratur, et quod perinde est, quod quocumque tempore ab Ecclesia fuerit ut tale probatum ; ad hoc enim parum refert quod extrinseca solemnitas pendeat ex constitutione Ecclesiae, nisi etiam sit talis, ut sine illa non possit votum dictam efficaciam habere. Hoc autem satis est ut nulla certa ratione colligi possit antiquitas voti solemnis ante Innoceniium II, auoad praedictum effectum, quia, licet constet antea fuisse statum religiosum verum, et suo modo probatum ab Ecclesia (eo nimirum modo qco tunc fiebat approbatio) non tamen constat , nec necessarium est ut solemnitas, quae in assumptione talis status fiebat, fuerit ab Ecclesia recepta et approbata, ut sufficiens ad praedictum effectum; nulla enim est sufficiens ratio quae hanc necessariam consecutionem probet, maxime cum supra osténsum sit, ad verum religiosum statum non esse necessarium votum quod habeat hunc effectum.

7. Occurrit etiam aliquid in praedictis decretis considerandum, quod ad rem declarandam conferre potest ; nam post declarationem Donifacii, plus videtur requiri ut hoc votum castitatis religiosee hanc habeat efficaciam, quam ex vi constitutionis Innocentii esset necessarium. Bonifacius enim requirit ut tale votum factum sit in professione alicujus religionis, per Sedem Apostolicam approbatae, ubi sine dubio loquitur de approbatione requisita post decretum Innocentii llI, in cap. ultim. de hReligios. domib., et Gregorii X, eodem titul., in 6. Ex quo infert gloss., ibi ab omnibus recepta, votum castitatis factum in quacumque congregatione, et pio vivendi modo, etiam nt tali recepto, non habere dictam efficaciam irritandi matrimonium postea subsecutum; at vero Innocentius II absolute loquitur de monachis et sanctimonialibus, unde illo tempore inhabiles fiebant ad matrimonium, etiamsi status ille non esset ab Ecclesia HRomana specialiter in religiosum approbatus; qui tamen nunc non sufficeret juxta constitutionern Bonifacii; etiamsi homo ex parte sua eamdem castitatem et obedientiam promittat, et se tradat, quantum in se est, illi communitati, nunquam reddetur inhabilis ad matrimo- nium , quia Ecclesia jam non approbat illum statum , vel professionem ejus, ut solemnitatem sufficientem ad praedictum effectum. Quomodo autem potest, et vi et discursu rationis ostendi, fuisse ante Innocentium Il congregationes omnes, vel status , in quibus tria vota fiebant, seu promissiones eorum fuisse per constitutionem Ecclesiae approbatas, ut suflicientes ad praedictam solemnitatem, et consequenter ad hanc voti efficaciam, non video sane unde possit vel probabiliter deduci ex vi rationis.

8. Quarto, ex his videtur fieri probabile hoc impedimentum ab Innocentio II introductum esse, quanquam (ut verum fatear) nunquam id mihi satis probari possit. Priorem partem suadere videtur dictum decretum Bonifacii; considerandum est enim non dicere hanc voti solemnitatem haberi ex traditione, vel consuetudine Ecclesiae, sed, sola constitutione Ecclesiee fuisse inventam. Constitutio enim proprie significat scriptum aliquod decretum : unde videtur Bonifacius alludere ad dictum decretum Innocentii IT. Nam ante illud nullum invenimus ecclesiasticum decretum scriptum, quo talis solemnitas inventa fuerit, ut videntur probare testimonia in secunda opinione adducta. Ex quibus etiam hoc ita confirma- . tur. Nam ante Innocentium H, vel omnes monachi et sanctimoniales erant inhabiles ad matrimonium, vel nulli, quia non possumus verisimiliter inter eos discernere, et dicere, quosdam monachos fuisse inhabiles, et non alios ; quae enim ratio hujus diversitatis, aut quod ejus vestigium vel fundamentum dare possumus? Neque etiam dicere possumus omnes fuisse inhabiles, cum in pluribus multa antiquitatis testimonia refragari videantur; ergo dicendum est, absolute et simpliciter non habuisse illo tempore votum hoc talem efficaciam. Confirmari id denique potest ex eo, quod supra notavimus, olim fuisse consuetndinem facile ejiciendi monachos professos, imo et permittendi eos abire, si veliut, sine ulla coactione ad perseverandum, ut plane colligitur ex regula S. Benedicti, cap. 58, ubi praecipit post factam professionem servari saeculares vestes monachi, ut, si aliquando abire decreverit, ablato habitu monachali cum suis vestibus dimittatur; et in cap. 29 dicitur, hujusmodi iuconstantes ter posse iterum recipi, et non amplius, etiamsi revertantur; verisimile autem est multos ex his solitos fuisse contrahere postea matrimonia ; erant enim laici quales eo tempore communiter erant monachi ; ergo credibile ctiam est eorum matrimonia fuisse valida, nam alioquin non permitterentur in eo statu permanere sine coactione.

9. Nihilominus haee sententia, ut dixi, mitu probari non potest ; sentire enim non possum, nec mihi persuadere totam illam venerabilem antiquitatem hac excellentia et perfectione castitatis caruisse, et universam Ecclesiam per 1140 annos ignorasse modum hunc consecrandi Deo virginitatem, vel continentiam. Deinde ex eodem cap. Uf ley, duplex sumo argumentum mihi efficax, ut in superioribus indicavi. Primum est,quiaibi aequiparat quoad hanc inhabilitatem votum continentiae sacri ordinis et religionis; sed de voto sacri ordinis ibi non fert legem novam, sed declarat antiquam ; ostendimus enim in superioribus antiquiorem esse continentiam clericorum in sacris, praesertim sacerdotum et diaconorum, etiam quoad irritandum matrimonium, Innocentio II; ergo idem dicendum est de voto religiosae professionis. Aliud argumentum est, quia verba Innocentii quoad hanc partem non sunt constitutiva, sed declarativa; primum enim decernit, ut si religiosus matrimonio copuletur, separetur, et ibi utitur verbo statuimus, quamvis neque de novo hoc fuerit ab ipso statutum, jam enim multo antea id praeceperat innocentius I, in epist. ad Victricium, cap. 12 et 13; et Gregorius, lib. 1, epist. 40; et plura Concilia, quae commemorat Gratianus, 27, quaest. 1. Quia tamen fortasse hoc non constanter et rigorose observabatur , ideo Innocentius de novo id statuit. Secundo, rationem hujus statuti declarat, dicens : Iujusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse coniractam, anatrimonia non esse censemus ; ubi non utitur verbo statuimus, vel irritamus, quae significare possent novum effectum ; sed verbo censemus, quod in rigore significat tantum judicium, et declarationem nullitatis, quae jam antea erat.

10. Hoc autem argumentum potest in conirarium retorqueri ; nam potius verbum censeo in lege humana novum jus indicat, ut testatur glossa, in Clemen. 1, de Conces. praebend., verb. Censemus; et ibi Panormitanus. Sed imprimis hi auctores nullo jure vel ratione id probant, cum tamen ex proprietate verbi potius significet, juxta usum Latinorum, idem quod arbitrari, seu judicare, ut constat frequenter apud Ciceronem. Fateor tamen juxta usum juris civilis, censere idem esse quod con- stituere, vel praecipere, ut expresse dicitur in leg. Censere, ff. de Verbor. significat., in quo textu fortasse fundati sunt dicti auctores; nec est significatio haec aliena a jure canonico, nam censura, prout est quaedam ecclesiastica poena, inde nominata censetur, ut alibi in proprio loco notavimus. Negari tamen nihilominus non potest, verbum censere, habere frequenter alteram significationem etiam in jure, ut late Brissonius ostendit, lib. 2 de Verb. juris significatione, circa verbum Coensere; est ergo saltem illa vox anceps et dubia, et ideo verisimile non est ibi fuisse de novo introductum hoc impedimentum irritans; debuisset enim cum majori claritate et certitudine explicari , sicut in simili habemus exemplum in Concilio Tridentino, sess. 24. Accedit quod praedicta glossa ait, quando constitutionis ratio est antiqua, tunc verbum censendi, declarationem juris antiqui, non constitutionem novi significare, quam in hoc valde commendat ibi Abbas, et Felinus, in cap. ult., de Constitutio., ad finem, et memorabilem ac communiter receptam esse aftirmat Navar., in cap. $i quando, de Rescriptis, num. 3, citans etiam Bartolum in favorem ejus, in leg. Omnes populi, ff. de Justitia et jure, num. 44; quae doctrina aptissima est ad illum textum explicandum, juxta sensum praedictum, si expendamus, Innocentium, seu Concilium Romanum sub illo, rationem reddere illius censurae seu judicii, quod tales copulationes non sint matrimonia , non quia ab ipsomet Concilio et Pontifice sint irritata, sed quia contra ecclesiasticam regulam fuerunt contracta; illa enim ecclesiastica regula non fuit illi de novo statuta, sed antiquissima erat, ut constat ex multis decretis apud Gratianum , distinction. 26 et 27, quaest. prima; ergo ratio etiam illius nullitatis antiquior erat; in quo etiam adverto, non reddi pro ratione, quod illa matrimonia sint contra votum, sed contra regulam ecclesiasticam , directe scilicet prohibentem talia matrimonia, sive hoc fundetur in opinione satis communi inter juristas, quod lex, prohibens actum directe et secundum se, irritat illum ; quomodo votum castitatis vi sua non prohibet actum matrimonii, sed indirecte, quatenus obligat ad servandam fidem datam Deo, et ideo necessaria fuit regula ecclesiastica adjuncta voto, directe et praecise prohibens tale matrimonium, ut haberet vim irritandi. Sive (quod securius est) illa ratio fundetur in hoc, quod regula illa ecclesiastica, vel ex signis et effectibus. vel ex usu ita erat declarata, ut esset non tantum prohibens, sed etiam irritans.

11. Unde possumus tertium argumentum adjungere, quia, quoties Ecclesia non tantum in partieuiari facto, sed lege universali praecipit omnia matrimonia contracta cum aliquo impedimento dissolvi ac separari, vehemens conjectura est talia matrimonia esse nulla, et separationem illam non solum intelligi quoad torum, sed etiam quoad vinculum; sed multo ante Innocentium II lata fuerunt leges ecclesiasticae, praecipientes scparari perpetuo hujusmodi contrahentes, ut paulo antea referebamus; ergo lex illa dc separatione quoad vinculum intelligitur, et per eam satis indicatur hoc impedimentum irritans multo fuisse antiquius. Video responderi posse illam perpetuam separationem fieri potuisse in peenam tanti sacrilegii, et ad deterrendum alios ne similia committant. Mihi tamen profecto hoc verisimile non est, quia talis separatio non poterat fieri sine magno periculo animarum. Primum enim contingere saepe poterat, sicut nunc potest, alterum conjugum bona fide cum altero religioso contrahere; maneret ergo ille perpetuo ligatus vinculo matrimonii, et consequenter impeditus ad illud matrimonium. et nihilominus perpetuo separatus a religioso conjuge, sine culpa, sine voluntate, et sine affectu ad continentiam ; at hoc nimis onerosum et periculosum esset; imo viderctur plane esse contra justitiam ; cur enim privaretur jure acquisito ille qui nihil peccavit ? Dicetur fortasse, legem illam de tali separatione non extendi ad illum casum ; sed contra est, quia decreta generaliter et sine limitatione loquuntur, coguntque hujusmodi religiosum, non solum ut neget debitum, sed etiam ut relinquat conjugem, et ad pristinum statum redeat, et nisi hoc faciat, privant illum perpetua communione, nihilque distinguunt de bona vel mala fide alterius, neque aliquid curant de jureilli aequisito,sed supponunt potius nullum esse posse.

12. Dices fundari in praesumptione, quia qui cum religioso vel moniali contrahit, praesumitur mala fide contrahere; sed hoc non satisfacit, quia alias ubi cessaret praesumptio, et bona fides sufficienter probaretur, sustinendum esset tale matrimonium, et jus suum tali conjugi reddendum, quod est contra intentionem talium jurium, et eorum absolutam ordinationem. Imo, etiamsi in exteriori foro Ecclesiae non excluderetur prassumptio, in conscientia non posset negari jus proprium vero et innocenti conjugi, si in contrarium veritas subsisteret, et de ea in conscientia constaret. Praeterea etiamsi intercederet culpa ex parte conjugis cum religioso contrahentis, si tamen nihilominus matrimonium esset validum, fuisset durissima poena, et cum magno periculo animae cogere illum ad perpetuam continentiam, quam nunquam promisit ; quae coactio manifeste sequitur ex dicta separatione ; haec ergo separatio, tam generaliter commendata in antiquis decretis, est apud me magnum indicium, talia matrimonia fuisse jam tunc invalida. Et sane Augustinus, lib. de Bono conjugali, cap. 10, agens de simili separatione, dicit illam separationem ita fuisse solitam fieri, ut is, qui votum continentiae non habebat, liber maneret ad contrahendum cum alia ; et quamvis ipse hoc non probet in particulari casu, in quo ibi loquitur, nihilominus satis significat separationem in hac materia intelligi quoad vinculum ; non quia vinculum, quod antea erat validum, dissolvatur, sed quia nullum fuisse supponitur. Ita etiam intelligitur decretum Calixti H, distinct. 27, quamvis non multo tempore Innocentium praecesserit : Presbyteris, Diaconis, subdiaconis, et imonachis concubinas habere, et matrimonia contrahere penitus interdicimus ; quod verbum, juxta probabilem sententiam, irritationem etiam in rigore includit. Et addit: Contracta quoque matrimonia ab lntjusmodi personis disjungi, et personas ad paenitentiam redigi debere, juvta sacrorum canomwm definitiones judicamus. Ubi etiam testificatur legem illam antiquiorem in Eecclesia fuisse; exponit autem glossa talia matrimonia debuisse disjungi quoad copulam, non quia putaret durare quoad vinculum, sed potius quia supponit illa nulla fuisse ; sed quia quod non est (inquit) non solvit, et ideo matrimonium, quod a principio nullum fuit, non proprie dissolvitur, Authent. de Nuptiis, S Sà quis vero ab initio. Smilia decreta sunt multa, 27, quaest. 1. Optimum autem mihi videtur decretum Concilii Turonensis H, sub Joanne HI, ut habetur in tomis Conciliorum, vel sub Pelagio I, ut alii volunt; uterque autem fere per 500 annos Innocentium Hl antecessit; ibi ergo, cap. 16, sic habetur : Si qui in monasterio conversi sunt, aut concerti voluerint, nullatenus evinde habeant licentiam evagandi, nec (quod absit) ullus eoTWw conjugem ducere, aut emtranearum mulierum familiaritatem habere ; nam, sicut supra dictum est, si usorem dumerit , excommunicetur, et de umoris male sociatee consortio, etiam judicis aucilio, separetur; et infra : Qui infeliu monachus tali conjunctione fedatus, si conatus fuerit se defendere, et in hac pertinacia duret, ab Hcclesia segregetur, donec vevertatur ad septa monasterti, et indiclam ab Abbate agat penitentiam. Sane non aliis verbis solent nova jura invaliditatem talis matrimonii nobis significare, ut videre licet in cap. ultimo, Qui clerici vel voventes, cum similibus.

13. Dubitatio, quando heec voti solemnitas inceperit, et an fuerit universalis pro ommibus.—Responsio.—Concludo igitur ante Innocentium etiam Il, vel etiam ante Calixtum ll, fuisse vota solemnia religiosorum, quoad hane vim irritandi matrimonium posiea contractum. Adhuc autem superest dubium, ex quo tempore hoc incepit, et an, ex quo incepit, fuerit hoc universale in omnibus, qui tunc reputabantur veri monachi vel religiosi; an vero fuerit in eis varietas, ita ut quidam solemniter, alii simpliciter, et sine tali impedimento irritante castitatem voverent. Et quoad haec duo puncta, quae inter se sunt connexa, est mihi res perplexa et dubia, propter varia dicta Sanctorum. Nam, quod attinet ad priorem quaestionem, juxta regulam Augustini, 24 cap., lib. 4 de Baptismo, videtur hic mos revocandus usque ad tempora Apostolorum: Nam quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliüs anstitutum, sed semper retentum est, non nisi Apostolica auctoritate traditum, rectissime creditur. At vero solemnitas haec in nullo Concilio invenitur instituta, et ab universa Ecclesia est retenta ; ergo signum est esse vel divinam, vel saltem Apostolicam institutionem. Minor quoad priorem partem constat ex dictis; nam si in aliquo Concilio fuisset hoc institutum, maxime in Romano, sub Innocentio II, quia in nullo alio ante illud Concilium invenitur hujus institutionis vestigium; ostendimus autem institutionem hanc antiquiorem esse illo Concilio; ergo. Quoad alteram vero partem, quod de facto hoc retineatur a tota Ecclesia, constat ex usu, et ex definitione Concilii Tridentini, sess. 24, canon. 9. Quamvis autem Augustinus dicat: S'ed semper vetentum est, non videtur postulandum ut illud semper, positive (ut sic dicam) probetur; nam hoc nullum esset argumentum, sed esset potius postulare expressam ostensionem totius Apostolicae traditionis ; satis ergo est negative probare non inveniri initium talis introductionis, ut inde iutelligamus ad Apostolorum tempora revocari ; in praesenti autem nullum tale initium invenitur; nam, secluso illo, de Innocentio II, in nullo alio Concilio vel Pontifice cum fundamento sistere possumus.

14. Feterunm Patrum testimonia.—Accedit praeterea antiquissimos Patres indicare, suo tempore jam fuisse talia matrimonia irrita. Ex Graecis, Basilius, lib. de Vera virg., de feminis, quae post professionem virginitatis nubere volunt: Stupri (inquit) scelus honesto conjugii nomine obtegere cupiunt, et ideo meretrices et adulteras eas appellat. Nec solum (inquit) a faedere sponsi coelestis, verum etiam a legitimo mortalium toro aliene prorsus deprehensee sunt. Ubi attente ponderandum est verbum aliene prorsus, nam profecto perinde sonat ac inhahiles, et incapaces legitimi tori; unde etiam addit, sicut qui primas nuptias contraxit, non potest esse alterius sponsa et uxor, etiamsi per nequitiam et libidinem ei se conjungat, ita etiam virginem, semel Deo consecratam ac desponsatam, non posse fieri veram hominis uxorem ; intellexit ergo tale matrimonium validum non esse. Hinc idem Basilius, in Constit. monast., cap. 21, professionem religiosam pactum cum Spiritu Sancto appellat, et cum matrimonio comparat, et non minorem obligationem inducere sentit. In eadem sententia videtur Chrysostomus esse, epist. 6 ad Theodorum, monachum lapsum, ubi sic inquit: Angelorum semel societati vinctum, illam relinguere, aut uaoris laqueis implicari, adulterii crimen iucurrere est; quamvis freguens hoc ipsum nuptias voces, ego tamen et adulterium, et adulterio pejus affirmo. Quod in ea epistola frequenter repetit, et inter alia addit: Nam si anulier proprii corporis non habet potestatem, sed vir. multo magis hi, qui Christo potius quam sibi vivunt, conditionem corporis sui habere non possunt. Eisdem fere verbis testificatur Ambrosius ad virginem lapsam, cap. 5: Quee se spopondit Christo ( inquit) et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jamn immortali juncta est viro, ei jam si voluerit nubere communi lege conjugii, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur.

15. Objectio.—bicet aliquis hujusmodi Patrum sententias, de quocumque habente votum simplex castitatis diei potuisse: nam etiam virgo, quae simpliciter virginitatem vovet, dicitur consecrata Christo, et potest dici spirituale adulterium committere, si nubat: nam, licet matrimonium validum sit, nihilominus cum gravissimo peccato fit contra fidem Christo datam. Et eadem ratione, usus senu copula talis matrimonii, quatenus est conitra eamdem fidem, adulterium dici potest, non per proprietatem, sed per translationem : quo sensu loquuntur dicti Sancti, et ideo dicunt et esse adulterium, et aliquid pejus adulterio; est enim sacrilegium, quod ratione talis materia per metaphoram adulterium dicitur, et secundum suam speciem pejus est proprio adulterio. Haec enim omnia vera esse possunt, etiamsi matrimonium ratum sit, ut patet in his qui solum simplex votum castitaus emiserunt ; nam etiam usus illius matrimonii, quatenus ex voluntate habentis votum procedit, illicitus est, et injuriosus Christo, et ita de illo loquuntur praedicti Sancti. Et confirmatur ratione, in qua illi Patres fundantur ; non enim fundantur in aliqua lege ecclesiastica, sed in ipsa desponsatione cum Christo, quam natura sua facit votum castitatis; at ex illo capite praecise non potest concludi matrimonium postea secutum esse invalidum, licet sequatur esse illicitum et sacrilegum ; ergo credendum est in illo tantum sensu fuisse illos Patres locutos. Denique hoc modo optime conciliantur cum Augustino, lib. de Bono viduitatis, cap. 9 et 10, ubi ex professo probat matrimonium ejus, qui virginitatem vovet, validum esse, et reputat hoc ipsum argumentum sumptum ex primo conjugio cum Christo. Alioquin (ait) etiam non esset legitimum et verum conjugium spirituale cum Christo, si mulier nupta, vivente viro, castitatem voveret, etiam de consensu viri, quoniam secundae nuptiae non sunt legitimae, etiam de consensu conjugis. Conciliantur ergo hi Patres, si Augustinus soium loquatur de valore matrimonii, et quoad hoc tantum velit esse efficacem illam rationem ; alii vero Patres loquantur de lapsu et sacrilegio hujus matrimonii, quoad injuriam tantum quae per illud fit Christo.

16. Responsio. —Nihilominus interpretatio illa, licet aliquorum verborum vim subterfugiat, si tamen omnia pensentur, non satisfacit, nec sincere explicat mentem dictorum Patrum. Nam D. Basilius, in verbis quae citavimus, plane significat inhabilitatem ad legitimum torum. Et inferius, in discursu libri, aperte docet non solum peccare virgiuem, quae sic nupsit, quando contrahit, et quando utitur copula talis matrimonii, ipsam volendo et procurando ; sed etiam peccare alterum qui cum illa contraxit, utendo tali matrimonio, et retinendo alienam sponsam ; sicut peccat is, qui dimissam ab alio ducit, quamdiu illam apud se retinet. Unde concludit: Permitte, aut ad viventem virum remeare me- liorem factam mulierem, aut certe cum neque vidua, neque ucor sit, pro remissione culpee, qua peccaeit in virum, semper panas dabit. Haec autem nec vere nec recte dicentur, nisi tale matrimonium supponeretur esse nullum. Chrysostomus autem et Ambrosius plane locuti sunt, et imitati Basilium. Deinde, quod hi Patres non loquantur de voto simplici, nec ex sola rei natura, fit optima conjectura ex verbis Ambrosii: Quee se spopondit Christo, et sancLun velamen accepit, jam nupsit, jam immortalti conjuncia est viro. Non enim contentus fuit sponsione, nec sine causa adjunxit sanctum velamen , sed quia per eam caeremoniam ita admittebatur jam tunc ab Ecclesia virginitatis votum, ut persona redderetur inhabilis ad matrimonium. Optimus vero locus ad hoc contirmandum est apud Basilium, epist. 1 ad Amphiloch., can. 20, qui sic habet : Queecumque mulieres vir giuitatem professae sunt, deinde postea matrimonium maluerunt, non eaistimo eas oportere condemnari ; quecumque enim dicit lex, iis dicit qui sunt sub lege ; quecumnque autem jugum Christi nondum subierunt, ec nec Domini leges norunt, quare sunt ab Ecclesia cum omnibus suscipiende, et propter hoc habent remissionem ex fide in Christo; et omnino quae in catechumenica seu qua initiatur vita fiunt, in judicium non vocantur. Clarum est autem, quod eas Hcclesia non sine baptismo reciyit, quare generationis privilegia sunt in ipsis necessaria. Ex quibus verbis ultimis constat, licet in principio canonis de quibuscumque mulieribus sit sermo, Basilium tamen loqui de catechumenis, seu nondum baptizatis, vel (nt Balsamon exponit) de haereticis non rite baptizatis.

17. Baptismus non extinguit volum castitatis antea factwn. — Tale votum in utroque foro impedit matrimonium, et ejus usum. — De his ergo ait Basilius, licet castitatem voverint, si postea nubant, matrimonium esse validum ; constat autem votum illud esse validum et simplex ; ergo supponit Basilius, tale votum natura sua non impedire valorem matrimonii; non potuit autem sentire, quin impediat ne licite fiat a nondum baptizatis, sed catechumenis; ergo, cum in hoc constituat differentiam inter virginem baptizatam, vel non baptizatam, sentit in baptizata habere posse aliquam couditionem, ratione cujus talem habeat effectum. Quae autem sit haec conditio, indicat per eam rationem, quod nondum baptizatus, nondum etiam est legi subditus. Significat enim fuisse tunc in Ecclesia aliquam legem inhabilitantem virginem professam ad matrimonium ; quae lex non comprehendebat catechumenam, quia nondum erat subdita legi Domini, per quam intelligit totam legem positivam ecclesiasticam, quae Domini dicitur, quia per potestatem a Domino data est ; nam legibus divinis fidei et sacramentorum bene obligatur quis ante Baptismum. Et eadem ratione significat, licet peccet talis virgo catechumena nubendo, Ecclesiam non judicare de illo peccato, quia non est commissum a persona sibi subdita, et quia (secluso obice) plene remittitur cum aliis per Baptismum. Quod intelligo quantum ad culpam quae committitur ante Daptismum ; nam si talis femina post receptum Baptismum petat debitum, committet sine dubio culpam, de qua judicare poterit Ecclesia, saltem in sacramentali judicio confessionis; quamvis enim Baptismus remittat omnem culpam et poenam, non tollit obligationem prioris voti, quae de se perpetua est, et de meliori bono. Votum autem castitatis emissum ante Baptismum, sicut obligat ad non contrahendum mamonium , ita etiam, post illud peccaminose contractum, obligat ad non petendum debiumn, quia haec obligatio non est ex aliqua lege Ecclesise, sed ex natura talis voti, quod in omni statu obligat ad servandam continentiam, quantum sine injuria alterius possibile est. Haec igitur obligatio etiam post DBaptismum manet, quia Baptismus (ut dixi) non extinguit votum ; qui ergo post Baptismum petit debitum, habens tale votum, jam committit actuale peccatum intra Ecclesiam, quod peccatum sine dubio est materia judicii poenitentiae, quamvis in exteriori foro de illa non judicet Ecclesia, quia res est occulta. Unde infero, si talis virgo catechumena ante Baptismum non contrahat, etiam post Baptismum licite contrahere non posse, quia eodem modo impeditur obligatione voti propter rationem factam; unde, si contrahat, judicabitur per Ecclesiam de tali delicto, saltem in judicio confessionis, propter eamdem rationem.

18. Non incurreret penam a jure latam contrahens cum voto post bLaptismumn. — De judicio autem externo ecclesiastico dubitari potest, an tale votum sit impedimentum , saltem impediens, in hoc foro, quod est alterius considerationis. Videtur tamen debere impediri, si de illo constet sufticienter in foro Ecclesiae , quia hoc non est impedimentum jure positivo introductum, sed ex natura rei; et ideo si de illo constet Ecclesiae, non video cur non possit et debeat non admittere ad matrimonium, eum qui tale habet impedimentum. Imo etiam existimo posse cogere, vel sub censura obligare hujusmodi jam baptizatum, ne matrimonium contrahat ; sicut potest obligare baptizatum ut solvat homini promissum vel dcbitum quod ante Baptismum contraxit, si alioquin tale debitum ratione juramenti vel alio titulo ad forum Eeclesiae pertineat. Quanquam verisimile sit, si aliqua poena nunc esset a jure lata contra eos, qui contrahunt matrimonium cum voto simplici castitatis, illam non incurri in eo casu, in quo votum factum fuit ante Baptismum, licet matrimonium sit factum post Baptismum, quia canones, qui nunc sunt, videntur loqui cum his qui ordinario modo votum intra Ecclesiam emiserunt ; nos autem loquimur de coactione, quae per hominem fieri potest in casu illo particulari, quem fortasse lex non consideravit: sed de hoc alias.

19. Objectio. — Dissolvitur. — Dices : professio religionis extinguit vota simplicia, quae praecesserunt ; ergo Daptismus estinguit votum castitatis , quod praecessit. Patet consequentia, quia non minor vitae mutatio fit in Baptismo quam in professione religionis, servata proportione , nam etiam est quaedam civilis mors, per quam Christo consepelimur. Respondetur negando consequentiam, primo, quia, ut supra dixi, ille effectus professionis forte non est ex natura rei, sed ex aliqua lege, vel consuetudine ecclesiastica, quae non potest in Baptismo allegari; vel etiam est per quamdam commutationem, quae in Baptismo etiam locum non habet, quia Baptismus non est opus supererogationis, sicut professio religiosa, sed est opus praecepti. Item, quia Baptismus non constituit hominem in statu perfectionis , nec per se obligat ad consilia, et ideo non excludit, sed optime admittit talem obligationem, si supponatur ; professio autem religiosa secum affert sufficientem obligationem consiliorum et perfectionum, et ideo merito extinguit praecedentes obligationes. Itaque, certum est votum castitatis, etiamsi ante Baptismum sit factum, esse post Baptismum impedimentum ad contrahendum matrimonium , quamvis esse non possit impedimentum dirimens, saltem juxta leges Ecclesiae hactenus datas, et quae, moraliter loqnendo, dari possunt. Intellexit ergo Basilius esse in Ecclesia aliud votum castitatis proprium Baptizatorum , quod non solum inipediat, sed etiam dirimat subsequens matrimonium, idque non ex natura voti, nam haec eadem est in baptizato, et non baptizato, sed ex lege Ecclesisee , quae habet vim circa votum personae baptizatae, et non ante DBaptismum. Quam legem indicavit idem Dasilius, in eadem epist., can. 18 et 19 proxime praecedentibus , quod paulo inferius ostendemus.

20. Ex his ergo videtur satis convinci, tempore horum Patrum fuisse jam in Ecclesia usum voti castitatis dirimentis matrimonium subsequens ; et consequenter videtur reducendus hic usus usque ad tempora Apostolorum, quia tempus, quod intercessit, non est longum , ut possimus cum fundamento dicere, in aliquo intermedio tempore incepisse. Praesertim quia Patres ibi videntur de ea consuetudine loqui tanquam de re antiqua. Item, quia monachorum professio a tempore Apostolorum existit, ut ex Dionysio, de Eccles. hierarc., liquet; eos autem profiteri continentiam hujusmodi sentit Basilius, d. can. decimo nono, quamvis addat implicite profiteri eam, seu vovere , quia fortasse illam non exprimebant voce, quod etiam nunc in aliquibus religionibus servari supra notavimus; nihilominus haec fuit semper principalis eorum professio. Adeo ut Chrysostomus , lib. 3 Adversus vituperat. vit. Monast., parum a medio, dicat hanc fere solam esse differentiam inter utramque vitam, scilicet secularium et monachorum , quod illi quidem matrimonii se vinculis constringunt, hi vero his liberi perdarant. Consecratio autem sacrarum virginum etiam fuit antiquissima, et a tempore Apostolorum, ut supra monstratum est; per illam autem solitas fieri inhabiles ad matrimonium, censent praedicti Patres. Hoc ergo modo videtur solemnitas haec per traditionem reduci usque ad tempora Apostolorum.

21. Confirmatur ex Conciliis. — Unde etiam videtur consequens ut omnibus temporibus habuerit hoc votum monachorum vel monialium, et in universum religiosorum, hanc efficaciam, seu proprietatem in universa Ecclesia; quanquam enim semper fuerit usus voti simplicis castitatis, quod private fit, et sine ulla traditione quae ab Ecclesia aecceptetur, et ideo non inhabilitet ad matrimonium, quae omnia in superioribus ostensa sunt; nihilominus , loquendo de voto castitatis religiosae, quod publice fit, et auctoritate Ecclesiae acceptatur, non possumus cum fundamento illi tribuere hunc effectum, magis in una parte Ecclesiae quam in alia, tum quia nulla est major ratio; tum etiam quia habemus Patres, tam Graecos quam Latinos, qui de toto orbe testificantur, et Concilia omnium provinciarum, quae idem rei testimonium prabent; ex Hispania antiquissimum Concilium Hlibertinum, can. 13, ubi virgines, quae se Deo dedicaverunt, si lapsae sint, privantur communione. etiam in fine mortis, nisi et poenitentiam agant, et perpetuo abstineant. Item Concilium Toletanum I, can. 16, ubi devotam (ita cnim sanctimonialem appellat), si maritum accceperit, jubet non admitti ad poenitentiam, nisi vivente marito caste vivere coeperit ; quae conditio impossibilis esset si matrimonium fuisset validum ; et ex Concilio sub Martino, Bracharensi Episcopo, cap. 30, quod citat Gratianus, in cap. De filia, 9'1, quaest. 1. Ex Africa induci eodem modo potest Concilium Carthaginense IV, can. 104. Ex Gallia, Concilium Turonicum I, can. 6, etlatius in Concilio Turonensi II, can. 21, ubi rescriptum Innocentii ad Victricium refertur cum aliis Conciliorum decretis. Ex Germania habemus Concilium Coloniense, tempore Caroli IT, can. 6, ubi tale matrimonium adulterium vocatur, et de sic contrahentibus dicitur: Nella spes venice eis reseroatur, nisi cum adulterium separatione sanavcrint ; quae verba generaliter dicuntur de incestuosis conjunctionibus ; tamen quod sub ea voce has etiam nuptias comprehendat, constat ex fine capituli, ubi etiam adducit canonem Concilii Illibertini supra citati; et Patres supra allegati hane conjunetionem sacrarum virginum incestum appellant ; et Concilium Triburiense, cap. 23, can. S2 quis sacrum, 21, quaest. 1; et Hieronym., quem citat Gratianus, cap. ult., distinct. 27. Quae vox nullitatem matrimonii etiam indicat. In quo etiam expendo, Concilium, in dicto capite, solam separationem pro remedio constituere ad veniam consequendam, quae separatio in aliis incestuosis nuptiis proprie dictis totalis esse debet, ut constat, id est, tanquam a conjunctione quae nullc vero vinculo fundatur ; talis ergo in praesenti causa postulatur. Denique idem Concilium ad hoc adducit, et ita interpretatur cap. 16 Concilii Chalcedonensis, ubi hae nuptiae directe prohibentur, et licet non addatur verbum irritans, tamen Concilium sentit hunc fuisse sensum illius legis, et nonnullum indicium est, quia excommunicari praecipitur virgo Deo consecrata, quae nupserit, nam ea excommunicatio eo videtur tendere, ut separetur. Denique idem habetur ex Concilio Moguntiacensi, tempore Arnulphi imperatoris. cap. 26, ubi etiam Conci- lium Hlibertinum allegatur. Constat ergo consuetudinem hanc et legem, non unius vel alterius provinciae fuisse, sed totius Ecclesiae. 29. Solemnitas lntjus voti non solum quoad omnia Ecclesiee loca, sed etiam quoad omnes personas universalis fuit. — Denique simili fere discursu colligere possumus, sicuti lex haec fuit universalis quoad loca, ita etiam uisse universalem quoad personas, id est, quoad omnes illas, quae publice coram Eeclesia in manibus alicujus Praelati castitatem profitebantur, quia nulla est sufficiens ratio distinguendi inter has personas, ita ut cum fundamento dicamus quasdam fuisse comprehensas sub hac lege, et non alias, seu (quod perinde est) quarumdam votum fuisse solemne, aliarum simplex. Duplex enim modus ad faciendam hanc distinctionem excogitari potest. Prior est, si dicamus quosdam solitos fuisse prohiteri castitatem servandam privatim in sua partieulari domo, et horum votum fuisse simplex, nec irritasse matrimonium; alios vero eam professos fuisse in monasteriis, et horum votum fuisse solemne. Alter modus est, quosdam professos fuisse solam castitatem, et illos non fuisse subditos praedictae legi; alios simul cum castitate alia vota religionis emittere solitos fuisse, et ad eos praedictam legem pertinuisse, quod nunc fere videmus in Ecclesia observari, nec sine causa, quia illi soli sunt veri religiosi, qui tria vota emittunt. Neuter tamen modus satisfacit. Primo, quia praedicti Patres indifferenter loquuntur de omnibus profitentibus castitatem in conspectu Ecclesiae; et ratio eorum in omnibus habet locum, quae si in aliquibus non est efficax, et patitur exceptionem vcl declarationem , enervatur quoad omnes. Secundo, quia quod spectat ad priorem modum, esto verum sit fuisse tunc in nsu illum duplicem modum servandi virginitatem, ut supra dictum est, et sumitur ex Conc. Illibertino, can. 17, et Carthaginensi Hf, canon. 33, tamen etiam est in superioribus ostensum, veram professionem religiosam in privatis domibus fieri ac servari potuisse, atque ita etiam olim factam fuisse, et (quod caput est) in Conciliis citatis utriusque modi fit mentio, et utriusque praecipitur eadem separatio. Quod vero spectat ad posteriorem modum, incertum est an illo tempore admitterentur personae aliquae ad profitendam virginitatem solemni ritu cum solo voto castitatis, nec facile credo id posse ostendi testimoniis antiquitatis. Inveniemus quidem saepe mentionem fieri virginitatis, et taceri alia vola; non tamen inde sequitur excludi, quia in eo statu concomitantia sunt ; nam etiam Chrysostomus supra citatus dixit, monachos sola continentia differre a saecularibus, qui necessario videtur dicto modo exponendus. Vel certe si ita locutus est, ut judicaverit solam continentiam esse sufficientem ad illum statum constituendum , etiam monachos, qui illam solam profitebantur, censuit Chrysostomus inhabiles ad matrimonium. Neque enim repugnat ecclesiasticam legem ita fieri, et ita fuisse in illis temporibus servatam, sicnt in clericis solum votum castitatis sufficit ad illam inhabilitatem.

23. Contraria sententia habet probabilia fundamenta. — Haec sunt, quae ad partem hanc persuadendam occurrere potuerunt, sed nihilominus sufficere non videntur ad certam fidem faciendam ; maxime cum non desint multa, quae rem hanc adeo antiquam non esse suadeant. Et imprimis (quamvis sit ab auctoritate negativa) non levis est conjectura, quod in omnibus antiquis decretis, quae refert Gratianus, distinct. 97, a principio usqnue ad cap. Ut ler, nunquam satis explicatur hoc impedimentum irritans, sed tantum rem esse illicitain, et dignam poena excommunicationis, etc. Maximumque argumentum, quod ex eis sumi potest, est quod supra sumpsimus ex separatione, quod, licet sit probabile, non omnino cogit, praesertim quia Concilium Chalcedonense, cap. 16, apud Gratianum supra, in cap. Si qua virgo, addit : Posset eis fieri hunanitalem, si ita probaverit Episcopus loci; non posset autem, si matrimonium esset nullum; quanquam potest exponi de humanitate quoad absolutionem a censura, non quoad cohabitatinem, seu permissionem permanendi in tali statu. Unde in ipso Concilio, secundum aliam versionem, additur : Confitentibus autem decernimus posse Episcopum snisericordiam elargiri. Sub illa autem particula, confitentibus, comprehenditur satisfactio et separatio; sie etiam intelligi potest Leo Paps, epistola 92, ad Rusticam Narbonensem, cap. 12, quamvis obscure loquatur, cum solum dicit monachum non posse transire ad nuptias sine peccato, et publieae poenitentiae satisfactione esse purgandum, cap. Propositun, 20, quaest. 3; intelligit autem supposita separatione, et reditu ad suum statum, nam haec ad condignam satisfactionem necessaria semper fuere, quamvis ulterius illa poenitentia publice vindicans delictum adhibenda fuisset.

24. Secundo, difficultatem faciunt alia testimonia Patrum ejusdem antiquitatis, qui lo- quentes de eisdem virginibus velatis, indicant carum votum fuisse dispeusabile per Episcopum, ut ex Cypriano, epistol. 62, supra late tractavimus ; constat autem velatas virgines fuisse illas, quae alias Deo dicatae, vel sacrae dicebantur, quaeque solemni ritu castitatem profitebantur; nam, ut dicit Optatus, de Schismate, lib. 6: Velum non erat aliud quam Deo mincupatee castitatis insigne quoddan, quo sacra a non sacris virginibus dignoscebantur ; sumiturque ex Concilio Romano, sub Sylvestro, cap, 20, ubi hac ratione hoc velamen non permittebatur eo tempore imponi usque ad actatem septuaginta annorum !. Ex nihilominus iliud votum non reputabatur adeo grave, quin posset per Episcopum dispensari, ut notatum est; imo Gelasius Papa, cap. De viduis, 21, quaest. 1, de eisdem loquens, non cogit eas separari, si nubant, sed suae conscientiae committendas dicit. Majorem vero diflicultatem ingerit locus Augustini, lib. de Bono viduitatis, cap. 9 et 10, ubi ex professo probat matrimonium a talibus virginibus contractum esse validum ; et tacite respondet ad illam rationem de sponsatione facta cum Christo, indicans esse metaphoricam, ac propterea inefficacem , nam mairimonium spirituale cnm carnali per se non repugnat; sed haec etiam magna ex parte in superioribus soluta sunt. : 25. Tertio, videtur difficilior locus apud Dasilium, epist. 1 ad Amphilochium, can. 18, qui sic habet: De lapsis virginibus, quae vitam in honestate Domino professe sunt, deinde quoniam carnis perturbationibus subjectee sunt, sua pacta conventa infirmarunt, Patres quidem. clementer, et leniter in earum, que labuntur, infirmitatem se gerentes, esse admiltendas censuerunt post apnmum, ad similitudinem bigamorun discernentes. Mihi videlur quod, quoniam Dei gratia procedens Hcclesia fit fortior et ordo virgimmm nunc augetur, est adhibendus animus rei, que per intelligentiam cernitur, etc. Et ipse postea statuit ut prorsus separetur, et aliter ad communionem non admittatur. Ex hoc ergo canone videtur colligi. ante Basilium tale matrimonium a sanctimoniali contractum fuisse validum, quamvis in poenam delicti anni poenitentia imponeretur , ct nota seu irregularitas bigamiae adjungereiur ; per Patres autem quos Basilius allegat, intelligere videtur Concilium Ancyranum, quod per quadraginta fere annos ipsum Basilium antecessit, nam in canon. 18$, sic habet: Quicumque virgiitatem promittentes ( vel, ut alia littera habet, profitentes ) irritam faciunt sponsionem, seu professionem suan , inter bigamos censeantur ; ibi tamen nullam mentionem facit de admissione post annum, quam commemorat Basilius. Unde ex vi solius Concilii non recte aliqui colligunt Concilium censuisse , illud matrimonium esse validum , eo quod bigamia ibi videatur imponi , propter duplex matrimonium, unum cum Christo, et aliud cum homine, nam facile intelligi potest illam non fuisse veram, sed interpretativam bigamiam ; sicut nunc etiam censetur bigamus , qui post votum solemne continentiae matrimonium contrahit. Basilius autem, si hunc canonem citat (quod mihi incertum est ), videtur significare in eodem Concilio permissum esse, ut tales personae post aunum poenitentiae in hujusmodi matrimonio cohabitare relinquantur ; vel certe si non in illo Concilio, saltem ab aliquibus antiquioribus Episcopis ita judicatum esse significat, quod judicium plane supponit tale matrimonium reputatum fuisse validum, alioquin error fuisset intolcrabilis. Fortasse ergo ita illo tempore fuit; nullum enim est hoc inconveniens, cum hoc jus ecclesiasticum sit. Possumus autem aliquo modo locum hunc Basilii exponere, cum ait, Patres antiquiores benigne decrevisse, ut post annum tales vigines lapsae admitti possent, non esse hoc intelligendum de admissione ad perseverandum et cohabitandum in suo illicito matrimonio, sed de admissione ad communionem post peractam poenitentiam et factam separationem ; quod enim Concilium Hlibertinum statuit fieri debere in fine tantum vita, illi Patres Graeci censuerunt fieri posse post annum , tanta est in humanis judiciis pro locorum , temporum ac personarum varietatc diversitas. Juxta hanc ergo interpretationem, Basilius non addidit illi decreto irritationem matrimonii, sed vel poenam, vel illud tempus penitentiae auxit.

26. Ex his ergo satis constat quam sit obscura et incerta antiquitas hujus solemnitatis, seu efficacia voti castitatis religiosae, ad dirimendum matrimonium subsequens; et ideo in genere fateor mihi non satis constare, quid in hoc servatum fuerit in universa Ecclesia ante tempora Basilii et Chrysostomi, Innocentii l et Ambrosii ; fieri enim potuit ut ab ipsismet Apostolis staiim haec instiiutio inceperit ; quid enim repugnat vel unde poterit contrarium ostendi ? Testimonia enim quaedam Athanasii et Epiphanii, Cypriani et Aucustini, quae contra hoc afferri solent, in superioribus a nobis tractata. sunt, et quia de hac causa non loquuntur. Verumtamen neque hoc affirmare possumus cum sufficienti fundamento, quia revera nullum invenitur in historiis aut Patribus illius aetatis. Imo, negare non possumus quin in eis inveniantur indicia aliqua sacrarum virginum, vel monachorum, quorum matrimonium , licet damnaretur ut illieitum, toleraretur ut jam factum ; et de illo est absolute sermo, tanquam de vero matrimonio, ut maxime videre est in Concilio Toletan. I, cap. 16 et 19, Arelaten. H, cap. 33, ct aliis supra citatis ; et potest etiam videri Petrus Damianus, epist. 5, cap. 11, ubi refert religiosum quemdam duxisse uxorem, ac propterea fuisse divinitus castigatum ; seinper tamen de illo loquitur tanquam de vero mairimonio, et vera uxore. Quare etiam verisimile est fuisse in hoc varias consuetudines in Eeclesia , donec Ecclesia Romana generalem de hoc legem statuit.

27. Sicut enim approbatio religionum olim erat commissa Episcopis, ita verisimile est in modo probauonis et institutionis fuisse inter eos varietatem ; quia cum nihil circa hoc haberent a Christo institutum, aut ab Apostolis traditum, facile fieri potuit ut quidam in suis Episcopatibus religiosum statum sine tali conditione instituerent et approbarent; alii vero illam adjicerent, vel denique alii utrumque vovendi modum pro diversis personis seu statibus reciperent. Nec mirandum est quod potuerint tunc Episcopi hoc impedimentum irritans adjicere alicui professioni virginitatis , etiamsi non esset in universa Ecclesia introductum, quia quoad hoc probabile est potuisse tunc Episcopos quod non erat eis prohibitum, et cum potestate approbandi religionem, hanc etiam fuisse illis concessam ; nam, licet status religiosus non necessario habeat hanc conditionem jure divino annexam, ninilominus quod possit illam habere, ex jure divino manavit per potestatem datam Eeclesiae, ad instituendum et approbandum statum religiosum, hoc vel illo modo. Cum ergo pro iilo tempore potestas approbandi religionem simpliciter fuerit concessa unicuique Episcopo pro suo Episcopatu, verisimile est datam esse in tota illa amplitudine , et sine restrictione. Ur:de si fortasse ante tempora Basilii hic mos non exat introductus, potuit ab ipso inchoari, ct pauistim dilatari per approbationem alio- rum Episcoporum, ut Chrysostomi, Ambrosii, cic., ac tandem per Innocentium I, quamvis Illibertinum Concilium his Patribus antiquius sit, in quo jam hujus impedimenti irritantis vestigium invenitur , licet subobscure ( Videatur Vasquez, 1. 2, disput. 165, cap. 7; et Basilius Ponce, tom. 1, disp. 2).

28. Ad fundamenta aliarum opinionum nihil fere respondere necesse est; nam de prima jam ostensum est falso niti fundamento, et in superioribus hoc saepe tactum est, et infra tractando in particulari de dispensatione hujus voti iterum dicetur. Hla vero distinctio Soti de voto castitatis solemnizatae per professionem religionis, quod aliquando hoc habeat ex natura talis voti, aliquando ex institutione Ecclesiae, non video qua probabihtate fundari, declarari aut defendi possit. Non omittam interim advertere Cajetanum, quamvis alias teneat solemnitatem hujus voti esse de jure ecclesiastico, nihilominus, tom. 1 Opusculorum, tract. 27, affirmare, hoc votum per se et ex natura sua irritare matrimonium subsequens. Constituitque in hoc differentiam inter votum castitatis ordinis, et religionis, quod ilud mere per accidens et ex Ecclesiae impedimento superaddito irritat matrimonium; hoc vero per se et ex natura rei. Rationemque hujus differentiae reddit, quia in ordinatione non fit exhibitio propria corporis proprii ad aliquid repugnans matrimonio, sed promissio lantum; in professione autem fit exhibitio corporis ad statum repugnantem matrimonio ; judicat ergo ex statuto Ecclesiae pendere, quod talis exhibitio acceptetur vel non acceptetur; posita autem tali acceptatione, putat ex natura rei sequi nullitatem matrimonii. Verumtamen, quamvis fortasse hoc non repugnet cum alia sententia ejusdem Cajetani, de dispensabilitate hujus voii, de quo supra dictum est, et in fine hujus disputationis aliquid addetur, nihilominus non censeo id esse absolute et in rigore verum, propter multa, quae in superioribus tractavi. Et specialiter nunc expen:iu dictum cap. Ut lex, 11, q. 1, ubi imprimis eequaliter hic effectus tribuitur utrique voto, et deinde eadem de utroque redditur ratio his verbis: Hujusmodi namque copulalionem, quam contra ecclesiasticam regulum constat esse comLtractam, matrimonium non esse censemus ; pnam si illa lex est tantum declarativa, plane supponit, n utroque voto hanc nullitatem provenire ex repugnantia ecclesiasticae regulae directe prohibentis et irritantis. Si vero illa lex est etiam constituliva, clarius constat virtute il- lius immediate fieri talem irritationem. Unde ctiam destruitur fundamentum Cajetani, nam ante illam legem erat in Ecclesia verus status religionis, et exhibitio corporis ad illum, et aeceptatio ex parte Ecclesiae cum approbatione tals status, et nihilominus non irritabatur matrimonium; signum ergo manifestum est hoc non provenire ex naturali repugnantia status, seu exhibitionis acceptatae, sed ex lege superaddita. Quae ratio suam efficaciam retinet, etiamsi illud decretum non sit constitutivum de novo hujus impedimenti ; quocumque enim tempore illud decretum coeperit, potest argumentum fieri, quod ante illud tempus praecessit religiosus status. Quod si quis contendat illam legem irritantem incepisse a temporibus Apostolorum, praeterquam quod difficile poterit id probare, difticilius suadebit esse tam necessariam connexionem inter illum statum, et talem legem, ut esse non potuerit antiquior status quam lex, quod etiam a nobis supra probatum est, et sufficit ad efficaciam dictee rationis. Denique, nostris temporibus, vidimus Ecclesiam approbantem religiosum statum , in quo vera fit exhibitio seu traditio corporis ad obsequium religiosum Dei, et Ecclesiae auctoritate acceptatur; et nihilominus votum castitatis in eo statu factum non irritabat matrimonium subsequens, donec lex irritans superaddita est.

29. Dicet fortasse aliquis, posita illa lege, ex natura rei sequi nullitatem matrimonii ex tali voto, quia jam fit traditio sub illa apprehensione et ratione , et cum voluntario consensu, et sub eadem acceptata. Sed profecto idem dici potest de ordinatione sacra, nam, posita lege irritante, voluntarie se offert quis tali monasterio sub eadem apprehensione et ratione, et sub eadem acceptatur votum ejus. Quocirca ita potest dici hic efiectus sequi cx natura rei posita lege, sicut ex naturali lege tenemur observare positivam legem, ex suppositione ejus, et nibilominus absolute obligatio ad talem actum est ex jure positivo. lta ergo in praesenti irritatio simpliciter cst ex jurc humano , quamvis ex suppositione legis necessario consequatur, sicut etiam contingit in lege irritante matrimonium inter consanguineos ; nam, sicut ibi lex non mutat gradum consanguinitatis , sed addit illi hoc impedimentum, ita etiam hic non mutat statum quem potest integrum supponere, sed addit illi simile impedimentum. Omitto, nulla sufticienti ratione probari posse talem repugnanliam naturalem inter hunc statum et illud vinculum, imo potius ostendi posse nullam esse, quia haec sufficienter in superioribus adducta sunt.

30. Ad fundamenta secundae sententiae sufficienter responsum est ex omnibus quae adduximus ; et si attente considerentur omnia quae ibi adducuntur, solum continent auctoritaiem negativam, quia in antiquioribus decretis non inveniuntur ita expressa verba irritantia ; jam vero ostendimus multa signa sufficientia inveniri, cum directa et absoluta prohibitione , quae sola posset sufficere , pracsertim jure antiquo , juxta sententiam valde receptam, et satis expressam in leg. JNon dubiun, c. de Legibus, et per D. Gregorium in quadam epistola approbatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21