Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Votum solemne castitatis religiosae vim non habere dissolvendi matrimonium ratum et consummatum ostenditur.

CAPUT XXII. VOTUM SOLEMNE CASTITATIS RELIGIOSAE VIM NON HABERE DISSOLVENDI MATRIMONIUM RATUM ET CONSUMMATUM OSTENDITUR.

1. Error asserentium votum solemne dissolvere matrimonium consummatwum.—Circa quaestionem hanc duos extremos errores refert bellarm., lib. 2 de Monachis, cap. 38. Prior est, votum solemne posse dissolvere matrimonium ratum etiam consummatum ; de posteriori autem dicemus capite sequenti ; hic autem tribui solet Justiniano, in leg. ultim., c. de Episcopis et Clericis. Sed lex illa directe solum disponit de sponso et sponsa, quibus nominibus vir et mulier appellantur ante mairimonium consummatum ; et ita de illo sine dubio intelligitur directa dispositio illius legis, de qua infra dicemus ; de quibus etiam est sermo in Authentica de Sanctissimis Episcopis, collat. 9. cap. 39; inc. autem 40 videtur generalius ioqui, dicens : Sà vero, constante adhuc matrionio, aut vir solus, aut uvor sola intraverat monasteriuwm , solvatur aatrimontum, et citra repudium , postquam persona pergens ad monasterium schema perceperit , id est professionem fecerit, seu habitum professorum receperit. Sed hic etiam textus potest de matrimonio rato intelligi, nam ctiam post illud contractum vocantur vir et uxor ; et hanc expositionem significavit glossa ibi, intelligens prius caput de sponsalibus de futuro , quod videtur necessarium ad distinguendas illas duas leges, et satis consentaneum proprietati verborum, nam sponsalia , praesertim distincta contra matrimonium, nihil aliud significare possunt, nisi pactum de futuro; neque in illis legibus invenio aliquid quod cogat. Consequenter autem loquendo, oportebit etiam dictam legem ultimam de sponsis de futuro intelligere; quod autem in fiue ejus quasi in exemplum adducitur de marito et uxore, de quibus supponitur religionis causa a conjugio recedere, intelligetur de matrimonio ante consummationem, nam lex alia, quam ibi Justinianus allegat, non extat, ut glossa advertit. Vel certe potest uterque locus de matrimonio absolute intelligi , et de separatione seu de solutione matrimonii, etiam in communi, ita tamen ut accommodari debeat secundum partitionem accommodatam , scilicet, ut matrimonium nondum consummatum simpliciter et quoad vinculum dissolvatur. consummatum vero solum quoad usum et cohabitationem. Atque eodem modo potest intelligi, quod idem imperator dixit in Authentic. de Nuptiis, collat. 4, tit. 1, cap. 2, ubi inter alios modos, quibus distrahuntur. id est, dissolvuntur contrahentium matrimonia, unus est per transitum alterius partis ad meliorem, id est, religiosam vitam, quod, ut ibidem significatur, potest libere facere sine licentia alterius. Sed revera Justinianus his locis nimis indistincte loquitur. Et ratio, quam ultimo loco subdit, de omni matrimonio procedit, scilicet, quia professio religiosa mors quaedam civilis cst; ergo non minus dissolvit matrimonium quam mors naturalis. Sentit ergo, sicut mors naturalis dissolvit quodlibet matrimonium, etiam onsummatum, ita etiam professionem religioam id facere. Atque ita intellexit legem illam olossa ibi, unde fatetur Justinianum locutum esse secundum jus civile, illud vero esse secundum jus canonicum.

2. Votum solemne non dissolvit matrimouium consummatum. — Vro certo ergo supponimus votum castitatis, quamtumvis solemne, non dissolvere matrimonium consummatum, ctiam in eo casu in quo validum est, nam si sit invalidum, constat nullum posse haberc effectum voti solemnis, et cessat etiam tunc ratio Justiniani, quia nulla est tunc mors civilis. Est autem tale votum invalidum in illis casibus in quibus invalida est talis professio , scilicet, quando fit ab uno conjuge sine licentia altcrius, juxta cap. 1, et cap. Ea parte, cum similibus, de Conversione conjugatorum, et quae supra tradidimus de professione religiosa. Quod ergo nec tale votum validum hunc habeat effcctum, certum est, quia matrimonium consummatum inter baptizatos prorsus indissolubile est, juxta illud: Quos Deus conjungit, Lhomo non separct, Matth. 19. Dicet aliquis pro fessionem jure divino dissolverc talc matrimonium, et hoc non esse contra illam Christi sententiam, quia tunc non homo, sed Deus illos separat. Sed tale jus divinum in universum nullum est, ut infra ostendam; multo vero certius id cst respectu matrimonii consummati, nam si jus divinum hoc statuisset, nunquam Ecclesia contrarium decrevisset ; decrevit autem, ut statim dicetur. Sumi etiam potest ex Paulo, 1 ad Corinth. 7, dicente: is, qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus , uorein a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, quia nimirum vinculum nunquam dissolvitur, sive jurc, sive injuria separentur. Hoc etiam sumitur ex multis decretis, quae refert Gratianus, 27, quaest. 2, cap. Sunt qui dicunt, cum sequentibus, et caput illud est Gregorii Papae , lib. 9, epistol. 39, ubi citat in contrarium legem Justiniani supra adductam, et dicit repugnare legi Christi. Alia decreta videri possunt toto tit. de Convers. conjugat.

3. Corollaria ez citatis juribus. — Est autem hoc loco considerandum es illis decretis et juribus praecipue haberi duo. Unum est, post matrimonium consummatum non posse unum conjugem justc profiteri religionem invito alio, et quamvis faciat , non solvi matrimonium, nec privari alterum jure petendi debitum ; quod totum certum nunc est, ac de fide, ut patet ex testimoniis adductis, et sensu totius Ecclesiae ; et ratio etiam supra facta hoc convincit, tum quia tale votum est contra justitiam, et ideo non potest esse gratum Deo, nec privare alterum jure suo ; tum etiam quia matrimonium consummatum jure divino est indissolubilc, et nullum potest ostendi jus divinum, quo talis exceptio fiat, seu quo dissolutio per talem actum concedatur, praesertim per actum injustum. Secundum, quod ex dictis juribus sumitur, cst, tale votum esse prorsus invalidum, et hoc credimus esse jurc positivo introductum, non ex sola rei natura, ut supra de professione dixi. Nam, hcet votum illud obligare non possit ad id quod injustum est, nihilominus ex natura reiloquendo posset valere ad obligandum ad multa quae licite fieri possunt, sicut ibi latius explicavi.

4. Dubitatio, an Ecclesia possit facere, ut tale votum volide factum dissolvat vinculum matrimonii consunmati. — His vero duobus punctis alia duo adjungi possunt. Unum est posse unum conjugem ex consensu alterius, et -servalis conditionibus juris, valide emittere tale votum. Quod satis constat ex toto titulo de Conversione conjugatorum, et in superioribus tractatum est. Aliud est, tale votum, quantumvis validum, non dirimere vinculum matrimonii consummati : nunquam enim potest alter conjux, vivente altero, quantumvis religioso, valide matrimonium contrahere, ut cx dictis juribus constat, quae propterea postulant semper conversionem aliquam, et securitatem castitatis ex parte utriusque conjugis. Et ratio a priori est, quia indissoluhilitas talis mairimonii jam non pendet ex privata voluntate talium personarum, et ideo quoad hoc nihil operari potest licentia alterius conjugis. Nullum autem est jus divinum vel ecclesiasticum; quod in eo casu vinculum illud dissolvat. Et ita solvitur fundamentum Justiniani ; nam mors civilis non aequiparatur naturali quoad omnes effectus, sed solum quoad casus in jure expressos, ut explicavit Bartolus ibidem, cum alossa, in cap. Susceptum, de hescriptis, in 6, verb. Non morte ; et glossa, in cap. Placuit, 16, quaest. 1. Posset vero hoc loco inquiri, quamvvis de facto hoc ita sit, an possit Ecclesia statuere ut tale votum, sic valide factum de licentia alterius conjugis, irritet vinculum ipsum matrimonii consummatum ; nam in hoc non videtur ita certum, quod Ecclesia non possit hoc facere, quia, licet intelligamus verba illa Christi : Quos Deus conjunait, homo non separet, de matrimonio consummato, nihilominus non fieret contra illa per talem dispositionem ecclesiasticam, quia, ut in simili dixit Innocentius IlI, in cap. Znter corporalia, de Translat. Episcop., non humana, sed potius divina potestate conjugium dissolvitur, quod auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse Vicarium Jesu Christi, solvitur.

5. Dicendum nihilominus est non posse talem institutionem ab Ecclesia fieri ; cujus magnum signum est hactenus hoc non fecisse; et D. Gregorius, dicta epist. 9, cap. 39, manifeste docet hoc repugnare divino juri : Nam, licet les humana (inquit) hoc concessit, lex dicina tumen prohibuit ; et postquam retulit verba Christi, subdit : Quis ergo huic coelesti tegislatori contradicat ? et deinde expendit illa verba : Erunt duo in carne una, dicens non posse postca unam et eamdem carnem iterum dividi, ut ex parte continentiam servet, et ex parte polluatur, licet ex communi consensu possit uterque religionem vel castitatem proliteri. Ratio autem a priori esse videtur, quia loc repugnat intrinsece juri naturali, et in lege gratiae specialiter repugnat significationi perfectae sacramenti matrimonii, et ideo Christus Dominus nec instituit, nec permisit, ncc potestatem concessit ad tale matrimoniuni dissolvendum religionis causa . Unde lex illa, Quos Deus conjunait , Lomo non separet , quae naturalis est, et non tantum positiva, simpliciter intelligenda est de homine, sive utatur potestate humana, sive divina; quamvis enim Pontifex dispensans in aliquo voto, verbi graUa, utatur potestate sibi a Christo data, nihilominus simpliciter homo est qui dispensat; iu praesenti ergo simpliciter legatur per institutionem vel actum hominis tale matrimonium posse dissolvi. Imo addo nec Dcum ipsum, utendo praecisa gubernatoris potestate, posse secundum ordinariam potentiam talc vinculum solvere, quia directe repugnat juri naturali , quamvis, utendo absoluta potestatc et supremo donuinio. possit hoc facerc, de quo alias, quia ad praesens non refert, quia potestas ecclesiastica non se extendit ad omnia quae Deus potest de potentia absoluta.

6. Contra hanc autem catholicam veritatem objici potest verbum Christi Domini, Luc. 14: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uamorem, etc., non potest meus esse discipulus . adjuncto testimonio Basilii in Regulis fusius disputatis, cap. 12, ubi significans, si quis, habens uxorem, illa invita religionem postulet, virtute dictorum verborum rccipi posse : Parendum enim est (inquit) praecepto Domini, qui diat : Si quis venit ad me, nec enim est quod antiquius esse deleat , quam ut Dei jussis pareatur. Sicut filius veniens ad religionem invito patre recipiendus est; vidctur enim Christus aequalem in hoc facere conditionem uxoris et parentis. Vel, sicut etiam Paulus dixit, 1 ad Corinth. 7, posse unum conjugem conversum ad fidem separari ab infideli conjuge, quando non potest cum illo cohabitare sine injuria Creatoris; ita ergo, si non potest esse discipulus Christi conjunctus uxori, poterit illam dimittere, ut religiosus fiat, ipsa etiam invita. Denique hujus rei exemplum refert Cassianus, collat. 94, c. 8,9 et 10, de Theona, qui invita uxore ad monasterium migravit, quem ait Cassianus reprehendi non posse, cum miraculis claruerit ; nec dubitari potest quin matrimonium illud consummatum fuisset , nam per quinquennium cum uxore cohabitaverat.

7. Discipulus Christi dupliciter quis dicilur. — In hac objectione, verba Christi facilem habent sensum; nam esse discipulum Christi, ut in superioribus notavimus, dupliciter accipi potest. Primo, ut est generale ad omnes, qui in Christum credunt; secundo, ut est speciale eorum, qui per viam perfectionis eum sequuntur; utroque autem modo potest ibi accipi; et quidem si accipiatur priori modo, nihil ad rem praesentem facit, quia clarum est non oportere dimittere uxorem, ut hoc modo aliquis sit discipulus Christi; sed odio habere illam, in hoc sensu solum est non ita illam diligere ut Christum, ut Matth. 10 explicatur, et censequenter illi non consentire, sed resistere in eis quae legi Dei repuenant. Si autem accipiatur posteriori modo, sic generatim loquendo, et cum proportione, odisse uxorem, erit non ita diligere illam sicut perfectum Christi amorem, et non consentire illi, sed potius resistere etiam in his quae repugnant charitatis perfectioni. Quia vero pertectionis via consiliorum est, et consilia supponunt observantiam praeceptorum, sicut perfectio charitatis supponit substantiam charitatis, ideo manifestum est illud odium, sic declaratum in ordine ad perfectionem, intelligendum esse, servato ordine justitiae et charitatis in his quae praecepta sunt. Potest autem uno modo antecedenter exponi. Cur enim non dicetur odisse uxorem, qui noluit habere illam? postquam vero illam jam habet, ita potest illam odio habere, sicut potest licite sequi viam consiliorum, in his quae juri uxoris non repugnant; poterit ergo vel ab ipsa separari quoad usum, ea consentiente, vel, si non consentiat, servare illa opera perfectionis, quae illi statui non repugnant, ei quoad hoc odisse uxorem, si ci resistat. Vinculum autem solvi necessarium non est, etiam quoad statum perfectionis, et ideo, quamvis talis status assumatur de consensu uxoris, vinculum non solvitur; quamdiu vero uxor non consentit, non est homo capax status perfectionis, quia sua voluntate praeoccupatus cst et impeditus ; potest tamen actu sequi perlectionem, juxta capacitatem status, et eodem modo odisse uxorem intra limites justitiae. Sicut etiam potest filius dimittere parentem, et in hoc sensu odisse, ut fiat discipulus Chrisii; et nihilominus si pater graviter indigeat opera filii, non potest cum illius injuria eum dimittere, mutando statum, licet possit actu perfectionem scqui subveniendo parenti ; qui si in hoe etiam velit resistere, odio habendus ist, id est, postponendus Christi amori. Et ita servatur aequalitas inter uxorem et parenics non omnimoda, sed proportionalis. Quod autem Pauius dixit de separatione conujugis fidelis et infidelis, non est ad rem, quia Paulus loquitur de matrimonio contracto inter infideles, quod in illo speciali casu, et ex pecultari Christi institutione dissolvitur ; matrimonium autem inter baptizatos, etiamsi alter fiat haereticus et sit pertinax, ita ut alius non possit habitare cum illo sine periculo animae, nunquam dissolvitur quoad vinculum, licet quoad torum sit justa causa separationis, etiam altera parte iuvita ; multo ergo minus causa religionis potest sufficere ad talem separationem quoad vinculum; imo nec etiam quoad torum invita altera parte, quia hie non intervenit necessitas animae, et consequenter neque ordo justitiae, sicut in priori casu.

8. Locus autem bBasilii difficilis reputatur, quia videtur docere conjugatum, qui vult religiosus fieri, debere uxoris licentiam postulare, ut debitum ordinem servet; si autem consentiire nolit, sufficere licentiam petitam, etiamsi obtenta non sit; et ideo ab aliquibus exponitur de matrimonio nondum consummato. Basilius autem sine dubio loquitur indistincte de quibuscumque matrimonio conjunctis, de quibus loquitur Paulus (quem allegat) cum dicit: Fir sui corporis potestatem non habet. Nam hoc maxime verum habet post consummationem. Deinde existimo potius negarc recipiendum esse in religione unum conjugem, resistente alio. Sic enim ait: i$2 vero dissidens sit altera yars, et assidue usque em adcerso cum altera contendat, quod videlicet mius sollicita st, quomodo placeat Dzo, hic ea convenit meminisse, quae dicta sunt ab Apostolo : In pace autem vocuvit nos Deus; e sic concludit hoc membrum, plane dicens conservandam esse pacem, et non admittendum in religione unum conjugem cum justa perturbatione alterius; subjungit autem verba, quae videntur huic sensui repugnantia, scilicet : Et sic parendum praecepto Domini, qui dixit : Si quis cenit ad me, etc. Sensus tamen mihi esse videtur, et sic parendum, eic., id est, juxta praemissam distinctionem intelligendum esse illud Christi praeceptum, vel consilium, et illi parendum; scilicet, ut consentiente uxore quis religiosus fiat, dum vero resistat, eam toleret, et prout potuerit orationibus et jejuniis intendat, donec Deus consortem moveat, ut consentiat; sicut saepius contingere ibidem refert Dasilius. Ad exemplum autem Theonae respondemus, illum vcl ignorantia excusari, vel speciali motone Spiritus Saneli.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22