Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

CAPUT XXII. UTRUM VOTUM SOLEMNE CASTITATIS RELIGIOSAE VIM HABEAT DISSOLVENDI MATRIMONIUM RATUM.

1. Error haereticorum dicentium non dirimere. — Secundus error extreme positus in hoc puncto, fuit votum solemne castitatis religiosae non dirimere quoad vinculum mairimonium ratum nondum consumm.atum. Ita sentiunt baeretici hujus temporis, quos refert Bellarminus cum Erasmo, in c. 7, 1 ad Corinth., et in eamdeimn sententiam inclinat ex Cathüolicis Claudius Spinaeus, libro sexto de Coutinentia, cap. quarto', ut idem auctor retert : et alios pro hac sententia citat Medina, lib. 5 de Continentia, c. 57. Fundamentum est, quia vinculum matrimonii et sacramentum etiam essentialiter pertectum est ante consummationem ; ergo tam est indissolubile, sicut post consummationem ; et de illo verificatur verbum Christi , Matt. 198: Quos Deus conjunait , homo nom separet; et verbum Pauli, 1 Corinth. 7: Mulier sui corporis polestatem non habet , sed vir; et inud ad Ephesios 5: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico iu Christo et Heclesia. Unde sicut unio Christi cum Ecclesia indissolubilis est, ita etiam sacramentum est indissolubile, ut signum habeat proportionem cum signato. Secundo, quia vel votum hoc habet talem effectum natura sua, vel jure divino positivo, vel jure ecclesiastico ; nihil horum dici posse videtur. Prima pars minoris probatur, quia hoc votum natura sua nihil plus habet quam votum simplex castitatis, ut supra ostensum est ; at votum simplex casiilatis non habet natura sua hunc eftectum, sive nudum sumatur, ut per se constat, sive conjunctum cum quocumque pacto humano, privata auctoritate facto, ut supra etiam probatum est. Secunda pars ejusdem minoris probatur, quia solemnitas voti non est de jure divino ; ergo nec effectus, qui convenit tali voto, quatenus solemne est ; item quia hic effectus non prius tributus est alicui voto caslitatis, quam effectus irritandi subsequens matrimonium, ut supra probatum est; ergo sicut irritatio futuri matrimonii non est de jure divino, ita nec praesentis. Tertia pars probatur, quia Ecclesia non habet potestatem dissolvendi matrimonium ratum, ut maxime probant adducta in primo fundamento. Item quia tale vinculum est indissolubile jure naturae, quod non potest ecclesiastica potestas immutare.

2. Votum solemue castitatis veligiose dirimit matrimonium ratum. — Nihilominus dicendum est votum solemne castitatis religiosee dirimere matrimonium ratum non consummatum, etiam invito altero conjuge. Conclusio est communis Scholasticorum, in 4, d. 35, et Canonistarum, in cap. 2, et cap. Ez publica, et cap. E parte, 9, de Conversione conjugatorum, ex quibus juribus hoc maniteste probatur, et ex c. Commissum, de Sponsalibus, et ex c. Unico, de Voto, in 6, et Extravag. Joannis XXII, de Voto; estque hodie luec veritas de fide definita in Concilio Tricentino, sess. 24, can. 6; probari etiam potest ab effectu, quia tale votum non solum validum est, et licite fit, sed etiam relinquit alterum conjugem liberum, ut matrimonium contrahere possit; ergo signum est vinculum ipsum dissolvi. Antecedens patet ex usu, ct ex juribus citatis.

3. Respondent aliqui revera tunc non dirimi matrimonium, sed deciarari ab Ecclesia a principio fuisse irritum ex defectu consensus contrahentium. Hoc autem, praeterquam quod est contra expressa verba Concilii Tridentini, cst vanum et sine fundamento. Quis enim hoc revelavit Ecclesiae ? aut quomodo frequentius loquendo non esset falsa et deceptoria talis declaratio ? Quid enim impedit quominus prius talis persona habuerit verum animum contrahendi matrimonium , et postea conceperit propositum mutandi statum ? Aut quae ratio esse potest suspicandi fictionem in tali matrimonio, quod ab eadem Ecclesia judicaretur validum, et licite consummatum, s contrahentes in illo permanere voluissent? Nisi quis fortasse fingat Ecclesiam antecedenter irritasse illud matrimonium , et consensum contrahentium, dependenter a conditione futura, si aller contrahentium ingressurus esset religionem, ita ut eventus postea subsequens ostendat an matrimonium fuerit ratum, necne. At hoc frivolum est, tum quia sacramenta non conficiuntur dependenter a conditione futura et contingente; imo eo ipso quod ita fiant, sunt icrita, etiamsi secundum praescientiam Dei conditio esset futura, ut in proprio loco ostensum est, 3 tom. tertiae partis ; tum etiam quia talis institutio nullum habet fundamentum, nec vestigium in Ecclesia, essetque intolerabilis error in illa; nam in privata persona similis intentio esset sacrilega , ne- dum in ecclesiastica institutione. Denique in d. cap. Cominissum, dicit Pontifex, eum, qui juravit alicui ducere eam in uxorem, et postea vult ingredi rcligionem , melius facturum si prius impleat juramentum ducendo illam, ct postea ante consummationem ingrediatur. Supponit ergo Pontifex tale matrimonium esse validum, tam ex consensu contrahentium, quam ex intentione Ecclesiae, alioqui per illud non impleretur juramentum, et ita ftuisset superfluum. Quin potius, ex illo textu habemus valorem talis matrimonii , non solum non pendere ex futuro eventu mutandi vitam, verum etiam neque ex praesenti proposito mutandi illam, quia cum illo potest stare consensus votum matrimonium conficiendi.

4. Aliter responderi potest ex Henriquo, Quodlib. 5, q. 39, ubi, licet fateatur assertionem positam esse vcram, ait tamen non esse necessariam ad illum effectum ; nam dici posset durare primum vinculum, et nihilominus licitum esse conjugi transire ad secundas nnptias ex instituto Dei, qui in eo casu permisit unum virum habere simul duas uxores, unam quoad vinculum tantum ; aliam quoad vinculum et usum ; et simili modo unam muljerem habere duos maritos. Quod si forte loquatur de potentia absoluta, disputabile id cst, non solum de matrimonio rato, sed etiam de consummato ; sed in hoc non mmmoror. Si autem id intelligatur de facto, errorem intolerabilem continet responsum ; quia in lege evangelica non potest secundum matrimonium esse validum , durante primo, etiam quoad vinculum, ut constat, post totum titulum de Sponsa duorum, ex definitione Concilii Tridentini, d. sess. 24, can. 2, ubi definit non licere Christianis simul habere duas uxores. Multo autem certius est non licere eidem mulieri habere simul duos maritos, hoc enim etiam in lege scripta vel natura nunquam licuit. Contendere autem quis potest Concilium loqui de uxoribus, qua proprie includunt consummationem cum utraque, quomodo loquuntur etiam jura canonica , praesertim toto titulo de Sponsa duorum. Sed hoc falsum est, quia certum est secundum matrimonium contractum post primum ratum, licet non consummatum, esse invalidum, quamdiu primum permanet, ut expresse traditur in c. 1, 2, 3, et ultim. de Sponsa duorum. Unde nomen uxoris etiam de sponsa dici solet, quando matrimonium de praesenti intervenit ; et ta est Conciium Tridentinum inteliigendum ; de qua re latius suo in loco, nam res cst per se satis clara. Praeterquam quod in praesenti puncto Ecclesia satis expresse declaravit primum matrimonium dissolvi ante consummationem per subsequens votum solemne.

5. Quo jure hcc volum dirimat matrimonuum ratum. — Ut autem propriam rationem hujus effectus reddamus , et argumentis satisfaciamus, oportet inquirere radicem et originem hujus effectus, quae, ut in argumentis sumebatur, potest cogitari triplex, scilicet, jus naturale, jus divinum positivum , et jus ecclcsiasticum. Est ergo prima sententia aflirmans votum hoc dirimere matrimonium praecedens ex natura rei; ita sentit Durand., in 4, dist. 97, q. 9. n. 9; Palud., in 4, d. 97, q. 3, a.9, n. 10, in fine, lrcet subobscure ; solum enim reddit rationem cur tale matrimonium solvatur, scilicet, quia religiosus mortuus est, quoad actus civiles et carnales. Expressius Soto, ibi, q. 4, art. 4, qui in hoc solum fundatur, quod religio est actus perfectior, divino jure institutus , et ideo non debet mmpedir per statum minus perfectum, quamdiu hic dissolvi potest sine gravi injuria tertii ; ita vero contingit in matrimonio rato, nam est status minus perfectus, et ex ejus dissolutione non sequitur gravis injuria alterius partis. Quae ratio est probabilis congruentia , supposita aliqua institutione ; absolute autem et per se sola parum probat ; alias per quemlibet statum perfectiorem posset dissolvi tale matrimonium ; item propter alias rationes quas statim afferam. Eamdem sententiam sequitur Ruardus, art. 18, S Cum ea dictis sit manifestun, ubi, licet aliis verbis, eamdem rationem indicat, dicens, ex natura rei licitum essc commutare conjugium imperfectum in aliud perfectius et spirituale. Hanc denique sententiam scquitur Cajetanus , tom. 1 Opus., tract. 27. de Dispensatione matrimonii, etc., ubi ait tantae virtutis esse votum castitatis religiosae, ut solvat matrimonium prius legitime contractum, et non consummatum, non ex statuto Ecclesiae , sed ex propria natura, quia ( ut statim explicat ), licet hoc votum habeat solemnitatem ex statuto Ecclesiae , nihilominus, supposita solemnitate, ex natura rei repugnat matrimonio et usibus ejus ; sicut consecratio calicis est ex statuto Ecclesiae, et nihilominus facta consecratione, ex natura rei repugnat illi conmunis seu profanus usus.

6. Haec sententia probari nulla ratione po- test propter duo praecipue. Primum est, quia si supponamus matrimonium ratum quoad vinceulum habere adeo formalem repugnantiam cum vinculo hujus voti castitatis, ut ex natura rei non possint esse simul, potius dicendum esset , stando in puro jure naturali, votum factum post tale matrimonium esse nullum, quam esse validum, et dissolvere prius matrimonium; sicut e converso, quando tale votum supponitur, impedit subsequens matrimonium. Sequela probatur, quia ex natura rei contractus prius factus cum una persona impedit posteriorem contractum sibi incompossibilem, et non rescinditur per illum; sic enim matrimonium ratum non solvitur per subsequens etiam consummatum ; et donatio priusfacta uni non irritatur per subsequentem, sed potius illam irritat. Dices hoc procedere inter ea quae paria sunt, ut sunt duo matrimonia ; in prasenti autem matrimonium etiam jam factum cedere statui religionis propter perfectionem ejus.Sed contra, si Petrus donavit Paulo rem aliquam, et postea velit eam dare Ecclesiae in cultum Dei, posterior donatio non irritat priorem, scd potius irritatur ab illa; quia, licet ex genere suo videatur perfectior, lamen jam non habet materiam aptam, nec capacem illius perfectionis, quia fit dere aliena ; ita ergo in praesenti votum vel traditio, quae fit in religione, licet ex se sit melior, tamen, facta post matrimonium ratum , fit de re aliena, quia per matrimonium ratum transfertur dominium proprii corporis in alterum; ergo ex natura rei non est bona, nec melior; non esset ergo magis valida quam votum faciendi eleemosynam de re aliena.

7. Atque hinc etiam falsum videtur ex natura rei fieri tale votum sine injuria alterius conjugis ; nam qui privatur re sua se invito, injuriam patitur, quando id fit auctoritate propria, et non principis seu legis; sed per matrimonium ratum acquisivit uterque conjugum verum dominium in alterum; ergo ex natura rei privatio talis dominii propria auctoritate est injuriosa. Respondet Soto non intervenire injuriam, quia ex natura rei in priori contractu subintelligitur condilio : Nisi interea alter fruges sanctioris vite sibi optare voluerit. Sed profecto voluntarium est dicere hanc conditionem subintelligi ex natura rei; cur in hoc contractu magis, quam in donatione alterius rei homini facta, talis conditio subintelligitur? Nam cum proportione dici posset, dum aliquid homini donatur, subintelligi conditionem, nisi interim placeat donare illam Deo. Item alias ante le gem Evangelicam subintelligeretur illa conditio in quolibet matrimonio rato, liceretque conjugatis, etiam in lege Moysis vel naturae, dissolvere matrimonium ante consummationem titulo sanctioris vitae. Hoc autem inauditum est, nam creditur hoc esse privilegium legis gratiae. Sequela vero patet, quia in his, quae naturalia sunt, et pertinent ad intrinsecam conditionem contractus, aequalia sunt praesentia et praeterita matrimonia.

8. Praeterea, ex illa conditione sequitur non solum per votum solemne religionis, sed etiam per votum ordinis sacri, vel per votum simplex perpetuae continentiae in statu solitario, aut simili vivendi modo, dissolvi matrimonium ratum ; quod esse falsum quoad votum clericorum, docet Joannes XXII, in sua Extravag. de Voto; quoad alios vero ostendimus in superioribus. Sequela patet, quia conditio dicebatur esse, fruges sanctioris vie ; certum est autem quamlibet vitam dicatam Deo in coelibatu esse meliorem et sanctiorem ex suo genere, quam matrimonium ; certum item est esse incompossibilem illi, quia, licet sacerdotium, verbi gratia, ex natura rei non repugnet cum matrimonio, tamen ille status, ut consecratus voto perfectae continentiae, repugnat cum matrimonio saltem quoad usum ejus, quae repugnaniia dicitur sufficere juxta sententiam quam impugnamus, ut magis statim patebit. Quod si quis dicat vitam sanctiorem in illa conditione non accipi in ea generalitate, sed per antonomasiam pro statu religioso, in quo fiunt vota solemnia , facile impugnabitur, tum quia hoc multo magis est voluntarium; tum etiam quia, si illa conditio per voluntates contrahentium apponitur, ipsi poterunt sub illa includere non tantum statum religiosum, sed etiam quemlibet alium perpetuae continentiae, cum ille etiam melior sit; et eadem ratione poterunt per mutuum consensum expressum excludere talem conditionem, et tunc non posset Ecclesia facere, ut tale matrimonium solveretur per subsequens votum, si verum est tantum posse dissolvi ratione conditionis inclusae. Addo insuper non esse in potestate contrahentium talem conditionem apponere, si ex natura rei non est in ipso contractu necessario inclusa ; alias possent etiam matrimonium contrahere, reservando sibi potestatem retrocedendi ante consummationem , ctiam propter alias causas, quod est contra naturam talis contractus ; dicere autem illam conditionem esse omnino intrinsecam, et inseparabilem ex natura rei et absolute, gratis dictum est, et respectu status religiosi, seu voti solemnis, ut sic, includit repugnantiam. Nam ille status cum illis omnibus conditionibus, quae ad solemnitatem voti requiruntur, non est aliquid ex sola natura rei existens, nec per solas privatas hominum voluntates ex natura rei factibile, ut supra ostendi; sed necessarium est ut in illo interveniat auctorilas publica; ergo, co ipso quod sumitur votum cum conjunctione ad talem statum, non sumitur sine adminiculo juris positivi, et consequenter non ex sola natura rei dissolvitur. Et hanc rationem arbitror esse efficacem contra quemcumque modum explicandi hanc sententiam; quae efficacitas magis ex dicendis constabit.

9. Atque hinc etiam facile excluditur alia evasio quorumdam, dicentium per matrimonium ratum non dari traditionem et possessionem rei, sed purum contractum fieri, tradiüonem autemet possessionem conferri per copulam, et ideo per subsequentem traditionem, quam includit votum solemne castitatis religiosae, posse dissolvi, sicut contractus venditionis perfectus est in ratione contractus per mutuum consensum , tamen si non sit facta traditio, et eadem res alteri vendatur et tradatur, secunda venditio tenet, ct prima rescinditur. Sed haec evasio et nullius momenti est, et falsam doctrinam continere potest ; nam, ut ab exemplo incipiamus, magna est differentia inter venditionem et matrimonium, quia per purum contractum venditionis non transfertur statim seu actu dominium rei vendita, donec aliqua traditio, vera, yel ficia intercedat, ut ex materia de justitia constat ; at vero in matrimonio statim ex vi contractus transfertur dominium unius conjugis in alterum vicissim, alias non esset statim licitus usus, neque haberet unus conjugum jus et potestatem in corpus alterius, quod est contra naturam talis contractus, et ideo natura sua habe* hunc effectum, in quo non pendet ab humana lege, sicut pendere potest contractus venditionis; si ergo sensus illius responsionis sit, per matrimonium non non fieri traditionem corporum quoad dominium, falsum est quod assumitur, nec exemplum est ad rem, alias simili ratione probaretur secundum matrimonium postea factum et consummatum, dissolvi a primo tantum rato. Si vero sit sensus per contractum mairimonii non fieri traditionem quoad actua- lem usum dominii, hoc nihil refert, quia usus rei non requirit hanc firmitatem contractus, ctiam in inferioribus contractibus, emptionibus et venditionibus, etc. Sufficit enim possessio, seu quaelibet actio, per quam transferatur dominium, quae regulariter prior est quam ususrei emptae.

10. Et hinc sumitur confirmatio discursus facti ; nam si ex natura rei votum subsequens dissolveret matrimonium ratum, etiam dissolveret matrimonium consummatum ; quod dici non potest. Sequela patet, quia ex natura rei, tam absolute et simpliciter est indissolubile matrimonium ratum, sicut consummatum. Quamvis enim in matrimonio consummato sint plures rationes mdissolubilitatis, ut sic dicam, tamen in rato est illa quae sufficit ad indissolubilitatem simpliciter; et similiter, licet in dissolutione matrimonii consummati sit major injuria, in dissolutione matrimonii rati est etiam gravis injuria ex natura rei; quoad hoc ergo dicimus esse paria ; et hoc satis esse videtur ad probandam sequelam ; nam si votum subsequens ex natura sua potest dissolvere id quod alias est indissolubile, poterit etiam matrimonium consummatum dissolvere, quia ex sola rei natura non potest sufficiens ratio differentise, vel limitationis reddi. Et codem modo argumentari possumus; nam si ex sola natura rei admittitur haec exceptio in matrimonii rati indissolubilitate, possent etiam aliae facile excogitari et admitti.

11. Secundus modus principalis immpugnandi praedictam sententiam est, quia vinculum matrimonii rati, et vinculum voti castitatis cum traditione religiosa, non habent formalem repugnantiam, ob quam ex natura rei unum formaliter excludat aliud : nam ex hoc principio aperte sequitur, quod, licct ponamus hoc votum factum post matrimonium ratum esse validum, ex sola sua natura et secluso omni jure positivo non dissolveret vinculum matrimonii. Ut autem illud probem, adverto aliud esse illa duo vincula ita repugnare, ut non possint simul licite fieri, aliud ut non possint simul permanere ; nam ex primo non sequitur secundum, nam post votum simplex castitatis non potest licite matrimonium contrahi, contractum tamen valet; ete contrario, post matrimonium ratum non potest licite votum solemne ordinis emitti, emissum tamen valet, et ambo vincula simu! manent , quia multa fieri prohibentur, quae faeta tenent. leitur in praesenti non negamus votum castitatis religiosae, et vinculum matrimonii rati ex natura rei habere saltem hanc repugnantiam, ut non possint licite simul assumi, quia includunt obligationes ad oppositos actus, ut statim dicemus; negamus vero habere naturaiem repugnantiam, ratione cujus non possint simul manere. Secundo adverto, aliud esse duo vincula obligare ad actus inter se repugnantes; aliud vincula ipsa inter se formaliter repugnare ; saepe enim principia contrariorum actuum possunt esse simul, licet actus ipsi simul esse non possint, ut in naturalibus constat, et in moralibus saepe quis oneratur pluribus obligationibus, quibus non potest simul satisfacere, et quamvis propter impotentiam excusetur ab actuahl executione aiicujus, tamen per se illam obhgationem in se retinet. Exemplum ad praescns accommodatum est in eo, qui post votum simples castitatis matrimonium contraxit; nam ex vi voti semper obligatur ad integram castitatem, quantum in se est; ex vi autem matrimonii obligatur ad reddendum debitum, et haec obligatio impedit, et excusat quoad talem actum, ut executioni mandetur. Sic ergo in praesenti fatemur usum matrimonii, et integram observationcem castitatis religiosae simul exercert non posse, et nihiiominus dicimus vincula, quibus homo per se obligatur ad tales actus, simul esse posse, sistendo praecise in natura rei, quia nulia ostendi potest sufficiens ratio formalis repugnantise, quia nec ex generali ratione obligationum ad repugnantes actus id sequitur, ut declaratum est ; neque etiam ex particularibus raticnibus talium vincuilorum.

12. Quod praeterea ostenditur ex his, quae supra diximus de professione facta post matrimonium consummatum invito alio conjuge; ostendimus enmm non esse nullam ex natura rei, sed ex statuto Ecclesiae, quia, illo ablato, posset habere etffectum formalem non obstante vinculo matrimonii ; nam posset reddere talem personam inhabilem ad aliud matrimonium etiam post mortem conjugis. et obligare illam ad servandam castitatem, quantum potest sine injuria alterius partis, quamdiu vivit, et post mortem ejus simpliciter. Ita ergo in praesenti, si solam rei naturam attendamus , non invenitur formalis repugnantia, tum quia haec non potest esse major inter matrimonium ratum, et quamlibet religiosam castitatem, quam sit inter mairimonium consummatum et professionem religionis; tum etiam quia in praesenti cum vinculo illius matrimonii posset simul esse formalis effectus et obligatio talis voti, quamvis executio ejus in praesenti solum esset futura quanta sine injuria alterius conjugis esse posset. Tandem, si hoc votum natura sua rescinderet illud matrimonium, vel id esset propter absolutam promissionem perpetuae castitatis; et hoc non, quia simplex votum castitatis hoc habet; vel quia simul cum aliis votis ex traditione constituit religiosum statum; et hoc non , quia in Societate votum castitatis, quod Scholares emittunt, constituit statum vere religiosum, et tamen non rescindit matrimonium ratum, ut infra ostendemus. Quod si quis dicat illud votum non esse solemne , respondemus hoc parum referre, si effectus ille provenit ex natura status religiosi praecise spectati ; nam haec integre reperitur in tali religioso ; nam si dicatur provenire ex solemnitate, quatenus est ab Ecclesia, jam non erit ex natura rei, sed ex Ecclesiae statuto, ut iu simili dictum est sectione praecedenti, et in sequentibus amplius declarabitur, magisque confirmabitur haec sententia.

13. Satisfit argumentis iu contrarium faclis. — Fundamenta igitur contrariae opinionis parum suadent. Ad Paludanum enim respondetur, professionem in tantum esse mortem civilem, in quantum jure aliquo positivo morti civili aequiparata est, ut paulo antea dicebamus; ea enim, quae non vere, sed ficte juris talia sunt, neque esse, nec intelligi possunt talia ex natura rei sine adminiculo juris. Ex eo ergo quod professio dissolvat matrimonium ratum, quatenus est mors civilis, potiu infertur non id facere ex sola rei natura, sed virtute alicujus positivi juris. Ad fundamentum Soti responsum ibi sufficienter ; nam soia major vel minor perfectio non suflicit in his quae sunt diversorum ordinum; sic enim professio religiosa perfectior servitus est quam humana, et nihilominus haec non rescindatur per illam ; nam si servus profiteatur obedientiam religiosam, non liberatur a jugo servitulis humanae, cum tamen illa servitus non solum sit minus perfecta, sed etiam dissolubilis natura sua per privatas etiam voluntates, quod non habet matrimonium ratum. Et hoc exemplum refutat etiam suflicienter quod Richardus dicebat de commutatione in melius. Haec enim commutatio ex natura rei non potest propria auctoritate fieri in his, in quibus jam alius habet jus acquisitum, quia, interveniente injuria tertii, desinit esse melius quod alias tale esset, ut videre licet in dicto exemplo, et in quolibet alio contractu humano (extra matrimonium ), per quem sit alteri jus acquisitum. Ad Cajetanum ex dictis etiam responsum est, tum quia cum supponit votum solemne, ut sic, jam supponit jus positivum ; tum etiam quia supra ostensum est, ob eam causam non proprie dici votum solemne natura sua irritare matrimonium subsequens. ltem exemplum de calice consecrato parum probat, tum quia hic non est alia consecratio, nisi quatenus promissio vel oblatio, facta Deo, dicitur quaedam consecratio; tum etiam quia ex consccratione , ad aummum sequitur non esse licitum profanum usum rei consecrata ; non vero sequitur talem rem fieri omnino inbabilem ad alium usum , aut quod per accidens saltem licere non possit. ut in superioribus etiam tactum

14. Secunda sententia asserit votum solemue castitatis religiosee dirimere matrimonium rahm jure divino positivo. — Objectio. — Est igitur secunda sententia principalis, in hoc casu dissolvi matrimonium ratum jure divino positivo a Christo Domino specialiter lato in lege Evangelica, per quod voluit dispensare in lege naturali de indissolubilitate matrimonii. Quam secutus est Abulens., 1 Reg., c. S, q. 98; Victoria, de Potestate Papae, propositione 1, n. 6; Cano, de Locis, lib. 3, c. 4, et alii, quos sequitur Sanchez, lib. 2 de Matrim., disp. 19, n.3; et Rebel., 2 p., de Just., lib. 5, q. 4, sect. 2 et 3. Duplex fundamentum hujus sententiae afferri potest. Primum est, quia hic cffectus non est ex sola natura rei, ut probatum est; nec esse potest ex jure Ecclesiastico, quia non habet Ecclesia potestatem ad dispensandum in jure naturali, neque ad immutandam naturalem proprietatem matrimonii rati, qualis est absoluta indissolubilitas. helinquitur ergo ut fieri debuerit jure positivo divino. Positivo ( inquam ), non solum superaddito purae naturae, sed etiam superaddito gratiae, quia etiam gratia non affert secum ex sola intrinseca natura talem effectum, ut cum proportione probant omnes rationes in praecedenti puncto adductae. Dices : potius in lege Evangelica, quae est lex gratiae, addita cst indissolubilitas matrimonio ratione sacramenti, et ratione praecepti a Christo lati, quam diminuta ; ergo, stando in jure divino Evangelico, non est magis solubile matrimonium ratum per statum aliquem subsequenlem, quam esset jurae naturae. Respondetur, juxta hanc sententiam, utrumque esse verum; nam duplex jus Evangelicum in hoc negotio distingui potest : unum, quod secundum legem ordinariam obligat ad iudissolubilitatem matrimonii rati; aliud, quod in particulari casu dispensat ob perfectionem legis novae. Unde dici potest legem novam intensive hausisse indissolubilitatem illius vinculi, extensive autem aliqua ex parte illud diminuisse dispensative.

15. Secundum fundamentum hujus sententiae est, quia Christus Dominus sine dubio potuit hanc dispensationem concedere ; quod autecm fecerit, et est consentaneum perfectioni legis divinae, ne majus bonum religionis per legem illam generalem matrimonii impediretur ; et consonat etiam traditioni ecclesiasticae, cujus nullum initium scriptum invenitur, quod est signum juris, seu institutionis divinae a Christo factae, juxta regulam Augustini, lib. 4de Baptis., c. 24. Talem autem esse hanc traditionem constat tum ex juribus, et Pontificibus, qui de hac re loquuntur; semper enim de hac consuetudine tractant tanquam de re antiqua, nullusque sibi vel alteri attribuit institutionem ejus; tum etiam ex Sanctorum exemplis, quae sunt opiima indicia legis divinae, teste Augustino, lib. de Mendacio, c. 15; et Gregorio, hom. 10 in Ezechiel. In praesenti autem habemus multa exempla Sanctorum, qui arte omnem ecclesiasticam legem post matrimonium ratum propter vitae perfectionem conjugem reliquerunt ; quae exempla late supra tractavimus disputando de voto simplici castitatis; et Alexander IlI, in c. 2, de Convers. conjug., generatim ait: Sicut Sancti quidam de muptiis vocati fuerunt.

16. Haec vero opinio duobus modis intelligi potest: prior est, quod Christus Dominus dederit Ecclesiae suae potestatem instituendi statum perfectionis, quem possent fideles etiam post matrimonium ratum profiteri, libero dimisso altero conjuge. Alius sensus est, Christum ipsum immediate praecepisse ut, non obstante matrimonio rato, liceret statum religionis assumere, et quod ex hoc statim necessario sequatur illius matrimonii solutio. Prior sensus in re quidem verus est, nam hic effectus esse non potest, nisi originem trahat a potestate a Christo data; ille tamen sensus non sufficit ut hoc dicatur esse de jure divino; nam omnia jura ecclesiastica condita sunt per potestatem supernaturalem a Christo datam; tamen, quia immediate arbitrio ho- minum lata sunt, et ab eisdem auferri possunt, simpliciter humana sunt. Et ita auctores hujus sententiae non loquuntur in hoc sensu, sedin posteriori, in quo eorum sententia nobis probari non potest.

17. Primo, quia votum castitatis religiosae non irritat matrimonium subsequens jure divino positivo, ut ex dictis supponimus; ergo nec irritat matrimonium jam factum. Probatur consequentia ex similitudine rationis. Dices, non esse aequalem rationem, quia plus est solvere, quod ligatum est, quam impedire. ne vinculum fiat. Unde Ecclesia multis mnodis potest impedire, ne matrimonium contrahendum valeat; solvere autem, quod ralum jam est, aut raro, vel forte omnino non potest. Respondeo, licet in hoc excedat mairimonium jam factum, tamen aliunde est inter hos duos effectus quaedam connexio, ratione cujus necessario habent aequalitatem in ordine ad hoc divinum jus, quia nullum votum potest dissolvere matrimonium ratum, nisi reddat personam inhabilem ad simile matrimonium ; quia esset valde absurdum subtrahere conjugem de actuali dominio, et potestate alterius, et relinquere illum liberum ut valide possit se tradere alteri in conjugem, ut supra late deduxi, tractando de voto simplici castitatis. Unde illa inequalitas potest retorqueri, et ex illa confirmari ratio facta : nam diflicilius est dissolvi matrimonium ratum quam impedire contrahendum; si ergo Christus dedisset voto solemni castitatis priorem virtutem, dedisset utique posteriorem, quia non minus conveniens esse poterit statui religioso posterior quam prior ; et alioqui non erat conveniens votum aliquod habere priorem efticaciam sine posteriori; ergo si posteriorem non dedit, profecto neque priorem. Unde etiam confirmatur, quia verisimile non est votum solemne continentiae prius coepisse in Ecclesia irritare matrimonium contractum, quam contrahendum; sed hoc secundum non habuit ab ipso Christo, imo verisimile est non semper habuisse hunc cffectum in Ecclesia; ergo idem prorsus de primo sentiendum est.

18. Secundo argumentor ex alio prirvcipio, quod solemnitas voti est de constitutione Ecclesiae, ut ex doctrina Pontificum saepe diximus ; nam votum castitatis religiosae non dirimit matrimonium ratum, nisi solemne sit; ergo non dirimit ex vi solius divini juris, sed interventu et efficacia juris ecclesiastici. Antecedens patet, quia, licet omne votum so- lemne dirimat matrimonium ratum, ut constat de voto sacri ordinis in Extrav. unica, de Voto, Joan. XXII, e contrario vero nullum votum dirimit matrimonium ratum, nisi solemne sit; dixi autem solum de facto non dirimere, non autem de possibili non posse dirimerc, quia fortasse Ecclesia posset id facere, sicut fecit ut aliquod votum simplex irritet matrimonium subsequens, quamvis fortasse id non expediat, ut in sequentibus dicam. Consequentia vero probatur, quia solemnitas voti non est de jure divino; ergo neque hic effectus, qui votlo non convenit absque solemnitate.

19. Dices, quamvis Christus non instituerit solemnitatem voti, instituisse et praecepisse, ut, eo ipso quod votum esset solemne, matrimonium ratum dirimeret. Sed contra, nam Ecclesia de facto instituit aliquod votum solemne, quod non habet illum effectum, ut patet de voto clericorum. Respondetur, illud non esse votum solemnesimpliciter, sed secundum quid, scilicet, quoad effectum dirimendi matrimonium post contractum, hanc enim ob causam hujusmodi determinationem addit Pontifex in c. unico, de Voto, in 6. Sed contra, nam hinc sequitur votum simpliciter solemne vocari, quod utrumque habet effectum, scilicet dirimendi contractum, et contrahendum; ergo cum solemnitas sit ab Ecclesia, et non ex institutione, neuter effectus esse potest de jure divino immediate, sed solum in origine, quatenus de jure divino est, ut quod Petrus solvit in terris, solutum sit in coelis. Unde in hoc solo sensu potest esse vera illa hypothetica, seu composita propositio, scilicet, supposita solemnitate simpliciter voti, de jure divino esse, ut dirimat matrimonium ratum, nam supponere solemnitatem simpliciter, nihil aliud est quam ponere Ecclesiam voluisse, ut tale votum sic factum habeat tales effectus. Et confirmo, nam quidquid aliud in voto castitatis religiosae esse intelligatur antecedens ad directam institutionem talis effectus, non est solemnitas sufficiens ad talem effectum, et potest per Ecclesiam fieri ut maneat sine tali effectu; ergo nulla alia solemnitas cogitari potest, cui de jure divino sit adjunctus hic effectus, nam si esset, non esset ab illa separabilis per Ecclesiam in sensu composito, ut aiunt. Antecedens patet interrogando quid sit illa proprietas voti, cui adjuncta est jure divino haec efficacitas. Aut enim est traditio, et status religiosus ; et hoc non, quia in aliquo gradu Societatis hoe totum in- venitur sine illo effectu; aut est consecratio aliqua, vel benedictio Ecclesiae; et hoc etiam non, quia est caeremonia valde accidentaria, et posset Ecclesia illam concedere sine dissolutione vinculi matrimonii rati, sed sub ea lege ut alter etiam conjux perpetuam castitatem servaret. Et eadem replieca fieri potest, quidquid aliud esse dicatur talis voti proprielas, ut verbi gratia, quod sit absoluta perpetuitas ejus, cum traditione et obligatione mutua, etiam ex parte religionis ; nam his omnibus permanentibus, in quocumque vel in aliquo statu religioso posset Ecclesia statuere, ut in eo non dissolveretur matrimonium ratum, sed quod vel professio non esset valida, si invita altera parte fieret; vel certe, si fieret ex consensu ejus, ille cogeretur continentiam servare. Quo enim fundamento negare audebimus posse hoc facere Ecclesiam, cum nullibi reperiatur a Christo prohibitum? HEt licet generaliter non expediat, tamen ahud est agere de absoluta potestate, aliud de convenienti usu ejus, et fortasse in aliquo tempore, vel in aliqua provincia, vel in speciali aliqua religione posset id expedire, vel ad majorem pacem, vel ad majorem probationem ingredientium religionem. Non est ergo cur dicam hoc esse contra latitudinem ecclcsiasticae potestatis; nulla est ergo connexio ex jure divino necessaria inter statum religiosum et illum etfectum, nisi quatenus per Ecclesiam for tum admittitur seu approbatur, et ideo etiam nunc non habet hunc effectum , nisi votum castitatis factum in professione rcligionis approbatae, et ex vi tatis approbationis adinissum ut solemne simpbceiter.

20. Votum solemne castitatis veligiosee dimat matrimonium ratum em Ecclesie statuio. — Concludendum igitur est, votum solemne religionis habere hunc effectum ex veclesiae statuto. Probatur primo a suffcienti enumeratione, quia hoc votum habet hunc effectum; et non ex sola natura rei, neque ex divino jure immediate, quae omnia ostensa sunt ; ergo interveniente ecclesiastico jure, quia sine jure fieri non potest. Unde Joannis XXII, in Extravag. unica, de Voto, negat votum castitatis ordiais habere hunc obotum, quia nec jurc divino, nec per sacros canones reperimus hoc statutum. Ex quibus verbis colligo, aliquod ex his juribus esse necessarium ad hunc effectum, et quodlibet eorum potuisse sufficere ; ergo merito idem dicimus de voto casittatis m cum ermaliter et directe ad hunc effec- go in hoc voto de effectu constet, et de jure divino non constet, imo sufficienter probetur nullum talc esse, sistendum est in jure ecclesiastico, de quo satis constat.

21. Unde argumentor secundo : nam hic effectus non excedit amplitudinem ecclesiasticae potestatis ; ergo optime in institutionem ejus reducitur, cum sic facile expediantur omnes difficultates. Antecedens plane colligitur ex dictis verbis Joannis XXII. Nam si Ecclesia non posset hunc effectum alicui voto tribuere, immerito et valde improprie inter causas hujus effectus vel negationis ejus posuisset canonicum jus; satis enim fuisset dicere, votum ordinis non habere hunc efiectum jure divino, ut inde concluderet non habere hunc cffectum. Deinde probatur idem antecedens, quia, absolute loquendo, matrimonium ratum dirimi potest propter meliorem frugem ; cur ergo non posset Ecclesia approbare ut status Episcopatus sit melioris frugis quoad hunc effectum , vel status ereniticus, aut continentice publicae professae in facie Ecclesiae absque aliis votis vel conditionibus status religiosi? Denique declaratur ratione, quia, quamvis Christus Dominus voluerit dispensare cum Ecclesia sua, ut esset in ea aliquis status perfectionis, per cujus professionem posset matrimonium ratum dissolvi, ut praecedens opinio supponit, et nos facile admittimus quoad potestatem ; nihiiominus potuit modum hujus status et usum ejus Ecclesiae arbitrio et institutioni committere; ita ut neque ommni statui perfectionis aut religionis necessario sit adjunctus hic effectus ; neque e converso soli statui relicionis, prout nunc constituitur ex traditione, et tribus votis solemnibus, essec anncsum; nam in totc hoc genere potestatis et institutionis nulla apparet repugnantia, et alioqui babet magnam congruentiam, quia haec materia multum esr variabilis, et pro diversitate temporum et locorum potest nunc expedire una consuetudo, et postea alia; ergo non fuit necesse actum ipsum irritationis jure divino institutum esse, sed sufficiens fuit dare potestatem, et magis credendum est ita factum esse. Quia ad affirmandam potestatem habemus sufficiens fundamentum in generalibus Christi verbis : Quodcumque solveris suger terram erit solutun et in calis, addendo nihil repugnare, praedictum modum solvendi matrimonium ratum comprehendi sub illa generali distributione. Quod facile ostendi potest ex dictis, et magis patebit expediendo amet difficultates. Item potest fundari in verbo Christi : Pasee cres meas, subjungendo hujusmodi institutionem pertinere ad convenientem pastum spiritualem Ecclesiae, nec potuisse convenientius tradi quam per Petrum.

22. Tandem argumentari possumus a signo ; nam videmus in eo statu ecclesiastico, vel per illud votum dissolvi matrimonium ratum, quod Ecclesia censuit ad hunc effectum esse sufficiens, et non per alia, etiam si solemnia sint, vel ad dirimendum matrimonium postea contractum sufficientia; ergo signum est applicationem hujus effectus, ut sie dicam, ad hoc vel illud votum commissam esse Ecclesiae, quatenus certa aliqua lege posset esse constans. Antecedens patet exemplo satis antiquo, de votu solemni saeri ordinis ; nam illud non habet hunc effectum, quia sacri canones hoc non statuerunt, ut dixit Joannis XXII; patet etiam novo exemplo in voto castitatis religiosae scholarium Societatis, quod in principio nullum dirimebat matrimonium, quia nondum Ecclesia ad hunc effectum illud approbaverat; nunc vero dirimit subsequens matrimonium, si forte contrabatur, quia ad hunc cftectum jam approbatum est; non vero dirimit jam contractum, quia de hoc effectu nihil Pontfices locuti sunt, ut infra videbimus. Idem signum confirmari potest ex c. Zaz parte, 2, de Convers. conjug., ubi votum virginitatis, etiam suscepto velo, dicitur non dirimere matrimonium ratum, si factum sit animo permanendi in propria domo, et ibi castitatem scrvandi; dirimere autem, si factum sit in professione regulari. Cujus differentiae rationem assignare non possumus sufhicientem, nisi ex Ecclesia determinatione et institutione, nam si antiqua exempla consideremus, quae ad confirmandum hunc effectum afferri solent, in eis solius continentiae professionem et observantiam inveniemus; quod ergo nunc sit necessaria professio in Religione approbata, ecclesiastica institutio est. Unde Panormitanus, in d. c. Z/z parte, n. 3, et alii ex illo textu colligunt matrimonium ratum non posse dissolvi, nisi in casibus a jure expressis. Ad quod etiam potest expendi in eodem textu verbum illud: Nos autem nolentes a pradecessorum nostrorum vestigiis declinare ; nam per illud significatur materiam hanc non esse juris divini, quam Pontifex non possit limitare, sed pendere ex institutione et voluntate ejus. Atque haec sententia a nobis explicata cormmunior est canonistarum, d. c. Ezparte, cum aliis supra citatis, et in c. Desponsatam, 21, q. 2; docet Felinus, cons. 26, n. 19; Anchar., repet. super c. Canonum, numero vigesimo octavo, de Constit.; Garcia, de Benef., p- 7, c. 10, n. 83; et plurium Theologorum, in 4, d. 27 et 38; et Henriq., Quodlib. 5, q. 38, et alii.

23. Magis autem confirmabitur haec sententia respondendo ad fundamenta alterius, et ad rationes in principio positas. Ad primam, concedimus matrimonium, quoad essentiam suam, tam in esse contractus quam in esse sacramenti, perfici ante copulam per mutuum consensum expressum, ideoque sub utraque ratione csse indissolubile simpliciter privata auctoritate, et arbitrio ipsorum contrahentium. Cum hoc tamen nihilominus stat, ut matrimonium consummatum ratione copulae indissolubilius fiat, sub utraque etiam alione contractus et sacramenti, ita ut jam non solum privata auctoritate, sed etiam publica, vel per potestatem a Christo acceptam dissolvi non possit. In ratione quidem contractus ratione majoris injuriae, tam naturae quam prolis, per se loquendo; in ratione vero sacramenti propter ampliorem significationem, quomodo ex Hieronymo refertur in c. Quapropter, 91, q. 2 : Conjugia sponsali conventione initiantur, et commistione corporum per ficiuntur ; ubi glossa : Per/icitur (inquit) uon quoad. essentiam, sed quoad signiftcationert ; quia jam non solum unionem animase cum Deo, quae dissolubilis est, sed etiam indissclubilem unionem humanitatis cum Verbo, aut Christi cum Ecclesia, quod expresse asseruit Innccentius Ili, in c. Debitum, de Bigamis, sic intelligens illud Genes. 2, et ad Ephes. 5: Et erunt duo in carne una.

24. Ad secundam rationem dubitandi respondetur, votum solemne religionis habere hunc effectum ex institutione Ecclesiae, ut recte discursu ibi facto, et ex omnibus dictis circa priores sententias a sufticienti partium enumeratione concluditur. Ad difficultatem autem in contrarium ibi positam, respondetur primo Ecclesiam habere potestatem ad dissolvendum matrimonium ratum non consummatum, et ex justa causa, sive per dispensationem, sive per justam et sacram institutionem. Nec refert, quod matrimonium in ratione contractus sit indissolubile jure naturae, et nihilominus est dispensabile auctoritate Pontificis, quia, quatenus in suo fieri et esse pendet a voluntate humana, subordinatur potestati Pontificis, quamdiu ratione copulae omnino consummatum non est. Dices : non potest Pontifex rescindere alios contractus inter homines factos, cum injuria tertii ; nec posset instituere ut professio religiosa liberet profitentem ab omni debito, vel obligatione ad alium hominem, illo invito, et cum injuria illius; ergo, etc. Respondetur, in aliis contractibus mere temporalibus non habere Pontificem potestatem adeo directam, sicut habet in matrimonium, quod in lege nova elevatum est ad quoddam esse spirituale, et ideo argumentum non est omnino simile. Loquendo autem cum proportione, potest retorqueri ; nam princeps Reipubiicae potest dare facultatem ad rescindendum aliquem contractum in aliquo casu, etiam invito tertio, et cum aliquo detrimento illius, quando aliqua ratio communis boni id postulat ; nec tunc fit injuria tertii, quia irrationabiliter est invitus, et quia non fit privata, sed publica auctoritate , ex causa justa. Addo ctiam hoc modo posse Ponlificem per potestatem indirectam , quam habet circa temporalia in ordine ad spirilualia, rescindere aliquem contractum, si ex eo timeatur aliquod spirituale nocumentum, vel propter aliquod aliud majus bonum spirituale Ecclesiae ; sicut potest etiam relaxare juramentum, subtrahendo materiam ejus, quamvis illa humana promissio sit, quando ad talem relaxationem suffticiens ratio spirilualis intercedat ; unde etiam posset Pontifex in aliquo casu dare licentiam ingrediendi religionemnon obstante aliquo humano debito, vel obligatione alterius contractus, quando prudenter judicaret, id esse moraliter necessarium ad bonum spirituale unius partis, et nocumentum alterius partis vel esse parvi momenti, vel non posse aut debere pro tunc impediri vel considerari. In praesenti ergo Pontifex, lam per potestatem directam quam per indirectam, potuit instituere ut per votum castitatis religiosae dissolvatur matrimon:um ratum, tanquam habens supremam potestatem in spiritualibus, et propter rationem communis boni spiritualis animarum, nulla habita ratione particularis nocumenti alterius personae, quia moralter quasi nihil reputatur respectu tanti boni, et non fit cum injuria, quia non fit auctoritate privata, sed publica. Imo in hoc excedit temporalem principem, quod non solum potest rescindere contractus natura sua dissolubiles, sed etiam hunc qui indissolubilis est per voluntates contrahentium ; quod mirum non est, quia non utitur potestate mere naturali, sed supernaturali sibi divinitus concessa. Quamquam de matrimonio rato, habente puram rationem contractus, antequam esset institutum in sacramentum, dubitari possit an esset in Republica humana potestas ad dispensandum in illo, ex justa et publica causa. Sed hoc non est praesentis considerationis.

25. Neque etiam obstant verba Christi Domini, Matth. 19: Quos Deus conjunat , homo non separet. Primo quidem, quia respondere possumus cum Innocentio Ili, in c. 2, de Transl. Episcopi, non humana, sed potius divina potestate matrimonium dissolvi, quando per transitum ad statum religiosum auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse Vicarium Jesu Christi, talis separatio efficitur. Secundo, quia responderi potest (ut tollatur replica quae fieri potest de matrimonio consummato), verba illa dicta esse de conjugibus postquam sunt una caro. Sic enim legimus, Genes. 2, dixisse Adamum: Quamobrem velinquet homo patrem suum, et matrem, et cdheerebit uaori swe : et erunt duo an carne una. Christus autem intulit, Matt. 19: taque jam non sunt duo, sed una caro; quod ergo Deus conjunzit , homo non separet. Explicat autem Alesander IIT, in c. 2, de Conversione conjugatorum, conjuges fieri unam carnem per copulam carnalem, et hinc sumit rationem ob quam potest matrimonium ratum solvi : Quia cum non fuissent (inquit) una caro simul effecti, satis potest unus ad Deumn transire, et alter in seculo remanere : et ideoin c. Ez publieo, eod. tit., idem Alexander III de matrimonio consummato exponit illud Matt. 5 et 19: Quicunque dimiserit uvorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duserit, mechatur ; et qui amissam duzerit , mochatur. Quae expositio, quantum ad illum specialem articulum, habet specialem diflicultatem alibi tractandam; quantum vero ad praesens attinet, a fortiori ex ea concluditur Alexandrum Ill intellexisse, Christum Dominumin toto illo capite locutum fuisse de matrimonio consummato ; et ita intellexerunt textum illum Sot., in 4, d. 27, q. 1, art. 4; et Cano, lib. 3 de Locis, c. 4;et Anselm., Matt. 19, ita exponit : Zrunt duo in carne, id est, in carnali copula. Ttaque (iuquit), quia unum facit carnalis conjunctio, jam non sunt duo, sed una caro, quod facit conjunctio carnalis. Sic ctiam D. Thomas ibi, post expositionem quam ex Hieronymo refert, scilicet, in carne una, id est, in carne prolis, et aam ex Chrysostomo, id est, in uno carnali effectu, subdit ipse suam, id est, in uno carnali opere. Theophylact. autem utcumque conjunxit, dicens : Quia una caro facti sunt, et propter coitum , et naturalem amorem cohmerentes , sicut impium est suum carnem dividere, ita et conjuges divellere. Et eamdem espositionem sequitur Jansen., c. 96 Concordia. Nam, licet prius dicat dici conjuges unam carnem, non lantum propter carnalem commistionem, sed etiam ob unam communem utriusque corporis potestatem, inferius tamen subdit, separationem conjugum ante copulam non esse contra illam legem : Quos Deus conjunait, homo non sepuret, quia ante consummationem conjugii per actum matrimonialem non dicitur Deus sponsum et sponsam conjungisse, quia necdum fecit eos perfectos conjuges, necdum conJunaiit eos in unam carnem ; de qua conjunctione hic Dominum locutum fuisse, praecedentia indicant. Consonat denique modus loquendi Pauli, 1 ad Cor. 6: Qui adheret meretrici, uuum corpus efficitur , ubi alludit ad verba Adae. Est tamen major unitas inter conjuges, propter legitimam conjunctionem, et ideo recte dixit Jansenius in prioribus verbis ad hanc unitatem requiri non tantum commixtionem , sed etiam mutuam corporis potestaiem, non quia singula sufticiant, sed quia utrumque ad unitatem carnis, quae inter virum et uxorem eflicitur, requiratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23