Caput 24
Caput 24
Quo tempore inceperit votum solemne castitatis religiosae matrimonium ratum dirimere.
1. Primus modus probandi ejus originem ex decretis Pontificum. — Incepisse a tempore Euselii Pape probatur. — Ut autem respondcamus proprio ac directo fundamento secundae sententie praecedenti capite propositae, inquirendum superest quando inceperit votum castitatis religiosee habere hunc effectum dissolvendi praecedens matrimonium ratum, quia in historiis nihil de hoc initio legimus, neque etiam ex Conciliis colligi potest. Duobus ergo modis hoc initium investigare possumus, scilicet, vel ex aliquo decreto Pontificio, vel ex antiquis exemplis et factis sanctorum. Quod ad priorem modum attinet, antiquius decretum, quod de hac re invenitur, est Eusebii Papae, qui sedit ante 1300 annos; refertque illud Gratianus in c. Desponsalam, 9'T, q. 2, et communi sensu receptum est, quamvis in epistolis ejus decretalibus, vel in aliquo Concilio non reponatur; ait ergo Eusebius : Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, licet tamen illi monasterium sibi eligere. Posset tamen aliquis textum hunc intelligere de desponsata per verba de futuro; nam proprietas vocis non cogit ut magis amplietur, nec materia id permittere videtur, cum sit gravissima, et quodammodo superans jus naturale, si de matrimonio de praesenti intelligantur, et ideo si haec fuisset intentio Pontificis, fuisset etiam distinctius explicanda. Accedit etiam quod verbum illud, non licet, solam prohibitionem, non incapacitatem indicat ; mulieri autem per verba de praesenti desponsatae, non solum non licet alteri viro nubere, sed omnino non potest. Unde hoc decretum Eusebii videtur simile illi quod in Concilio Illibertino legitur, can. 354: S$i qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineant se acommunione; si tamen didem sponsus, vel sponsa in illo gravi crimine fuerint (Gratian., 31, q. 3, cum negatione legit, aon fuerint, sed male, ut ex originali, et ex Ivone, et ex ipso contextu constat) deprehensi, eacusati erunt pavrentes ; ubi certum est sermonem esse de sponsalibus de futuro, quae violare non licet. etideo excommunicabantur etiam eo tempore qui datam fidem frangebant; fuit autem Concil. Hlibertinum paulo post Eusebium; satis ergo apparenter posset ejus decretum de eisdem sponsis intelligi, nam sicut spondere, ita ctiam despondere, promittere significat ; unde desponsata puella recte dicitur puella prcmissa ; sic enim intelligitur illud Ciceronis ad Quintum fratrem: Dederam ad te ltteras, quibus erat scriptum, Tulliam Crassipedi pridie nonas aprilis esse desponsatam.
2. Nihilominus giossa et lloctores communiter ibi textum illum intelligunt de desponsata per verba de praesenti, et idem supponit Gratianus, ibid., S Ecce, quae expositio admittenda est, quia communi consensu, et consuetudine ac traditione est recepta, quae sunt optimi legum interpretes. Item quia in jure, et in eadem materia ita sumi solet vox desponsata, ut patet ibidem, in c. Decreta, ex Gregor., lib. 6 Epistolarum, c. 185, epist. 20: Decreta ( inquit) legalia desponsatam, si converti voluerit, mullo omnino censuerunt damno multare ; quod verum est de desponsata, etiam de praesenti, quamquam, ut verum fatear, eadem hic oritur difficultas; nam Gregorius allegat legem Justiniani, in leg. ult., C. de Episc. et Clericis, et in Auth. de Sanctissimis Episcopis, collat. 9, c. 39, quod incipit Sponsalibus, ubi glossa de sponsalibus de futuro Icgem illam intelligit, colligiturque ex illis verbis dictae legis ultimae: Sponsus quidem ouwnia, que arrharum nomine futuri causa conjugii dederat, sine ulla dimimutione recipit. Sed oportet advertere, juxta leges Justiniani, non solum matrimonium ratum, sed etiam consummatum, potuisse per ingressum religionis dissolvi, ideoque nomine sponsalium apud ipsum, non solum sponsala de futuro, sed de praesenti etiam comprehendi possunt, et perfuturum conjugium recte posse consummationem matrimonii intelligi, et sine dubio Gregorius in casu matrimonit de praesenti loqui videtur, quia non est verisimile omnia, quae in illa epistola commemorat, in sponsalibus tantum de futuro accidisse; atque ita intellexerunt etiam textum ilium glossa et Doctores ibi, et Gregorius Lopez, giossa penultima, in leg. 4, tit. 1, partita 4. Itaque ex his decretis satis colligitur, tempore Eusebii Papae votum castitatis religiosae habuisse hunc cfiectum. Et potest addi alia cenjectura, nam si Eusebius de desponsata tantum de futuro locutus fuisset, non solum ingressum religionis excepisset, quia sponsalia de futuro aius modis dissolvi possunt; loquitur ergo de matrimonio rato, quod solum per professionem religionis jure communi dissolvitur. De tempore vero ante Eusebrum nihil possumus ex aliquo jure scripto ostendere, quia nulum invenitur. Ex verbis autem ipsiusmet Eusebi intelligi potest, ipsum non condidisse hoc jus, sed ex antiquiori jure rem definivisse; non cnim dicit liceat, tanquam rem novam statuens, sed, licet tamen illi monasterium eligere ; et ita non dubito quin etiam ante Euscbium hoc licuerit.
3. Secundus modus, ex factis Sanctorum.— An a tempore Apostolorum coperit hec voti solemnitas.— Jonnnes Evang. uon fuit a nupLiis ad Apostolatum vocatus. — Superest ergo ut alia via, scilicet ex factis Sanctorum, inquiramus an mos hic a temporibus Christi et Apostolorum inceperit. Maxime enim solent auctores contrariae sententiae hoc fundamento niti; et primo adducunt in excmplum Joannem Evangelistam, quem dicunt in nupiis Canae Galilaeae vocatum fuisse ad religiosum statum, antequam matrimonium consummassct, quod jam vere contraxerat; sed, ut ex superioribus noetavi, hoc argumentum omnino infirmum est. quia omnia, quae in illo su- muntur, sunt inccrta, et sine auctoritate, e aliqua parum verisimilia. Nam imprimis, Joannem fuisse sponsum illarum nuptiarum, ad minimum incertum est, quia a nullo gravi et antiquo auctore asscritur !; antiquo, in quam, qui prope tempora Apostolorum viserit, ut ex traditione aliqua id aflirmare potuerit. Deinde non est admodum cerisimile, Joannem duxisse sponsam priusquam a Christo vocaretur, tum quia valde juvenis et fere puer vocatus fuit, teste Hieronymo, lib. 2 contra Jovinianum; tum maxime quia incredibile est praeventum fuisse ut perfectam virginitatem, non solum corpore, sed etiam anino ac proposito conservaret, nam propter hanc perfectam virginitatem speciahter fuit dilectus, eique Christus Dominus peculiariter matrem suam commendavit, ut Sancti docent. Tertio, non videtur etiam multum probabile, Joannem statim post illas nuptias fecisse votum castitatis, et Christo inseparabiliter adhaesisse, quod fuisset necessarium ut a propria uxore separaretur. Antecedens patet, quia illae nuptiae factae sunt primo anno praedicationis Christi, paulo post Baptismum ejus, ut ex Evangelio Joannis constat?; vocatio autem, per quam Christo inseparabihter adhaesit, contigit secundo anno praedicationis Christi, vel saltem post plures menses, scilicet post missum Joannem DBaptistam in carcerem, ut colligitur ex Matth. 4. Tandem verisimile non est Christum separasse sponsos illarum nuptiarum, nam juxta doctrinam Sanctorum iliis nuptiis affuit, ut nuptias approbaret, ut constat ex Cyrillo et Euthymio ibi, et Augustino, serm. 441 de Tempore; Theodcoreto, lib. 5 Divinorum decretorum, cap. de Natrimonio; et Beda, hom. 2 post Epiphaniam. Non est ergo verisimile nuptias dissolvisse aut impedivisse, alioqui eas potius improbasse quam approbasse videretur. Igitur ad morem hunc confirmandum nihil probabile, pedum certum ex factis Christi aiferri potest, nam ex omnibus, quos ad Apostolatum vel statum perfectionis efficaciter vocavit, de solo Petro constat fuisse conjugatum, ut ir superioribus cum Hieronymo diximus ; Petrus autem non tantum matrimonium ratum contraxerat, sed etiam filiam ex uxore habuerat, ut certa habet traditio ; fortasse autem jam erat viduus, quando a Christo vocatus est, ut ex Hieronymo indicat Arboreus, lib. 1 Theosopniaes, c. 32, vel certe, si adhue uxor vivebat, solum fuit ab illa quoad torum separatus, et ipsa non invita, sed ad continentiam etiam a Christo vocata ; quia non est verisimile usum fuisse tunc Christum absoluta excellentiae potestate, sed suaviter, ac servata ratione justitiae onnia disposuissc.
4. Primuwn exemplum de S. Thecla. — Secundum exemplum Iphigenwue. — De tempore Apostolorum duo exempla praecipua commemorabo. Unum est Pauli vocantis Theclam a nuptiis, priusquam matrimonium consummaret. Quam historiam in superioribus admisimus, propter auctoritatem Epiphanii, Ambrosii, et Augustini ; ibi vero etiam advertimus potuisse facilius illud matrimonium dissolvi, quia et sacramentum non fuerat, cum fuisset inter non baptizatos contractum; et quia Thecla non poterat cum sponso ilo cobabitare sine injuria Creatoris, ut ex historia ipsa et verbis Ambrosii colligitur ; addumus etiam potuisse Paulum tunc Apostolica auctoritate matrimonium illud dissolvere, et lcentiam dare Theclae ad servandam castitatem, non solum in proprio statu religionis, cum omnibus votis substantialibus, de quibus Patres citati nihil commemorant, sed etiam in statu simplicis continentiae, seu coelibatus, perpetuo vivere; hoc enim Pontificiam potestatem non excedit, nam Summum Pontificem Gregorium XIII aliquando hoc fecisse, nobis Constat ex ejus proprio diplomate, et ex evidentia facti; non nominamus autem personas, quia adhuc vivant; unde non colligitur vel illud factum Pauli prodiisse ex institutione divina, sed solum ex potestate a Christo concessa ; vel per illud factum statuisse lecem, in posterum ab omnibus servandam; alioqui inde colligi etiam posset, ut aliqui arcumentari voluerunt, per simplex votum castitatis dirimi jure Evangelico matrimonium ratum, quia non constat Theclam aliud votum emisisse. Denique nunc addimus non salis constare ex historiis sponsalia illa Theclae fuisse matrimonium de praesenti ; nam Epiphan. et Ambrosius optime exponi possunt de sponsalibus de futuro. Nam Ado, in Martyrologio, die 23 Septembris (quem etiam refert Surius): 7/hecla (inquit) a B. Paulo Apostolo instructa est, quaim malter ejus cernens Christianam, et nuptun repudiare, malentem Christo sponso adherere, quam corruptioni carais subjacere, pergens ad judicem, accusavit virginem, etc. Quod enim ait, nuptum repudiasse, non solum de carnali copula, sed de toto matrimonio de praesenti intelligi potest, quamvis ilud antea spopondisset. Aliud exemplum Apostolorum afferri solet de D. Matthaeo, et Iphigenia virgiue. Sed illud non est ad rem, nam ibi non matrimonium, sed votum casitatis praecessit, quod ne matrimonium fieret impedivit, non contractum dissolvit; ita enim in historia Matthaei legit Ecclesia !: Rege mortuo, Hirtacus, ejus successor, cum Iphigeniam regiam filiam vellet sibi dari in matrimonium, Matthaeum, cujus opera illa virginitatem Deo voverat, et in sancto proposito perseverabat, ad altare mysterium celebrantem jussit occidi. Nullum ergo matrimonium ibi dissolutum fuit.
5. Alia exempla Aleaii et Macarii et aliorun parum probunt. — Alia exempla de Macario et Alexio, quae refert Gratianus, 927, q. 2, ante c. Desponsatamn, ad quae jam supra respondmus, de iilis duobus viris non legi fuisse veros religiosos, sed solum vitam solitariam aut ceelibem instituisse ac conservasse, et ideo non posse in exemplum adduci ?. Nunc vcro addimus haec exempla multo post aetatem Eusebi Papae accidisse, nam Alexius moriuus est tempore Iunocentii ', qui 90 annis post Eusebium vixit. Macarius autem non multum antiquior fuisse videtur. Atquc hoc ipsum considerandum est in aliis exemplis, quae Bellarminus supra refert ex Augustino, lib. $ Confess., c. 6, et lib. 3 Dialog., c. 14; esto enim illa admittamus, recentiora multo sunt Eusebio Pontifice. Et idem dicam de facto Leobardi, quod suo tempore accidissc retert Gregorius Turonensis, in c. ult. Historiae Sanctorum ; nam hic Gregorius aequalis fere fuit Gregorio Magno. Antiquius sane est exemplum Ceciliae, quod tempore Urbani l, ante annum Domini 230, accidit, quo tempore fortasse jam haec institutio erat in Ecclesia introducta, quamquam ex illo facto Ceciliae id satis probari non possit ; nam illa ante matrimonium contractum votum castitatis emiserat ; ita enim de illa refert Ecclesia, die 22 novembris, his verbis : Ceecilia. a prima ctate Christianee fidei praeceptis instituta, virguitatem suam Deo vovit, sed cum postea contra suam voluntatem data esset in matrimonium Valeriano, prima muptiarum nocte hunc cum eo sermonem habuit : Ego, Valer:a- ne, in Angeli tutela sum, qui virginitatem meamn custodit. Ex quibus verisimile fit Caeciliam, speciali fiducia, ex instinctu Spiritus Sancti concessa, Déum non fuisse permissurum ut matrimonium consummaret, illud contraxisse sine culpa post votum castitatis emissum. Constat autem votum illud simplex fuisse, quod non potuit postea contractum matrimo - nium dissolvere ; nec post illud matrimonium aliquid intercessisse, quod vinculum dissolveret, quamvis ex consensu Valeriani, divina gratia obtento, usque ad mortem ab illius consummatione abstinuerit.
6. Ex his ergo exemplis, et aliis quae fortasse adduci possent, non existimo posse sufficienter ostendi an haec institutio fuerit perpetua in Ecclesia, a temporibus Apostolorum, neque an, vel quanto tempore praecesserit Eusebium Papam; sed illud solum ex exemplis persuaderi videtur, Deum per hujusmodi facta semper ostendisse Ecclesiae suae statum perfectionis statui matrimonii esse praeferendum, sibiaue fore gratum ut ab hoc inferiori statu ad illum superiorem modo aliquo legitimo, et ab Ecclesia approbato liceat ascendere. Unde Innocentius HIf, in c. Ez parte, 2, de Conversione conjugatorum, commemorans haec facta Sanctorum antiquorum, non dixit id fecisse ex ordinaria lege a Christo lata, sed ex revelatione divina, qgue superat (inquit) omnem legem ; insinuans facta illa fuisse potius praeter ordinariam legem divinam. Unde ctiam significat, non inconsulte dici potuisse matrimonium ratum jure ordinario divino non posse dissolvi; subjungit vero statim: Nos autem nolentes a praedecessoruwm nostrorum vesligis declinare, etc., ac si diceret: Approbantes quod ab eis statutum est, et illud revocare nolentes, quia, licet sit ultra divinum jus, non est contra illud, scd est ex potestate ab ipso jure divino manante. Igitur ex traditione aut exemplis Sanctorum nihil contra sententiam a nobis traditam colligi potest, nec dc initio hujus traditionis aliquid certius potest affirmari.
7. Dubitatio, cur Ecclesia non tribuit hunc effectum dirimendi matrimonium ratum etiam coto sacri ordinis. — Sed inquiret ulterius aliquis cur Ecclesia non tribuerit hunc effectum voto solemni castitatis ordinis sacri. Nam si vera sunt quae diximus, potuisset hoc facere, cum non repugnet juri divino; si ergo potuit, cur non fecit? vel certe non fecisse, indicat non potuisse; et consequenter etiam indicat hune effectum soli Christo esse reservatum. hespondeo : primum, circa potestatem non dubito quin Ecclesia cx parte sua aeceperit potestatem ad hoc faciendum, si judi- : cavcrit expediens; id enim satis significavit Joannes XXII in sua Extravag. de Voto, ut supra induximus, et recte probatur ex omnibus adductis, quia indissolubilitas matrimonii rati, licet sit omnimoda quoad privatam auctoritatem contrahentium, non tamen est tanta, quin per potestatem Vicarii Christi dissolvi possit. Ergo etiam poterit per hoc medium dissolvi, si expediat. Dixi autem quantum est ex parte sua, quia, ex parte causae, dubitari potest an sit sufficiens ut illa potestas in actum reducatur ; nam, ut supra diximus agentes de dispensatione voti, in his rebus, quae attingunt aliquo modo jus divinum et naturale, ut usus potestatis dispensandi vel immmutandi aliquo modo talia jura sit validus, necessarium est ut sufficiens causa intercedat. Judicium autem de hujusmodi causa prudentiale est et arbitrarium, et ideo si Ecclesia hoc statuissct, facile diceremus non defuisse sufficientem causam ad id statuendum; hactenus vero non judicavit talem causam intervenire, saltem ut hujusmodi institutio expediat, ut jam dicemus.
8. Opinio asserentium per votum sacri ordinis dirimi matrimonium ratum rejicitur. — Loquendo ergo de facto, non defuerunt Canonistae, qui dicerent per votum sacri ordinis dissolvi matrimonium ratum; ita tenet Hostiensis, in Summa, tit. de Convers. conjug., S Ft utrum possit. Sed haec sententia reprobata est a Joanne XXH in Extrav. unica de Voto, et argumentum Hostiensis est valde intirmum, scilicet a simili, seu a paritate rationis; nam haec illatio in his qua pendent ex jure positivo, et maxime in poenalibus et irritatortis decretis, nullius momenti est, et ideo merito Joannes XXII rationem reddit, quia hoc non invenitur in jure, quia jura, quae de religionc loquuntur, non possunt ad sacrum ordinem extendi. Alii dixerunt per Episcopatum dissolvi matrimonium ratum, esto non dissolvatur per inferiores ordines, etiam sacros. Quam opinionem tribuit Hostiensi Covar., in 4, secunda p., c. 7, n. 9; sed revera opinio Hostiensis est quam retulimus; citat ctiam Joan. Lupum Segoviensem, tract. de Matrimonio. Cujuscumque vero sit illa sententia, probabilis non est, quia Episcopus praecise ex vi muneris, vel consecrationis, non dissolvit matrimonium ex vi juris divini, ut manifeste supponit Paulus in Epistola ad Ti- motheum et Titum, et satis constat ex supra tractatis de antiquo more Ecclesiae quoad hanc partem ; votum autem castitatis, tam ex parte voventis quam ex statuto Ecclesiae, idem omnino est in Episcopo et subdiacono, nec majores obligationes aut plures effectus inducit in uno quam in alio, quia nec ex natura rei hoc habet, neque ex jure canonico: et ideo Joannes XXII simpliciter de sacris ordinibus loquitur, sub quibus Episcopatum includit ; et e converso alia jura solum voto religionis hunc iribuunt effectum , tacite excludendo quemcumque alium statum, aut votum; et haec est communis sententia Theologorum, in 4, d. 27, ubi Palud., q. 3, et alii; Antonin., 3 p., tit. F, c. 21, 83; et Juristarum, quos refert et sequitur Covar. supra.
9. Ecclesia noluit hunc effectum attribuere voto sacri Ordinis vel Episcopatus.—Hoc ergo supposito , ratio a Sbriori hujus diversitatis, cum non proveniat ex defectu potestatis, provenit ex defectu voluntatis ; quia tamen voluntas Ecclesia rationabilis est, ideo a nobis peti potest congruentia ob quam, cum Ecclesia hoc statuerit in voto relieionis, non judicaverit expediens idem statuere in voto Clericorum, etiam Episcopi , cum tamen ejus status perfectior sit quam religiosi. Prima ergo ratio reddi solet, quia conjugium et religiosa professio ex natura rei repugnant, non ita vero matrimonium et sacer Ordo. Qua ratione utuntur non solum illi, qui putant hunc effectum esse ex jure divino, vel naturali, sed etiam aliqui ex his qui sentiunt esse ex statuto Ecclesiae, ut patet ex Cajetano, Bellarm., etc. Ne vero sit contradictio, et ratio sit alicujus efficaciae, intelligenda est de repugnantia non inter vincula et obligationes; haec enim nulla est ex sola rei natura inter vinculum matrimonii et religionis, ut supra ostendi ; sed intelligenda est inter actus, et rationem vivendi, quam utrumque vinculum requirit (loquor de vinculo religionis perfectae, ut nunc militares relaxatas omittam, non enim sunt ad rem, cum earum professio non dirimat matrimonium ratum, sicut non impedit contrahendum ). Itaquc alia professio religiosa postulat perfectam renuntiationem saeculi, et abnegationem propriae voluntatis, ac proprii corporis, rerumque omnium ; conjugium autem e contrario postulat vitam saecularem ; et ideo dicuntur ex natura rei habere repugnantiam quoad usum utriusque vinculi, et ideo fuit conveniens ut, quoad lieri posset, simul non manerent , maxime invita altera parte, et cum injuria illius. Clericatus autem per se non postulat renuntiationem seculi, et ideo nec obligatio muneris, neque usus ejus habet ex natura rei repugnantiam cum conjugio et usu ejus, sed solum ex Ecclesiae ordinatione , quod verum est, non solum de sacerdotio et aliis ordinibus infra illud, sed etiam de Episcopatu, quia, licet status cjus sit perfectior, non tamen per se obligat ad actum consiliorum, ut in simili dixit D. Thomas 2. 2, q. 185, art. 6.
10. Unde etiam sumitur alia congrucntia, nam status religionis est status perfectionis acquirendae, et ideo et requirit scparationem ab usu conjugii et aliis actibus secularibus, et potestas illum profitendi conceditur omnibus qui matrimonium non consummaverunt, etiamsi illius vinculo actualiter astricti sint ; haec autem potestas non posset uni conjugum libere concedi, et independenter ab alio sine injuria ejus, nisi dissolvendo ipsum vinculum, quia alias maneret alter semper ligatus, et coactus ad servandam perpetuam contnentiam, quod fieri non potest. Ordo vero, infra Episcopatum, non constituit hominem in statu perfectionis , neque in via ad illam, et ideo, licet propter reverentiam sacri ministerii expediat semel ordinatum non transire ad nuptias, nihilominus non decuit, propter ordinationem , quae perfectionis professionem per se non requirit , vinculum matrimonii dissolvi. Episcopatus autem, licet sit status perfectionis acquisita? et exercendae, non tamen per se includit media efficacia ad perfectionem acquirendam, et ideo illi etiam tributum non est ut dissolvat matrimonium ratum ; finis enim hujus privilegii est, hominem expeditum relinquere ad profitendam perfectionis viam. Denique ad idem tendit alia ratio, quae reddi solet, quod professio religiosa est mors quaedam civilis seu spiritualis, et ideo illi tributum est ut dissolvat vinculum matrimonii, quamdiu est tantum spirituale, ut est in puro matrimonio rato, nam si sit consummatum , jam vinculum quodammodo carnale est, et ideo non solvitur nisi per mortem naturalem seu corporalem ; in ordinatione autem vel episcopali consecratione nulla intervenit mors civilis, quia nec propriae voluntati, nec bonis temporalibus in ea renuntiatur, et ideo neutrum vinculum matrimonii dissolvere potest.
On this page