Caput 18
Caput 18
Utrum status episcoporum perfectior sit, quam status religiosorum.
1. Comparatio non fit infer personas, sed inter status. — Haec comparatio odiosa videri potest, et ideo vitanda, ut tetigit Waldens., lib. 3, tom. 3, de Sacramental., tit. 9, c.8. Verumtamen facile tollitur invidia, si et prudenter ac modeste tractetur, simulque considerctur non fieri comparationem inter personas vel merita earum, sed inter status, eorumque conditiones seu qualitates. Vel, ut dixit D. Thomas, d. q. 184, art. 8: Comparatio fit ex genere operum, non ex charitate operantis, sieut Christus, Luc. 7, vitam contemplativam actiyae praetulit, dicens: Maria optimam partem elegit. Sic ergo comparatio non est odiosa, saepeque in discursu hujus materiae occurret. Fortasse tamen videbitur hoc loco prapostera dicta comparatio, quia nisi sint extrema cognita, non potest inter ea comparatio fieri; hactenus autem nondum explicuimus religiosum statum ; quomodo ergo possumus illum cum alio statu comparare? Verumtamen ad comparationem faciendam sufficit nobis generalis divisio superius data de statu perfectionis exercenda vel acquirendae. Nam hac membra secundum generales rationes suas satis explicata sunt, et secundum illas tantum status praelatorum et religiosorum, quasi ex genere suo, comparamus. In hac autem comparatione duo possunt inquiri: unum est, quis status istorum sit perfectior, comparando maximum et perfectissimum statum unius ordinis ad maximum alterius. Aliud est, singulos status unius generis cum singulis alterius conferendo; ex his autem comparaiionibus, prior in praesenti capite definitur, quia reducitur ad comparationem status episcopalis cum religioso; de altera vero in cap. 19 dicemus.
2. Conclusio, Episcoporum statum quocumque statu religiosorum perfectiorem esse. — Dico ergo episcoporum statum esse perfectiorem quocumque statu religioso, ac subinde statum perfectionis exercendae perfectiorem ex suo genere esse, quam statum acquirendae perfectionis. Haec posterior pars clara est, quia comparatio ex genere fit secundum suprema capita utriusque extremi; in statu autem perfectorum, seu perfectionis exercendae, episcopatus est summus ; ergo si ille excedit omnem statum perfectionis acquirendae, profecto ille status praelatorum ex genere suo perfectior est. Prior igitur pars probatur imprimis ex Conciliis, Pontificibus, et aliis Patribus c. 13 allegatis, qui non solum dicunt episcopos esse in statu perfectorum, sed etiam esse in sublimitate, cui nullus alius status potest adaequari. Deinde probatur ex operum excellentia, ad quae ex vi illius status perpetuo obligantur et consecraniur praelati. Nam talia opera sine magna perfectione pro dignitate exerceri non possunt, et ex natura sua perfectiora sunt, et magis ardua, quam ea ad quae religiosi ex vi sui status consecrantur ; ergo status Episcopi excedit absolute totum ordinem status religiosi. Consequentia est clara, quia status perfectionis quasi specificatur ab actibus ad quos principaliter ordinatur. Unde ex habitudine ad perfectiores actus, status judicandus est perfectior, praesertim si modus habitudinis sit etiam perfectior, ut est in Episcopo; quia est in ilio ut in perfecto et perfectore, et non ut in perficiendo.
3. Confirmatur ratio tradita. — Propositio autem assumpta ex muneribus episcoporum stabilitur ; nam imprimis habent omnes excellentias quas habent inferiores Praelati; et deinde habent illas universaliori et altiori modo ; et praeter eas habent alias omnino proprias et valde perfectas, quae omnia breviter declarantur. Nam imprimis habet Episcopus commune cum aliis inferioribus docere, praedicare et illuminare alios verbo; imo hoc munus quasi per antonomasiam solet tribui Episcopis, quia et majori auctoritate illis convenit , et ipsos etiam inferiores pastores sibi subordinatos illuminare debent, docere et dirigere. Propter quod Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 11, de Reformat., dicit, praedicare esse proprium HEpiscoporum munus , juxta praeceptum Christi datum A postolis, Marci ult.: Pradicate Evangelium ; nam in eo munere Episcopi Apostolis succedunt. Et in Pontificali Romano, sub titulo de Consecratione Episcopi, inter munera Ebpiscopi ponitur interpretari, utique Scripiuram quando verbum Dei fidelibus proponit, seu praedicat, hoc enim rnulto magis ad episcopale munus pertinet, quam ad inferiores ministros. Unde in septima Synodo, post actionem septimam , c. 2 dicitur: Substantia summi sacerdotis nostri sunt eloquiu divinitus tradita , id est, vera Scripturarum divinarum disciplina. Et refertur in c. Omnes, 38 d. Et Origenes, homil. 6 in Leviticum: Zc duo, inquit, sunt Pontificis opera, ut a Deo discat legendo divinas Scripturas , et sepius meditando, ut populum doceat.
4. Probatur pertinere ad Episcopum illuminare. — Secundo, pertinet maxime ad Episcopum omnes exemplo illuminare, quia non potest abscondi civitas supra montem posita ; et quia bonus pastor ante oves vadit, et oves illum sequuntur. Unde Concilium Toletanum XI, c. 9: Quantum quis, inquit, praecelsi cul minis obtinet locum , tanto necesse est praecedat ceeteros gratia meritorum, ut in eo, quod praesidet singulis, singulariter ornetur eminentia sanctitalis, habens semper in ore gladium veritatis, et in opere efficientiam lumimnis. Quae verba pio et erudito scholio illustrat ibi insignis ejusdem Ecclesiae Archiepiscopus , D. Garcia a Loaysa; in quo ex Scripturis et Patribus multa ad hoc confirmandum congerit. Tertio, desideratur maxime in Episcopo charitas tum in Deum, qui est principalis ovium dominus, ut significavit Christus, Joan. 21, cum ter interrogavit Petrum an se diligeret, priusquam illi oves suas commendaret ; tum in subditos , quos et tolerare, et benigne suscipere, ac patienter ferre, eorumque necessitatibus subvenire et inservire debet, juxta illud Pauli, 1 Cor. 9: Omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et infra : Factus sum infirmus infirms, ut infirmos lucrifacerem ; omnibus omnia factus, ut omnes facerem salvos. Ac denique peculiari modo ex vi sui muneris tenetur ita diligere oves, ut animam pro eis ponat, si oportuerit, ut Joan. 10 Christus docuit. Unde necessaria illi maxime est patientia , quae opus perfectum habet, quia non tantum misericordiam, sed justitiam etiam, et interdum fortiter et severe servare oportet ; unde necesse est ut ab improbis multa patiatur. Propter has ergo et similes causas, thronus episcopalis locus maximae perfectionis est.
5. Prima contra praecedentem doctrinam obJectio. — Plures vero difficultates circa hanc comparationem oceurrunt. Prima est, quia licitum , imo et consultius est id appetere et procurare quod perfectius est, et consequenter etiam licet illud vovere ; sed appetere episcopatum, vel non est bonum, vel certe non est consulendum, et ideo non est conveniens materia voti, quod esse potest de quolibet meliori bono; ergo non est episcopatus status maxime perfectus, nec statui religioso praeferendus, cum religiosum statum et cousulere , et appetere, et vovere, optimum sit. Et confirmari hoc potest, quia votum non ingrediendi religionem per se est nullum, tanquam repugnans majori bono; votum autem non acceptandi episcopatum per se bonum est et validum; ergo signum est meliorem ésse statum religiosum quam episcopalem.
6. Secunda objectio. — Confirmatur. — Secundo objicitur , quia saltem in latitudine religiosi status datur aliquis perfectior statu episcoporum. Nam imprimis in omni statu religioso completo et proprio emittuntur tria substantialia vota de tribus praecipuis consiliis, quae Episcopi ex vi sui status praecise spectati non emittunt. Et praeterea religiosi multa opera observantiae regularis profitentur. Et ultra haec omnia, nonnulli ex vi sui instituti et status incumbunt illis operibus, quae in Episcopo summae perfectionis esse videntur, ut sunt meditatio et contemplatio rerum divinarum, praedicatio verbi Dei, et pro animarum salute cura et sollicitudo, ex voto et obedientia suscepta, non solum cum magnis et arduis laboribus, sed etiam vitam multis periculis pro Christi ovibus exponendo ; ergo talis religiosus status totam perfectionem episcopalis status complectitur, et addit religiosae vitee perfectionem, et abnegationem temporalium rerum et bonorum, quam status episcopalis per se non includit; ergo superat illum instar totius quod parte majus est. Et confirmari hoc potest saltem de praelatis religiosis ; nam illi cum religioso statu conjungunt episcopalem, quantum ad munus spectat, absque consecratione, quae ad statum perfectionis parum addere videtur ; ergo, pensatis omnibus, sunt in statu perfectiori quam seculares Episcopi. Quod argumentum magis urget in praelatis perpetuis, et praesertim si principalem vel supremum locum habeant, ut Generales, vel etiam Provinciales.
7. Tertia objectio. — Tertio objicitur, quia si status episcopalis esset religioso perfectior, qui haberet votum religionis, impleret illud, acceptando episcopatum, quia votum satis implet, qui in melius illud commutat, juxta cap. Pervenit, de Jurejurand. Consequens autem est contra cap. Per tuas, de Voto, ubi habenti votum religionis, qui illud non impleverat, et episcopatum acceperat, consulit Pontifex, ut s conscientiam suam sanare desiderat, episcopatum relinguat, et votum swun impleat. Ergo signum est censuisse Pontificem statum episcopalem statu religionis non esse perfectiorem. Probatur consequentia simul cum majori, quia qui vovit ingredi religionem laxiorem, satis implet votum ingrediendo strictiorem ; ergo qui vovit statum inferiorem perfectionis, etiam adimplebit votum assumendo perfectiorem; ergo e contrario si votum religionis non impletur per episcopatus professionem, signum est statum Episcopi non esse perfectiorem. Et confirmatur, quia si status Episcopi est perfectior, non erit licitum illo relicto descendere ad statum rcligiosum, etiam de licentia Papae; nec Papa poterit licite dare talem licentiam, sine alia extrinseca causa vel necessitate ; quia si episcopatus est perfectior status, ex solo intuitu perfectionis religiosae non potest justa causa talis mutationis oriri; dispensatio autem sine justa causa concessa non est licita ; consequens autem est falsum, et contra usum Ecclesiae, imo contra commune prudentum consilium, qui non tantum putant hujusmodi transitum posse licite fieri de licentia Papae, sed etiam, ut melius consulunt, etiamsi nulla alia causa intercedat, praeter desiderium propriae perfecticnis, dummodo Eecclesiae vacanti per hujusmodi transitum possit aeque bene provideri.
8. Enercatur prima objectio. — Circa primam objectionem occurrebat disputatio, an appetere episcopatum vel illum procurare, licitum sit. Sed illam in opus de ordine omittimus, quoniam ad difficultatem in illo argumento tactam, satis est supponere, appetere episcopatum non esse ex melioribus bonis, nec per se cadere sub consilium ; sed ad summum in casu necessitatis, in quo etiam matrimonium consuli potest. Verumtamen ad vim argumenti enervandam imprimis objicimus, quod, si esset argumentum validum, non solum probaret comparative statum episcopalem non esse statum pertectiorem, sed etiam absolute non esse statum perfectionis. Quia omnis status perfectionis videtur esse ex melioribus bonis, et ideo ex se materiam esse consilii, et appetitus honestissimi, et voti, quod de meliori bono esse debet.
9. Tres differentiee inter statum religicsum et episcopalem numerantur. — Ut ergo difficultati satisfaciamus, oportet advertere, quod supra traditum est, status episcopi et religiosi esse diversarum rationum. Nam religiosus status per se est perfectionis acquirendae, episcopalis vero, communicanda, quamvis consequenter sit etiam status augendae perfectionis in seipso, quia hoc augmentum ex usu perfectorum operum sequitur. Et hinc oritur alia differentia inter hos duos status, quod episcopalis supponit perfectionem in eo qui ad illum assumitur, religiosus autem minime. Unde Concilium Tridentinum, sess. 6, c. 1, de Reform., statuit, uf ad Fcclesiarum regimen, onus quippe angelicis humeris formidandwn, qui macime digni fuerint, quorumnque prior vita atque omnis etas a guerilibus emordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae stipendia ecclesiastice laudabiliter acta, testimoniwn prabeat , secundum venerabiles Patrum sanctiones assumantur. Quae fere verba ex Lozimo Papa, epist. 1, in principio, et Hormisda, epist. 3, c. 1, et Coelestino, epist. 9, c. 1, et alus decretis, quae a Gratiano, dist. 61, referuntur, sumpta sunt. At vero e contrario ad statum religiosum imperfecti et peccatores nuper ad Deum conversi recipiuntur, quia ut perficiantur assumuntur.
10. Tertia differentia est, quod status religiosus per se requirit ablationem impedimen- torum perfectionis acquirenda, et ideo per vota consiliorum perfectionis constituitur; status autem episcopalis ex se haec non requirit. Unde potest quarta differentia assignari, quod episcopalis status magnam dignitatem includit, ad quam per se consequitur magnus honor, superior potestas, et minor subjectio, et abundantia divitiarum, seu rerum temporalium. Unde fit ut magnam perfectionem requirat talis status in eo qui ad illum ascendit, ut non solum his rebus non impediatur, sed etiam illis omnibus ad excellentiora virtutum opera praestanda utatur; status autem religiosus e contrario requirit paupertatem, subjectionem et abnegationem temporalium bonorum.
11. Prima responsio ad primam objectionem. — Hinc ergo ad primam objectionem respondemus primo, quod, licet status episcopalis sit perfectior caeteris, nihilominus propter illa quae habet adjuncta, est in illius appetitu periculum praesumptionis, vel ambitionis, vel avaritiae, aut cupiditatis divitiarum, et ideo appetitum ejusmodi, moraliter ac per se loquendo, non esse iaudabilem vel consulendum; et ob eamdem rationem non est materia voti, quia, licet episcopatus secundum se magnum bonum sit, appcetere tamen vel procurare illum, non est ex melioribus bonis propter pericula ; non potest autem voveri nisi quod potest tanquam melius desiderari. Secus vero est in statu religioso, nam, licet sit minus perfectus, simpliciter est melius bonum quam omne aliud illi incompossibile, et aliunde non habet de se illa pericula ; imo aufert impedimenta perfectionis, et incentiva illorum vitiorum, quae perfectionem impediunt , et ideo et appeti, et voveri, et consuli potest.
12. Secunda ejusdem objectionis responsio. — Secundo dicimus, quod licet status Episcopi in se sit altior et perfectior, tanquam obligans ad perfectiora opera, et requirens in persona plures et majores virtutes, nihilominus status religiosus est utilior, et aptior ad perfectionem acquirendam, conservandam et augendam , moraliter loquendo , omnibusque pensatis. Et ideo magis potest procurari status religionis quam episcopalis, et aptior est materia voti. Nihilominus tamen non est per se et intrinsece malum vovere acceptare episcopatum, si ab illius temporalibus commodis praescindatur ; multo magis si contrariis incommodis conjunctum sit, ut erat in primitiva Ecclesia ; et nunc in Japonia, China, et aliis similibus locis esse potest. Loquor de voto acceptandi, quia tunc judicium de dignitate personae superiori relinquitur, et ita tollitur periculum praesumptionis ; alia vero pericula ex dicta conditione episcopatus ablata supponuntur. Unde procurare episcopatum, etiam dictis conditionibus suppositis, vix probari potest, nedum consuli vel voveri, quia tale desiderium supponit judicium de propria sufficientia et dignitate, quae existimatio de seipsa perieulosa est. Nihilominus tamen in casu aliquo potest hoc honestari, ut si magna sit necessitas Ecclesiae, et tanta incommoditas episcopatus, vel ob aeris inclementiam, vel ob alia pericula mortis, vel ob regionis distantiam, ut vix inveniretur aliquis ad tale ministerium aptus, qui episcopatum acceptare vellet. Tunc enim se offerre, opus esse posset perfectionis et materia voti; sed de hoc latius in materia de ordine.
13. Respondetur ad confirmationem ejusdem primae objectionis. — Ad confirmationem ilius primi argumenti ex dictis facile respondetur, concedendo antecedens, nimirum, votum non ingrediendi religionem, regulariter ac per se loquendo, esse invalidum ; votum autem non acceptandi episcopatum, per se validum esse, si debito modo fiat, ut recte docet D. Thomas 2. 9. q. 1806, art. 2, ad 3. Negatur autem consequentia, nimirum, minus perfectum esse episcopalem statum ; solum enim sequitur esse minus securum, aut pluribus periculis expositum. Unde, qui vovet non acceptare episcopatum, semper habet subjunctam conditionem, nisi praecipiatur ab habente potestatem, et ideo solum vovet non procurare illum, nec propria sponte, et quasi nixus suo judicio de propria sufficientia, illud accipere; nec propter temporalia commoda, sed propter solam obedientiam vel necessitatem charitatis illud suscipere. Et ita per hujusmodi votum non fugitur episcopatus, ut status minus perfectus, sed fugitur modus minus perfectus ascendendi ad illum. Et ita quoad hoc, tale votum est de meliori bono, et non claudit januam majori bono, quia semper patebit ingressus ad episcopatum, si superior praecipiat. In statu autem religionis cessant hae rationes vel pericula, et non solum status ipse perfectionis est, sed etiam modus obtinendi illum, ipsum appetendo, petendo et procurando, est optimus; ideoque tam votum non assumendi, quam non petendi aut procurandi illum, per se illicitum et invalidum est, nisi in aliquo casu ex circumstantiis personae et aliarum rerum, propter vitandum aliquem excessum, aut impru- dentem modum procuraudi talem statum, votum honestetur.
14. hesponsio ad secundam objectionem. — Secunda objectio est specialis de aliquibus statibus religiosis, et ideo exacia illius declaratio ex inferius tractandis pendet. Nunc ergo breviter respondetur negando consequentiam, quia, licet status religiosus interdum exerceat actiones pertinentes ad statum perfectionis communicandae, seu exercendae circa alios, solum ministerialiter, et per quamdam delegauonem a supremis praelatis illam participat ; et ideo talis status non attingit excellentiam status episcopalis, ad quem illae actiones principaliter et quasi propriojure spectant. Unde obligatio exercendi tales actiones, et procuranJi salutem animarum, et perdendi pro illis animam, si oportuerit, longe major et altior est in Episcopo quam in quocumque simplici religioso, cujuscumque sit instituti. Et ideo etiam ex ea parte status ejus perfectior est. Praeterea ipsi Episcopi jure suo, et seclusis privilegiis, sunt pastores et perfectores ipsorum religiosorum, cujuscumque ordinis sint; et ideo ex vi muneris major perfectio in Episcopo desideratur. Denique multae gravissimae et perfectissimae actiones pertinentes ad perficiendos alios, sunt propriae Episcoporum, vel ratione consecrationis, vel ratione jurisdictionis: ut fideles confirmare, sacerdotes concecrare, in veritatibus fidei definiendis habere suffragium, et ad universale regimen Ecclesiae, quando oportuerit, vocari, per eum ad quem pertinet Concilia congregare, quae omnia, et similia, totum ordinem status religiosi excedunt.
15. Infirmatur secunda objectionis confirmatio. — Trtia objectio seguenti capite solvetur. — Unde ad contirmationem concedi - mus, Praelatos religiosorum ratione muneris habere peculiare perfectionis mupus. Quod si temporale sit, magis nomen offhicii quam status meretur ; si vero sit perpetuum, potest fortasse speciaii ratione status perfectionis vocari, et ad statum perficientium pertinere, juxta dicta in praecedenti capite. Nihilominus tamen respondetur, illos Praelatos simpliciter esse inferiores Episcopis in perfectionis statu, quia illa veluti duplex ratio status perfectionis, quae in talibus Praelatis religiosis considerari potest, in statu episcopali universaliori, altiorique modo continetur, ut patebit facile considerando et applicando ea, quae in principio hujus responsionis et in probationibus assertionis dicta sunt. Tertia objectio postulat gravem quaestionem, in sequenti capite tractandam.
On this page