Caput 25
Caput 25
CAPUT XXV. EXPEDIUNTUR ALIQUOT DUBIA, QUAE EX SUPRA DICTIS DE MATRIMONIO RATO ET VOTO SOLEMNI RELIGIONIS ORIUNTUR.
1. Primum dubium : intra quod tempus post matrimonium vatum teneatur conjuas reddere delitum, vel ingredà religionem. —Circa executionem autem hujus effectus possunt multa dubitari, quae vel facilia sunt, vel ad materiam matrimonii magis spectant, et ideo per breves interrogationes illa expediemus. Primo ergo interrogari potest intra quod tempus teneatur conjux, post matrimonium ratum reddere debitum, vel ingredi religionem, si velit. Respondeo, intra duos menses ad alterutrum horum obligari, c. Ez publico, de Convers. conjug., quem textum glossa et interpretes intelligunt de ingressu religionis, non tantum quoad susceptionem habitus, sed etiam quoad professionem, et ideo non censent tempus illud esse praecisum ac regulare, sed in casu illius textus fuisse a Pontificibus praefisum, juxta occurrentes circumstantias, ordinarie autem arbitrio judicis praescribendum esse, posseque et augeri et limitari. Unde frequentius sentiunt non debere aliierum conjugem, qui in seculo manet, cogi ad expectandum integrum annum probationis, sed illum esse abbreviandum arbitrio Episcopi, juxta glossam in c. Statuimus, de tegularib., et glossam in c. Desponsatam, 9, q. 2, qua hoc limitat, nisi sponsa ingrediatur religionem de licentia sponsi, nam per illam licentiam videtur cedere juri suo; at vero Theologi frequentius intelligunt dari tempus duorum mensium ad deliberandum de incressu religionis, quoad ipsam habitus receptionem, ut patet ex D.Thoma, in 4, d. 27, q.t, art. 3, qq. 2, ad 2, ubi etiam alias causas cjus dilationis assignat, scilicet propter solemnitatem nuptiarum, et ne maritus vilem habeat datam, quam non suspiravit dilatam, ut dixit Augustinus, 8 Confess., c. 3, c. lustitutum, 21, q. 2. Idem Sot. ibi, q. 1, art. 4, et significant Durand. ac Palud., q. 3. oui omnes huic bimestri tempori censent posse addi annum probationis, quia nec religio tenetur cedere juri suo, ut per se notum videtur, nec etiam novitius, sed uti potest favore a jure concesso, quia licentia ingrediendi religionem absolute concessa intelligitur dari secundum jus; et haec fuit opinio Hostiensis in Summa, quamquam non negent hi auctores in a casu, uin meretar fraus aut dolus, potuisse tempus illud per Episcopum quod notavit etiam Richard., art. 9,q. 9 ad9
2. Assertio prima. Sed quod attinet ad annum probationis, quaestio non habet; n nullo ergo casu potest hoc tempus diminn in gratiam alterius conjugis in saeculo ma- D: nonds; nisi de licentia Papae. Quod etiam lo- : cum antea habuit quoad ordines mendicantes, juxta c. Non solum, de Regular., in 6; et notavit Ànton., tertia parte, tit. 1, c. 21, 81, et Sylv., verbo Divortium, q. 3; indicat D. Thom., in 4, d. 27, q. 4, art. 3, quaestiuncula 3, ad 3, ubi addit, si professio fiat ante annum, maritum posse revocare uxorem, et illam teneri ad reddendum debitum, non tamen posse petere. Sed hoc ultimum procedebat de jure antiquo, fiam, juxta Tridentinum, ex illa professione nulla obligatio nascitur, sess. vigesima quinta, c. decimo quinto, de Regular. Non relinquit ergo obligationem etiam voti simplicis; poterit ergo non sclum reddere, sed etiam petere.
3. Assertio secunda. —Quod vero spectat ad tempus ante primum ingressum, non possumus negare sponsis aliquod tempus liberum ad deliberandum de ingressu, quia res gravis est, et solet Deus hominem vocare, etiam post sponsalia. De tempore autem duorum mensium, non invenio jus certum, propter ea quae dixi. Probabilis autem est opinio Theologorum, et fortasse est usu receptum; nihilominus tamen arbitrium judicis excludendum non est.
4. Dubium secundum : am per professionem dissolvetur matrimonium ratum, cujus copula antea pracessit. Copula praecedens non consummat matrimoniwn ratum subseguens. — Secundo, interrogari potest an satis sit copulam praecessisse ante matrimonium ratum; videtur enim matrimonium illud jam esse consummatum, nam filii nati ex tali copula legitimi censentur; ergo et copula ipsa mauimonialis reputatur. Nihilominus dicendum est tale matrimonium dissolvi per professio- , nem subsequentem ; ita Sylv., verbo Divortium, n. 3; Covar., in Epitome 4 Decretalium, 1 p. c. 4, 81, n. 16, qui alios refert, et probatur sufficienter ex dictis juribus, quae in universum loquuntur de matrimonio nondum consummato per copulam. At vero copula praecedens non potest dici consummare matrimonium subsequens, tum quia perfectio debet supponere perfectibile ; tum etiam quia illa copula non fit legitima per subsequens matrimonium quoad veritatem, licet fictione juris in bonum prolis, et in favorem matrimonii, tanquam legitima reputetur: hic autem non fictio, sed veritas attendenda est, quia praecedens copula non complet significationem matrimonii postea contracti. Et potest confirmari a simili, ex c. Veniens, 2, de Sponsalibus, ubi copula subsequens sponsalia censebatur jure antiquo impedire matrimonium subsequens, quia perficiebat prius, non vero quando antecedebat sponsalia. Cujus ratio est, quia copula antecedens non censetur fieri maritali effectu, sicut subsequens ; ob eamdem ergo rationem copula antecedens matrimonium ratum non consummat illud, licet postea sequatur.
5. Sed quid si talis copula per vim inferaIur.—Sed quid si copula illa, quae praecessit, per vim et injuriam facta fuit ? Respondeo, quantum ad praesentem effectum spectat, id nihil referre, nam, licet forte ille graviter peccet ingrediendo religionem, cum iam gravi injuria alterius, nihilominus professio vaulida est, quia nullo jure irritatur. Item quia non minor fuisset injuria ingredi post raptam virginem ante matrimonium ratum, quam post illud ; imo qucdammodo fuisset major, quia per subsequens matrimonii vinculum aliquantulum minuitur prior injuria ; sed si postea non intervenisset vinculum matrimonii, professio esset valida; ergo idem est, etiamsi interveniat vinculum matrimonii; signum est enim ipjuriam non obstare ; solum autem matrimonium ratum non obstat ; nihil est ergo quod impediat ; at professio valida irritat matrimonium ratum non consummatum, quidquid sit de alia injuria, nulla enim exceptio quoad hoc in jure fit; ergo. Dixi autem id nihil referre quoad hunc effectum, quia ex alio capite posset crimen iliud praecedentis raptus impedire subsequentem professionem, si deductum esset ad forum contentiosum , ex novo Motu proprio Sixti V, de quo supra dictum est ; ad rem enim praesentem nihil refert; perinde enim impediret, etiamsi matrimonium ratum non praecessisset.
6. Dubium tertium : an si copula sequatur post sponsalia de futuro, per subsequens votum solemne talia sponsalia dissolvantur.—CVertio, interrogari potest quid dicendum sit, si copula subsecuta est post spousalia de futuro. Nam Covar. supra indicat in eo casu non posse sponsalia dissolvi per subsequens votum solemne. Quae sententia haberet quidem locum juxta antiquum jus, quando matrimonium clandestinum erat validum, nam tunc simul prassumebatur contrahi et consummari per copulam subsecutam ad sponsalia de futuro, et ideo tale vinculum non potuisset dissolvi per subsequens votum. Si quis autem recte consideret, illa copula non potest tantum dici subsecuta post sponsalia de futuro, sed etiam post matrimonium de praescnti, saltem ordine naturae, vel etiam antecessione temporis, quamvis brevissimi. Quod patet, quia illa copula non erai fornicaria, sed conjugalis ; ob eam enim causam illud prassumebatur esse matrimonium ; ergo necessarium erat ut talis copula supponeret matrimonii vinculum, et mutuam corporum traditionem, quia hoc est de essentia copulae conjugalis. Declarari autem potest illa antecessio, vel secundum naturae ordinem, quia illa conjunctio intelligitur pracedere in raüone signi mutui consensus in reciprocam traditionem, subsequi autem in rationem hujus rei jam traditae; vel melius secundum ordinem durationis, quia cum actus ille prius tempore inchoctur quam consummetur, quia successive perficitur, per illum perficiebatur vinculum matrimonii, cum primum actus inchoabatur, cum tamen matrimonium non sit consummatum, donec copula consummata sit, ut statim dicetur. Ratio autem prioris partis est, quia ipsamet inchoatio proxima talis actus, erat sufficiens signum mutut consensus de praesenti, quia hoc erat necessarium ut totus actus esset licitus, et copuia conjugalis.
7. Resolutio.—Hsaec autem praesumptio Ecclesiae nunc locum non habet, quia nullum signum manifestativum consensus est sufficiens post Concilium Tridentinum, ad perficiendum vinculum matrimonii, nisi exhibeatur coram parocho et testibus, quod de copula matrimonii cogitari non potest. Unde licet nunc copula sequatur post sponsalia de futuro, et postea contrahatur matrimonium de praesenti coram parocho et testibus, dissolvi poterit, antequam per aliam consummetur, per subsequentem professionem relieionis, quia praecedens copula simpliciter tornicaria fuit, et non conjugalis, et ita procedunt omnia adducta in praecedenti puncto.
8. Dubium quartium - an quoad hunc effectwn copula per vim consummet matrimoniwmn ratum . — Quarto, interrogari potest an ma- trimonium censcatur consummatum quoad hunc cffectum, quando copula subsecuta est per vim; videtur enim non sufficere , tum quia illa copula est involuntaria, quia supponitur esse per vim; ergo non complet significationem sacramentalem , quia non potest sienificare perfectam unionem , quam sigrificare debet sacramentum ; ergo non est sufficiens ad consummandum matrimonium, quia copula in tantum consummat vinculum mawimonil, in quantum complet significationem sacramentalem ; tum etiam quia nemo debet privari sua libertate, propter injuriam sibi lactam ; sed qui cogitur consummare matrimonium, injuriam patitur ; ergo ob talem copulam non debet privari libertate ingrediendi religionem.
9. Resolutio. — Nihilominus communior sententia est, illam copulam sufficere ut tale matrimonium dissolvi non possit. Tenet Duran., in 4, d. 27, q. 2, n. 15; et ibi Palud., p- 3, q. 20, cum Hostiense in Summa, tit. de Conversione conjugatorum , S Quid si virgo. Sequitur Antoninus, 3p., tit. 1, cap. 21, 81; Covar., qui alios refert, in Epist. 4, secunda p- c- 7, n. 10. Ratio est, quia , non obstante vi, illa copula est conjugalis ; ergo per illam perfectum est et omnino consummatum matrimonium. Antecedens patet, quia in illa copula neque est mahtia fornicationis, quia non est accessus ad alienam ; neque etiam est malitia raptus proprie dicti, quia est usus rci propria, quamvis indebito modo, unde copula illa quoad substantiam bona est , et legitima, atque ita ratione illius locum habet in talibus personis illud : Quos Deus conjunait, homo non separet ; propterca non deest ibi significatio unionis Christi cum Ecclesia, seu Verbi cum humanitate, quia haec significatio non fundatur in consensu animorum, nam haec significatio pertinet ad ipsum vinculum, sed in ipsa corporali et naturali conjunctione procedente ex priori vinculo , etiamsi non procedat ex praesenti consensu in ipsam copulam.
10. Atque ita patet responsio ad priorem rationem dubitandi. Ad posteriorem respondct Durandus, illam vim non esse omnino injuriosam, quia maritus utitur re sua ; sibi autem ( ait) imputet mulier, quae volens ingredi religionem non se sufficienter custodivit. Unde significat tale matrimonium non solum non pesse dissolvi per ingressum religionis, sed etiam conjugem, quae passa est vim, non posse ingredi religionem, aut valide pro- fiteri, sine licentia mariti. Quod expressius docuit hichar., in 4, d. 27, a. 2. q. 4, ad 1 At vero Paludanus existimat in eo casu posse uxorem, quae passa est vim, ingredi religionem, invito marito, et profiteri valide, etiamsi per talem professionem non dissolvatur matrimonium illud, propter rationem factam, quia non potuit invita perdere jus suum, nec ile ex delicto debet acquirere privilegium, ne plus habeat luxuria quam castitas. Unde videtur consequenter sentire ( quamvis ei oppositum tribuat Antoninus) non posse tunc maritum revocare uxorem a monasterio; nam si ratio facta valida est, hoc probat, alioqui plus valeret luxuria quam castitas, et maritus per vim illatam acquisivisset sibi tale jus. Item, quia parum prodesset feminae illa professio, essetque potius onerosa quam favorabilis, si posset a marito revocari. Atque haec sententia Paludani, si humanam conjecturam spectemus, fit quidem verisimilis; nihilominus in rigore juris, et praesertim in judicando in foro ecclesiastico, prior sententia videtur sequenda ; nam jura absolute disponunt post matrimonium consummatum non posse unum conjugem ingredi religionem sine consensu et conversione alterius ; nec distinguunt de consummatione facta sine vi, aut cum illa. Ergo neque nos distinguere debemus, cum nihil sit quod sufficienter cogat. Item cum matrimonium illud non solvatur, oportebit cogere maritum manentem in seculo ad servandam et profitendam perpetuam continentiam, quod diflicile est, et nullo jure fundatum. Probabilius ergo est posse revocare uxorem suam , ut docuerunt etiam Hostiensis, et Antoninus supra. Unde fit consequens ipsam non posse ingredi sine consensu mariti , et professionem alter factam nullam esse; haec enim omnia connexa sunt. Ad rationem autem in contrarium, respondemus illa incommoda per accidens sequi. Nam uno inconvenienti dato alia sequi solent, et quantum ad commodum temporale , seu carnale , saepe contingit ut aliquis reportet illud ex peccato suo ; sed non propterea fit melioris conditionis, cum majora bona amittat.
11. Resolutio procedit, sive copula vi inferatur ante cel post tempus a jure prescriptunad ingrediendam religionem. — Dixi autem hoc certius esse quoad judicium ferendum in foro ecclesiastico , quia, quoties copula inter sponsos intercedit, praesumitur consensus in illam, nisi violentia evidenter probetur, argumento c. 7nsuper, Qui matrimonium accusare possunt, et docet Hostiens. supra. Difficile autem est talem vim probare, et ideo regulariter talis copula voluntaria praesumitur. Maxime autem hoc habebit locum si conjux fuit in mora, et jam erat tempus elapsum, post quod tenebatur reddere debitum ; nam tunc injuria illata a marito vel nulla, vel levis fuit, et ideo propter illam non debet privari jure suo, neque ad perpetuam continentiam cogi. In eo ergo casu certius est non posse uxorem invito marito ingredi religionem, aut valide profiteri. Quando vero vis intra legitimum tempus alteri ad deliberandum concessum illata est, res est magis dubia in foro conscientiae; tamen quod diximus, securius est, quia honestas et yalor hujusmodi actionum pendet ex dispositione juris positivi, et ideo forum conscientiae in hac materia non discordat a foro ecclesiaslico, nisi ubi certo constat hoc posterius in praesumptione fundari. Et hoc magis confirmabitur ex puncto sequenti.
12. Dubium quintum . an copula debita, et nondwm exhibita impediat volum solemne castitatis , seu ingressum religionis. — Quinto enim interrogari potest an copula debita, et nondum exhibita, sufficiat impedire hujusmodi votum, seu religionis ingressum. Contingit enim unum conjugem nimium differre ingressum, et consequenter injuriose negare debitum alteri petenti illud pro eo tempore pro quo alius reddere tenetur ; idem enim vocamus copulam debitam. De qua certum est, si re ipsa non consummetur, nunquam ita impedire votum solemne, quin, si fiat, factum teneat, et praecedens matrimonium dissolvat. Quia non obstante illo debito matrimonium illud reipsa nondum est consummatum, nec vir et uxor facti sunt una caro, neque habet completam significationem, et consequenter nec omnimodam indissolubilitatem. Et in hoc conveniunt omnes auctores ; imo, addit Palud., dict. d. 27, quaestione 3, num. vigesimo, in fine, non suflicere copulam attentatam, nedum debitam, quia verba (inquit) debent intelligi cum effectu, et quia donec matrimonium reipsa sit consummatum, non significat insolubilemChristi unionem cum humana natura. Quid autem necessarium sit ut copula sit ita perfecta, ut matrimonium dicatur esse plene consummatum, in materia de matrimonio disputandum est, et non est res digna multa speculatione. Videri potest Corduba, in Summa, q. 118; Sot., in 4, d. 97, q. 1, a. 4; Sylv., verb. Matrimonium, S, q. 15, iu fin. 2 conclus., et cseteri Theologi agentes de affinita- te, in 4, d. 4, ubi specialiter D. Thomas, a. 1. Hinc tandem invenimus casum alium, in quo sponsa, inferendo injuriam alteri, reportat hoc commodum, ut possit valide profiteri sponso invito, quod jam facere non posset, si jus suum alteri tribuisset. Sicut ergo hoc non est inconveniens, quia est quid accidentarium, ita nec illud, quod in superiori puncto tractatum est.
13. Objectio diluitur. — Quod ergo in dubium verti potest, solum est an in eo casu possit conjux non solum valide, sed etiam licite religionem ingredi et profiteri, non obstante priori dilatione. Videri enim potest id non licere, nam debitor, qui tenetur non difterre solutionem ultra certum terminum, illo transacto, pro singulis momentis continuo obligatur ut solvat quamprimum possit; ergo si maritus instet petendo debitum, non potest sponsa licite amplius differre solutionem ingrediendo monasterium. Nihilominus censeo, quantumcumque peccaverit sponsus velsponsa, nimium differendo, et juste negando debitum, nihilominus si resipuerit, et bona fide voluerit statim ingredi religionem, existimo posse licite id facere, quia nullojure prohibetur ex vi praecedentis morae; nec etiamtenetur priorem injuriam restituere, cum tanto onere, ut non possit licite ingredi religionem, cum adhuc sit habilis ad illum statum. Quin potius illa injuria negandi debitum talis esse videtur, ut natura sua non obliget ad restitutionem ; qui enim restitui potest ? non enim consistit in illatione alicujus damni, sed in negatione cujusdam usus, quae omnino transit, et non relinquit damnum reparabile. Dices, in praesenti casu relinquere hoc nocumentum, quod matrimonium non sit effectum omnino indissolubile. Sed hoc non existimatur verum nccumentum, quia libertas, quae inde resultat, utrique parti communis est, et ad bonum spirituale per se ordinatur, et ideo ex eo capite non oritur obligatio restituendi ; ergo, non obstante culpa praeterita, quae per poenitentiam dilui potest, poterit quis licite statim ir.- gredi religionem, nec censebitur esse in nova mora solvendi, quia nunquam ita determinate tenetur reddere debitum, quin habeat jus eligendi ingressum religionis sine nova mora. Atque hoc quidem erat facilius secundum antiquum jus, quando poterat quis renuntiare anno probationis; nunc autem difficilius videtur post longam et injustam moram cogere alium ad expectandum annum mtegrum. Sed nihilominus idem dicendum censeo, quia jus novum Concilii Tridentini nemini abstulit facultatem ingrediendi religionem, quam antea habebat; neque est inconveniens, quod es universali lege, propter favorem religionis lata, illa privata incommoda sequantur.
14. Dubium sextum - an maritus non consummans matrimonun, sed iradens uaorem alteri ad adulterandum , possit illa invita ingredi veligionem, et profiteri licite et valide ?—Sexto interrogari solet, si maritus non consummavit matrimonium, , tradidit autem uxorem alteri ad adulterandum, an possit postea religionem ingredi uxore invita? Nam Sylv., verb. Divortium, q. 1, in fine, negat, quia per illam injuriam mulier acquisivit speciale jus in corpus viri. Idem sentit Richard. , in 4, d. 35, a. 2, q. 2, licet non tam generabter loquatur, sed quando maritus tradit uxorem consanguineo; citat c. Discretionem , De eo qui cogn. consanguin. uxoris suae. Sed hic duo supra tacta distingui possunt, scilicet, an maritus in eo casu possit ita ingredi invita uxore, ut professio facta teneat, et an licite fieri possit. Quoad priorem partem, non dubito quin talis professio valida sit, et matrimonium dissolvat , sive uxor tradita sit consanguineo, sive extraneo; hoc enim videtur accidentarium, et extrinsecum ad rem praesentem, et sive uxor coacte, sive volens tradita sit. Ratio est, quia illud matrimonium non est consummatum, ut per se est evidens; ergo comprehenditur sub generali jure, quo matrimonium ratum et non consummatum per professionem validam dissolvitur. Quod autem illa professio valida sit, simili argumento demonstratur, quia nullum invenitur jus irritans illam, nam omnia jura canonica irritantia professionem factam ab uno conjuge, sine licentia alterius, loquuntur de matrimonio consummato; ergo non comprehendunt casum ilium; nec vero potest cum probabilitate dici, in eo casu professionem esse jure naturali irritam ratione praecedentis injuriae, quia injuria solum potest obligare ad aliquam restitutionem; in superioribus autem ostensum est, non esse professionem irritam propter obligationes, Waaaut debita antecedentia non soluta.
15. Quod ergo spectat ad alteram partem, si uxor non invita, sed volens tradita est alteri, tuta conscientia maritus poterit ingredi religionem, ipsa etiam invita, quia, licet graviter peccaverit consulens, vel consentiens adulterium uxoris, proprie tamen non fecit ili injuriam, quia volenti non fit injuria; ergo nihil est quod in conscientia illum detine- re posset ab ingressu religionis. Quando autem vi aut metu gravi illam coegit, videtur probabile non posse licite illam deserere, et ingredi religionem, nam fecit illi gravissimam injuriam, et nocumentum illatum gravissime augetur, et quodammodo irreparabile fit, si vir religionem profiteatur, et ita matrimonium dissolvatur, et in hoc casu specialiter loquuniur Sylvester et Richardus; et cum dicunt non posse , intelligere videntur, licite. Et si crimen illud deductum esset ad forum contentiosum, ex alio capite esset persona illa inhabilis ad professionem per Motum proprium Sixti V, supra citatum. Nihilominus, secluso hoc impedimento Sixti V, si maritus posset injuriam illam alia via resarcire, et id - faciat, existimo posse et licite et valide ingredi religionem invita uxore, quia nullum est jus, nullave ratio quae illum cogat ad satisfaciendum pro tali injuria per illum specialem modum, scilicet permanendo in matrimonio, et consummando illud. Si autem non possit alia via remedium adhibere nocumento illato uxori, est probabilis dicta sententia; absolutum autem judicium ferendum est ex dictis supra in generali, de modo, quo debita vel obligationes impediunt professionem religiosam. Capitulum vero Discretionem ad praesentem causam nihil facit, nam ibi solIum dicitur virum posse cogi ad recipiendam uxorem, et cohabitandum cum illa, quia non potest ei objicere crimen adulterii; ibi autem non tractatur an vir possit cogi, etiamsi velt ad altera vota religionis transire.
16. Dubium septimumn -: an dirimatur matrimonium per professionem, quando uterque professus est religionem, vel altero profitente, alius votum castitatis simplea emisit.— Sephmo, interrogari potest an solvatur matrimonium per professionem , quando uterque sponsus professus est religionem, vel saltem, altero profitente, alius simplex votum castitatis emisit. Potest autem hoc dupliciter accidere, primo mere contingenter, et sine pacto mutuo, vel ex directa intentione et conventione. De priori modo non videtur posse esse dubium, quia ea, quae sunt per accidens, non possunt impedire eftectum, cum quo non habeant repugnantiam, et quod alias per se sequitur, et a fortiori patebit ex dicendis. In posteriori ergo casu videturloqui Paludanus, in 4, d. 27, q. 3, art. 2, concl.2, cum ait conjugem, qui post matrimonium ratum, et nondum consummatum, votum simplex castitatis emisit, compare profitente, non posse postea valide matrimonium contrahere, quia vinculum matrimonii durat; et idem dicit, si uterque religionem profiteatur, scilicet non dissolvi vinculum, quia sunt conformes in proposito castitatis. Paludanus auiem nullo jure hanc suam sententiam probat, et ideo non facit illam probabilem, nam quod hoc vinculum in hujusmodi casu solvatur, necne, ex jure omnino pendet. Quapropter existimo verius esse dissolvi hoc vinculum, quotiescumque alter conjugum profitetur, etiamsi alter emittat votum simplex castitatis, vel etiam profiteatur ex condicto, et mutua conventione. Probatur, quia jura absolute dicunt matrimonium ratum solvi per subsequentem professionem in religione approbala; ergo multo magis dissolvetur per professiones, quia non se impediunt, sed potius censeri possuni quasi duae causae totales, et singulae sufficientes ad illum effectum. Quod si ex altera parte votum sit simplex, quamvis proprie non cooperetur ad illum efftectum, magis tamen juyat quam impediat, quia tollit resistentiam, si quae esse posset ex parte conjugis. Item nullum jus resistit in eo casu dissolutioni talis matrimonii; cur ergo votum aiterius conjugis resistet ? Nam quod sint conformes proposito castitatis, potius confert ut facilius vinculum dissolvatur. Dicetur fortasse impedire intentionem voventium, nam dum ita inter se cenveniunt, virtualiter videntur polle vinculum dissolvere; sed hoc imprimis gratis dicitur, nam potius videntur vere separari quantum possunt, vel, quod frequentius fortasse accidet, nihil de hoc cogitant. Deinde, esto cogitent, et formaliter etiam velint ut matrimonium non solvatur, nihil obstare existimo quominus solvatur, quia, supposita professione alicujus, non pendet dissolutio ex eorum voluntate, sed ex jure cui ipsi non possunt resistere, quia absolutum est, et non conditionatum.
17. Corollaria em proaime dictis.—Unde infero primo, si alter conjugum, qui votum simplex castitatis emisit altero profitente, postea matrimonium contrahat, matrimonium esse validum, quia simplex votum illud non dirimit; nec matrimonium praecedens impedit, quia solutum jam est; peccabit autem sic contrahens, nisi prius sui voti dispensationem obtineat. Infero secundo, si uterque professionem emisit, et alter postea obtinuit dispensationem voti solemnis castitatis, licite et valide posse cum alio matrimonium contrahere, quia nihil est quod impediat, cum utrumque vinculum, matrimonii et professionis, ablatum sit; prius per sequentem professionem; posterius per dispensationem. Atque eadem ratione, si uterque, post professionem emissam, dispensationem utriusque voti per possibile vel impossibile impetrarent , non possent inter se convenire, nisi denuo matrimonium inter se contraherent; quin potius unusquisque eorum posset contrahere cum alio, si vellet; haec enim omnia evidenter sequuntur ex fundamento posito, quod primum matrimonium dissolutum fuit. Nec est inconveniens quod possit transire ad secundas nupHas, qui per suam professionem prius matrimonium rupit, interveniente legitima dispensatione, ut in superioribus dictum est. Et eadem ratione non est inconveniens quod inter easdem personas possit duplex matrimonium ratum successive fieri, quando intervenit alterius vel utriusque civilis mors, per professionem, et postea veluti resuscitatio quaedam, per dispensationem, sicut interveniente naturali morte dissolvitur matrimonium etiam consummatum; si autem suscitarentur mortui, possent iterum inter se contrahere, non autem inter se copulari sine novo contractu.
18. Dubium octavum : que reguirantur ex parte religionis, ut hoc votum dissolvat matriuoniunm.— Octavo, interrogari potest quid ex parte religionis requiratur, ut votum in ea emissum habeat hunc effectum dissolvendi matrimonium ratum. Quae interrogatio potest habere difficultatem aliquam de tempore ante Innocentium IlT, quando ad veram professionem religionis necessarium non erat religionem esse specialiter approbatam per Summum Pontificem, de quo tempore judicandum est juxta modum probationis, quae illo tempore sufficiebat ; formaliter enim (ut sic dicam) semper existimo fuisse necessarium ialem esse religionem, ut votum, seu professio in ea emissa redderet personam inhabilem ad matrimonium , ut ex superius dictis constat; nunc autem necessarium omnino est religionem esse approbatam a Summo Pontifice, juxta c. ultimum, de Relig. Domib., et c. unico, eodem tit., in 6, quia alias votum non est solemne, juxta c. Unicum , de Voto, in 6, et ideo non potest dissolvere matrimonium prius contractum; et ita significavit Joannes XXII, in sua Extravag. unica, de Voto, ibi : Nisi aliquam de religionibus approbatis, ubi glossa id adnotavit, et consentiunt communiter Theologi, in 4, d. 27 et 38; Sylves- ter, verb. Divortium, q. 3; unde infert profitentes tertium ordinem B. Francisci non liberari vinculo matrimonil rati, quia ordo ille non est approbatus in ratione status religiosi. Idem Panormitanus et ali, in c. Ev parte, de Conv. conjug. Intelligendum est autem de his qui non vivunt in communi et profitentur regulam juxta declarationem Xisti IV, quae rationem habet approbationis.
19. Deinde necessarium est, ut professio sit integra et perfecta, id est, non relaxata , quoad ipsa vota; quod adverto propter relisiones militares, in quibus solum jam vovelur castitas conjugalis; de quibus manifestum est per earum votum non dirimi matrimonium ratum, quod Soto extendit etiam ad Milites S. joannis. Oppositum tamen verius est, ut infra suo loco dicemus, et notavit Corduba in Summa, q. 178, quia illa professio adhuc integra manet quoad totam substantiam voti castitalis. Hinc vero oriebatur quaestio de religiosis Societatis nondum solemniter professis, an eorum votum dirimat praecedens matrimonium ratum. Sed de hoc infra in proprio loco dicciur. Nunc partem negantem ut probabiliorem supponimus. Alia etiam hic quaestio occurrebat de eremitis, an per corum statum et votum dirimatur matrimonium. Id enim affirmat Paludanus supra, et Antonin., tertia partte, titulo primo, c. 21, 8 3, sed oppositum est verum, ut dixi supra disputando de voto simplici castitatis, et nunc est certum, quia talis status non est per Sedem Apostolicam ut religiosus approbatus.
On this page