Praeambulum
Praeambulum
Argumentum hujus ultimi libri, est obedientia speciali voto in cultum Deo oblata, quae, ut sic, non solum est unum ex consiliis Evangelicis a Christo Domino traditis, et unum e tribus votis quibus religiosus status essentialiter constituitur, sed etiam inter ea praestantissimum, ut docet D. Thomas 2. 2, q. 166, art. 8, tum ratione nobilioris materiae, quam per hoc votum homo Deo consecrat; nam paupertas, bona externa, scilicet, divi- tias; castitas, quasdam corporis voluptates ; per obedientiam vero Deo quis offert animam, intellectum, ac voluntatem, ac seipsum totum in holocaustum ; tum etiam ratione majoris oblationis extensivae, quia per hoc votum etiam Deo homo subjicit, offertque omnes suas divitias, voluptates, caeterasque actioncs, imo et seipsum totum cum illis in perpetuum famulatum et servitutem; hinc est, quod Aucustinus, lib. Contra adversarium legis, obe- dientiam maximam virtutum appellet , que mazima , inquit, est cirtutum, et, ut diverim, omnium origo , materque. De illa ergo in hoc libro, servato ordine quem in praecedentibus tenuimus, dicemus, prius scilicet de obedientia simplici, postea de solemni, vel prius de obedientia quae extra religionem observari potest, posterius de illa quae intra exercetur; de qua tamen multa in tractatum de Societate reservamus.