Caput 1
Caput 1
Utrum simplex obedientiae votum, et honestum, et in consilio sit.
1. Errores hereticorum. — Haeretici non minus rejiciunt obedientiae consilium quam caetera , nec minus contemnunt obedientiae votum quam alia. In quo errore fuerunt olim Lampetiani, ut eos Prateolus appellat, lib. 10, in principio, ubi eos existimat fuisse auno 1352, tempore Innocentii VI, et Caroli IV, eo quod Wicleph.. qui prope illa tempora fuit, in eodem errore cum illis consensit. Levis quidem conjectura ; potuit enim eorum errorem Wicleph. excitare, etiamsi multo esset antiquior, ut revera fuit. Nam illorum haereticorum meminit Damascenus, qui ante noncentos annos fuit, in catalog. haeres., ad fin., eosque Lampetianos, a Lampetio appellat. Eumdem errorem postea secuti sunt Waldenses, Begardi, et Beginee , ut Castro retert, verb. Obedientia ; ac tandem Lutherani, et omnes novi haeretici, qui ut Bellarminus refert, lib. secundo de Monach., c. octavo, in summa dicunt, promittere obedientiam homini in cultum Dei, superstitiosum esse et sacrilegum ; premittere autem obedientiam ei. cui alias non debetur alio fine extra cultum Dei, stultum esse, ac proinde malum. Addere etiam possent, videri contra jus et institutionem naturae, quae hommem fecit liberum, ipse autem se reddit captivum , dum alteri obedientiam promittit.
2. Confutantur.— Sed haec sententia plane haeretica est, quae nunc generali ratione redargui potest; nam vel hanc obedientiam rejiciunt , quia ipsa bona non sit, vel quia votum de illa non sit pium ac sauctum ; utrumque autem est plane falsum; ergo. Minor quoad posteriorem partem probata erit demonstrando priorem. Si enim ostenderimus hanc obedientiam esse honestam, et per se loquendo, et cum debitis circumstantiis sum- ptam esse ex melioribus bonis, quae sub consilio sunt, evidenter constabit juxta principia superius posita, et probata, etiam votum ejus ex se optimum essc, ac Deo placitum ; quia per se honestum est Deo promittere, in cultum et obsequium, id quod est melius, et ad perfectionem assequendam utilius ; et quia si obedientia bona est, quo fuerit firmior, et immobilior, atque sacratior, ceo erit melior. Unde eadem testimonia, atque eaedem rationes quae probant obedientiam esse ex melioribus bonis, probant etiam votum ejus oplimum esse.
3. De qua obedientia sit questio. — Duples obedientia. — Ut autem ostendamus obedientiam esse aptam voti materiam , supponere necesse est hic non esse sermonem de sola illa obedientia quae Deo et praeceptis ejus debetur, nec de illa sola quae alioquin debita est hominibus habentibus veram jurisdictionem, aut potestatem ad praecipieudum, et illa utentibus; nam de hac obedientia cvidens est, non solum esse bonam, sed etiam necessariam ad vitandam culpam, ac proinde non esse ex his bonis quae dicuntur supererogationis et consilii, sed ex his quae necessaria sunt. De quibus bonis, et in universum de observatione mandatorum , quomodo possint sub votum cadere , satis in superioribus dictum est. Praeter hanc autem obedientiam potest intelligi alia, in qua homo se subdit voluntati alterius, in his quae alioquin praecepta non sunt, possunt tamen licite et honeste fieri; nam si hanc conditionem non habeant, clarum est non posse esse materiam honestae obedientiae, quia quae honesta non est, obedientia dici non potest. At vero in hreitis et honestis, per se loquendo, etiam honestum est alteri obedire, seu ejus facere voluntatem, quia actio ex parte materiae, in qua versatur, bona est, et non fit mala ex tali circumstantia, scilicet, quod fiat ad obediendum voluntati alterius ; ergo talis obedientia, per se loquendo, bona est.
4. Objectio. — Dices, hinc solum probari esse bonam materialiter, si actio illa , quae praecipitur, alias bona sit, non tamen esse formaliter bonam, id est, ob illam specialem rationem, quod per illum actum fit voluntas alterius, et ideo inde non probari talem obcedientiam esse aptam materiam voti, sed soIum quod actiones illae alioquin honestae possint esse materia voti, etiam propria sponte absque altcrius voluntate factae. Nam quod tiant ex voluntate alterius, qui per se non possit illas praecipere, inditferens quid est, et non reddit illas meliores; ergo ex hoc speciali respectu non sunt materia voti. Nec salis est dicere, per ipsum votum fieri ut talis voluntas habeat vim praecepti, et ideo explere illam, posse esse materiam voti. Non, inquam, hoc satisfacit , quia votum debet supponere honestatem suae materiae, non facere; ergo id, quod promittitur per obecientiae votum, debet supponi, ut habens specialem bouitatem supererogationis et consili, ratione cujus voveri possit ; ergo illa non potest consisterc in obligatione proveniente ex ipsomet voto. Accedit quod intelligi non potest, ex sola promissione fieri voluntatem alterius eificacem ad praecipiendum, quae antea non erat, quia sine jurisdictionc nunquam voluntas est efficas ad praecipiendum; promissio autem, seu votum unius hominis non dat alteri jurisdictionem.
5. Obedientia est opus honestum. et consilii. — Nihilominus dicendum est obedientiam hanc, quatenus est subordinatio, et subjectio propriae voluntatis ad alienam, esse ex bonis supererogationis, quae sub consilium cadunt, quod debet intelligi, per se loquendo, et cum debita mensura, ac circumstantis quas postea explicabimus. Sic ergo probatur assertio ex verbis Christi , Matth. 19: Si vis perfectus esse, cade, et vende omnia que habes, et sequere ie; nam duplex consilium in illis continetur. Unum est paupertatis, de qua jam dictum est; aliud est sequendi Christum , quod esse videtur consilium obedientiae, quia sequi Christum est ipsum imitari : Seguitur enim Dominum (ait ibi Hieronymus) qu imitalor ejus est, et per vestigia illius graditur ; Christus autem in obedientia, et per obedientiam vitam suam consummavit, factus obediens usque ad mortem, ad Philip. 2.
6. Dices, eadem ratione posse per illud verbum intelligi consilium virginitatis, nam per virginitatem etiam Christum sequimur, quia illum imitamur. Respondetur imprimis jam in eodem capite datum fuisse a Christo consilium virginitatis , ubi de Eunuchis voluntariis dixerat : Qui potest cagere , capiat ; ergo aliud est consilium, quod in illo ultimo verbo indicatur. Deinde alia consilia castitatis, vel paupertatis , veluti particularia sunt comparatione obedientiae, quae totam quodammodo hominis vitam complectitur, quia voluntatem ipsam Deo consecrat, quae principium est omnium humanarum actionum ; consilium autem sequendi Christum, et imitandi ipsum, non est de una aut aitera actione aut virtute, sed absolute de toto vitae instituto, et ideo obedientiae consilium appositissime explicatum est illo verbo scquendi Christum. Quod ipsemet Christus , Matt. 16, explicuisse videtur, dicens: Qui vult venirc post me, abneget semetipsum , et toliat erucem suanm . et sequatur me; illud enim tertium, seguatur me, non est diversum a duobus primis , ut recte Hieronymus adnotavit , quem alii sequuntur, sed est veluti explicatio corum , aut conclusio in illis contenta; non enim diceret Christus : Qui vult cenire post ine, sequatur ine, essct enim negatio quaedam, sed dicit : Qui vult venire post me, abueget semetipsum, et tollat crucem suam,et sic seguatur mc. Perinde ergo est ac si diceret: Imitetur me abnegando seipsum ; nilil autem est seipsum abnegare , quam suam voluntatem relinquere, ut divina impleatur, quod est obedire , ut significavit Gregorius, bomil. 32 in Evangelia , et 10 in Ezech., et alii Patres infra citandi; ergo sequi Christum nihil aliud est quam viam obedientiae profiteri.
7. Dices, esto hoc verum sit, hoc tamen satis impleri per obedientiam mandatorum, quia talis esse debet , ut propter illam tiam propria vita, si necessarium fuerit, amittenda sit. et a fortiori quilibet alius humanus effectus superandus ; quod revera etiam est abnegare seipsum ; et de hac abnegatione maxime videtur locutnus esse Christus in posteriori loco citato , ita ut abnegare se, nihil aliud esse videatur quam Deum diligere plus quam se; et ferre crucem suam, idem sit quod omnia incommoda , et mala poena in hac vita occurrentia forctiter ferre, ne a divina obedientia diflidatur ; hoc autem non est consilium, sed praeceptum ; ergo hinc non potest colligi aliqua obedientia, quae sit in consilio, sed solum illa quae est in praecepto. Quod valde confirmant verba quae Christus subjecit, Matt. 16, dicens : Qui enim voluerit animam suam salcam facere, perdet eam ; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ; quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anime vero sua detrimentum patiatur, aut quam dalit bkomo comanutationem pro anima sua? Quibus, Luc. 9, adjungitur : Nam qui me erubuerit et meos se;anones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majeslate sua. Ex quibus omnibus constat Christum loqui de abnegatione ad salutem necessaria , atque adeo de re pracc- pti, et non tantum consilii. Respondetur concedendo Christum , citato loco Matt. 16, et Luc. 9, loqui de quadam abnegatione, et obedientia quae est in praecepto, ut argumentum factum convincit, et Chrysostomus et alii exponunt, quod nobis non repugnat , quia non inde immediate probamus obedientiam , quae est sub consilio; sed inde colligimus, sequi Christum, consistere in obedientia ad Deum, ct ad ipsum Christum, propter quam et omnes affectus , et propria vita, si necesse fuerit, abneganda sunt, quod necessario intellicendum est de illa Christi sequela, quae ad salutem necessaria est.
8. Ex alio vero loco Matth. 19, colligimus esse aliam Christi sequelam, quae non est ad salutem necessaria, sed sub consilio ad majorem perfectionem. Quod facile probari polest rationibus, quibus supra probavimus ibi dari consilium, et non praeceptum paupertalis; nam sub eodem tenorc utrumque proponitur : Sà vis perfectus esse, cade, et vende omnia quae habes. et da pauperibus, et sequere me ; nam utrumque proponitur post observationem praeceptorum necessariorum ad salutem, et sub illa tantum conditionc, $2 cis perfectus esse. Hinc ergo cum eadem proportione, et servata eadem phrasi locutionis, colligimus, praeter obedientiam, et abnegationem necessariam ad salutem, esse allam, quae sub consilio proponitur, sub eodem verbo sequendi Christum ; recte ergo de consilio obedientiae verba illa interpretantur. Nihilominus subterfugere quis potest, dicendo Christum in illis verbis, Veni, sequere me, comprehendisse omnem vita illius imitationem perfectam quoad fieri possit in omni genere virtutis, et in omni meliori bono, ac propria abnegatione, ideoque necessarium non esse verba illa intelligere de aliquo speciali consillo obedientiae, imo neque esse aliquod tale consilium, quod sub illo verbo comprchendatur ; quia neque ipse Christus talem obedienltiam in hac vita professus est, sed obedivit aeterno Patri, quod ex vi sua humanitatis absque alia promissione facere tenebatur, nulli autem alteri obedientiam promisit ; quod si illam exhibuit parentibus, juxta illud Luc. 2: Ft erat subditus illis, id non fuit ex speciali promissione, neque ex naturali obligatione, cum esset filius Dei naturalis, sed ob exemplum et humilitatem, sicut etiam obedivit legi, et solvit tributum ob vitandum scandalum. Ex quibus ad summum colligi potest esse consilium obedire aliis iu similibus casibus pro- pter rationes extrinsecas, non vero per se, eo quod ipsa obedientia seu subjectio melior sit, etiam respectu illius, qui alias superior est, seclusa hominis promissione et voluntari subjectione.
9. Propter hoc ulterius addendum censeo, Christum, verbo illo, sequere me, non invitasse adolescentem illum tantum ad suam imitationem in omni genere, sed etiam ad sequendum realiter et corporaliter, ut sic dicam, se et actiones suas illi committendo, seque cum illo veluti in unum corpus conjungendo, atque, ut semel dicam, obedientiam illi prestando, non illam tantum quae ad salutem necessaria est, sed aliam specialiorem, et ad perfectionis viam assequendam necessariam, juxta discursum superius factum, qui hane ultimam partem satis probat. Prior vero declaratur, imprimis ex eo quod supra diximus, discipulatum, seu hanc denominationem discipulorum Christi dupliciter in Evangelio accipi. Primo, prout communis est omnibus in Christum credentibus; secundo, prout erat specialis quorumdam, qui singulari et pertectiori modo Christo adhaerebant, eumque sequebantur, vel corporaliter eum comitando , vel ei parendo. Sic Joan. 2 dicitur : Vocatus est Jesus, et discipuli ejus ad nuptias. Et infra : Post hoc descendit Carpharuawn — ipse, et discipi ejus, et ibi manserunt non multis diebus. Et infra : Becordati sunt vero discipuli ejus, ubi nomine discipulorum semper intelliguntur illi qui specialiter Christo adhaerebant, ejusque et doctrinam et personarm sequebantur, de quibus etiam Judaei dicebant, Joan. 7: Ut discipuli tui videant opera qua facis, etc., ut ibi indicavit Chrysostomus, hom. 47. Ad hunc ergo perfectum discipulatum vocabat Christus adolescentem illum, cui consulebat, Vende omnia quae habes, et sequere me. Quod patet primo ex consonantia aliorum locorum, statim enim subjecit Petrus: Hcce nos reliquimus omnia, ei secuti sumns te , ac si diceret: Jam nos fecimus quod huic adolescenti consulis ; clarum est autem Petrum loqui de illo speciali modo sequendi Christum, ad quem eos vocaverat, Matt. 4: 7psi autem, relictis vetibus, secuti sunt eum. Et eodem modo vocavit Matthaeum : S'equere me, et surgens secutus est eum. Intellexit ergo Petrum locutum fuisse de hoc peculiari modo assumendi disciplinam ejus, in illo consilio : Zt veni, sequere me. Quam intelligentiam rcsponsione sua Christus probavit, dicens : los, qui reliquistis omnia, et seculà es- tis me. Consonant etiam quae Matt., c. S, et Luc. 9, ubi cum Christus cuidam dixisset: Sequere me, et ille respondisset : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem mewn, adjunsit Christus : Sine mortuos sepelire mortuos suos. Ubi similia de aliis duobus narrantur. Ex quibus planum est, Christum per hujusmodi verba, quatenus speciale consilium continent, invitasse homines, quos sic vocabat, ad illum perfectum modum sequendi ipsum corporaliter, alioqui nec excusatio illorum hominum esset ad rem, neque Christi responsio fuisset necessaria.
10. Ostenditur ratione evidenti specialis Apostolorum obedientia. — Quod autem hic modus sequendi Christum specialem obedientiam includeret, praeter eam quae est generalis praeceptorum, per sese evidens videtur; qua enimm ratione possent discipuli Christi cum ipso in unum aggregari, nisi esset inter eos subordinatio et obedientia? alioqui esset confessio ; quod si ad ordinatum vivendi modum obedientia necessaria erat, clarum est in illo sacro collegio deesse non potuisse, atque adeo cam discipulos Christo Domino exhibuissc. Quam etiam ipsum nomen discipuli prae se fert. Unde Joan. 13 aiebat Christus : Vos vocatis me Magister, et Dominus, et bene dicitis, suin etenim ; recognoscebant ergo illum ut superiorem et dominum peculiari modo. Ac denique ex usu ipso hanc discipulorum obedientiam in Evangelio legimus, nam illos mittebat ad praedicandum, et specialia praecepta vel documenta dabat, quibus ipsi parebant, Luc. 10; et c. 22: Misit PeIrum et Jounnem, dicens : Euntes, parate mobis Pascha, etc., et similia, quae passim invenientur. Vocabat ergo Christus discipulos ad sequendum se per specialem vivendi modum atque institutum, in quo sibi imperanti obedirent.
11. Obedientia Apostolorum fuit etiam firma. — Praeterea, iliam obedientiam seu sequelam fuisse ita firmam et stabilem, ut post consensum praestitum non liceret ab ea recedere, ex eodem Evangelio colligi potest ; nam ob eam causam dixisse videtur Christus, Luc. 0: Jemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Loquebatur enim ad quemdam, qui se invitaverat ad ipsum sequendum, ea speciali sequela de qua loquimur, et de illo ait, si retrocedat, eo ipso non esse aptum regno Dei, quo significatur illum retrocedendo peccare ; ergo conscquenter significatur illam sequelam futu- ram fuisse moraliter firmam et stabilem. Qui sensus probabilis est, et usitatus a Patribus, non tamen necessarius, ut late tractavi supra, quaestione octogesima octava, art. 1, in commentartio. Hoc etiam confirmare videtur Christus, Luc. 14, dupiici parabola, altera de illo, qui coepit aedificare, et non potuit consummare, altera de rege, qui procedens ad bellum sine sufficienti copia et virtute, postea non audens congredi, adhuc longe existens, rogat quae pacis sunt ; nam per haec significat Christus, eos, qui ipsum sequuntur, non posse nisi turpiter retrocedere, donec rem perficiant, quae tamen non perficitur, nisi perseverando usque in finem: et ideo Theoph., exponens illam Christi promissionem : Jos, qui secuti estis me, sedebitis, etc., Mat. 19, interrogat : JIVum et Judas sedebit ? Et respondet : JVon: dicit enim : Quài secuti me fuerint, hoc est, qui usque in finem, etc. Unde, Act. 1, Judas dicitur esse praevagjicatus de loco ministerii Apostolici; praevaricari autem est deficere ab statu ad quem aliquis obligatus erat.
12. Allata testimonia non comcincunt.—Sed haec etiam omnia non videntur cogere, primo, quia in illo loco Luc. 14, probabile est Christum loqui de omnibus fidelibus ipsum scquentibus per fidem et obedientiam mandatorum, ut praecedenti libro tactum est, et consequenter possunt illae parabolae ad omnes facile accommodari. Deinde quia, licet eas accommodemus ad eos qui incipiunt perfectionem aedificare, et hostes illius debellare, non satis concluditur eos peccare viam illam deserendo, et retrocedendo; sed ad summum minus constanter et prudenter agere, quod potest esse sine obligatione permanendi in illo statu, et absque speciali culpa in eo deserendo; sicut nunc imprudenter agit, qui sine sufBcienti consideratione habitum rchcionis sumit, et paulo post illum deserit. Qui etiam non assequetur praemium illud : SecclDitis super sedem, etc., solum quia in eo statu non perseverat, etiamsi, non perseverando, specialiter non peccet, quia illud pramium accidentale est, et amitti potest sine culpa. Quod autem de Juda dicitur, Act. 1, praevaricatum esse de loco suo, licet gravem«culpam indicet, non satis tamen convincit illam fuisse positam solum in retrocedendo, vel Apostolico officio deserendo, cui esset speciali vinculo obligatus, sed eo maxime quod tradendo Christum illume deseruit, et fingendo se sectatorem cjus, adversario Hlum tradidit, quod fuit proprie pracvaricatoris mumnus exercere.
13. Sed, licet ex dictis locis non colligatur cvidenter Christi discipulos fuisse speciah vinculo obligatos ad permanendum in ea Christi sequela, seu discipulatu, postquam semel illi se consecrarunt , tamen dnbitari non potest quin eo auimo illi se traderent, ut perpetuo illi adhaererent, et illud vitae ac perfectionis genus profiterentur ; nam ad hunc finem omnia sua relinquebant, vendendo illa, et dando pauperibus, si oportebat; quae actio satis indicat animum perpetuo perseverandi in tali vivendi modo, maxime cum ctiam uxorum usum relinquerent, et perpetuam castitatem amplecterentur, ut infra ostendemus. Item ad hoc Christum sequebantur, ut Evangelium annuntiarent; sic enim significavit Christus, Luc. 9, cum dixit cuidam: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem cade, et annuntia regnum Dei. Ex Matt. 4, in Apostolorum vocatione : Fenite post ine, et facia vos fieri piscatores hominum. Hoc autem munus non est opus unius diei, sed vitam integram requirit.
14. Hinc autem fit satis verisimile discipulos ita fuisse Christum secutos, ut in posterum manerent obligati ad obediendum illi et permanendum cum illo ; hanc enim ob causam res haec tanquam sats ardua illis proponebatur, quia erat res perpetua, quam semel inchoatam relinquere non licebat ; nam si hoc liberum semper maneret, non esset adeo diflicile illud vitae genus tentare. Et hoc significasse videtur Petrus, cum dixit Matth. 19: Fece nos reliquimus omma, et secuti sumtus te, quid ergo erit nobis ? nondum enim reipsa secuti erant Christum per totum vitae tempus, seu in ejus obedientia per totam vitam perseverando ; tamen, quia proposito et obligatione se jam illi perpetuo dicaverant, tanquam de re jam perfecta seu irrcvocabili loquitur, et solum de praemio interrogat. Denique Patres ita sentiunt de hac discipulorum Christi obedientia. Duphciter autem illam declarare videntur, primo quod speciali Christi praecepto obpligati fuerint ad Christum ita sequendum, eique perpetuo obsequendum ; ita loquuntur Hieronymus, ep. 151 ad Algasiam, q. 8, dicens : Preceptum est Apostolis - Estote perfecti, sicul Pater vester celestis perfectus est; etinfra: Apostolis, non pueris precipitur , verun jam ctatis robuste , ut assumant perfectionem; Augunus etiam , lib. 2 de Consensu Evang., c. 17, verbo jubendi uti- tur, diecus, Christum jussisse discipulos piscantes, ut eum sequerentur. Difticihus Salvianus, lib. 2 de Eccl. Cathol.. ubi loquens de ministris Evangelii, quos Christus vocabat: F'is, inquit, Salvator ipse in Evangelio non ut ceeteris voluntarium, sed imperativum offtciuin iperfectionis indicit ; quid enim laico illi adolescenti divisse legimus ? S vis perfectus esse, vende omnia qua habes, et da puuperibus. Quid autem ministris suis ? Nolite possidere aurum , neque argentum , etc., Mat. 10. Videte quanta sit in utrogue hoc Dei sermonue diversitas.
15. Verumtamen ex ipsismet Christi verbis , si vis perfectus esse, etc., satis constat Christum Dominum non imposuisse proprium praeceptum omnibus quos ad se sequendum ita vocabat, nam adolescentem illum ctiam vocavit, dicens : Veni, et sequere me, et tamen sub praedicta conditione vocavit, vis perfectus esse ; licet ergo aliquando illam non exprimeret, semper subintellgit ; sicut Luc. 9, ad quemdam disit absolute : Seguere me, et vade , et aummtia reguum Dei , cum tamen constet illud non fuisse absolutum praeceptum , sed vocationem ad statum perfectionis. Hieronymus vero et Augustinus illo verbo utantur solum propter formam verborum Christi, qui aliquando per modum invitantis, aliquando per modum invocantis vocabat, ut: Qui cult venire post me, aut: Fenite post mce. Videtur autem in hoc posteriori modo fere semper indicari efficaciam vocationis, quae non in speciali aliqua obligatione assumendi perfectionis viam, sed in congruitate et eflicacitate gratiae, posita erat; et ob eam causam potest etiam imperium vocari, sicut dicitur etiam Christus imperio suo mira opera fecisse. Salvianus autem loquitur de imperio non antecedente, sed consequente, ut sic dicam, id est, non de imperio assumendi statum perfectionis, sed reservandi, et retinendi paupertatem in illo statu semcl assumpto.
16. Unde provenit fermitas in sequendo Christum. — Haec ergo firmitas et necessitas non proveniebat ex solo Christi praecepto specialt et positivo, sed ex voluntaria professione obedientiae includente promissionem esplicitam vel implicitam permanendi in illa. Quod expresse docuit D. Thomas 2. 2, q. 186, a. 6, ad 2, ubi ita concludit : Hec autem immobiltas sequclee Christi firmatur per votum. Et loquitur de hac sequela, etiam prout facta est ab his, qui personaliter Christum ipsum se- cuti sunt. Et idem sentiunt omnes Doctores, qui asserunt Apostolos emisisse tria vota essentialia religionis , quos infra commemorabimus, et de voto paupertatis aliqua dicta sunt libr. 8, et de castitate, libro praecedenti; non est autem minor ratio de promissione obedientiae ; imo multo major, quia reliqua ad hoc ordinabantur tanquam media ad finem ; ideo enim futuri Christi discipuli renuntiabant omnibus bonis, et voluptatibus corporis, ut essent expediti ad obediendum ipsi praesertim in annuntiatione Evangelii.
17. Objectio. — Adhuc vero dicere potest aliquis, esto fuerit optimum consilium personaliter sequi Christum vocantem, illi perpetuam obedientiam promittendo , non posse inde colligi, nunc etiam esse bonum similem obedientiam promittere alicui homini. Est enim maena differentia inter Christum et quemcumque alium purum hominem , tum quia Christus Dominus non potest errare in praecipiendo, neque ex malitia, neque ex ignorantia, sed semper injunget subdito id quod melius, et salubrius illi est, homo vero utroque modo errare potest, praecipiendo vel inutiBa, vel qua magis impediant quam juvent ad salutem; tum etiam quia Christus est absolute omnium dominus, etiam in quantum homo; et ideo, si absoluta potestate uti voluisset, sine dubio potuisset per proprium imperium obligare quos vellet ad se sequendum, et perpetuo militandum sub obedientia sua, etiam in operibus et ministeriis perfectionis; et ideo quamvis ipse pro sua humanitate nollet tanta uti potestate, sed solum volentes invitare ad societatem secum ineundam, optimum consilium erat invitanti consentire, eique obedientiam promitlere. Alii vero homines (seclusa potestate jurisdictionis, de qua non agimus) nec superiores sunt, nec recte possunt alios invitare ut sibi obedientiam promittant; ergo talis obedientia non potest conferri cum illa, quae Christo offerebatur, neque ab una ad alteram potest argumentum fieri.
18. Responsio. — Nihilominus Doctores sancti semper intellexerunt, quae Christus in hoc negotio et egit, et d$cuit, non pro illo solo tempore, nec pro his solum qui Christo Domino obtemperarunt, fuisse tradita, sed fuisse normam et exemplum eorum, quae perpetuo in Eeclesia duratura erant, et tanquam meliora fidelibus consulenda: ita exposuit Basilius, sermone de abdicatione rerum, illa verba Matth. 11: Venite ad e, omnes qui la- boratis, quae de vocatione ad statum paupertatis et obedientiae intelligit, et ideo inferius statum religiosum vocat Sanctorum Christi discipulorum malitiam ; et in Constit. monast., cap. decimo nono, de monachis ita loquitur: Hi veri imitatores sunt Salvatoris nostri, ejusque vita, quam inter nos duxit ; quemad modum enim ille coacto Apostolorum choro, comuunia cuncta, seque ipsum communem Apostolis praelunt, ita hi quogue antistiti suo obtemperantes genus vivendi Apostolorum imitantur ac Domini ; et cap. 23, Christum ait ad hoc elegisse discipulos, u£ per eos formam velingueret fature posteritati. Idem sumitur ex Augustino, lib. 2 contra litteras Petil., cap. 104, et 17 de Civit., cap. 4, et ex omnibus Patribus ubicumque exponunt verba Christi saepe citata : Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quee habes, et sequere me ; et: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, etc. ; et: Omnis qui reliquerit patren, etc. Nam et multa ex his verbis universalia sunt, quae proinde non restringuntur ex vi et proprietate sua ad praesentes, qui tunc aderant, sed ad omnes, qui consilia Christi sequi voluerunt, extenduntur, et materia ipsa talis est, ut ad omnes pertineat; ergo etiam doctrina. Urde etiam promissio illa, Matth. 19: Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, etc., quae considerata forma verborum ad Apostolos dirigi videbatur, a Patribus intelligitur facta omnibus, qui in statu perfectionis Apostolos imitantur, ut videre licet in Augustino, epist. 89, quaest. 4, et Psalm. 49 et 121; Hieronymo, opist. 28 ad Lucinium, et aliis, quos supra citavi. Differentiae autem inter Christum et ejus ministros assignatae nihil obstant; nam ipse dixit hominibus locum ejus tenentibus: Quwi cos audit, me audit ; et quà vos spermt, me spernit. Unde Basilius, dict. cap. 23 Constit. monast.: Nihil aliud (inquit) est antistes, quam is qui personam Christi sustinet, et seguester est inter Dewn et homines, etc. Quocirca non qualibet obedientia, homini praestita, inter bona ad perfectionem pertinentia computatur, sed illa per quam aliquis loco Dei et Christi assumitur, ut in via perfectionis hominem dirigat, et adjuvet. Quod sine dubio utilissimum est, et moraliter necessarium; nam, ut ibidem Basilius subjungit : Kes omniuwm difficillima est seipsum cognoscere, et curare, propterea quod naturaliter seipsum quisque amat, et quilibet, propterea quod in seipsoe propensi sunt, in veritatis judicio falluntur ; porro ab alio cognosci, curarique facile est, et ceetera, quae prosequitur , multa et magna hujus obedienliae commoda enumerat.
19. Neque obstat quod hujusmodi persona errare possit ; hoc enim probat feliciores fuisse, qui Christo ipsi obedientiam in hac vita praestare potuerunt, non tamen probat hoc genus obedientiae ob eam causam contemnendum esse, alioquin omne humanum regimen vitandum esset, quia in eo semper homines errare possunt. Eo vel maxime quod Basilius, in eisdem Constit. monast., cap. 22, late prosequitur, moraliter timeri non potest quod spiritualis Praelatus ex malitia erret in spirituali subditi directione ; et quamvis id aliquando contingat, accidentarium est; unde non debet ob eam causam obedientiae bonum infamari. Praesertim, quia si error talis sit ut aliquid contra bonos mores praecipiatur, talis jussio nec obligare potest, nec sub promissione obedientiae continetur; si vero non est contra bonos mores, semper poterit in spiritualem profectum obedientiae redundare , si per ipsum non stet, et ita hujusmodi error nunquam erit impedimentum perfectionis acquirendae. Sed de hoc latius infra, tractando de obedientia religiosa. Altera vero differentia inter Christum et alios Praelatos nihil ad rem praesentem facit ; quia ipsemet Christus vivens in hac vita mortali homines vocabat ad obediendum sibi. Ex tunc etiam generaliter vocavit omnes ad voluntariam obedientiam praestandam Praelatis locum ipsius Christi tenentibus, et nunc ctiam vel interius per seipsum, vel etiam exterius per suos minislros, multos vocat ad hanc perfectionis viam profitendam.
20. Atque hinc facile satisfieri potest difficultati in principio positae, in qua postulabalur quam bonitatem obedientia habeat, prout supponitur ad votum obedientiae. Dicitur enim imprimis non semper esse necessarium ad materiam voti, ut specialem honestatem alicujus virtutis habeat, quatenus ad votum supponitur ; sed satis esse ut sit res utilis, ad virtutem quamcumque disponendo hominem, vel tollendo impedimenta virtutis. Sic enim paupertas per se spectata non habet intrinsecam honestatem, nec est actus vel materia alicujus virtutis specialis , et tamen quia est utilissima ad perfectionem acquirendam, ideo sub ea ratione est apta materia voti. Sic ergo dici potest de obedientia, quatenus est propriae voluntatis renuntiatio, et subjectio ad voluntatem alterius, alioquin jurisdictionem non habentis ; hic enim actus per se specta- -tus ante promissionem non habet aliquam intrinsecam honestatem specialem, licet possit esse imperatus ab humilitate , vel ab alia simili virtute ; per se tamen est utilis, ut homo convenienter dirigatur in exercitio virtutis, praesertim in via perfectionis, in qua non solum praecepta , sed etiam consilia executioni mandanda sunt. Nam cum haec non sint per praeceptum determinata, nec possint omnia ab omnibus impleri, necessarium est prudens arbitrium, in quo melius unusquisque ab alio dirigitur, quam a seipso, propter rationes superius a Basilio datas.
21. Hinc dicitur ulterius quod, licet materia hujus voti, ut ad illud supponitur, nondum habeat in se actu honestatem obedientiae virtutis, habet tamen potestate, quod satis est ut, adjuncta promissione, actus ille incipiat habere illam honestatem. Quod sic declaratur; nam ante votum hic non est mihi superior, et ideo nondum habet locum propria obedientia circa illum ; per promissionem autem, qua me illi trado ac subjicio, mihi illum superiorem constituo; et ideo jam habet locum erga illum obedientia. Unde actus ille promittendi et assumendi alium in superiorem et Praelatum, proxime et ex objecto non habet honestatem obedientiae, neque ab ea virtute elicitur, sed a religione, cum illa promissio fiat in Dei cultum, eo quod ad perfectionem assequendam utilis censeatur. Nihilominus tamen ex fine participat ille actus honestatem obedientiae, quatenus ex amore illius procedit ; ideo enim quis hunc assumit ut superiorem, ut in omnibus suis actibus possit obedientiam exercere ; et idcirco, quamvis encomia et laudes obedientiae , quae in Scriptura et Patribus leguntur, proprie dici videantur de ipso usu et exercitio obedientia, quale est illud 1 Reg. 15: Melior est obedientia quam viclime, et similia, nihilominus etiam conveniunt in hunc actum, qui ad tale exercitium voluntariae obedienriae supponitur, scilicet voluntariam subjectionem huic personae promissione firmatam ; nam in hoc actu dixi virtute, et quasi in radice tota honestas obedientiae continetur et intenditur ; unde in ilIum optime quadraf ratio tradita a Gregorio, lib. 35 Moral., cap. 10, ob quam obedientia victimis praefertur : Quia per victimas, inquit, aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur ; hoc enim sacrificium propriae voluntatis maxime fit in ejusdem voluntatis subjectione et promissione ; unde in illam etiam convenit, servata proportione, quod de virtute obedientiae idem Gregorius eodem loco dixit, talem esse virtutem, quee sola irtutes menti inserit, insertasque custodit : nam hoc etiam suo modo facit haec voluntaria subjectio ad aliquem loco Dei constitutum, nam illius providentia et cura, et divino auxilio per illum tanquam per Dei ministrum praestito, virtutes facilius acquiruntur et conservantur, ut eleganter Basilius in locis supra citatis declarat. Neque huic efticaciae talis promissionis obstat , quod per illam non detur propria jurisdictio ei, cui obedientia promittitur ; satis est enim quod acquirat vel jus aliquod dominativum, quale est domini in seryum, vel patris in filium; vel quod acquirat potestatem exigendi materiam illam ut Deo debitam ex vi promissionis, quae omnia latius in sequentibus exponemus.
22. Difficultas de obedientia simplici. — Una vero superest difficultas propria hujus disputationis, in qua specialiter de voto obedientia omnino simplici inquintur; et qua hactenus diximus ad summum persuadent obedientiam similem obedientiae discipulorum Christi, esse laudabilem, et voto consecrabilem. Hujusmodi autem solum est obedientia religionis , in qua plures sub uno capite Christum repraesentantes congregantur; ergo inde probari non potest esse consilium extra hunc statum obedientiam alicui promittere ; imo neque esse bonum aut tutum, quia tunc nou potest assumi aliquis tanquam Christi vices gerens, ut ei obedientia promittatur ; nullus enim potest in Ecclesia vices Christi gerere, qui auctoritate et potestate publica non sit ad tale munus destinatus, quod in praesenti non servatur, sed solum privato judicio ac voluntate eligitur persona, cui talis promissio fii. Et ob eamdem causam non videiur tuta talis promissio, cum solo privato judicio, et non aliqua publica approba tione nitatur; non est ergo haec obedientia apta materia, ut per tale vorum Deo consecretur.
23. Obedientia simplem est honesta et laudabilis.— Nihilominus dicendum est etiam hanc promissionem ex suo genere optimam esse, si cum debitis circumstantiis fiat. Hoc enim satis persuadet Ecclesia consuetudo; solet enim saepe tale volum fieri a viris piis extra religiosum statum, quod judicio omnium prudentum laudabile est, et, per se loquendo, obligat. Et licet ad proprium statum religiosum necessaria sit Ecclesiee approbatio specialis, ut l. 2 ostendimus, non tamen esse ne- cessariam ad omnem vivendi modum participantem seu imitantem aliquo modo illum statum, aperte sentit Cajetan. 2. 2, quaest. 1SS, art. 1; et Navar., comment. 1 de Regul. Unde fit ut saepe in aliquo vivendi modo, vel ab aliquibus personis emittantur tria vota, paupertatis, castitatis et obedientiae, sine speciali approbatione Ecclesiae, quae nihilominus vera sunt et valida, licet pure simplicia, ut Navar. etiam, dicto comment. 1 de Regul., saepius docet. Quocirca omnia, quae de obedientize honestate diximus, ad hoc simplex votum applicari possunt ; nam etiam tale votum fit homini ut vicem Dei tenenti, vel e contrario fit Deo, ut homo nomine ipsius praecipiat quae ad majus animae bonum expedire judicantur.
24. Respectu cujus persone fiat convenientius hec simplea obedientia. — Neque ad hoc necessarium est ut talis persona potestatem aliquam ab Ecclesia habeat, quia non per potestatem jurisdictionis, sed per potestatem dominativam praeceptura est, quam potestatem ab ipsomet vovente privatim accipere potest. Neque est etiam necessarium ut habeat aliquam publicam seu authenticam approbationem, quia tale etiam votum non est publicum, sed privatum. Satis ergo est quod prudenti judicio, sive morali probabiltate, lalis persona apta et habilis exisumetur, ut ci possit aliquis curam animae suae per specialem obedientiam committere. Regulariter autem tale votum securius fit respectu alicujus, qui pastoralem curam in Ecclesia habet, ut si secularis quispiam suo Episcopo specialem obedientiam voveat, vel alicui Praelato alicujus approbatae religionis; vel fieri etiam potest parocho aut discreto confessori ; quanquam tunc securius fortasse erit votum facere respectu hujus vel illius personae in individuo, cujus virtus et prudentia probata esse posset, quam generatim respectu cujuscumque confessoris. Denique hic non descendimus ad particulares circumstantias, ex quibus in quocumque voto potest aliquando esse periculum; satis ergo est, quod actus, ex se ac prudenter factus, bonus ac religiosus sit.