Caput 2
Caput 2
CAPUT II. UTRUM SIMPLEX OBEDIENTIAE VOTUM HABEAT CONJUNCTAM PROMISSIONEM HOMINI FACTAM, ET E CONTRARIO.
1. Rationes dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia, licet votum hoc Deo fiat, non tamen fit de obediendo ipsi Deo in se. sed de obediendo huic vcel illi homini; ergo necessario includit promissionem houini factam propter illam quae fit Deo. In contrarium autem est, quia si ibi esset aliqua promissio humana, illa sufficeret ut promittens maneret obligatus ad obedientiam tali homini; ergo promissio obedientiae, etiamsi sit de obedientia spirituali, ut sic dicam, non est verum votum, sed humana promissio; sicut qui promittit alicui facere pro illo sacrum, quamvis rem sacram promittat, non facit votum, sed iiumanam promissionem.
2. Prima sententia.— In hac re prima sententia essce potest, semper in hoc voto intervenire duas promissiones, humanam et religiosam; ex quibus bumana est veluti materia religiosae, promittit enim homo homini obedientiam Deoc, aut promittit servare fidclitatatem in obedientia, quam illi promittit ; ita videtur sentire D. Thom., queaest. 88, art. 5, ad 3, ubi sic inquit: Votum soli Deo fit, sed promissio etiam polest fieri homini, et ipsa proissio boni, que fit humini, potest cadere sub voto ; et per huuc modum intellgendum est cotum, quo quis covet aliquid Pralatis, ut ipsa promissio facta Pralatis cadat sub voto materialiter, in quantum scilcet obligat; vovet De se impleturum quod Prelatis promittit. Aique idem sentit Cajetanus, in fine illius articuli; qui consequenter infert, in transgressione hujus obedientiae promissae duas esse malitias, unam contra religionem ratione voti De facti, aliam contra fidelitatem humanam ; nam, licet hanc posteriorem dicat esse contra obedientiam, non loquitur de malitia formaliter opposita speciali virtuü obedientiae, sed de malitia opposita fidei debitae homini in rairone promissionis, ut ex discursu ejus manifeste constat; sed quia illa promissio fuit de obedientia praestanda tali homini, ideo malitiam illam contra obedientiam vocat. Potestque haec opinio ex supra dictis suaderi, quia ex vi voti obedientiae homo potest praecipere, non ratione jurisdictionis, sed ratione potesiatis dominativae; ergooportet ut hanc potes- tatem acquirat ex vi promissionis alterius; ergo necesse est ut ei fiat aliqua promissio, quia ncmo potest acquirere novum jus et potestatem, nisi per donationem vel promissionem sibi factam. Et contirmatur, nam votum obedientiae alicui homini factum, si ab ipso non acceptetur, non obligat, ut ex usu et sensu hominum constare videtur; hujus autem atio alia essc non potest, nisi quia tale voium quasi materialiter pendet ex promissione facta homini, quam supponit, quae promissio, non acceptata, nulla est, et consequenter etiam votum, quod in illam cadit.
3. Secunda sententia. — Contrariam sententiam tenet Sot., lib. 7 de Justitia, quaest. 2. art. 3, ad 1, ubi consequenter asserit, in transgressione obedientiae voto promissae unicam tantum esse malitiam, quia, licet iilud obsequiumn (inquit) constituatur in genere obedientig, non tanen nisi per solum votwn; et rationem subdit, dicens: Haud obedientiam Preelato voves, sed Deo, quod eris Preelato otediens. Declarat hoc et confirmat exemplo voti faciendi eleemosynam proximo ; nam in illo nulla intercedit humana promissio, sed soli Deo fit votum dandi eleemosynam. Unde si eleemosyna omittatur, nihil fit contra misericordiam, fidelitatem, aut justitiam debitam homini, sed solum contra religionem ratione voti. Et explicatur praeterea in hunc modum; nam qui obedientiam vovet, non interdit beneficium aliquod homini conferre, sed soi Deo obsequium, nec enim quaerit utilitatem ejus, cui obedientiam vovet, sed suum spintuale commodum, et honorem Dei ; non ergo intendit homini aliquid promittere, sed soli Deo.
4. In obedientia potest davi duplem pwomissio. — In hac re duplicem quaestionem tractari posse ccnseo: una est de possibili, et altera de facto. Prior ergo quaestio erit, an obedientia promitti possit cum duplici promissione, vel cum una tantum. Ad quam respondeo utroque modo fieri posse pro arbitrio voventis. Quod enim duae fieri possint, manifestum est ex discursu D. Thomae, nec Soto hoc negat, nam votum eleemosynae eodem modo fieri potest, promittendo homini tale subsidium, et vovendo Deo implere promissionem eleemosynae homini factam. Imo etiam possunt hae duae promissiones fieri concomitanter tantum, ita ut una in alteram non cadat, quia si possunt separatim fieri, ut statim dicetur, cur non etiam sint cum sola concomitantia ? nec enim una cum altera re- pugnat, neque etiam una alteram praesupponit. Dices: repugnat eamdem rem simul promitti duobus. Respondeo: si illi inter se non habeant ordinem, sed sint quasi ultimi termini, vel objecta promissionis, seu donationis, tunc non posset licite aut convenienter eadem res duobus promitti ; at vero quando persona accipiuntur ut objecta, vel termini diversarum rationum, et cum aliqua subordinatione inter sc, tunc recte potest circa eamdem rem versari duplex promissio respectu diversorum ; sicut potest quis promittere dotem filiae alterius, sese ipsi filiae directe obligando ; et simul potest etiam promittere pairi, cum directa etiam obiigatione ad illum, dare eamdem dotem eidem filiae ; hae namque duae obligationes non se impcdiunt, sed potius juvant. Ita ergo esse potest in praesenti obedientiae promissione.
5. In violatione datur duplex malitia spccie.— Atque in hujusmodi casu verum est lransgressionem obedientiae duas involvere malitias specie distinctas: unam sacrilegi contra votum, aliam infidelitatis, vel injustitiaa contra promissionem humanam. Probatur, quia ibi est duplex dcbitum diversae raiionis, et utrumque per se suflicit, ut eius violatio sit moraliter mala, et contra particularem virtutem specie distinctam; unde si ibi tantum esset promissio humana, nullum esset sacrilegium, sed tantum infidelitas; cte converso si essct solum votum sine promissione humana, esset tantum sacrilegium; ergo si illud dupiex vinculum conjungatur, erit etiam duplex malitia. Sicut enim promissio humana juramento firmata dupliici vinculo obligat, et ideo ejus transgressio, et infidelitas est, et sacrilegium. Dices: eadem ratione essent in eo peccato plures malitiae ; nam praeter illas duas esset malitia inobedientiae, nam haec est conira diversam virtulem, et videtur maxime intrinseca illi actui; et praeterea erit malitia contra iillam specialem virtutem, ad quam pertinet materia, circa quam versatur talis actio, vel omissio; ut, verbi gratia, si obedientia esset de jejunando; tunc enim transgressio esset etiam contra temperantiam. Respondetur negando sequelam ; nam imprimis malitia inobedientie nunquam est specialis in transgressione specialis legis aut praecepti, nisi directe fiat ex intentione non parendi, ut sumitur ex D. Thom., infra, quaest. 104, art. 1, ei est communis sententia. Deinde, quia in praesenti casu, in quo supponimus praecipientem non habere jurisdictionem, neque aliam vim ad praecipiendum, nisi promissicnem alterius, verosimmilius est, licet quis non obediat ex directa intentione non parendi tali homini, non incurrere propriam malitiam virtuti obedientiae specialiter contrariam, sed solum formalius et gravius peccare contra religionem, aut fidelitatem ratione promissionis; quia illa specialis ratio virtutis obedientiae solum habet locum respectu proprii superioris, qui ex potestate jurisdictionis legem ferre potest; hic autem obedientia latius sumitur respectu cujuscumque praecipientis, quovis justo titulo. Et ob eamdem causam non est in tali actu specialis malitia intemperantise, verbi gratia, vel alterius speciei proportionata materiee, quia ex vi talis praecepti actus ille non constituitur in illa speciali virtutc, ad quam pertinet ejus materia, tanquam necessarius ad honestatem ejus, ut recte sensit Cajetanus dict. artic. 5, quia constituere hoc modo actum in specie virtutis pertinet etiam ad propriam potestatem jurisdictionis, ac lcgislativam, ut in materia de legibus dicitur. At vero ille actus est necessarius ex dupflici promissione diversae rationis, ut in casu supponitur, et ideo ex hoc titulo duplex maiitia ibi invenitur.
6. Difficultas, an utrague malitia sit mortalis ex genere suo. — Dubitari autem ulterius potest, an utraque illa malitia mortalis sit ex suo genere, quod non proponitur propter eam quae est contra votum, nam certum est illam esse mortalem ex genere suo, juxta superius dicta, sed propter aliam, quae cst contra promissionem humanam. Et ratio dubitandi esse potest, quia promissio humana ex suo genere non obligat sub mortali, ut Cajetan. supra docuit, hac quaest. A8, artic. 1 et 3, et infra, quaest. 113, artic. 1; estque probabilis opinio. Nihilominus idem Cajetanus, d. artic. 5, ait promissionem obedientiae, quae fit praelatis, etiamsi nunquam voto firmetur, ex se obligare ad mortale : Quoniam est (inquit) i perpetuee obligationis vinculum. Quae ratio infirma videtur, quia perpetuitas obligationis non transfert illam ad aliam speciem virtutis, et ideo per se non auget illam quoad gravitatem ejus, ut sic dicam, sed solum quoad durationem. Si ergo promissio humana ex gcnere suo non obligat sub mortali, quia solum obligat ex fidelitate, etiamsi talis promissio sit de re perpetua, non obligabit sub mortali. Existimo tamen sensum Cajetani fuisse hane promissionem obligare ad mortale, quia non est pura promissio; loquitur enim specialiter de promissione religiosorum, in qua (juxta multorum sententiam infra suo loco tractandam) intervenit quaedam traditio, et quasi donatio; et illam fortasse vocavit Cajetanus vinculum perpetuae obligationis : quo supposito, merito dicit obligare sub mortali ex suo genere, quia obligat ex justitia. At vero in praesenti non habet locum illa ratio, in eo sensu explicata, quia in voto omnino simplici non intervenit aliqua similis traditio.
7. Nihilominus verum censeo talem maliliam etiam esse mortalem ex genere; quod erit certius, si talis promissio inducat obligationem justitiae, quod aliquando facere potest; si vero sit adeo pura, ut ex sola fidelitate obliget, res est magis incerta; nihilominus tamen materia esse potest adeo gravis, ut haec etiam promissio sub mortal obliget, sicut alibi lalius dixi; talis autem esse videtur haec materia obedientiae, praesertim absoluta et per tolam vitam ; sic enim perpetuitas sumpta ex parte objecti seu materiae multum potest gravitatem promissionis augere. In particulari autem transgressio hujus promissionis potest esse venialis ex levitate materiae, ut per se constat. Hinc autem videtur probabile esse, hanc malitiam in particulari actu sumptam, aliquando posse esse mortalem respectu voti, et tantum venialem respectu fidelitatis humana ; quia aliqua rmeateria est gravis respectu divina promissionis, quae est levis respectu humanae ; sicut promissio humana juramento firmata aliquando obligat sub mortali, quae per se tantum oblhigaret sub veniali ; et tunc violatio talis promissionis juratae, licet sit mortale peccatum, ut est contra juramentum, solum erit veniale, ut est contra promissionem humanam ; ita ergo esse potest in praesenti ; in particulari autem haec discernere difficile est, et prudenti arbitrio est committendum.
8. Assertio secunda - obedientia potest fieri per solam promissionem factam homini.—Quod autem obedientia promitti etiam possit unica lantum promissione, recte probatur argumentis factis pro secunda sententia. Ulterius autem, ut clarier res fiat, addendum est, cum duplex promissio hic possit intercedere, divina scilicet et humana, per quamlibet earum solam posse homini obedientiam praestari , quamvis cum dissimili obligatione. Et quidem fieri hoc posse per solam promissionem humanam, ex doctrina a D. Thoma data sic colligi potest : nam promissio obediendi homini materialiter cadit sub votum, et per illud fir- matur ; ergo potest per se sola fieri sine voto. Patet consequentia, tum quia prius potest fieri sine posteriori ; atvero illa promissio, quatenus est materia voti, antecedit ; ergo potest homo in ea sistere, et votum non adjungere; tum etiam quia tale votum est mere voluntarium, et non habet necessariam connexionem cum tali promissione. Potest ergo illa sola fieri, et obligationem inducere, quamvis inferiorem obligationi voti. Confirmatur ac declaratur, nam per pactum humanum potest quis se alteri tradere in servum, vel se obligare ad obediendum illi humano famulatu, nulla adjuncta religionis obligatione per juramentum aut votum ; ergo per simplicemetiam promissionem humanam petest se obligare ad obediendum alicui in actibus studiosis, seu virtutis, nulla adjuncta obligatione religionis aut voti.
9. Promissio lhomini facta non est votum. —bDices: obedientia, de qua bicloquimur, debet esse ordinata ad majorem animae perfectionem, et consequenter ad cultum Dei ; ergo promissio ejus non potest separari a vera ratione voti. Respondetur negando consequentiam : nam propria ratio voti non sumitur ex materia quae promittitur, sed ex persona cui promittitur, et ideo, ut paulo antea dicebam, licet res sacra promittatur, si promittatur homini, et non Deo, non est votum. Sic ergo, licet aliquis promittat obedientiam homini in rebus spiritualibus, seu pertinentibus ad propriam perfectionem, si revera non faciat talem promissionem Deo, non erit votum ; hoc autem quamvis fortasse in usu raro contingat, tamen non repugnat, et simpliciter pendet ex intentione poenitentis; et fortasse aliqui conversi, qui non profitentur religionem, sed pactum cum ea ineunt, se obligantes ad obsequia ejus, non faciunt proprie votum obedientiae, sed pactum quoddam humanum; et idem est de quibusdam hospitalariis, qui promittunt obedientiam praefecto hospitals, de quibus videri potest glossa in Clemen. 1, de Decimis, et Panormitanus, in rubr. de hegular.
10. Assertio tertia - obedientia potest fieri per solam promissionem Deo factam. — Quod etiam e contrario obedientia possit promitti per solum votum factum Deo, etiamsi homini sit obediendum ex vi talis voti, propter rationes supra factas, quae rem satis demonstrant, probatur a priori, quia materia, per se requisita ad hoc votum, non est promissio facta homini, sed est ipsa obedientia in futurum illi praestanda ; sicut in voto eleemosynae materia per se requisita non est aliqua promissio humana, sed est ipsa eleemosyna , ut postea exercenda; ergo promissio humana non est per se requisita ad tale votum ; solum enim posset ex parte materiae videri necessaria ; ergo sine illa potest fieri tale votum, quia fieri potest sine his quae sunt per accidens, cum hoc pendeat ex hominis voluntate. Atque in hoc casu merito dixit Soto, in transgressione hujus obedientiae solum esse unam malitiam cortra religionem; quia solum intercedit una obligatio voti, contra quam peccetur.
11. Neque contra hoc urgent auctoritas D. Thomae aut rationes factae pro illa priori sententia. Nam D. Thom. vel loquitur tantum de facto, de quo statim dicemus, et non excludit alium modum possibilem, vel certe solum explicare voluit quomodo promissio facta homini possit habere obligationem voti conjunctam ; nunquam tamen dixit, unam promissionem sine altera esse non posse. Ad primam vero rationem respondetur primo, ut aliquis possit praecipere alteri, obligando illum ad obediendum, satis esse votum Deo factum de obediendo tali persona ; quia tunc obligatio non oritur ex proprio dominio, vel jurisdictione praecipientis, sed immediate ex mera obligatione fidelitatis ad Deum, quae est reiigio. Unde tunc homo praecipiens solum se habet tanquam applicaus materiam voti; ut si quis vovisset dare eleemosynam omni pauperi petenti, tunc pauper petens obligaret ad dandam eleemosynam , non quasi habens jus aut potestatem in alio, sed tanquam exhibens, seu proxime applicans materiam voti, ita ut, illa proposita, astatim urgeat ejus obligatio; idem clare sequitur in voto sequendi consilium alicujus ; idem ergo est in voto faciendi alterius voluntatem, quod hic vocamus votum obedientiae. Quamvis enim talis voluntas per se non sit efficax imponendi obligationem , tamen ad praesentiam illus voluntatis, ut sic dicam, ipsum votum obligat. Quapropter secundo addi potest: ut superior non solum possit quasi applicare obhgationem voti, sed etiam illam exigere, et ad illam servandam cogere, necessaria erit promissio ipsi superiori facta, vel quod aliunde jurisdictionem habeat; et hoc probat optime ratio facta, et declarabitur infra latius circa statum religionis, in quo maxime hoc locum habet.
12. Ad alteram rationem negamus votum obedientiae , hoc modo pure ac simpliciter factum, pendere per se, et quoad valorem suum, ex hominis acceptatione , quia nulla promissio illi fit, sed soli Deo. Unde distinguere oportet valorem voti ab usu, nam usus pendet a voluntate ejus cui votum promittitur, nam si ille nolit praecipere, alter non poterit obedire, unde multo minus poterit ad usum voti obligari, quasi in actu. Nihilominus tamen in habitu, seu in praeparatione animi obligatus esse potest ad obediendum, si alter velit praecipere , quia votum validum fuit, quia quoad hoc non pendet ex alterius voluntate. Addo vero considerandam etiam in hoc esse intentionem voventis ; potest enim esse omnino absoluta de obediendo, quoties aliter velit praecipere, et tunc proceceant quae diximus. Posset vero talis intentio esse etiam conditionata, scilicet, promittendi alicui obedientiam, si velit ipse eam acceptare , ita ut nisi ille acceptet votum, quando emittitur, vel quando illi notum fit, nulla obligatio in posterum maneat, et tunc, non impleta conditione, votum evacuabitur, non quia includat promissionem ipsi homini factam , sed quia includit conditionem pendentem ab aliena voluntate, quod longe diversum est; nam qui vovet ingredi religionem, si pater consenserit, nullam obligationem parenti facit, et nihilominus obligatio voti pendet ex consensu, et quasi acceptatione parentis, quia intentione conditionata factum fuit : ita ergo in praesenti dicendum est, si votum praedicto modo fiat.
13. Dubitatio, quo modo soleat votum obedientire fieri. — Jam vero superest alter sensus quaestionis, scilicet, quo istorum modorum de facto fiat, seu interpretandum sit obedientiae votum. Nam D. Thomas significat fieri priori modo, id est, cum adjuncta humana promissione : Soto vero sentit potius fieri posteriori modo, id est, pure et solitarie. Mihi autem videtur, quatenus quaestio haec tantum est de humano facto, quod pendet ex libera intentione operantis, nihil firmum in ea statui posse, sed ad voventis intentionem esse recurrendum, et ubi de illa satis non constiterit, conjecturis esse utendum; quatenus vero hoc non solum ex facto, sed etiam ex jure pendere potest, ita ut ex jure ipso (sub quo consuetudinem comprehendo ) factum colligatur, probabiliorem esse D. Thomae sententiam. Declaratur, nam votum obedientiae fieri potest, aut in religione aliqua, aut privatim extra religionem; de priori loquitur specialiter D. Tho- mas, et de illo probabilius est tale votum adjunctam habere promissionem homini factam, quia et ex jure et ex consuetudine id satis colligitur, et ex fine seu effectu, quia ex vi talis voti potest vovens cogi a Praelato ad observantiam regularum. Quae omnia ex dicendis de statu religionis evidentius constabunt. De posteriori autem modo vovendi obedientiam, nihil D. Thomas locutus est, nec immerito, quia neque ex jure, neque ex consuetudine certum modum habet. Quoad hoc ergo inquirenda est intentio voventis, et conjecturis utendum. Regulariter autem loquendo, verosimilius videtur tale votum pure fieri sol Deo absque adjuncta humana promissionc; quia et forma sic vovendi, et intentio tam voventium , quam eorum quibus obedientia danda est, talis esse videtur; ut, verbi gratia, solet aliquando novitius intra probationis annum tria vota simplicia privatim cmittere, per quae nec potestatem specialem praebere intendit, sed solum se obligare Deo; neque ipsi Praelati aliquam potestatem, ve! jus proprium acceptare intendunt; est ergo ibi votum obedientiae purae sine humana promissione. Idemque modus vovendi esse videtur, quoties privata persona promittit obedire confessori, verbi gratia. Ratio supra insinuata probabilis est, quia per tale votum non intenditur aliquod commodum ejus cui fit promissio, sed solum sacrificium illud voluntatis, quod Deo fit, respectu talis personae; quae ratio non habet locum in religioso, quia, licet praecipue intendat spirituale commodum, tamen ad hoc ipsum paciscitur cum religione, cui se tradit : quod genus pacti in alio voto simplici non reperitur, unde nec per illud datur potestas aliqua quasi coactiva, vel dominativa, ci cui obedientia promittitur, sicut per votum religionis fit. Ita ergo judicandum videtur de hoc voto simplici obedientiee, quoties aliud tam ex intentione voventis, quam ex parte acceptantis non constiterit.
14. Addo insuper ecclesiastico jure videri statutum, ut per hujusmodi votum nemo possit valide alteri in seipsum potestatem dare, nisi talis modus traditionis et voti ab Ecclesia probatus sit; quia ubi Ecclesia vetuit statum religiosum fieri absque approbatione sua (cap. Unico, de Religios. domib., et in Extravag. Sancta Romana, Joan. XXII, de Relig. domib.), eo ipso hoc etiam traditionis et dominationis genus prohibuisse videtur. Potest enim Ecclesia hujusmodi contractus humanos irritos facere, si non fiant modo ab ipsa praescripto, et licet in praesenti quoad simplices promissiones id non fecerit, quoad tradiionem autem per translationem verae potestatis dominativae id fecisse videtur.