Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Ad quid obliget, et ad quam materiam se extendat simplex obedientia votum.

CAPUT III. AD QUID OBLIGET, ET AD QUAM MATERIAM SE EXTENDAT SIMPLEX OBEDIENTIA VOTUM.

1. Difficile profecto est certum terminum, aut modum, obligationi hujus voti ex parte materise ejus praefigere; in voto enim obedientiae, quod in religione fit, solet materia juxta regulam talis religionis limitari, ut infra videbimus ; hic autem nulla est particularis, juxta quam haec obedientia promittatur: unde ergo poterimus designare certos terminos hujus obligationis? Dicet fortasse aliquis, tale votum nullum habere terminum nec regulam, praeter prudens arbitrium ejus cui obedientia promiititur ; itaque obligabit hoc votum ad quodcumque licitum et honestum, solumque excludentur ea quae mala sunt. At hoc profecto incredibile apparet,[quia hoc votum non est excellentius quam sit votum obedientia religiosae; sed obedientia religiosa non tam late patet; ergo neque illud votum. Item quia incredibile est eum, qui sic vovet obedientiam, posse obligari ad quaecumque opera poenitentiae, verbi gratia, orationis, vel contemplationis, peregrinationis, et similia.

2. De hac re nihil invenio dictum in particulari ab auctoribus; ex his vero, quae vel de obedientia in communi, vel de obedientia religiosa docent, cum proportione sumenda est ratio hujus obligationis, et limitatio materiae ejus. Primo ergo in tali obedientia subintelligendae sunt communes conditiones, scilicet, quod sit de re possibili et honesta, quae conditiones per se satis claree sunt, ex doctrina Augustini, serm. 6, de Verbis Domini, et habetur in cap. Qui resistit, 11, quaest. 3; et Ambr., lib. de Paradis., cap. 6, et ex alis quae referuntur ex cap. JVon semper, usque ad cap. Zmperatores, eadem 1i, quaest. 3. Addo vero in praesenti non solum esse necessarium ut opus sit bonum, sed etiam ut non sit umpeditivumn majoris boni. Cujus ratio est, quia hoc votum obedientiae per se ordinatur ad majorem perfectionem voventis; ergo non est verisimile voluisse obligari ad obediendum in his, quae ex se sunt impedimenta perfectionis, qualia sunt opera impeditiva majoris boni. Et confirmatur primo, nam de religioso dixit D. Thomas, Quodlib. 1. quaest. 8, a. 15, et Quodlib. 1, quaest. 5, art. 10, non obligari ad obediendum Praelato, si praecipiat conira regulum, quia respectu religiosi illa opera essent impeditiva majoris boni; ergo eadem proporlione censendum est in prasenti de omnibus operibus repugnantibus meliori bono. Hoc vero praecipue intelligendum est dello opere, quod ex se habet excludere majus bonum, ut est, verbi gratia, matrimonium, nam si tale opus immediate non potest promitti per votum, nec comprehendi poterit sub obedientia per votum promissa. Hinc etiam non poterit quis ex vi talis obedientiae impediri ne statum religionis assumat, vel, si religiosus fieri velit, non poterit obligari ut in religione laxiori, omissa strictiori, id faciat, quia hoc esset impedire illi majus bonum.

3. Dices: ergo eadem ratione non poterit quis ex vi talis voti obligari ut legat, verbi gratia, quia posset excusari dicendo se impediri a contemplatione, quae est majus bonum; cL ob eamdem rationem non poterit obligari ad non jejunandum, vel ad omissionem similis operis, quia opus illud melius est quam cjus omissio, tam secundum se, ut constat, quam in tali persona, cum alias non teneatur ex aliqua regula ad determinatas actiones, ut supponimus. Respondetur primo, non esse sinilem rationem, neque actiones has particulares, etiamsi ex genere suo inferiores sint in gradu perfectionis, quam aliae, proprie dici posse impeditivas majoris boni, ut supra declaravi, tractando de materia voti in gencrali : quia et ex se non excludunt ahas actiones meliores, et quamvis ex sola specie non sint aeque perfectae, ob circumstantias et accidentalia motiva, possunt esse Dco gratiores. Inter quae motiva urum gravissimum est implere promissionem factam Deo per votum obedientiae, in quo etiam humihtas et abnecatio proprii judicii exercetur ; quo modo etiam omissio boni operis, non praecepti alias, potest esse magis meritoria coram Deo quam ipsum opus, quia, licet ipsa omissio non videatur in se habere formalem bonitatem, voIuntas omittendi ex obedientia maximum bonum esse potest; sicut e contrario opus ex se bonum, contra obedientiam factum, est malum : sic enim dictum est a Daniele Abbate apud Cassianum, collat. 4, cap. 20: Tantum est Abbatis transire praeceptum ut legas, quanLtum si contemnas ut dormias ; et Greg., 35 Moral., cap. 12: Sciendum (inquit) est, quod nwnguam per obedientiam malum fieri, aliquando autem per obedientiam debet, quod agitur, intermitti ; habetur in cap. Quid ergo, 11, q. 3; et similia sumi possunt ex Augustino, serm. 5 ad Fratres in eremo. Proprie igitur solum illud opus dicitur in praesenti impeditivum majoris beni, quod ex se excludit statum majoris perfectionis.

4. Sed quid si non tantum in uno, vel alio opere, sed in universum in toto vivendi moco, talis superjor, propria voluntate et privato ac simplici voto obedientiae assumptus, ea opera, eamque vivendi rationem subdito prascribat , quae ipsum impediret potius. quam juvaret ad profectum virtutis ? tenercturne nihilominus illi obedire? Respondeo hoc imprimis multum pendere ex intentione quam subditus a principio in vovendo bhabuit; nam haec est potissima regula hujus obligalionis ; quomodo autem hoc conjectari possit, statim declarabitur, quoad fieri possit. SI autem ex defectu intentionis voventis non potest excusari talis obligatio, et alioquin nullum opus, in particulari sumptum, ex his, quae sub obedientiam injunguntur, malum est, nec per se affert moralem occasionem alicujus mali, etiam in individuo et in particulari sumptum, et alioquin potest esse utile ad virtutem, si homo velit recta intentione ct modo illud operari, neminem posse excusari ab executione obedientiae, quam promisit, eo solo titulo quod impediat majorem profectum virtutis, quia hoc accidere potest ex defectu operantis, non autem est per se, quod praecipue censiderandum est ad voti obligationem ; et ideo in hujusmodi eventu procurandum potius est, ne superior talia opera injungat, quod ipse facerc tenebitur, intellecta sufficienter dispositione subditi; si autem nolit, vel parendum est, vel aliud remedium procurandum ab habente potestatcm, justa ea quae dicemus sequenti capitc.

5. Dubitatio, an in dubio teneatur obedirc. — VUltimo circa hanc conditionem honestatis, inquiri potest au iu casu dubio debeat vel possit hujusmodi subditus obedire. Qvamvis cnim generalis doctrina sit, in dubio obediendum esse superiori, juxta doctrinam Augustini, 22 contra Faustum, cap. 74 et 15, et habetur in cap. Quid culpatur, 23, quaest. 1, quae iu materia de conscientia latius explicantur, nihilominus hic est specialis difficultas, quia ille, cui obediendum est, non est proprie superior, ita ut habeat potestatem jurisdictionis, et ex hac parte non habet quasi jus in re, ratione cujus obediendum est su- periori in casu dubio. Ergo solum relinquitur illud praeceptum sub generali regula materiae voti. Regula autem, in superioribus posita, est, eum qui dubitat de voto, non obligari ad executionem ejus; ex qua videtur sequi alia, scilicet, eum, qui dubitat in particulari an haec sit maleria voti, si facta diligentia uon possit dubium expellere, non obligari ad observandum votum in tali materia; ut si quis habeat votum dandi eleemosynam omni pauperi petenti, et in particulari dubitet an hic, qui petit, sit pauper, non tenebitur ex vi voti illi dare eleemosynam; ergo similter in praesenti, si dubitet an quod praecipitur honestum sit, non tenebitur obedire; quod si non fenetur. nec licite potest, quia in dubio securior pars est eligenda; tunc autem non obedire securius est, quia nec frangitur votum, neque operans exponit se periculo faciendi aliquid, quod honestum non est. Item quia hic cessat ratio ob quam in dubio obediendum est Praelato, ne privetur jure suo, cum in dubio melior sit conditio possidentis; hic autem superior nullum habet proprium

6. Respondeo. probabile mihi esse in eo casu non teneri aliquem ad obediendum ex vi hujus voti obedientiae omnino ac pure simplicis, propter rationem factam. Dices: ergo nec religiosus tenebitur obedire in simili dubio. hespondetur negando consequentiam , quia Praelatus religionis non solum praecipit ratione voti, sed etiam per jurisdictionem, quam habet a Pontifice. Sed contra, nam haec jurisdictio non est per se requisita ad statum religiosum, ut infra ostendemus; separetur erco, sicut de facto separatur in religione monialium respectu Abbatissae; tunc ergo procedet argumentum et aequiparatio facta. Fortasse non deerunt qui totum concedant, neque enim improbabile videtur Abbatissam non posse ex voto obedientiae obligare monialem ad aliquid faciendum in casu dubio de honestate operis injuncti. Et potest hoc confirmari ex differentia inter votum et lccem, nam voti obligatio pendet ex propria voluntate et intentione ; qui autem promittit, non videtur intendere se obligare, nisi in materia certa ; ita ergo praesumendum est, quoties aliud non explicatur; at vero legis obligatio est ab extrinseca potestate et voluntate; et ideo aliunde mensuranda est, scilicet ex jure praecipientis.

7. Addo vero negari etiam posse illationem illam; est enim differentia inter hoc vo- tum simplex, et votum religiosi, quod in religioso habet traditionem adjunctam, per quam religio et Praelatus ejus acquirit quoddam dominium et jus in religiosum, ratione cujus jam habet locum in eo principium illud : 72 dubio melior est conditio possidentis ; unde non potest tunc excusari religiosus, eo quod non habuerit intentionem se oblgandi pro tali casu; nam, eo ipso quod voluit se tradere, et jus in seipsum simpliciter transferre in alium, necessario voluit quidquid ex illo statu intriusece sequitur. At vero qui emisit purum simplex votum obedientiae, nullum jus in alium transtulit, sed pura promissione se obligavit ; et ideo semper manet quasi possessor suae libertatis, quamvis ligatam illam habeat ; ac proinde in casu dubio potest jus suum praeferre, et non exequi mandatum altcrius. Nam tunc etiam (quod rem confirmat) dubium est an illud sit mandatum, quia, ut supra disi, illud non est mandatum proprium per respectum ad potestatem imperantis, sed solum est quaedam applicatio materiae voti: unde sicut est dubia illa materia, ita etiam est dubium an illud sit mandatum, eo modo quo esse potest.

8. Resolutio secunda : in dubio licitum, el melius est obedire. — Nihilominus tamen censeo licitum esse in eo casu dubio obedire, imo et rcgulariter esse melius. Probatur, quia, licet fortasse non teneatur quis exequi votum in materia dubia, potest tamen et optime fieri. Dices hoc esse verum, quando materia illa citra omne dubium honesta est, vel saltem non mala, ut in esemplo de eleemosyna supra posito, quia tunc nihil est pericult in exequendo voto, etiamsi fortasse non obhcet; secus autem videtur esse, quando dubium de obligatione voti oritur ex dubio de honestate operis. Sed, licet negari non possit esse in hoc aliquam rationem dissimilitudinis, et majoris difficultatis , nihilominus ratio facta procedit, quia illud dubium honestaüs compensatur ex probabilitate implendi votum, et ideo licita est optio inter illa duo. Quod explico in hunc modum, satisfaciendo simul rationi prius factae, quia vel est sermo de periculo committendi aliquid mali materialiter tantum, vel formaliter. Primo modo in utroque reperitur, nam, sicut si fortasse opus, de quo est dubium, malum in reipsa sit et fiat, malum aliquod fit, ita, si fortasse opus illud bonum sit, et non fiat, omittitur aliquid, quod reipsa sub tali voto comprehenditur, quae omissio etiam est quoddam materiale malum. Secundo autem modo, in neutro casu est periculum mali, quia ex utroque capite potest illud periculum practice auferri; sicut cnim non censetur esse periculum practicum in non obediendo, quia probabiliter formatur judicium practicum, quod in eo casu votum non obliget, ita etiam ad obediendum potest formari judicium practicum, quod liceat hic et nunc dubiam conscientiam deponere, et judicio praecipientis se conformare, et illi se subdere, eo quod ratione voti illum habeat vice Dei. Unde ad formandam hanc conscienliam practicam, non est necessarium ut quis judicet se teneri ad obediendum, sed satis est ut per extrinseca principia possit se subdere alterius judicio.

9. Dices : hoc modo etiam sine voto licebit in re dubia obsequi voluntati alterius propriam conscientiam deponendo, et aliena se conformando. Respondeo, aliquando hoc lcere, si probitas et conscientia alterius tanta sit, ut mihi faccre sufliciat opinionem probabilem, quod est satis ut proprie ac formaliter tollatur dubium; at vero in nostro casu, non solum hac ratione licet, sed specialiter ratione voti in reverentiam ejus, et ne omittatur id, quod fortasse sub illius materia continebalur. Unde, ut liceat sic obedire, non semper necesse est ut persona praecipieus per se sufficiat opinionem facere probabilem, scd satis est quod nulla sit probabilis ratio suspicandi illum temere aut ex malitia praecipere, non obstante dubio in subdito existente. Et haec sufficiant pro priori conditione honestatis.

10. Dubia circa possililitatem vei praecepta. — Circa alteram conditionem possibililatis, dubitari multa possunt, quia certum est non esse tantum intelligendam de possibilitate physica, quae per se manifesta est, sed etiam de possibilitate morali, quae excludit nimiam et extraordinariam difticultatem, et hinc nascuntur dubia, quia possibilitas haec magnam habet latitudinem, quaenam difiicultas excuset, vel potius excludat actioncm a latitudine materiae talis voti. In qua re imprimis servari possunt quae supra dicta sunt de impossibilitate morali excusante ab obligatione voti, quam diximus mensurandam esse ex probabili seu conjecturali intentione voventis. Ita enim in praesenti dicendum est, si tanta sit operis difficultas, ut, considerata conditione personae, et statu ejus, non sit verisimile voluisse se obligare ad obediendum in rebus tam arduis ac ditlicilibus, tunc tale opus non comprehendi sub materia talis voti, quia amplitudo voti pendet ex intentione voventis; cumque non sit verisimile, nec rationi consentancum, ut aliquis se obligct ad obediendum in omnibus sine illa limitatione in difficultate et varietate operum, necessarium semper est recurrere ad conjecturatam intentionem voventis. Quae maxime locum habent, quando difficultas operis extrinseca est, et accidentaria, seu extraordinaria ; nam utrumque sicut minus potuit sub cogitationem cadere, ita etiam verisimilius erit non cecidisse sub intentionem voventis. Quando vero difticultas est intrinseca, qualis est in ingressu religionis, diuturna contemplatione, aut magna vitae austeritate, tunc ex aliis circumstantiis, praesertim vero ex statu personse, facienda est conjectura, quae omnia in sequenti puncto melius exponentur.

11. Materia hujus voti est limitata. — Secundo ergo principaliter dicendum est votum hoc semper habere limitatam materiam, quoad varietatem, multitudinem, perfectionem, ac difficultatem praecipiendorum operum, per proportionem ad personam voventem, et ad statum seu vivendi modum quem profitetur. latio totius assertionis ex dictis fere nota est, nam prior pars in eo fundatur, quod alias votum esset indiscretum et inhumanum, ut sic dicam ; altera vcro pars in eo fundatur, quod nulla occurrit magis accommodata ratio conjectandi intentionem voventis, neque ulla etiam rationabilior moderatic. Et declaratur ex proportione ad votum obedientiae religiosae, cujus matcria Iunitatur juxta regulam, quia secundum illam constituitur status et ratio vitae religiosae ; cum ergo saecularis persona non habeat certam regulam praeter communia praecepta Dei et Ecclesiae , pro regula sumenda est proportio, seu congruitas ad statum ejus ; nam quae est proportio religiosi ad statum suum, est in tali persona in ordine ad suum honestum vivendi modum. ltem quia , moraliter loquendo, qui tale votum emittit, nihil aliud intendit quam inillo vivendi modo, quem habet, perfici, et convenienter dirigi ac gubernari, quod magis elucidabitur ad aliquod particulare descendendo.

12. Hoc votum non olligat ad mutandum statum. —Ex hac ergo rcgula sequitur primo, sub tali voto non comprehendi ea quae pertinent ad mutationem status, quod intelligo, regulariter loquendo, et nisi aliud sufficienter constet de intentione voventis. Probatur primo cx dictis, quia mutarc statum non pertinet ad gubernationem proportionatam prae- serti statui; imo quodammodo illi repugnat, sicut religiosus ex vi voti obedientiae non potest obligari ad mutandum statum etiam in melius. Unde argumentor secundo , quia vel ille status est inferior , et impediens majus bonum, et de hoc jam ostensum est non posse cadere sub tale votum, vel est superior status el perfectionis, et hunc etiam verisimiie non est comprehendi sub tali voto , tum quia est res adeo difficilis et ardua, ut nemo praesumatur ad illam se obligare, nisi per directam voluntatem ac promissionem ; tum etiam quia alias votum illud obedientia esset virtuale votum religionis, saltem sub ea conditione, si Petrus, verbi gratia, praeceperit ; hoc autem est contra intentionem sic voventium, imo quodammodo videtur contra naturam taIis voti, nam oblisaret ad aliquid quod ipsummet votum evacuaret subtrahendo illi materiam. Unde juxta ccommunem usum, qui vult obligari ad religionem, si alter consentiat, punquam id facit per votum obedientiae, sed aut per votum sequendi consilium alterius in ca materia, vel per votum religionis, cum ca conditione, ut alter consentiat.

13. Non obligat ad non assumendum anferioreu statum aliquando. — Sed quaeres an ex vi hujus vcti obedientise possit quispiam obhgari saltem ut non assumat inferiorem statum, vcrbi gratia, ut vidua, aut virgo non contrahat matrimonium. Respondeo, si talis persona non sit alias ex voto proprio obligata ad castitatem, vel ad non nubendum, non posse ad hoc obligari ex praecepto obedientiae , ctiamsi alicui confessori vel Praelato absolutc ct indistincte obedientiam promiserit, propter rationes factas, quae hic cum proportione applicari possunt. Est enim materia illa, secundum communem aestimationem et modum, pertinens ad distinctum votum , et ideo non censetur comprehendi sub materia obedientiae promissae, nisi aliunde hoc satis constet ex intentionc voventis ; at vero si talis persona ex proprio voto teneretur non nubere, verisimilius est posse ctiam in virtute obcdientiae promissae obligari ad non nubendum, et ad vitandum omne consortium, omnemque actionem quae ad talem finem ordinar possit ; quia supposita aliunde obligatione, jam pertinel ad convenientem gubernationem talis personee in tali statu tota illa providentia ct prohibitio ; sicut etiam religiosus potest per obedientiam gubernari in omnibus quae pertinent ad custodiam castitatis, et ipsa eadem persona sccularis, licet castitatem non vovisset , posset in virtute obedientiae promissae obligari ad cavenda pcericula, vcl o casiones peccandi conira conscientiam naturali legi debitam.

14. Dices: ergo proportionali rationc poterit obligari propter observantiam ipsiusmet voti obedientiae, ut matrimonium non contrahat, nec se subtrahat ab obedientia promissa. Supponimus enim tale votum esse perpetuum, seu de obedientia semper praestanda tali personae, vel Praelato; at vero si vovens mutet statum, co ipso fit inhabilis ad obediendum; ergo potest in virtute ejusdem obedientiae b prohiberi, quando ille status est inferior, ut est matrimonium. Nam si esset superior, ut est religio, non posset, nam in quolibet voto : l intelligitur subintellecta conditio meliors boni, quae non habet locum respectu inferioris status. Respondetur negando sequelam; neque enim putamus actum illum contrahendi matrimonium esse contrarium illi voto obedientia, per se loquendo, quia materia sunt adeo diversae, ut una in alia non includatur, sicut ostensum est; esset autem contrarius, si per illum actum redderetur persona inhabilis ad implendum quod promiserat. Dici ergo potest perpetuitatem illius obedientiae non intcliiei simpliciter promissam., sed durante illo statu, in quo promittitur, vel potius durante carentia alterius status, ad quam carentiam non obligatur quis ex vi talis voti. Vel secundo dici potest non fieri talem personam inhabilem ad servandum votum ilIud modo suo statui accommodato ; nam, hcet quis in matrimonio positus leges matrimonii servare dcebeat, optime potest in his, quae pertinent ad salutem animae suae, illi parere, cui obedientiam promiserat ; imo hinc poterit multum juvari ad ipsas leges matrimonii servandas ; sic enim illi, qui sunt tertii ordinis, ctiam conjugati, obedientiam promittere solebant, ut constat ex glossa in Clement. Cum cr eo, de Sentent. excomm., verbo 7rrtio, juncta glossa in Clement. 1, de Religios. domib., verbo Obedientiam.

15. Hoc cotum non est necessario connegum cum cotis paupertatis et castitatis. — Ex quo obiter infero, hoc votum simplex obedientiae non necessario esse connexum cum aliis duobus paupertatis aut castitatis. Quod est manifestum, quia materiae illorum votorum non sunt necessario connexae cum materia hujus voli, et alioqui promissiones ipsae voluntariae sunt ; ergo possunt simul vel divisim fieri pro arbitrio voventis. Item de castitate, quantum spectat ad materiam cjus voluntariam, hoc satis constat ex dictis; quantum vcro ad materiam necessariam, alias praeceptam, a fortiori constat non esse necessarium votum ejus, quamvis indirecte ex obedientia promissa possit quis obligari ad ea, quae necessaria fuerint ad custodiam talis castitatis. De pauperlate res etiam est manifesta, et usu etiam recepta, et sequitur etiam ex pracedenti, nam si conjugatus potest promittere obedientiam, cur non etiam dives, seu habens rerum dominium ? quod regulariter conjunctum cst, vel saltem esse potest cum conjugio. Semper tamen intelligitur haec obedientia accommodata statui, ut dixi, et ideo non potest ex vi illius, si persona sit dives, obligari ad paupertatem servandam, quia haec jam essct mutatio status: sed obligari poterit ad utendum divitiis convenienter suo statui, tam quoad eleemosynas, quam quoad alia pietatis opera, habita ratione status, familiae, ctc.

16. Corollarium quartun qua personce possunt hoc votum facere. — Praeterea, ex codem principio intelligi potest quaenam personae possint hoc votum obedientiae emittere. Dicendum est enim, generaliter loquendo, quaslibet personas, cujuscumque conditionis sint, posse hoc votum emittere, quia semper debet intelligi obedientia accommodata condiioni personae, et maxime non repugnans alteri obligationi majori, quae tali porsonae insit. Si enim hoc observetur, nulla est ratio ob quam persona aliqua a voti hujus capacitate et commoditate excludatur. Maxime vero videntur apti ad hoc votum saeculares homines, qui sui juris sunt, et vitam caelibem servant. Nam religiosi jam habent suum proprium et excellentius obedientiae votum, quod eis sufficit, quamvis absclute non repugnet aliud illi adjungi, ut statim dicam. Deinde homines qui sunt sub alterius potestate, ut filiifamilias et servi, minus indigent hoc voto, minusque apti ad illud sunt, quia jam habent a quo recantur, eique obcdientiam debeant. Non lamen sunt omnuino incapaces, quia in his, quae pertinent ad bonum et perfectionem animae, sui juris sunt, nec tenentur in omnibus his materiis parere dominis, vel parentibus, sed liberi sunt in illis actibus pietatis, qui dominio, vcel juri paterno non repugnant; in his ergo poterunt hae personae alicui spirituali patri obedientiam promittere, qui solum poterit illa uti sine praejudicio alterius domini vel parentis. Et quoad hoc cadem est ratio de uxore respectu mariti, imo etiam suo modo et servata proportione, in viro idem servandum est, nam, licet non sit subditus uxori, suum tamen officium illi debet, et hac rationc dixi caelibem vitam agentes esse magis aptos ad hoc voti genus emittendum.

17. An Papa hoc votum obedientie simplicis emittere possit. — Hic vero specialiter inquiri potest an Summus etiam Pontifex sit capax hujus voti; cum enim sit super omnes ex divino jure, non videtur posse alicui sc subdere propria voluntate. Item nullus superior potest se subdere subdito suo; Pontifex autem , si in eo statu perseveret, non potest non habere reliquos omnes sibi subditos; ergo nulli potest se subdere per obedientiae votum. Unde religiosus, qui ad Pontificatum assumitur, quamvis votum obedientiae retineat quasi in habitu, et illo obligetur quasi in praeparatione animi, quia si renuntiaret Pontificatui, posset illo obligari, tamen ad usum obedientiae non tenetur in eo statu, nec vidctur posse obligari co durante, ob eamdem causam. Nihilominus etiam persona Pontificis non videtur incapax hujus voti, si speciali voluntate velit illud emittere in illo statu, et pro illo statu, etiam quoad usum ejus. Quod ita declaratur, quia, licet Pontifex sit supremus quoad jurisdictionem ecclesiasticam, et ideo secundum illam non possit fieri subditus, praesertim quoad exteriorem jurisdictionem, id est, non sacramentalem, non tamen repugnat quod voto se obliget ad aliquem opcrandi modum, quia talis obligatio Deo fit. Unde potest vovere non dispensare, verbi gratia , nisi ex tali vel tali consilio, vel jejunare, aut orare, si Petrus, verbi gratia , expedire judicaverit; ergo etiam potest voverc operari juxta voluntatem alicujus, quod est promittere obedientiam de qua agimus; quia haec obedientia non requirit jurisdictionem, sed fit quasi per applicationem materiae voti, ut supra explicavi, quae materia non habet repugnantiam cum dignitate Pontificia , ut explicat ratio facta.

18. Neque ctiam habet indcecentiam, praesertim si a tali voto excludatur omnis potestas dominativa, et quasi coactiva, ex parte ejus cui obediendum erit, nam haec certc repugnare videtur cum Pontificia dignitatc. Et ideo hic non agimus de pacto, seu promissione humana, per quam haec potestas dari potest, sed de puro voto ad Deum; hoc enim nec ex partce voti habet indecentiam, neque ex parte materiae, seu modi talis voti, quia posset alterius voluntas tam recta et pruden- ter operans aestimari, ut conveniens judicaretur illam in operando sequi. Praesertim si is, qui supremam habet potestatem, aliquid periculi sentiat male utendi illa propter aliquem proprium affectum, et aptum remedium esse existimet alterius sequi voluntatem. Quod maxime videtur posse habere locum in uno vel altero genere actionum, licet pro tota vovendi ratione, tam in privatis actionibus quam in publicis , minorem decentiam habere videatur. Sed nunc non tractamus quid expediat, hoc enim prudentiae polius est negotium, pendctque ex consideratione particularium circumstantiarum ; sed solum dicimus quid fieri possit, et non repugnet illi statui ac Pontificiae dignitati.

19. Episcopus et quilibet Praeelatus possunt hoc votum emittere. — Unde ad objectiones consequenter dicimus, non repugnare illum, qui superior est uno titulo, esse subditum in alio foro, vel alio modo : sic enim Summus Pontifex , licet absolutus sit supremus pastor in ecclesiastico foro, subditus est suo confessori in foro ponitentiae; et eadem ratione potest se subdere vi promissionis et voti, quae est subjectio longe alterius rationis, imo et improprie, seclusa jurisdictione et potestate dominativa. Atque eadem ratione idem dicendum censeo de Episcopo respectu alterius inferioris, et in universum de quocumque superiore respectu sui subditi. Ita ut etiam religiosus Praelatus, qui ex vi suae professionis non tenetur obedire specialiter confessori suo, possit, si velit, per aliud simplex votum ci obedientiam promittere. Semper tamen juxta regulam positam tale votum intelligitur accommodate ad statum promittentis, ideoque non extenditur ad ea quae repugnant ejus officio, ac jurisdictioni.

20. Corollarium ultimum.—Ultimo denique ex dictis concluditur, sub materia hujus voti non comprehendi omnia opera virtutis, etiamsi non sint directe pugnantia cum statu voventis, sed tantum sint omnino estranea et aliena ab statu voventis. Hoc colligitur ex communi doctrina, quam de religiosis omnes tradunt, ut infra videbimus, quae cum proportione in praesenti explicanda est, secundum prudentem considerationem status, cum aliam regulam non habeamus, ut dictum est. Exempla sunt, si vir nobilis, secularis ac dives promittat obedientiam confessori suo, non propterea poterit illi praecipere ut vilioribus vestibus utatur, quam deceat statui suo, aat quod viles et abjectas actiones publice exerceat, et sic de alis. De quibus, moraliter loquendo, verisimile non est cecidisse sub intentionem voventis; haec enim regula prae oculis habenda, et, pensatis circumstantiis, ad particulares casus prudenter applicanda.

PrevBack to TopNext