Caput 4
Caput 4
Quale peccatum sit obedientiae transgressio, et quibus modis excusari possit vel cessare obligatio.
CAPUT IV. QUALE PECCATUM SIT OBEDIENTIAE TRANSGRESSIO, ET QUIBUS MODIS EXCUSARI POSSIT VEL CESSARE OBLIGATIO.
l. Supposita veritate et existentia hujus voti, certum est transgressionem ejus culpabilem esse, et ex suo genere esse peccatum mortale, cum sit contra obligationem voti, atque adeo contra religionem. Hoc vero posito, nonnulla supersunt explicanda. Primum est, quando censendum sit transgressionem seu omissionem obedientiae esse talem, ut vera culpa sit. Secundum, supposita culpa, quando censenda sit mortalis. Tertium, quibus modis possit talis culpa excusari seu vitari. Ubi quarto loco aliquid addemus de hujus voti arpensatiene-
2. An semper sit peccatum mortale ed vé- niale non obedire precipienti superiori.—Circa primum difficultas est, an, quoties superior (ita enim semper appellabimus eum, cui obedientia est promissa) significat voluntatem suam circa aliquid agendum, culpa sit illud non facere, sive mortalis, sive venialis, ita tamen ut revera sit aliqualis voti transgressio. Et est ratio dubii, quia supra diximus hoc votum, quatenus est promissio ad Deum, nihil aliud esse quam promissionem faciendi quod alius voluerit, et aequiparari promissioni conditionatae, Si alius conseuserit, vel ita judicaverit, quae obligat impleta conditione; hic autem impletur conditio, hoc ipso quod superior voluntatem suam sufficienter significat. Deinde dictum est jussionem superioris in hujusmodi obedientiae genere non tam esse proprium praeceptum, quam applicationem materiae voti; sed haec applicatio non in alio consistit , nisi in hoc quod superior ostendit voluntatem suam, nam illa est quasi proxima materia hujus voti; ergo. Tandem in eo casu sequi voluntatem superioris est actus obedientiae, et in praesenti potius religionis; ergo e contrario discordare a tali voluntate est contra votum; nam hic non videtur posse esse medium, nam si actus obedientiae participet honestatem religionis, necesse est ut fiat ex voto; ergo ex obligatione voti ; nihil enim cadit sub voto, nisi quatenus cadit sub obligalionem ejus; ergo e contrario omissio actus est contra obligationem voti, atque adeo aliqua culpa contra votum. In contrarium vero est, quia etiam in religiosis talis omissio non censetur proprie esse contra votum; ergo multo minus erit in voto simplici obedientiac.
3. Notandum primo pro resolutione , duplicem esse superioris voluntatem.— Voluntas inef fcaa non obligat. — Circa hoc advertendum cst multiplicem esse posse superioris voluntatem. Una est simplicis complacentiae ad rem illam, seu desiderii ut talis res fiat, per voluntatem solum inefficacem, quae conditionata dicitur, seu velleitas. Et de hac certum est, quantumvis expresse significetur per haec verba : Vellem, aut desidero ut hoc faciat, vcl similia, non sufficere ad obligandum. et consequenter nec satis esse ad culpam in non obsequendo, ut sic loquamur. Ratio est, quia illa est tantum voluntas secundum quid, quae per se non sufhicit ad obligationem inducendam; unde, nec Deo ipsi talem voluntatem ostendenti tenemur conformari, ut in consiliis manifestum est. Qui autem promittit obedire, non promittit exequi omnia desideria superioris, nec sequi voluntatem ejus secundum quid, sed simpliciter.
4. Notandum secundo, coluntatem efficacem adhuc esse duplicem. — Voluntas efficaa de obligütione operis obligat. — Est ergo in superiore alia voluntas absoluta et efficax ; haec autem ulterius duplex in praesenti cogitari potest : una de sola actione, ut: Folo te hoc facere ; alia etiam formaliter de obligatione, ut : Volo te obligare ad hoc faciendum. Quae duae voluntates adeo distinctae sunt, ut in legibus ferendis prima voluutas nec necessaria sit, nec sufliciat ad legis obligationem , secunda vero omnino necessaria et sufficiens sit; Deus enim, cum praecepto suo obligavit Abraham ad sacrificandum filium, absolute non voluit ut illum sacrificaret , imo potius noluit, voluit tamen illum obligare ad id faciendum et exequendum, nisi revocaretur praeceptum. Item efficaciter voluit me esse religiosum , et mihi non imposuit ejus rei praeceptum ; e contrario vero cum praecepit Adae ut non comederet , absolute et efficaciter voluit ipsum non comedere. Constat ergo has duas voluntates secundum se distinctas esse ; an vero in praesenti materia distingui valeant, difficultate non caret, ut jam dicam. Constat subinde posteriorem voluntatem sufficienter significatam , suflficientem esse ut votum obliget, et ut illi repugnare sacrilegium contra votum sit. Hoc suffticienter convincunt rationes dubitandi in principio positae. Item quia, supposito voto, tota radix hujus obligationis actualis est voluntas superioris ; nulla autem voluntas potest esse aut formalior, aut efficacior.
5. Difficultas circa voluntatem efficacem de sola actione. — De priori autem voluntatc, videtur ex proxime dictis colligi non sufficere, quia non sufficit ad legem vel ad praeceptum. Hic autem occurrit notanda differentia, quae rem hanc reddit difficilem ; nam in superiore habente jurisdictionem , vel dominium proprium, possumus haec duo distinguere, voluntatem scilicet, et potestatem jurisdictionis, vel dominii; et ideo optime intelligitur posse velle rem vel actionem, non volendo uti sua jurisdictione circa illam; vel, e converso, posse velle applicare suam jurisdictionem ad talem actionem , non volendo absolute executionem ipsius actionis, et ita in hujusmodi superiore distinguuntur optimae illa duae voluntates. At vero in praesenti casu nulla in superiore supponitur jurisdictio, neque ex vi voti simplicis obedientiae habet specialem potestatem dominativam, ut supra declaratum est ; ergo in eo non possunt distingui illa duo, velle ut subditus hoc faciat , ct velle obligare illum , quia non aliter potest obligare, quam absolute volendo ut operetur ; nam si attente spectetur, non est ipse, qui directe obligat, sed votum quasi ad praesentiam voluntatis ejus ; et ideo etiamsi ipse velit, non videtur posse separari obligationem a voluntate operis sufficienter significata subdito ; quia intrinsece sequitur ex vi voti, posita illa voluntate, nec illa voluntas prout directe terminatur ad obligationem est in praesenti necessaria, cum illa obligatio non sit quasi humani praecepti, sed immediate ex naturali jure ratione voti.
6. Voluntas de sola actione non obligat. — Nihilominus censeo etiam in praesenti distingui posse et debere illas duas voluntates, ct ad actualem obligationem voti obedientiae, etiamsi maxime simplex sit, necessarium essc ut superior sufficienter significet habere voIuntatem obligandi: ita sentiunt omnes de hoc voto, qui communis sensus et usus est optimus interpres hujus obligationis, et omnium sic voventium. Item argumentum factum de religiosis est valde cfficas, quia eorum obedientia est quasi exemplar omnis voti simplicis obedientiae . et ideo qui sic vo- vent, non aliter intendunt obligari quam religiosi ; ergo non nisi per voluntatem praeceptivam, quae non est voluntas operis, sed volIuntas obligationis. Declaratur praeterea duobus modis. Prior est, quia, licet hic superior non habeat propriam jurisdictionem , neque etiam proprium dominium , nihilominus, eo ipso quod illi vovetur obedientia, constituitur a vovente, quasi vice Dei, ad exigendum tale debitum; donec ergo illud exigat ut debitum, non applicat, ut sic dicam, obligationem voti ; non exigit autem ut debitum , donec satis clare proponat voluntatem obligandi. Posterior modus est, quia in quolibet voventc distinguimus propositum faciendi a voluntate se obligandi, et dicimus non illud propositum, sed hanc voluntatem esse necessariam ad valorem voti ; qui autem obedientiam promittit, licet qucad obedientiam ipsam habeat voluntatem se obligandi, quando promittit, tamen quoad obligationem operis ex obedientia faciendi remittit eam in voluntatem proportionatam ejus cui obedieutiam promittit; ergo solum intendit se obligare, quando alius voluerit obligare ipsum. Atque ita facile est etiam in hoc superiore distincuere illas duas voluntates. Nam potest velle tale opus ab alio fieri, vel absolute et secundum se spectato illo opere, vel ut sub tali voto obedientiae comprehendi potest ; et priori modo est voluntas operis tantum, posteriori autem modo est voluntas obligationis ad opus; priori etiam modo est voluntas tantum affectiva seu motiva generali modo ; posteriori autem modo est voluntas praeceptiva, quatenus in subjecta materia esse potest. Denique prior voluntas non est tam efficax, quantum esse potest in tali persona habente, eo modo quo explicui, vicem Dei; posteriori autem modo est efficacissima : talis ergo necessaria est ad hanc obligationem.
7. Nec rationes in principio positae contra hoc urgent : nam, licet in superioribus explicuerimus per votum factum sub conditione alieni consilii, vel consensus, non tamen id accipiendum est cum omnimoda similitudine, sed cum proportione. Ex quo potest retorqueri argumentum; nam distinctum est votum obedientiae, a voto conditionato, Si alter consenserit, ut constat ex communi omnium conceptione ; in illo autem voto conditionato sufticit ad obligationem ejus, quod alter consentiat in opus, volendo illud, etiamsi nullo modo illud praecipiat ; ergo in priori voto plus requiritur, voluntas, scilicet, praeceptiva, qua- lis explicata est. Quapropter sola etiam illa voluntas est applicativa materiae hujus voti, per quod respondetur ad rationem secundam. Ad tertiam autem rationem , negare aliquis posset esse in illa actione (quando vere non praecipitur per voluntatém obligandi) propriam honestatem obedientiae seu religionis. Hoc autem est contra communem modum operandi spiritualium virorum; imo et contra D. Thomam 2. 2, q. 105, art. 5, ad 3, ubi duplicem distinguit obedientiam honestam: aliam necessariam, quae sine peccato praetermitti non potest, gquae scilicet, inquit, obedit in lns ad quae obligatur ; aliam perfectam, qua obedit in omnibus licitis, scilicet, etiamsi non obligetur ; sensit ergo latius patere obedientiam quam obligationem ; imo perfectam obedientiam non expectare obligationem, si materia, verbi gratia, licita sit. Quod sane longiorem postulabat disputationem , quam fortasse infra attingemus agentes de obedientia religiosa; nunc breviter ita declaro pro difficultate praesenti. Nam, licet ille actus non sit praeceptus, et ideo voluntas illius non videatur habere propriam materiam proximam obedientiae, habet tamen quemdam ordinem ad praeceptum et votum, vel ex eo quod injungitur ab illo qui potest illum praecipere, et sub rigorosa voti obligatione constituere; vel ex eo quod ex hoc motivo maxime fit, quia id redundat in majorem quamdam voti religionem et observantiam, quatenus habet, ut sic dicam, vestigium quoddam et insinuationem obedientiae; haec ergo ratione participat honestatem ejus.
8. Dubitatio, quibus signis hec voluntas praeeceptiva intimari debeat. — Resolutio. — Ultimo inquiret aliquis circa hoc punctum, quibus modis aut signis debeat haec voluntas superioris intimari, ut obligationem inducat. Respondetur aliud esse quaerere, quid necessarium est ex hac parte ut obliget ad mortale, de quo in puncto sequenti dicam, et aliud quid sit necessarium ut obliget in conscientia sub aliqua culpa, voto scu obedientiae contraria. Et in hoc nihil fere speciale dicendum occurrit : solum enim necessarium est ut superior ipsimet subdito, vel in particulari, vel in generali, vel per se, vel per alium , sufticienter declaret voluntatem suam, quibuscumque signis id faciat. Unde regulariter intercedere debent verba vel prolata, vel scripta, quae sola habent expressam significationem. Et praesertim, quia necesse est ut aliquo verbo imperandi hujusmodi intimatio fieret, nam alia licet indicent voluntatem operis, non satis significant voluntatem obligationis, et praeceptivam. Infparticulari etiam considerandus est modus praecipiendi , et communis usus, qui solet hujusmodi signa et eorum sensum optime interpretari. Ac denique si subditus dubitet de intentione praecipientis, aut ab eodem certus reddi studeat, aut pareat, ut omne periculum vitet.
9. Dubium secundum.— Assertio prima . ut peccatum nobedientiee sit mortale, vequiritur materia gravis, et non sufficit vcoluntas superioris graviter obligantis. — Circa secundum punctum, primum omnium supponendum est, ut haec obligatio sit sub culpa mortali, necessariam esse materiam proportionatam, id est, gravem et capacem tantae obligationis. Neque enim probabile est, quod quidam dicunt, si superior satis ostendat se velle obligare quantum potest, semper obligare sub mortali, etiamsi res praecepta minima sit. Hoc enim esse falsum, constat ex generali principio, quod peccata fiunt venialia ex levitate materiae, nulla enim ratio est cur haec uaateria excipiatur. Si enim aliqua esset, maxime quia hoc praeceptum nititur in voto, cujus obligalio maxima est; at vero in superioribus est ostensum fractionem voti in materia levi non esse peccatum mortale ; ergo idem dicendum cst in praesenti; nam, secluso titulo religionis, nulla lex in materia levi, si in illa praecise sistatur, obligat ad mortale. Si ergo circumstantia voti adjuncta, a qua sumitur titulus religionis, non addit mortalem malitiam stante eadem materia, non est unde possit superior obligare ad mortale in tali materia, etiamsi maxime velit. Quod de Praelatis relieiosorum in specie et graviter docuit Castro, lib.1 de Lege poenali, c. 5,docum. 2; et Medina 1. 2. q. 96, a. 4, ad3. Unde a fortiori id dicerent deillo, cui extra religionem obedientia est simpliciter promissa. Advertunt tamen iidem auctores aliquando materiam, quae secundum se levis apparet, ex fine et circumstantiis inlerdum fieri gravem; quod frequentius accidere potest in religionibus propter commune bonum illarum, quam extra illas; ubicumque autem et quomodocumque contingat, verum est ; tunc autem non praecise sistitur in maleria levi, ut locuti sumus.
10. In materia gravi, concurrente superioris voluntate graviter obligantis , transgressio est gravis. — Deinde supposita gravi materia, si superior sufficienter declaret se velle obligare pronut potest, clarum est jam concurrere omnia, quae ad obligationem sub mortali necessaria sunt. Solet autem illa intentio praecipientis ex duobus maxime colligi, scilicet, ex forma, seu verbis praecepti, et ex gravitate poenae, si adjungatur. Hoc vero posterius signum non habet locum in praesenti casu ; nam ille, qui solum habet potestatem praecipiendi ex voto simplici alterius, non habet jurisdictio - tionem in illum, ut possit gravem poenam excommunicationis, suspensionis, vel aliam similem suo praecepto adjungere ; quae potestas est in Praelatis religiosorum, et ideo in eorum praeceptis haec circumstantia consideranda erit, ut infra suo loco videbimus. Habent enim illi potestatem quamdam dominativam, qua possunt subditos regulariter corrigere; atque ita etiam possunt poenis statui accommodatis praecepta sua sancire; hic vero superior, de quo agimus, non habet propriam potestatem coercivam per pomnam aliquam privatam involuntarie et coacte infligendam, qualis est in domino erga servum, vel in patre respectu filii, quia potestatem dominativam non acquirit per solum simplex votum; imo nec per promissionem humanam simplicem, etiamsi illam habeat adjunctam, ut in fine sectionis secundae tactum est.
11. Solum ergo supersunt verba iila consideranda, de quibus, praeter dicta in fiue superioris puncti, solum est advertendum, communi usu religionum esse receptum, ut si superior simplici verbo praecipiat, quantumvis materia sit gravis, non censeatur velle obligare sub mortali, quantum est ex suo positivo praecepto, et obedientiae voto; si autem dicat : /n virtute obedientie, aut sanctee obedientie, vel quidpiam aequivalens, tunc sufficienter significare voluntatem obligandi quantum potest in tali materia, ut infra suo loco videbimus; quia vero votum simplex obedientiae et rarum est, et privatum, non videtur habere proprium usum, ex quo possimus simile judicium illi proprium colligere, et ideo applicanda ad illud videtur dicta religionum consuetudo; nam sicut hoc votum simplex obedientiae fit ad quamdam imitationem et participationem religiosi status, ita illius usus et exercitium videtur sub eadem intentione et proportione fieri.
12. Ex illis autem duobus membris, quod illa posteriora verba, in virtute sancte obedientie, sufficiant ad obligandum sub mortali, per se satis manifestum est, non solum ex usu, sed etiam quia ipsemet usus in proprietate talium verborum fundatus est; quia non poterat clarioribus verbis, aut formalitas obedientiae exprimi, aut debitum ratione voti exigi. Legatur Cajet. 2. 2, q. 186, a. 9. Alterum autem membrum nonnullam difficultatem habet; aut enim verbo simplicis praecepti superior revera praecipit, vel non; si praecipit, et materia est gravis, necessario subsequitur obligatio gravis, quia jam illa pertinet ad religionem, et ex vi voti; ergo est juxta exigentiam materiae; si autem non praecipit, tunc nec peccatum veniale erit non obedire, etiamsi materia sit gravis, quia nullo modo agitur contra votum. Quod tamen videtur esse contra communem sensum, et aestimationem religiosorum, quem declaravit Bernard., lib. de Praecepto et dispens., c. 14.
13. In malteria gravi, nisi accedat voluntas superioris obligandi sub mortali , iransgressio non est contra obedientiam. — Nihilominus in rigore verum censeo hic non posse dari medium per se et ex vi talis praecepti, medium, inquam, inter praeceptum obligans ad mortale, vel nullum praeceptum. Sicut supra dicebamus, si materia voti sit gravis, non posse aliquem velle vovere, et se obligare ad veniale, et ideo in tali materia vel non est vovendum, vel si voveatur, obligationem sub mortali oriri necesse est, nec dari potest medium obligationis ex voto ad veniale in tali materie. Tta in praesenti dicendum censemus quantum est ex obligatione voti obedientiae, nam intercedit omnino eadem ratio. Cum ergo usus interpretatus sit superiores nolle illis simplicibus verbis, tametsi praeceptiva videantur, obligaré sub mortali, consequenter intelligendi sunt nolle materiam illam sub obligatione voti constituere, atque adeo nolle ex voto obligare. Si ergo in hujusmodi inobedientia culpa venials adjungitur, erit vel ab extrinseco, vel ratione scandali, vel ratione alterius obligationis, quia regulariter tale opus non fiet bono fine et prudenti modo, ac moderato affectu. Potuit etiam consuetudine introduci aut declarari, esto id non praecipiatur ex voto, praecipi tamen ex illa humana conventione aut promissione, quae iniervenit inter talem subditum et superiorem, quae sutficit in tali materia ad obligandum ad veniale, non tamen ad mortale, uisi exigatur obligatio voti.
14. Quae causae eacusent ab hac obligatione. — Jam vero occurrit tertium punctum supra propositum, quibus modis excusari possit quispiam ab hac obligatione. In quo primum observanda sunt superius dicta, de his quae possunt excusare aliquem ab obligatione voti; nam sine dubio illa etiam sufficient ad excusandum ab hac obligatione, cum haec non sit aliunde quam ex voto. Deinde observanda sunt qua de excusatione legis humanae in propria materia tradi solent, nam, licet haec obligatio non sit proprie ex lege humana, sed ex voto, tamen, quatenus per voluntatem humanam, et suo modo praeceptivam applicatur, eisdem fere regulis quoad hanc partem mensuranda est. De quo videri potest Castro, lib.4 de Lege poenali, c. 5. Praeter haec autem nihil fere in specie occurrit hic adnotandum, praeter id quod in superioribus tactum est.
15. An periculun damnà excuset ab obediendo. — An vero periculum alicujus gravis nocumenti excuset ab hujusmodi obedientia, in hoc existimo distinctione utendum ; aut enim periculum illud tale est, ut non sit per se annexum operi praecepto, neque a superiore fuerit praevisum aut cogitatum ; aut praeceptum datum est non obstante praevisione periculi. In priori casu, certum est excusari subditum ratione talis periculi, per se loquendo, ac secluso scandalo, tum quia praecepta positiva in simili eventu non obligant, imo nec multa naturalia, maxime affirmativa; tum etiam quia nullus vovens obedientiam intendit se obligare cum tanto discrimine; imo, licet hoc intenderet, talis intentio temeraria esset, etomnino imprudens, et ideo non esset censenda sufficiens ad inducendam obligationem in conscientia. Et propter camdem rationem ertiamin praecipiente non praessumitur voluntas obligandi in eo casu, et quamvis illam haberet, esset inefficax, quia esset temeraria, ac proinde injusta; quid enim magis iniquum et insolens, quam sine ratione ac praemeditatione periculi absolute obligare subditum, non obstante quocumque discrimine? Atque in hoc conveniunt omnes Doctores tractantes de obedientia, de legibus, de quo videri potest D. Thomas 2. 2, q. 104, a. 5, q. 120, a. 1, q. 1E, a. 4, et 1. 2, q. 96, a. 6, ubi Cajet., et Navar. in Summa, c. 23, n. 43.
16. In posteriori autem casu non potest regula generalis tradi; est enim regulariter verum non posse hominem ex instituto et directa intentione obligare subditum suo praecepto ad agendum aliquid cum probabili periculo vitae, quod maxime locum habet in praeceptis privatis, quae non solent ad commune bonum ordinari; et ultra hoc accedit in nostro casu specialis ratio, quia superier non habet jurisdictionem, neque proprium jus, et quasi internam potestatem dominativam, sed solum applicat obligationem voti. Nihilominus tamen aliquando ex gravi causa certum est praeceptum humanum posse obligare etiam cum discrimine vitae, ut ex materia de legibus suppono; et ideo non dubito quin per votum obedientiae religiosae possit aliquando hoc praeceptum imponi, ut infra dicam ; hie vero res est magis dubia, quia minor est potestas in praecipiente; et ideo observanda est regula superius tacta de conjecturata intentione voventis. Sed est supponenda honestas actionis, et tam gravis causa, vel necessitas ejus, ut prudenter possit vel voluntarie fieri, vel praecipi ab habente potestatem; nisi enim hoc supponatur, non potest habere locum obligatio, propter rationes insinuatas in priori puncto, quia esset temerarium et iniquum praeceptum ; non tamen suffticit honestas actionis et gravitas causae, nisi sit potestas in praecipiente ; haec autem potestas in praesenti casu proxime manat ex voluntate et intentione voventis, et ideo conjectare necesse est an ipse voluerit dare alteri tantam potestatem supra se ipsum, vel an (quod idem est) intendat se obligare ad obediendum in similibus eventibus. Ad hoc autem imprimis considerandum est, an casus ille fuerit praecogitatus et intentus; nam ex uno licebit ad alios argumentum facere. Deinde applicanda est alia regula de statu vel munere voventis; nam si quis vovisset obedientiam praefecto alicujus xenodochii in ordine ad curationem infirmorum, et postea praeciperetur inservire alicui cum periculo contagii, merito conjectandum esset, talem actum comprehensum esse sub illa obligatione, quia est valde consentaneus illi statui, et muneri, cui se vovens dicavit; at vero si vovens profiteretur vitam longe dissimilem, nulla esset ratio existimandi voluisse se obligare ad tantum periculum, et per haec potest in similibus ferri judicium.
17. His denique addendum, quod quarto loco est propositum, hanc obligationem per dispensationem etiam cessare posse; quod enim in hoc voto cadere possit dispensatio, seque certum est ac de quolibet alio, maxime cum supponamus illud esse simplex, et nulla sit in eo specialis ratio, propter quam indispensabilius censeatur quam votum castitatis. Quin potius Ecclesia majorem rationem videtur habuisse voti simplicis castitatis; et firmius et immutabilius illud esse voluisse, quam hoc simplex obedientiae votum, non quia ex genere suo nobilius sit , nam ex se votum obedientiae sine dubio praeeminet , ut docet D. Thomas, q. 186, a. 8, et dicemus infra agentes de votis religiosis ; sed quia votum simplex castitatis, regulariter et frequenter loquendo, magis utile ac necessarium in Ecclesia existit, ac proinde magis etiam est usitatum. Et hinc est ut castitatis votum sit reservatum Summo Peontifici ; de hoc autem voto obedientiae talis reservatio non legitur, et ideo, sicut supra diximus votum simplex paupertatis posse per Episcopum esse dispensatum, ita etiam de hoc voto dicendum est, quia in hoc genere quidquid non est Episcopo denegatum, censetur esse concessum, et ideo quae dicta sunt de potestate communi dispensandi, vel commutandi alia vota, ad hoc etiam applicanda sunt.
18. Difficultas, an et quomodo valeat dispensare superior. — Solum potest inquiri an ille, cui promissa est talis obedientia, etiamsi non habeat potestatem dispensandi alia vota, possit hoc auferre. Sed hujus resolutio facilis est ex dictis, nam per modum dispensationis cerium est non posse votum auferre, quia dispensatio semper est actus jurisdictionis, et ille propriam jurisdictionem non habet, ut supponimus. At vero ex parte materiae subtrahendo illam, poterit hujusmodi persona tollere alteri obedientia usum ac necessitatem, scilicet, nihil ei imperando, nam hoc in ipsius est potestate , ac voluntate. Per hoc autem absolute non auferet alteri votum, quia semper manet, quantum est ex parte ipsius, ligatus, ut si alter velit imperare, ipse obedire teneatur, quia in altero nulla est potestas ad auferendum hoc vinculum, ut dictum est; imo etiam circa ipsum obedientiae usum advertere oportet, an is, cui obedientia fuit promissa, sese aliquomodo obligaverit ad gerendam curam animae alterius, nam tunc non poterit licite omnino abstinere ab usu imperandi, in his quae viderit esse ad salutem alterius necessaria , vel statui suo valde convenientia ; quanquam si ad sustinendum munus, nec a superiore cogitur, nec ipse se Deo per votum obligavit, sed solum ex promissione quadam, vel conventione humana, poterit, quantum in ipso est, munus et curam deponere, et, altero consentiente, et cedente juri suo, liber fiet ab omni hujusmodi obligatione.
19. An semper requiratur causa legitima, ut Episcopus dispenset , et sibi reservet. — Rursus circa ipsam dispensationem adver- tendum est duobus modis posse fieri, scilicet, et circa totum votum, et circa speciales actus jam imperatos ex vi voti; certum est enim, licet talis superior aliquid praecipiat, urgendo quantum potest obligationem voti, posse in illo praecepto dispensare omnem illum, qui potest dispensare in toto voto, quia non major potestas requiritur ad dispensandum in particulari actu voti, quam in toto voto. Item quia obligatio utraque ejusdem rationis est. Deinde certum est ad dispensandum valide in tali voto non solam potestatem, sed etiam causam legitimam esse necessariam, quia quoad hoc etiam eadem est ratio de hoc voto et de aliis; sed , quamvis hoc sit verum de propria dispensatione, dubitari polest an Episcopus absque alia causa, quasi proprie jure suo utens, possit et in particulari iuferre a tali persona omnem obligationem in virtute talis voti ipsi impositam, et generaliter sibi reservare ommnem usum talis voti, seu omne jus imperandi ex vi illius. Hinc enim videtur Episcopum utrumque posse, quia est Praelatus superior, cui esse debet subordinata omnis obedientia inferiori promissa. In contrarium vero est, quia talis persona non promisit obedientiam Episcopo. Distinctione igitur utendum est; aut cnim materia praecepti a proximo superiore impositi talis est, ut, secluso voto, possit ab Episcopo praecipi aut prohiberi, et in eo casu clarum est posse auferre obligationem per modum irritationis, prohibendo materiam,juxta superius dicta de irritatione votorum ; aut materia praecepti non est ejusmodi, sed est omnino superogationis (nec enim potest Episcopus quamcumque actionem bonam praecipere ), et in eo casu non poterit sine speciali causa, et per modum voluntariae dispensationis, obligationem auferre, quia tunc irritalio locum non habet; unde consequenter fit, lotum votum simpliciter et absque ulla causa irritare non posse.