Caput 5
Caput 5
Utrum votum obedientiae sit aliquid indistinctum a traditione religiosa, et quid illi addat.
CAPUT V. UTRUM VOTUM OBEDIENTIAE SIT ALIQUID INDISTINCTUM A TRADITIONE RELIGIOSA, ET QUID ILLI ADDAT.
1. Suppositis quae generatim de voto obedientia in superioribus diximus, hic solum addenda sunt quae ad particularem ejus materiam et obligationem , prout in religione exercetur, spectant. Ouia vero votum be dientiae magnam habet aftinitatem cum traditione quae in professione fit, ideo haec duo prius inter se comparabimus, ejusque propee rationes explicabimus.
2. Ratio difficultatis est, quia duo sunt de talone obedientiae religiosae, scilicet abnegatio propriae voluntatis, et subjectio ad voluntatem superioris. Utrumque autem fit seu exhibetur ex vi traditionis religiosae; ergo in illa consistit tota ratio et vis obedientiae religiosae; ergo vel illa ipsa est votum obedientiae, aut certe votum necessarium non est. Major constat ex ipsa ratione obedientiae, determinando illam ad Evangelicam obedientiam, quae non solum comprehendit obedientiam per se necessariam , hoc est praeceptorum, sed etiam voluntariam; haec enim supponere debet hominem abnegasse libertatem suae voluntatis, etiam in his quae sine peccato facere posset, vel omittere, et illam sub aliena voluntate ita constituisse, ut jam honeste non valeat discordare; ergo haec obedientia illas duas conditiones intrinsece requirit. Et ideo dixit Christus Dominus : Qui cult venire gost me, abneget semetipswn, Matt. 16, per quae verba hanc obedientiam consuluisse Patres interpretantur, ut in superioribus vidimus. Nam haec abnegatio maxime in voluntatis propriae renuntiatione consistit, et ideo, quod statim subdit: Tollat crucem suam, de vita religiosa exposuit Basilius, sermone de Abdicat. rerum, et clarius in regulis fusius disputatis, regula 6 : Oportet ( inquit) ut nos ipsos primum abnegemus , et crucem sustollaanus, ac tunc demum illum sequamur. Nahil autem. est aliud suiipsius abnegatio, nisi suama rerum omnium vitee supericris oblivio, atque a suis ipsius voluntatibus vecessio. Quod etiam late prosequitur regula 8, ubi inter alia dicit, hanc suiipsius abnegationem esse summum rerum omnium fastigium. Gregorius etiam, lib. 6, in 1 Reg., c. 2: Per alias ( iuquit ) virtutes nostra Deo mpendimus , per obedientiam mnosmetipsos emhibemus. Et ideo ait obedientiam praeferri caeteris sacrificiis, quia, ut ipsemet dicit, homil. 32 in Evang., hominà facile est relinquere sua, est autem valde difficile relinguere semetipsum ; minus quippe est abnegare quod habet , valde autem multum est abnegare quod est. Et ideo dixit idem Gregorius, homil. 20, in Ezechiel., versus finem, hanc sui abnegationem esse perfectissimum holocaustum. Multaque similia de hac obedientia tradunt Patres, quae partim in superioribus adduximus, tractando de simpliei voto obedientiae, copiosius autem afferemus infra tractando de obedientia quam Societas Jesu profitetur, et in sequentibus capitibus nonnulla etiam insinuanda erunt.
3. Quod autem religiosa traditio easdem duas conditiones requirat (id enim in minori propositione sumebamus), facile convinci potest ex generali ratione traditionis, adjunctis his, quae supra diximus de professione religiosa. Nam per veram traditionem, qua quis donat rem suam alteri, se illa privat, et jure, quod in ipsam habebat, atque in aliam transfert ; sic ergo qui seipsum alteri donat , desinit esse sui juris, et incipit esse alterius, ut in servo videre licet. Sic ergo etiam religiosus ex vi solius traditionis seipsum abnegat, quia jure in seipsum se privat, et sub alterius potestate constituitur, cujus voluntatem ex vi traditionis ejusdem facere tenetur, relicta sua. Et hoc est quod Basilius, Benedictus, Gregorius, Bernardus etalii Sancti Patres supra citati dicunt, religiosum non esse sui juris, sed totum esse sub potestate alterius, ex vi illius donationis, qua se tradit religioni. Nihil ergo hic superest quod per votum obedientia fiat ; neque etiam oportet plura vincula moralia hic multiplicare , cum necessaria non sint. Et confirmatur, quia alias religiosus agens contra voluntatem superioris dupliciter peccaret , scilicet et contra votum, et contra jus superioris, quod illi convenit ex vi traditionis ; sicut enim servus tenetur obedire domino ratione traditionis, ita et religiosus Praelato suo ; inconveniens autem est multiplicare peccata sine necessitate.
4. In religioso statu fit yroprium obedientice votum. — Nihilominus statuendum imprimis est, ut certum, in religioso statu verum ac proprium votum obedientiae fieri. Hoc est certissimum , et in superioribus satis probatum, cum ostendimus tria vota esse de substantia et essentia hujus status, inter quae votum obedientiae non solum numeratur, sed etiam primarium habet locum. Nam, ut dixit Joannes XXII, in Extravag. Quorumdam , de Verborum significat. : Magna quidem paupertas, sed integritas majus bonum est, sed obedientia maaimun , si custodiatur illesa, nam prima rebus, secunda carni, tertie vero menti dominatur et animo. Deinde usus omnium religionum veram et approbatam religionem profitentium suffticienter hanc veritatem confirmant. Unde intelligitur, quando religiosus promittit obedientiam Deo, vel Praelato, per illas voces dativi casus, duos terminos posse designari, scilicet, vel promissionis, quae tunc fit, vel obedientia, quae postea adhibenda est; utraque enim alicui redditur seu exhibetur. Quatenus ergo illa promissio est tertium votum essentiale religioni , respicit Deum ut immediatum terminum promissionis, quia ut sic est votum, et non alias, et fortasse non respicit ut proximum terminum obedieniiae exhibendae, quod infra videbimus. E contrario vero est certum, Praelatum, scu hominem esse proximum terminum exhibendae obedientiae, id est, personam cui immediate obediendum est ex vi talis voti, non autem esse terminum ipsius promissionis, in qua consistit substantia talis voti ; quia votum, ut votum, est promissio facta Deo, et non homini ; imo, supra ostendimus ad votum obedientiae necessariam non esse propriam promissionem homini factam, etiam ex parte materiae talis voti ; quomodo autem interveniat in hoc voto, quatenus in religione fit, statim explicabimus.
5. Fotum obedientie distinguiswr a tradiLtione. — Secundo , assero hoc votum formaliter esse quid distinctum a traditione inclusa in professione religiosa. Probatur primo, quia promissio et traditio genere differunt, et promissio, inrigore et proprie sumpta, et respectu ejusdem rei, includit negationem traditionis, sicut futurum ut futurum includit negationem praesentis, seu facti, velsicut jus ad rem quod paratur ad jus in re. Ex quo principio in superioribus ostendimus fieri non posse ut votum aliquod in sua intrinseca ratione includat propriam traditionem, quia de essentia voti est quod sit promissio; sed hoc votum obedientiae est verum votum, veraque promissio; et traditio, quae in professione relieiosa includitur , est etiam vera donatio ac traditio. Ergo formaliter ita distinguuntur, ut, licet in illo actu necessariam connexionem habeant, neutra autem intrinsece includat. Secundo hoc declaratur ex personis, quibus immediate fiunt. Nam votum immediate fit Deo, ut declaratum est; traditio autem immediate fit religioni, cui religiosus se donat, ejusque membrum efhicitur; ergo signum est illas esse actiones et vincula formaliter distincta , quanquam possit una aliam quasi informare, et suo modo perficere, ut dicemus. Expliceatur exemplo in donatione calicis, verbi gratia, facta alicui ecclesiae , vel voto donandi illum ; nam donatio immediate fit ipsi ecclesiae, votum autem Deo, et ideo ex vi voti praecise non acquiritur jus ecclesise, cicut ac- quiritur per donationem. Ex qua distinctione evidenter colligitur mnoralis distinctio illarum actionum. Ita ergo est in praesenti ; unde etiam possumus argumentari tertio ex effectibus ; nam per traditionem acquiritur proprium jus et quasi dominium religioni in talem personam , per votum autem non religioni , sed ipsi Deo jus proprie acquiritur. Nam votum, ut votum, soli Deo obligat. Item per traditionem a religione acceptatam incorporatur homo religioni, et unum corpus cum ea efficitur, et inde nascitur quaedam relatio identitatis ( ut sic dicam) et mutua obligatio religiosi ad religionem, et e contrario, propter quod dicunt communiter auctores, ut in superioribus saepe citatum est, inter religionem et religiosum fieri mutuum contractum ; per votum autem obedientiae , ut sic, nihil horum fit, sed tantum obligatio, quae fit Deo ; ergo signum est illa duo esse formaliter diversa.
6. Ad perfectam abnegationem traditio et obDedientia requiritur. — Tertio assero ad perfectam abnegationem Evangelicam utramque actionem requiri, scilicet traditionem, et promissionem voti obedientiae. Declaratur, quia ad hanc abnegationem duo suxt necessaria. Unum est, ut homo se spoliet dominio sui ipipsius, suaeque voluntatis. Aliud est, ut totum hoc offerat in holocaustum Deo, et consecret in religiosum cultum. Primum fit proxime per traditionem, secundum autem per obedientiae votum ; ergo utrumque necessarium est. Major quoad priorem partem constat ex dictis , et ex ipso nomine abnegationis suà ipsius, adjunctis expositionibus Sanctorum, praesertim Basilii et Gregorii locis citatis. Quoad alteram vero partem patet, quia sine illa relalione seu oblatione non erit abnegatio religiosa , qualis ad statum religiosum requiritur; et ideo iidem Sancti Patres nomine sacrificii et holocausti hanc abnegationem declarant. Minor autem quoad priorem partem constat, quia homo non se privat dominio in seipsum, nisi quatenus illud tranfert in alium; quia non potest esse nullius (ut sic dicam ), et ideo, eo ipso quod non est sub dominio alterius, est dominus suiipsius ; ergo ut se abneget privando se dominio in seipsum, necessarium est ut se tradat alteri; ergo haec abnegatio, quantum ad hanc abdicationem juris proprii in seipsum, proxime et quasi formaliter fit per traditionem. Accedit quod, ut in superioribus disi, traditio non fit proprie Deo immediate, ac in seipso, sed homi- ni, quamvis interdum fiat (ut in religione fit) homini in ordine ad Deum, seu vice Dei; quia per traditionem transfertur dominium , quod non potest transferri in Deum in se, sed in homine, seu per homines ; ergo abnegatio, quatenus dicit abdicationem proprii juris , seu dominii in seipsum, non potest fieri nisi per traditionem, quae immediate fit ipsi religioni. Quoad alteram vero partem patet eadem minor, quia per votum obedientiae quasi specificatur et extollitur illa traditio , quae proxime fit homini, ut sit religiosa, tanquam spirituale holocaustum ipsi Deo factum. Unde intelligitur, haec duo in hoc negotio concurrere, tanquam materiale et formale; traditio enim quasi materialiter se habet in hac abnegatione ; votum autem obedientiae eam formaliter perficit , et quasi consummat in ordine ad statum religiosum. Dices, ipsam traditionem propter Deum factam, et ex intentione divini cultus, satis religiosam esse, secluso etiam proprio obedientiae voto. Respondeo, etiamsi dici possit religiosum ex ordinatione ad praedictum finem, nihilominus non habere propriam perfectionem ad statum religiosum necessariam, quia non est consecrata Deo per proprium vinculum religiosum. Unde neque homo tenetur religiosa et sacra obligatione ad fidelitatem servandam in ea traditione, nisi ad illam accedat obedientiae votum ; ob hanc ergo causam necessarium est ad perfectionem abnegationis religiosae.
7. Ex quibus facile est solvere principalem difficultatem in principio positam. Concedo enim , tam per traditionem , quam per obedientiae votum, renunciare hominem propriae voluntati, eamque alteri submittere ; diverso tamen modo, utroque tamen necessario ad hujus renunciationis perfectionem , ut declaratum est, magisque explicabitur sequenti capite, respondendo ad ultimam confirmationem.
On this page