Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quotuplex sit malitia in transgressione obedientiae religiosae.

CAPUT VI. QUOTUPLEX SIT MALITIA IN TRANSGRESSIONE OBEDIENTIAE RELIGIOSAE.

1. Ex dictis praesens oritur difficultas , utrum , scilicet, ex promissione obedientiae facta Deo, et ex promissione ac traditione Praelato ac religioni exhibita, duplex insurgat in religioso obligatio, ita ut contraria transgressio duplicem habeat malitiam ; qui- dam enim negant hanc duplicem obligationem, et consequenter negant etiam esse duplicem malitiam in illa transgressione; tenet Sot. , lib. 7 de Justitia, q. 2, a. 3: Simplum ( inquit ) seu unicum tantum est religioso crimen, 101. obtemperare praefecto, quia , licet obsequium. constituerit in genere obedientie , non tamen nisi per solum votum, non enim obedientiam Prelato voves, sed Deo, quod eris Preelato obediens. Contrariam tamen sententiam docet aperte D. Thomas 2. 2, q. 88, a. 5, ad 3, ubi dicit votum obedientiae includere, vel supponere humanam promissionem factam Praelato, et addere votum, quod est promissio facta Deo de implenda promissione facta Praelato. Et licet verum sit, posse intelligi ac fieri votum obedientiae sine promissione humana , ut in superioribus tetigimus, nihilominus in voto obedientiae religiosae, prout de facto fit, plane sentit D. Thomas intervenire illam duplicem promissionem, et consequenter duplicem obligationem diversarum raticnum ac virtutum , ad quas consequitur duplex etiam malitia in transgressione, si fiat, ut late ibidem explicat ei approbat Cajetanus. Et in simili admittit Soto, eodem loco dicens, si quis promittat feminae aliquid in dotem, et voveat Deo illam promissionem implere, dupliciter peccare non dando dotem, scilicet contra justitiam et religionem; et paulo inferius, referens doctrinam D. Thomae, de promissione humana quae fit Praelato, dicit nihil falsum continere; quod non videtur cum primo ejus dicto cohaerere.

2. Transgressio obedientie religiose duas malitias specie distinctas habet. — Dicendum ergo est eamdem inobedientiam religiosam duplicem habere malitiam, contra religionem respectu Dei, de qua non est dubium, ratione voti, et contra pactum cum Praelato initum. Circa hanc vero posteriorem malitiam dubitatio ex dictis occurrit, quia videtur sequi non esse unam tantum , sed plures, praeter malitiam sacrilegii. Sequela patet , quia imprimis ibi est malitia contra promissionem humanam, ut D. Thomas dicit; est ergo contra virtutem fidelitatis. Juxta nostram autem sententiam, etiam ibi est malitia contra traditionem religioni factam, quae est conitra justitiam, quia est contra jus religioni acquisitum; ergo sunt ibi duse malitiae specie distinctae ; ut servus vel famulus ex justitia tenetur obedire hero, seu domino, ratione dominii, vcl pretii, aut stipendii, etiamsi nullam aliam promissionem obediendi fecerit; si au- tem ulterius speciali promissione se astrinxerit ad servandam fidelitatem et obedientiam domino, nova tenebitur obligatione, et ita dupliciter peccabit, si inobediens sit; ita ergo dicendum videtur in religioso. Ultra haec vero observare oportet , habere nunc Praelatos religionis veram spiritualem jurisdictionem, quam recipiunt a Summo Pontifice, per quam possunt propria praecepta vel leges imponere, quae speciali titulo obedientiae ecclesiasticae inducunt obligationem; erit ergo hoc titulo tertia vel quarta species malitiae in hac transgressione. Tandem consideranda est species virtutis vel vitii, ad quam speciem pertinet actus ratione suae materiae, et ita adjungetur nova species malitiae, ut, verbi gratia, si opus praeceptum sit jejunii, et religiosus illud frangat, praeter omnia dicta peccabit contra temperantiam ; videtur autem incredibile tot multiplicari in una religiosi inobedientia.

3. Unica tantum est malitia injustitie. — hespondetur nihilominus, quando religiosus peccat contra votum obedientiae , regulariter ac per se loquendo, solum intervenire duas malitias, unam sacrilegii contra Deum, ratione fracti voti, de qua nullus dubitat, et per se satis clara est; alteram injustitiae contra hominem , ratione traditionis et promissionis factae ; neque oportet has malitias respectu Praelati multiplicare, quia non fit illi multiplex injuria, sed unica tantum. Unde ad objectionem de promissione et traditione, respondetur primo, fortasse in praesenti materia haec duo non esse distincta; nam, licet promissio et traditio cum proprietate sumpta, et in ordine ad idem et secundum idem distinguantur, nihilominus traditio rei de praesenti, in ordine ad actum, seu usum futurum, solet aliquando nomine promissionis significari, ut traditio matrimonii, supposita recta intelligentia et intentione, potest his verbis significari : Promitto te semper habere in conjugem, vel, Tibi ex nunc esse conjugem fidelem; nam quia in matrimonio traditur corpus in ordine ad futurum actum, et ad illum statim nascitur obligatio, voluntas contrahendi et efficiendi talem obligationem declaratur et significatur nomine promissionis, quamvis revera immediate versetur circa traditionem de praesenti, ex qua nascitur obligatio ad usumfructum. Unde, licet in matrimonio multiplicarentur haec verba : Trado me tibi in conjugem, et promitto matrimonialia jura tibi servare, fortasse non multiplicarentur vincula, nec obligationes, quia per omnia illa verba solum explicatur definita et firma voluntas faciendi hunc contractum, et servandi illum. Ita ergo satis verisimiliter censeri potest in praesenti ; nam intentio profitentis solum esse videtur tradendi se huic religioni, et servandi obligationem parendi Praelatis, quod ex illa intrinsece nascitur, et hanc intentionem seu voluntatem explicat, tam nomine professionis quam promissionis, vel etiam traditionis, aut quocumque alio sisnili. Et juxta hanc interpretationem, licet verbum promissionis humanae, quo D. Thomas utitur, et verbum traditionis sint diversa, res tamen eadem est, ad eum scilicet modum, quo fit in Baptismo sponsio, quam D. Thomas alibi votum late sumpto vocabulo appellavit, cum revera solum tantum sit voluntaria professio legis Evangelica, per quam aliquis se tradit in membrum et subditum Catholicae Ecclesiae.

4. Secundo, admittere possumus, in professione religiosa, praeter traditionem, et proprium obedientiae votum, intervenire professionem humanam factam Praelato de obedientia illi praestanda; non enim repugnat promissionem fieri homini de implenda re vel actione alio titulo illi debita; nam si is, qui debitor est ratione mutui, postea specialiter promittat solvere tempore debito, illa vera est promissio distincta a mutuo; idemque admitti facile potest in exemplo supra posito de servo; nihil ergo repugnat ita fieri in praesenti, si haec sit intentio promittentis. Nihilominus tamen assero, ex illa circumstantia non multiplicari secundum speciem malitiam mortalem. Nam vel illa promissio consideratur praecise intra rationem fidelitatis, vel ut transit, vel transire potest in rationem justitiae. Sub priori ratione non inducit obligationem sub culpa mortali, quia juxta probabilem sententiam fidelitas et veritas ex genere suo praecise sumptae solum inducunt obligationem sub veniali. Sub posteriori autem ratione obligatio erit sub mortali, quia transit in rationem injustitiae ; tamen non est secundum speciem distincta ab obligatione quae nascitur ex traditione, et ideo nec malitia etiam est distincta specie, quia eadem est ratio justitiae in toto illo contractu, etiamsi propter diversos modos se obligandi aliquantulum augeri videatur. Quod si quis urgeat, saltem addi malitiam infidelitatis, quae est specie distincta, cum sit contra diversam virtatem, respondetur illam, ut sic, non esse mortalem, sed venialem, et ideo non esse inconveniens muttiplicari, ut in simili dixit Cajetanus 2. 2, q. 88, a. 5, et patet in omni mendacio pernicioso; nam praeter malitiam mortalem contra justitiam, habet malitiam mendacii, quae ut sic venialis est. Atque haec responsio est probabilis; prior tamen et ipsi rei et veritati magis consentanea videtur,

5. Ad alteram objectionem de jurisdictione superioris, et aliam de malitia actus secundum se, simul respondendum est. Et imprimis considerandum est an actus, qui fit contra praeceptum Praelati, secundum se malus sit, vel solum quia prohibitus. Nam si alias secundum se malus est, concedimus ex eo capite multiplicari malitias, ut expresse Cajetanus supra docet; et ratio est, quia malitia, quam affert actus ex proprio objecto, non impeditur propter praceptum Praelati, ut per se constat, quia est intrinseca, vel quia est contrarium praeceptum Ecciesiae, verbi gratia, quod semper durat; et e converso malitia actus non impedit quominus praeceptum superioris suam vim habeat, et inducat suam obligationem, quia cum sit etiam specie distincta, violatio ejus suam retinet malitiam specie distinctam. At vero si actus solum est malus quia prohibitus (et idem est proportionaliter de omissione), tunc Cajetanus supra censet non habere inde specialem malitiam, ut in pracepto de jejunio supra posito fractionem ejus non habere malitiam intemperantiae , quia talis actus secundum se non erat necessarius ad virtutem temperantia, et praeceptum superioris non habet vim constituendi illum intra materiam necessariam illius virtutis, sed solum intra materiam obedientiae, seu religionis.

6. Differentia inter praeceptum ortum ex vi votà obedientice et jurisdictionis vere.— Preelati religionis possunt leges et pruwecepta subditis imponere, vatione jurisdictionis, quam hobent. — Quae doctrina est vera, et sine controversia, considerando Praelatum solum quatenus habet vim praecipiendi ex vi voti aut professionis, ut melius considerari potest in Abbatissa monialium, quae jurisdictionem ecclesiasticam non habet. Ratio est, quia obligatio, vel imperium quod nascitur ex vi solius voti, aut promissionis, seu traditionis humanae, solum trahit actum ad materiam illius virtutis, ad quam pertinet votum, vel contractus humanus, id est, religionis, vel justitiae, in quo differt a propria lege, qua vim habet dandi actui necessitatem intra propriam speciem virtutis; quam differentiam explicuimus in superioribus, tractando de simplicibus votis. Hinc vero addendum videtur, si consideretur Praelatus religionis, quatenus habet jurisdictionem ecclesiasticam, sic proprium imponere praeceptum, seulegem quae vim habeat obligandi subditum , juxta varias materias, et motiva virtutum, dando actibus necessitatem illarum ; quod bene atligit Gabr. Vasquez, 1. 2, disp. 98, c. 3, eritque verum quando constiterit Praelatum praecipiendo uti tali jurisdictione; nam, licet superior illam habeat, potest praecipere non ex illa, sed solum exigendo obedientiae debitum. Imo, regulariter loquendo, hic videtur esse ordinarius modus praecipiendi Praelatorum religionum, quia materia, circa quam versantur, ordinarie talis non est, ut ex vi solius jurisdictionis ecelesiasticae praecipi possit, quia est materia supererogationis, vel consili, et ita solum praecipi potest quatenus ex vi professionis facta est necessaria. Saepe ergo per jurisdictionem solam non posset per se ac directe praecipi ; sed ad summum praecipi poterit ut obligatio facta impleatur. Tunc autem praeceptum Praelati, etiamsi ex jurisdictione procedat, non constituit actum ut necessarium intra propriam virtutem, ad quam pertinet ex propria materia, sed solum intra virtutem obedientiae et religionis ; ut si Episcopus praecipiat seculari habenti votum simplex castitatis, ut non ducat talem uxorem, sub censura excommunicationis , non dat illi actui necessitatem intra virtutem castitatis, quia ut sic non est materia praecepti, sed urget illum, et adjungit illi necessitatem intra virtutem religionis, quia ratione illius jam est materia praecepti, et ad summum adjungit illi necessitatem obedientiae suae. Ita ergo exisumo communiter accidere in ordinariis obedientiis religiosorum , quia illis injungi non possunt ex vi solius jurisdictionis, sed ratione promissionis factae ab illis exigi possunt. Nihilominus tamen, quia Praelati religionum sunt etiam ordinarii pastores suorum subditorum justa Ecclesige usum, ideo in materia proportionata imponere possunt leges, seu praecepta. Et tunc actus habebunt necessitatem virtutis intra propriam materiam propter rationcm factam. Verisimile autem est tunc cessare alteram obligationem obedientiae, quatenus ex traditione, seu promissione humana nascitur; quia hi Praelati nunquam videntur habere intentionem praecipiendi et obligandi duplici titulo, scilicet jurisdictionis, et quasi dominaüonis, sed altero tantum juxta exigentiam rerum vel actionum. Unde si ordinarium modum gubernandi inspiciamus, quoad vim di- rectivam, quae cst in praecipiendo, videntur uti potestate dominativa , quae fundatur in traditione seu promissione ; quoad vim autem coactivam , quando necessaria est, utuntur potestate jurisdictionis; sicut irritando utuntur dominio, dispensando autem jurisdictione. In rigore autem non dubito, quin possit utroque titulo uti in praecipiendo, si materia sit capax, et tunc concedendum est, praeter obligationem religionis, quae ex voto nascitur, et praeter obligationem justitiae, quae oritur ex traditione et potestate dominativa , intervenire specificam obligationem illius virtutis, ad quam pertinet actus ratione suae materiae, et in qua fit necessarius ratione legis seu praecepti. Sicut quando actus est necessarius ex praecepto Ecclesiae, et Praelatus religionis eumdem imperat in vi voti et potestate sua dominativa, tunc contraria transgressio habet malitiam intemperantiae contra praceptum Ecclesiae , et praeterea habet malitiam contra votum, et contra promissionem seu traditionem superiori factam; idem ergo erit quando loco ecclesiasticae legis omnibus communis intervenit praeceptum Praelati, ex jurisdictione procedens, et consequenter constituens actum in materia necessaria virtutis; est enim eadem vis et potestas. Neque est inconveniens multiplicari deformitates, quando tituli oblieationum secundum diversas rationes specificas multiplicantur.

7. Inobedientia specialiter intentc causat malitiam specie diversam ea genere suo mortalem. — Dices, praeter has omnes reperiri malitiam inobedientiae, quae videtur ab his omnibus distincta, nec posse ad aliquam illarum reduci. Item aliquando potest contingere simul conjungi communem legem Ecclesiae, et propriam legem Praelati ; ergo inde etiam multiplicabuntur malitiae, vel si illa diversitas non sufficit, neque alia sufticiet. Respondetur ad priorem partem, inobedientiam uon constituere specialem malitiam, nisi sit formaliter intenta, ut docuit D. Thomas 2. 2, q. 105, art. 1, ad 1, et constat, quia est circumstantia generalis, quae non specificat, nisi peculiariter intendatur. Si autem religiosus hoc modo sit inobediens, ex contemptu Praelati, et potestalis ejus, verum est incurrere specialem malitiam distinctam ab omnibus numeratis, et ex suo genere mortalem. Imo in universum esse mortalem sentit D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 9, ad 3, et esse communem opinionem Theologorum, et Canonistarum, eos ex parte referens, aftirmat Covar., inregula Peccatum, 2 p..$ 5,n. 2, in fine. Intelligenda autem cst de absoluto contemptu ipsius Praelati, ut talis est, seu potestatis ejus ; nam si solum sit contemptus ipsius rei in particulari, potest esse veniale peccatum ex levitate materiae , ctiamsi fiat ex directa intentione in aliquam offensionem personse Praelati, ut in materia de legibus latius tractatur, et sentit Cajet. in Summa, verbo Contemptus, quem sequitur Armilla, eodem verbo ; et Medina 1. 2, q. 96, art. 4; et Sot., in 4, d. 15, q. 2, a. 1, ad primum ; Angles, in materia de poenitentia ; et insinuat Angelus, verbo Contemptus. ImoD. Thomas, q. 15, de Veritate, art. ult., ad secundum, dixit non omnem contemptum esse peccatum mortale, sed solum contemptum Dei; intelligendum autem est de contemptu Dei in se, vel in suis vicariis, juxta doctrinam Bernardi, lib. de Praecepto et Dispens., c. 12: Sive Deus, sive homo, etc. Itaque inobedientia nisi formalis sit, non addit specialem malitiam, neque mortalem, nisi ex materia vel ex absoluto contemptu gravis sit.

8. Malitia non multiplicatur eg mulliplicaLione legum, ut sic. — Ad alteram partem respondetur negando consequentiam ; nam per proprias leges, seu praecepta quae ex jurisdictione procedunt, constituitur actus in specie virtutisjuxta exigentiam materiae et honestatis intentae; unde multiplicatio legum ut sic non multiplicat formaliter obligationes, et consequenter nec contrarias transgressiones, et ideo furtum contra legem naturalem et positivam, divinam et humanam, civilem et ecclesiasticam, unam habet malitiam, quia omnes hae leges constituunt illum actum in materia justitias, Idem ergo dicimus in praesenti de jejunio praecepto per legem canonicam, et per regulam, seu praeceptum regulare, quatenus veram rationem habet, seu efficaciam legis. Secus vero est de obligatione voti, quae transfert actum ad virtutem religionis; et idem censemus de obligatione ex vi traditionis, et promissionis humanae, quae transfert actum in aliem speciem justitiae, ut explicatum est. Sicut pater rigorose praecipiens filio ut audiat Missam die festo, verbi gratia, potest illum specialiter obligare ex vi patriae potestatis, et tunc filius omittens non solum peccabit contra praeceptum Ecclesise, sed distincta malitia contra praeceptum paternum ; quod si talis filius fecisset etiam votum obediendi patri suo, peccaret etiam contra religionem. Ita crgo comparatur religiosus ad suumn Praelatum, quod suo modo patriam habet potestatem spiritualem, qua potest obligare spiritualem filium, quamvis simul habeat potestatem jurisdictionis, in quo excedit patrem carnalem, regulariter loquendo; non enim repugnat interdum etiam in illo aliquid proportionale reperiri, ut in rege respectu sui filii, cui potest praecipere, et ut pater, et ut legislator, et supponendo in filio votum obediendi patri, quocumque titulo praecipienti, atque etiam in materia alias praecepta per legem ecclesiasticam vel divinam. Sicut enim potest unusquisque seipsum denuo obligare per votum in materia alias praecepta, ita etiam pater potest obligare filium, et Praelatus subditum; quia in illa maxime subditus esse debet.

9. Ex his, quae circa praedictam confirmationem diximus, constat votum obedientiae et traditionem religiosam ita inter se comparari, ut votum augeat quasi intensive obligationem parendi Praelato, quae ex traditione nascitur; quod augmentum intensivum voco, quia circa idem auget obligationem; addo autem particulam quasi, diminutivam, quia revera non est intensio, sed additio novae et excellentioris rationis obligationis, ut satis explicatum est. Superest autem quaestio, an secundum extensionem, quae sumitur ex parte materiae, hae obligationes sint aequales, vel una addat aliquid alteri, quod in sectionibus sequentibus declarabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6