Caput 7
Caput 7
An votum obedientiae obliget ad totius regulae observationem.
1. incipimus explicare hujus voti materiam, quae potest esse aut lex, aut constitutio scripta, aut transitorium praeceptum ab homine impositum. De hac posteriori parte nulla est quaestio, quia illud est quod expressius in tali voto promittitur, ut ex formulis profitendi supra relatis manifestum est. Item, quia tota necessitas voti obedientiae in rehcionibus est propter necessitatem, quae in omni communitate humana est, ut in ea sit aliquis superior cui alii pareant, quia alias nullus in ea posset esse ordo, sed summa confusio , quam obedientiam oportet in religione esse per votum firmatam et consecratam Deo; ergo materia hujus voti praecipue est Praelati praeceptum seu mandatum , de quo qualem et quantam obligationem inducat, postea videbimus.
2. De altera ergo parte versatur proposita difficultas , in qua tres invenio sententias. Prima generatim affirmat totam regulam contineri sub materia voti obedientiae religiosae, atque ita teneri religiosum ad totius regulae observationem ex vi voti; ita sentit Henricus, Quodlib. 6, q. 17, ubi in speciali loquitur de regula Augustini, quae sub his verbis proponitur : Hec suni quae, ut obsercetis, praecipimus; extendit autem sermonem ad omnem aliam, etiamsi (inquit) sub hac forma proponatur : Hec sunt qua , ut observetis , admonemis ; ei idem diceret de verbo statuimus, vel de quocumque alio simili. Ratio ejus est, quia per votum fit praceptum , quod antea erat consilium, vel admonitio ; sed per votum obedientiae unusquisque obligatur ad observandam regulam, et omnia quae in illa continentur; ergo. Minor probatur, quia ideo ante professionem proponitur regula, ut unusquisque videat an velit se ad illam obligare; ergo supponitur illam esse materiam talis obligalionis et voti. Item quia alias non esset major obligatio observandi regulam post professionem, quam antea, quod per se statim apparet absurdum, et contra rationem. Item quia per votum obedientiae religiosus promittit regularem vitam, ut docet D. Thomas, 2. 2, q. 186, art. 9; reguiaris autem vita dicitur illa, quae conformatur regulae; ergo promittit quis per tale votum conformare se in suis actionibus regulae suae. Unde D. Thomas ibidem ait facere contra votum obedientiae, qui transgreditur praceptum, vel ore tenus a Praelato factum, vel in regula expressum : ergo juxta mentem D. Thomae pronmittit religiosus per obedientiae votum observare praecepta, non tantum hominis , sed etiam regula ; ergo quamvis regula ex se non obligaret sub praecepto, ex vi voti obligat. Patet consequentia, quia si quis immediate voveret facere id quod regula praescribit, verbi gratia, jejunare, nulla interveniente regula, oriretur gravis oblieatio ad id faciendum; sed perinde est, interveniente regula, vovere illam servare; ergo. Tandem confirmatur haec sententia, quia alias non peccaret religiosus saltem mortaliter, habens formale propositum non servandi aliquam regulam , quoties impune id facere posset. Consequens est valde absurdum; ergo. Sequela patet, quia non est major ratio de singulis reguiis, quam de tota collectione; quia plura consilia simul collecta non efficiunt unum praeceptum ; nec plura peccata venialia unum mortale.
3. Secunda opinio est, ex vi voti obedien- tiae non teneri aliquem ad observationem regulae, sed solum ex vi ipsius regulae quantum ipsa declaraverit, sub praecepto, si ipsa expresserit, vel tantum sub consilio sseu obligatione ad poenam , si ita ipsa declaraverit. Hanc sententiam tribuunt aliqui D. Thom., et sumi potest ex Paludano, in 4, d. 38, q. 3, art. 4, et Supplemento Gabr., q. 1, art. 3. Potest autem in hunc modum declarari et confirmari ; nam , sicut superiori capite respectu personae Praelati praeter votum dicebamus esse obligationem illi parendi ex vi traditionis, antequam intelligatur votum obedientiae, seu illo praeciso; ita respectu regulas potest et debet intelligi obligatio ad servandam regulam , quae non pertinet ad virtutem religionis , sed ad justitiam legalem, vel generaliter ad obedientiam, vel specialiter ad varias virtutes , juxta exigentiam materiarum, si regula habeat veram rationem legis. Fundamentum autem hujus partis est, quia is, qui voluntarie efficitur pars alicujus heipublice consequenter subjicitur legibus illrus Reipublicae, et ad eas servandas obligatur, secluso voto et juramento , quae extrinseca sunt, ut in tractatu sequenti magis declarabimus. Hac ergo parte supposita, dicit haec sententia , votum obedientia non cadere in regulam ut in materiam, nullamque obligationem addere illi quam ipsa ex se habet. Sic autem explicata haec sententia probari potest primo ex forma vovendi, quia qui profitetur non promittit servare regulam, sed vovet Deo, et promittit Praelato obedientiam; ergo. Secundo, quia alias committeretur sacrilegium quoties frangeretur quaecumque regula. Consequens est contra communem sensum omnium religiosorum, et consequenter praeter intentionem voventium; item esset in gravissimum periculum animarum, saepius enim peccaret mortaliter. Nec satis est respondere, licet illa sint sacrilegia, esse venialia ex levitate materiae, quia ad minimum ila materia, quae sufliceret ad transgressionem mortalem, si esset immediate promissa per votum , sufficeret ad peccatum mortale, si esset contra regulam, quia, ut dicebat prior opinio, mediante regula, vovet quis facere vel omittere quod per regulam praescriptum est.
4. Dicetur fortasse votum cadere in regulam, et addere illi obligationem , non tamen eequalem pre tota regula, sed proportionalem, ita ut si regula secundum se sit lex obligans sub mortali, transgressio ejus ratione voti labeal novam malitiam mortalem saerilegii; si autem regula tantum obliget sub veniali, addatur solum malitia venialis ratione voti, ita ut quidquid sit de qualitate vel gravitate rei circa quam versatur regula , semper in ordine ad votum materia censeatur levis, si obligatio regulae solum est venialis. Sed quid dicendum de regulis, qua ad nullum peccatum mortale vel veniale obligant ? Nec enim dici potest votum cadere in unam regulam, et non in aliam ; quia, eo modo quo respicit regulam, generaliter cadit in totam. Neque etiam intelligi potest quod votum cadat in observationem alicujus regulae, et quod non addat illi obligationem pertinentem ad relieionem, quia promissio voti separari non potest ab obligatione. Si autem votum cadit in universam regulam, ergo, qui vovet obedienliam, promittit etiam servare illas regulas, quae de se ad nullum peccatum obligant ; erco necessario contrahit obligationem in conscientia servandi talem regulam.
5. Tertia sententia distinguit inter religiones juxta diversos modos profitendi earum, qui ad duos reducuntur. Unus est, in quo fit promissio conversionis morum secundum talem regulam , ut de Carthusia supra retulimus, et de Religione S. Benedicti idem collicitur ex cap. 58 suae regulae. Alius vero modus est promittendo obedientiam secundum talem regulam, ut ait Bernar., lib. de Praecepto et dispens., et servatur in religionibus Mendicantium, et specialiter de Praedicatoribus refert D. Thom. supra. Ex priori igitur modo profitendi ait haec opinio oriri obligationem voti ad servandam regulam, quia promittere conversionrem morum secundum regulam, est promittere conformari in moribus regulae, quod est promittere servare regulam; ergo observatio regulae est materia talis voli. Ex posteriori autem modo profitendi non sequitur talis obligatio, quia illud votum solum cst obediendi Praelato; regula autem magis additur ad designandum terminum intra quem potest praecipere Praelatus , quam ut cjus observantia promittatur. Hanc distinctionem indicat Paludanus supra, et latius Palatius , in 4, distinct. 38, disput. 1, circa mnedium.
6. Observantia vegulee countinetur sub matcria voti obedientie religiose. — In hac quaestione non disputamus an regula religiosa obliget ad culpam, necne, vi sua ac praeciso voto; de hoc enim disseremus melius tractatu sequenti ; sed abstrahendo ab hac quaes- tione, solum tractamus an observatio regulae sit materia voti obedientiae, quod in religione fit, et inde consequenter oritur alia quaestio, an ex hoc voto oriatur obligatio ad scrvandam regulam, quae ex genere suo sit sub mortali, cum sit justitiae ad Deum. Dicendum ergo est primo, regulam, seu observantiam cjus, contineri sub materia voti obedientiae relieiosae. Haec sine dubio est sententia D. Thom. 2. 2, d. q. 186, artic. 9, ubi expresse dicit votum obedientiae obligare ad servaudum praeceptum regulare , sive ab homine impositum, sive in regula contentum; et idem intellexit Cajet. ibi, et D. Ant., tertia p., tit. 16, cap. 1, $13, in fine, qui refert Joonnem de Neapoli, Quodl. 14, q. 16; et probatur, quia religiosus vovet obedire Praelatis talis religionis; sed Praelatus non solum praecipit ore seu personali praecepto (ut sic dicam), sed etiam praecipit per legem stabilem , seu regulam; ergo votum obedientiae aeque cadit in utrumque praeceptum. Secundo declaratur ex usu omnium religionum, quae in suis regulis vel statutis addere solent hanc particulam, ia virtule sancte obedientie mandamus , eic., quando volunt gravem obligationem impoere; ergo supponunt votum obedientiae de se cadere in praecepta , quae per modum regulae seu legis proponuntur ; ergo idem dicendum est de tota regula, secundum eum gradum obligationis in quo fertur. Patet consequentia, quia votum obedientix absolute fit secundum regulam , et non limitatur ad hunc vel illum modum praecipiendi regula-. Et quamvis hoc pertineat ad factum, ut ait Henriq. supra, an scilicet aliqua in regula sic tradantur, ut votum obedientiae non intellicatur cadere in illa, nihilominus considerando modum vivendi, et obedientiam in quacumque religione, in nulla potest probabiliter illa distinctio fieri, scilicet, quod votum oblicet ad servandam unam partem regulae, et non altam.
7. Dices, ex argumento facto solum posse concludi, votum obedientiae posse obligare ad regulam, si in ipsa exigatur, actu vero non obligare ad tetam, sed solum ad eam partem in qua tabls obedientia exigitur; solum autem videtur exigi in illis regulis , in quibus additur illa particula, in virtute sanctee obDedientim. Sed contra; nam idem dici potest de omnibus praeceptis personalibus, quae ? oretenus vel privatis litteris a Praelatis imponuntur, nimirum non pertinere ullo modo ad votum obedientiae, nisi quando in eis ex- presse additur particula illa, in virtute sanctee obedientie ; ergo non minus est materia obedientiae regula ipsa, quam praeceptum Praelati, quod est in praesenti principaliter intentum. Deinde illa particula, àn virtute sancte obedientie, non additur, nisi ad explicandam obligationem sub mortali, quantum est ex modo praecipiendi ; praeter hanc autem oblicutionem potest esse alia sub veniali, in qua eliam ratio obedientiae intervenit, sive illa obligatio proveniat ex regula, seu statuto, sive ex praecepto Praelati; ergo votum, quod tactum est de obedientia absolute, totam hanc materiam comprehendit , sive addatur illa particula, sive non addatur.
8. Nec refert (ut ultima opinio distinguebat) quod votum fiat obediendi regula, vel secundum regulam , vel aliis verbis explicantibus conversionem morum juxta regulam; nam si attente considerentur, revera sunt eequivalentia, ut infra latius dicam ; cum cnim vovetur obedientia secundum regulam, quamvis intendatur limitari potestas praeceptiva praelatorum, ad ea quae in regula formaliter vel virtualiter continentur, vel quae ad illius observationem vel intentionem aliquo modo pertinent, non tamen excluditur a materia voti obedientiae actus ipse praecipiendi per regulam; nullum cnim praeceptum magis est secundum regulam quam ipsamet regula ; ergo obedientia regulas cadit sub tale votum, ctiam sub illa forma factum. De aliis autem formulis, et modis vovendi, res est per se clara, et ab aliis concessa. Tandem ex vi tradilionis , seu unionis cum religione , aeque sequitur obligatio servandi regulam ac obediendi praeceptis Praelatorum, et tota illa obligatio ex suo genere ad obedientiam spectat ; sed votum obedientiae est ad confirmandam, et quasi sacrandam, ut sic dicam, hanc obligationem; ergo respicit totam illam, ut adaequatam materiam; imo certior videtur haec obligatio quam prior; nullus enim est religiosus, qui non existimet, co modo quo obligatur per regulam , obligari ratione obedientiae quam promisit, cum tamen alia obligatio juslitiae vel fidelitatis humanae non omnibus ita nota sit.
9. Fotum obedientie non obligat sub mortali, nisi id in regula supponatur , aut caprimatur. — Secundo nihilominus assero, votum obedientiae non addere regulae obligationem sub peccato mortali, nisi in regula ipsa vel supponatur vel exprimatur; in hoc dissentio ab Henrico, et cum D, Thom. sentio; est enim illa sententia Henrici nimis rigorosa et acerrima, redditque religiosorum statum magis perniciosum quam securum. Explicatur autem prius posterior pars in hunc modum, quia, licet religiosus teneatur obedire Praelato ct regulae, tum ex vi sui status, seu traditionis, tum ratione voti obedientiae, fieri tamen potest ut in aliqua matceria possit Praelatus obligare sub mortali ex vi voti obedientiae, exigendo obligationcm ejus, in qua non posset obligare per solam potestatem dominativam, quia obligatio voti sacratior est, et ideo aliqua materia respectu illius gravis est, quae respectu hominis non esset gravis ; sicut fidelitas ad Deum longe gravius obligat ex suo generc, quam ad hominem. Neque obligatio in ordine ad votum supponit necessario aequalem obligationem in ordine ad hominem; imo extra religionem in voto simplici obedientiae potest quis obligari sub mortali ad obediendum , quamvis alius non habeat alium titutum, aut potestatem ad praecipiendum; ergo, licet in religione illam habeat Praelatus, nihilominus non repugnat in aliqua materia majorem obligationem imponere posse ratione voti, quam ratione humanae obligationis, sicut promissio jurata in aliqua materia oblicabit sub mortali, in qua nuda promissio non obligaret. Et fortasse ob hanc causam, quando Praelati volunt sub mortalh obligare , ut certior sit obligatio, addunt illam particulam, in virtute sancte obedientie , per quam exigunt debitum ex voto.
10. Votum obedientiee duobus modis potest graciter obligare ad vegulee observantiam. — Hinc ergo fit ut votum obedientiae dupliciter possit addere regulae gravem obligationem. Primo, quia in ipsa exigitur expresse voti debitum per dictam particulam, vel aliam aequivalentem, si materia sit proportionata dictac obligationii in ordine ad votum , etiamsi fortasse in ordine ad nudum praeceptum hominis non esset sufliciens. Et quoad hanc partem res videtur communis, et satis certa, ex usu, et ex ratione facta. Unde etiam obiter constat, et declaratus est unus modus , quo votum obedientiae potest addere obligationem gravem , ubi sola traditio aut pactum humanum ad illam non sufficeret. Quomodo potest etiam aliquando superior in virtute obedientiae praecipere observationem alicujus regulae, quae sub tali forma non obligabit , et ita potest addere obligationem sub mortali, regulse, quae, vel ad nullum peccatum , vel ad solum veniale obligabat, si tamen materia sit pro- portionata; quod ideo addo, quia potest essc tam parva, ut etiam in ordine ad obligationem voti sit res levis; tunc autem etiamsia jure, vel ab homine addatur illa particula, ?n virtute sancta obedientige, nou addetur in individuo obhgatio sub mortali, ob materiae incapacitatem. Moraliter autem loquendo, semper est graviter timenda illa forma praecepti, quia satis indicat voluntatem superioris, et timenda est, nisi evidenter sit injusta, et ultra potestatem. Alio modo potest praeceptum regulae obligare ad mortale, quia materia ejus in proprio genere est sufficiens ad talem obligationem, et de intentione et voluntate praecipientis satis constat, ctiamsi non addatur illa particula : 7n virtute sancte obedienlic, sed ex alia declaratione, vel consuetudine religionis, vel quia ponitur praeceptum sub excommunicatione majori ipso facto incurrenda, etc., et tunc dico, praeter obligationem immediatam , quae ex illa regula tanquam ex lege nascitur; adjungi obligationem alterius speciei gravem , et sub mortali ex vi voti, quod plane sensit D. Thom. supra, et concluditur ex dictis, quia objectum obedientiae est praeceptum; ergo est etiam materia voti obedientiae; sed praeceptum de se obligans sub mortali est satis grave intra objectum obedientiae; ergo etiam respectu voti obedientiae est materia gravis; ergo transcressio voti in tali materia addit novam malitiam mortalem.
11. Dupliciter potest regula sub veniali obligarc. — Es his ergo satis declarata et probata est pars affirmans assertionis. Pars autem negativa seu exclusiva contraria raticne suadetur. Nam, quoties transgressio regulae non est peccatum mortale altero ex duobus modis praedictis respectu voti obedientiae, vcl nulla laesio est, vel est in materia levi; crgo non potest illi addi malitia mortalis ratione voti. Consequentia patet ex supradictis de voto in communi, quod in materia levi non obligat sub mortali. Antecedens vero probatur, quia omne praeceptum obligans sub veniali, in ratione objecti obedientiae est levis pars ejus ; imo, juxta sententiam D. Thomae, non meretur nomen praecepti, nisi secundum quid; ergo respectu etiam voti obedientiae illa est materia levis. Declaratur autem amplius in hunc modum, quia dupliciter contingere potest regulam obligare sub veniali tantum : primo,ex levitate materiae, in qua ob eam causam non potest superior obligare ad mortale, etiamsi velit obligare quantum possit. Sesequitur ex praecedentibus ; negari enim non cundo ex directa intcntione, quia nimirum non i vult graviusobligare, etiamsi consideratamateriae qualitate possit id facere. Quando proceptum est prioris modi, constat materiam sub quacumque ratione spectatam esse levem, scilicet secundum se, et ut cadit sub votum ratione talis praecepti ; supponimus enim non praecipi directe in virtute obedientiae,seu directe exigendo obligationem voti, sed solum praecipi talem rem per propriam legem, u ac praeceptum obligans ex se in conscientia, quo posito, statim sequitur obligatio voti; cum enim materia tam parva sit, ut lex vel praeceptum humanum non possit circa illam obligare ad moriale, etiamsi ex parte legislatoris cum toto rigore proponatur, manifestum est etiam praeceptum illud esse quid leve in ordine ad votum obedientiae, et quatenus est materia ejus. Majus dubium esse potest de alio modo, quia in eo supponitur rem preceptam esse gravem; nihilominus tamen idem dieendum est, quia per hoc votum non promittimus facere hanc vel illam rem, sed solum servare praeceptum ; illud autem praeceptum, quamvis sit de re gravi, in genere praecepti, est tamen leve ratione modi praecipiendi, et ideo semper in ordine ad votum obedientiae illa materia levis est, quia directe non exigitur ex vi voti, sed solum leviter praecipitur, ut sic dicam, et consequenter votum etiam obligat ut tale praeceptum servetur, modo tamen ipsi proportionato, atque sub levi culpa.
12. Votum obedientie obligat sub venial alterius specici , si ita vegula obliget. — Tertio dicendum est, si regula ex se, quatenus est ex jurisdictione, vel potestate dominativa , obligat sub veniali, vel ratione materiae, vel ob intentionem praecipientis, tunc votum obedientiae adjungere illi obligationem aliam etiam sub veniali, licet sit altioris speciei, seu contra nobiliorem virtutem. Haec assertio potest quin votum obedientiae addat aliquum obligationem tali regulae , quia participat vecram rationem praecepti, cujus observatio pep hoc votum promissa est, ut patet ex prima assertione ; sed haec obligatio respectu talis regulae non est sub culpa gravi, ut ex secunda assertione constat; erit ergo sub veniali. Declaraturque praeterea in hunc modum: nam dupliciter potest obligare votum obedientiae ad observantiam regulae. Primo, quia in ea directe et expresse exigitur promissio voti, et tunc jam dictum est, regulariter vo- | tum addere obligationem mortalem, nisi materia sit adeo levis, ut etiam votum directe emissum de illa facienda non obligct ad morlale, et tunc etiam nihilominus constat votum obcdicutiae directe obligare, saltem sub veniali, ad observationem talis regulae, quia levitas materiae non tollit omnino obligationem , sed minuit illam. Secundo obligat hoc votum ad executionem regulae censecutionc quadam, ut sic dicam, quia, scilicet, ponitur materia, seu conditio necessaria, qua posita, urget obligatio voti. Ut si quis vovisset scrvare omnia praecepta Ecclesiae, et nunc poneretur praeceptum de novo jejunandi in vieilia Epiphaniae, votum illud statim adderet novam obligationem religionis ad jejunii obligationem, non quia praecipiens directe exit obligationem voti, sed quia praeceptum ipsum est materia talisvoti. Ita ergo in praesenti est. heligiosus enim per votum obcdientia promittit servare omnia praecepta sua religionis , sive ab homine, sive jure lata, ut ostensum est ; ergo, eo ipso quo praeccptum ponitur, insurgit obligatio voti, etiamsi directe non exigatur ; sicut ergo posita regula obligandi ad mortale, votum addit suam obligationem sub mortali, ita etiam posita regula obligandi sub veniali, votum addit obligationem sui generis, quia etiam illud praeceptum est materia ejusdem voti; tamen , quia materia parva est, culpa ctiam contraria erit levis, contraria tamen virtuti religionis, atque adeo pertinens ad altiorem speciem vitii, scilicet sacrilegii.
13. Quando regula sub uulla culpa obligat, neque ctiam voltum.— Pico quarto, quando regula de se non obligat ad culpam mortalem vel venialem, votum obedientiae neutram obIligationem illi adjungit intra suum ordinem, seu ex virtute religionis. Hanc conclusionem praecipue intendit D. Thom., dicta quaest. 186, art. 9, ad 4, et Quodlib. 4, quaest. 9, art. 20. Nec fortasse aliud voluerunt Palud. supplementum, et Antoninus, locis citatis. Ratio autem est, quia illa regula ut sic non est materia voti obedientiae, quia ut sic non est verum praeceptum; objectum autem obedientiae est praeceptum, ut docuit D. Thom. 1. 2, quaest. 104. et infra latius dicemus tractando de obedientia Societatis. Votum autem non addit obligationem, nisi supposita sua materia; ergo. Declaratur a simili in mandatis Praelatorum; quando enim aliquid ordinant faciendum, nullam volentes in conscientia obligationcm ponerc, illud praetermittere, per se, et secluso contemptu, non est contra votum obedientiae, nec mortaliter, nec venialiter, quia illa ordinatio non est verum praeceptum, nec simpliciter, nec secundum quid; ergo similiter in praesenti. Hoc enim maxime observandum est, quod praeceptum obligans sub veniali, licet sit sccundum quid comparatione alterius, nihilominus est verum et proprium praeceptum sufficiens ad honestatem, exercitium, et obligationem virtutis obedientiae; illa enim duo non repugnant, sicut accidens est ens secundum quid , et tamen est verum ens; regula autcm quae per sc nuliam obligationem indueit in conscientia, ut sic, non potest dici verum praeceptum, etiam sccundum quid, et violans illam per se non agit contra obedientiae virtutcm; ideoque non est materia voti obedientiae, et ideo ex tali voto non accrescit illi aliqua obligatio in conscientia, etiam venialis. Denique confirmatur, quia haec est intentio auctorum talium regularum, quando ipsi declarant non esse intentionis suae obligare ad mortalem aut venialem ; culpam volunt enim excluderc ctiam illam quaae ex voto obedientiae posset provenire, quod in potestate eorum est, quia possunt praecipere, et non praecipere, sed simpliciter proponere voluutatem, scu consilium suum, quod longe diversum est, ut patet etiam in simplici mandato ab homine, de quo eadem est ratio.
14. Quid, si fiat votum obediendi secundum regulam, et votum servandi regulam.—Ex quo infero conclusionem positam habere locum non solum quando fit votum obediendi secundum regulam , seu de conversione morum juxta regulam ; sed etiam si fiat votum servandi regulam, dummodo intelligatur fieri obedientiae votum. Duas priores partes ponit expresse D. Thom. locis citatis, et illas censet in re aequivalentes, sicut supra diximus, quamvis magis probet modum vovendi obcdientiam secundum regulam, quia videtur cautior ad tollendes scrupulos circa observaticnem regulae; sed cum de re constet, non majorem obligationem ex uno modo vovendi quam ex alio oriri, parum refert diversitas vocum; de quibus vovendi formulis infra itcrum occurret sermo. De ultima vero parte videtur D. Thomas in dicto quodlibeto aliter sentire; dicit enim, quod si religiosus profttendo coceret se regulam servaturum, videretam se obligare coto ad singua quae continentur in regula, et sic contra quodlibet corum agendo peccaret mortaliter ; ob hanc vero causam putat in nulla religione fieri hoe votum, quia esset in laqueum potius quam in subsidium; et similiter in alio loco, 2. 2, dicit : Qui profitctur regulam , non vovet servare omnia que sunt in regula, sed vovel regularem vitam.
15. Verumtamen in re, ut existimo, non est diversitas; non est enim dubium quin praeter votum obedientiae possit intelligi votum observandi regulam, immediate ad hoc obligans , sive in illa observantia intercedat vera ratio obedientiae, sive non ; quod votum ex.hac parte generalius est quam votum obedientiae, sicut votum faciendi quidquid alius dixerit aut voluerit honestum, latius est quam votum obedientiae. De tali ergo voto servandi regulam, verum est, quod si fieret, adderet obligationem in conscientia, etiam illis regulis quae per se nullam afferunt, quia vere et proprie caderet in illas tanquam in partem materiae suae. Imo addit D. Thomas fractionem cujuscumque regulae tunc futurum fuisse peccatum mortale; id autem intelligo ex nam cx levitate materiae, etiam tunc poss essc veniale peccatum , sicut in fractione x cujus voti. De facto autem certum est non fieri tale votum in professione religiosa; quia solum fiunt tria vota, paupertatis, castitatis et obedientiae. Supponendo ergo, votum, quod potest obligare ad regulam, solum esse votum obedientiae , dicimus, sub quacumque verborum forma fiat, non addere obligationem nisi regulae vcre ac proprie praecipienti , quia solum circa illam versari potest propria obedientia, et cum proportione ad modum obligationis, ut explicatum est. Unde, licet forma vovendi sit obediendi regulae in omnibus, ibi includitur distributio accommoda, scilicet obediendi in omnibus, in quibus vera obedientia intervenerit , seu locum habuerit. Quod si forma sit : Voveo servare regulam, per intentionem voventis limitandus est verborum sensus , quia intentio solum est vovendi obedientiam, et ideo solum promittitur obserantia regulae, quatenus ad obedientiam necessaria est.
16. Hegula religiosa saltem ratione pouee et discipline regularis obligat in conscientia. — Est autem animadvertendum hanc conclusionem intelligendam esse formaliter de regula, quatenus in conscientia non obligat. Quod ideo dico, quia nulla est propria regula religiosa, quae, licet ad immediatum statum, de quo statuit, faciendumne sit, an omittendum, non obliget in conscientia, non possit tandem revocari ad aliquam obligaiionem in conscientia , quatenus transgresso- rem subjicit poenae, seu disciplinae regulari, | ad quam sustinendam potest quis in conscientia obligare, nam hic saltem modus obligationis in omni lege necessarius est, ut in sequenti tractatu magis explicabimus. Si ergo occasione talis regulae et transgressionis ejus, religiosus tandem compellatur poenam sustinere, vel satisfactionem aliquam exhibere pro transsressione regula, tunc sicut non potest in conscientia resistere, quia ad hoc saltem obligatur ex vi regula, ita quoad hoc votum obedientiae habet suam obligationem, guia jom ibi habet locum materia ejus. Et ita gtiam serregulae, ut in omnibus habeat locum cum proportione , quatenus in conscientia obligat , vel ad hanc obligationem aliquo modo resolvuntur.
17. Non observare telem regulam est mperfactio in voto. — Tandem ex dictis intelligi potest quod, sicut transgressio regulae, etiam quatenus non obligat in conscientia, est imperfectio quaedam virtutis obedientiae, quia non se extendit ad id quod est optimum, macisque decens in tali statu, secundum talem virtutem, quale est conformari non tantum praecepto, sed etiam simplici voluntati superioris; ita etiam eadem transgressio in viro religioso est imperfectio intra virtutem religionis et voti, quia, licet simpliciter non frangat promissionem, deviat aliquo modo a perfectiori observatione ejus, et disponitur aliquo modo, ut facile possit illam rumpere, saltem in levi aliqua parte ejus.
18. Ad fundamenta primae opinionis, primum verisimile non est, Augustinum per illa verba, quae ponit in principio suae regulae: Hoc sunt quae, ut observetis, precipumus, in monasterio constituti, voluisse proprium et rigorosum praeceptum de omnibus et singulis, quae in regula continentur, tradere, cum multa et minutissima consilia, tam ad actus internos quam externos pertinentia, in ea contineantur; sed more paterno videtur verbo praecipiendi usus. Deinde consuctudo, quae est optima legum interpres , ita rem hanc interpretata est, cui in singulis religionibus standum est, ut tractatu equenti Ins videbimus. Ad rationem ergo coucedo regulam esse materiam voti obedientiae, tamen cum proportione ad obligationem quam ex se affert, ut explicatum est. Nego tamen perinde esse vovere obedientiam regulae, ac vovere immediate actum de quo regula disponit, quia hoc posteriori modo promittitur actus secundum se, et ideo ab illo ut sic accipit obligatio voti augmentum aut diminutionem ; priori autem modo solum promittitur, quatenus alias praeceptum est, et ideo solum additur obligatio juxta proportio - nem ipsius pracepti, ut explicatum est. Ad confirmationem de hoc proposito universali non servandi regulam, in omnibus ad quaee ipsa per se spectata in conscientia non obligat, controversia est, an ille actus sit peccatum mortale, necne, quae pertinet ad tractatum sequentem. Nunc solum assero, si actus ille aliunde peccatum non est, ratione voti obedientiae non esse peecatum , quia si peccatum non est, contra nullum praeceptum superioris est , nec etiam est specialiter prohibitum sub virtute sanctae obedientiae non habere talem actum ; ergo non habere illum in rigore non est materia voti obedientiae. Si autem ille actus est peccatum ratione obligationis regulae, erit etiam contra votum obedientia, juxia proportionem explicatam in superioribus assertionibus, et ita confirmatio illa nihil ad praesens refert.
19. Ad fundamenta secundae sententiae nihil respondere necesse est, quia ex dictis satis declarata est , et ad doctrinam a nobis traditam accommodata. Solum ad ultimam instantiam negandum est, votum obedientia obligare simpliciter ad servandas eas regulas, quae alias non obligant in conscientia. Et sub hac ratione concedendum est tales regulas 8 spectatas non esse materiam hujus voti;| differentia inter illas et reliquas clara est, o non includunt rationem praecept; quomodo autem possint aliquo modo participare obligationem hujus voti, jam est explicatum. De tertia vero sententia nihil amplius dicere necesse est
On this page