Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum votum obedientiae religiosae obliget ad parendum superiori in quacumque honesta materia.

CAPUT VIII. UTRUM VOTUM OBEDIENTIAE RELIGIOSAE OBLIGET AD PARENDUM SUPERIORI IN QUACUMQUE HONESTA MATERIA.

1. Materia obedientiee dupleg. — Quid vequiratur ut Prelati preceptum sit validum.— Triplem potestas in Prelato ad precipiendum. — Materia duplex distingui potest, remota et proxima : in praesenti ergo, materia proxima voti obedientiae est praeceptum superioris ; remota ergo dicetur res omnis, vel omnis actus, de quo potest superior praecipere. De priori igitur materia sufficere videntur quae hactenns dicta sunt; explicatum est enim quodlibet praeceptum superioris, sive detur per modum legis, sive tantum ut personale imperium, sive obliget sub mortali, sive sub veniali, esse materiam hujus voti, vel gravem, vel levem; supponit autem haec materia quod praeceptum sit validum, alioquin non erit vera materia; explicandum ergo superest quid sit necessarium, ut praeceptum Praelati validum sit, ita ut votum obliget ad observationem ejus. Duo autem (praeter voluntatem praecipiendi) sunt necessaria ad valorem praecepti, scilicet potestas in praecipiente, et materia capax praecepti, quae duo veluti correlativa sunt, quia vera potestas solum extenditur ad materiam capacem. Cum ergo certo constet in superiore esse potestatem praecipiendi, ad explicandam hujus voti obligationem, solum superest declaranda dictae potestatis amplitudo, quae ex materia pendet, seu ex rebus aut actibus pluribus aut paucioribus, quos potest praecipere. Solum circa hanc potestatem ex parte ipsius advertere possumus, in Praelato religioso triplieem posse intelligi potestatem ad praecipiendum, scilicet potestatem jurisdictionis a Pontifice datam, potestatem dominativam, quam habet ex vi traditionis, et potestatem provenientem ex ipso voto; est enim haec, ut declaravi, distincta ab illis duabus, et absolute ac secundum se separabilis ab illis, ut patet in puro ac simplici voto obedientiae ; quamvis ohedientia religiosa cum illis semper conjuncta sit , et fortasse aliquam earum , seu actumn ejus semper supponat tanquam proximam materiam, quod in sequentibus examinabimus. Nunc illud tantum certum sit, ad obligationem hujus voti obedientiae ex parte potestatis Praelati, satis esse quod praeceptum valide procedat a quacumque ex dictis potestatibus; nam quaecumque illarum sufficit ut intercedat vera ratio obedientiae ; sed obedientia hujus Praelati absolute et sine distinctione promissa est Deo; ergo quocumque titulo intercedat vera obedientia, in eam cadit obligatio hujus voti. Solum ergo superest ut explicemus quod in titulo propositum est , in quibus rebus teneatur obedire ex vi voti religiosus, et consequenter quas possit Praelatus praecipere.

2. Supporimus autem ut certum solum res honestas posse ab homine praecipi, sub honesis comprehendendo omnes actiones non malas, quae possunt ad finem honestum esse utiles, etiamsi ex objecto indifferentes sint ; quia actiones pravae sunt contra voluntatem et praeccptum Dei, cui obediendum est potius quam hominibus, ut docuit Augustinus, serm. 6 de Verb. Domini, cap. Qui resistit, cap. Non semper, cum sequentibus, 11, quaest. 3, de quo plura dicemus infra tractando de obedientia Societatis, et ibidem etiam explicabimus an materia dubia circa honestatem vel turpitudinem sit sufficiens. Nunc autem supponimus ex doctrina Augustini, cap. Quid culpatur, 23, quaest. 1, quidquid non satis apparet turpe, honestum reputandum esse, si a superiore praecipiatur, quia in dubiis melior est conditio Praelati, tum quia jus suum poscit, tum etiam quia ratio postulat ut pro illo praesumatur. Praeterea, tanquam certum assumimus , omne id, quod certo constat esse contra regulam religionis, non esse materiam hujus voti, etiamsi Praelatus tentet ea praecipere, quia tale praeceptum non est verum nec validum , quia excedit potestatem praecipientis , quae non est ad destructionem , sed ad aedificationem secundum talem statum. Item, quia talia opera licet simpliciter mala non sint, snpponendo quod regula non obliget ad cuipam, in tali statu sunt imperfecta. et impeditiva majoris boni ; ergo non sunt materia voti ; ergo nec votum obedientiae ad illa obligat. Atque ita supponunt D. Thom., Quodl. 1, art. 46, Quodl. 10, art. 10, et alii auctores in hac materia cum D. Bernardo, in lib. de Praecepto et dispensat. , cap. 7, et recte exposuit Cajetanus 2. 2, quaest. 104, artic. 5, dicens hoc intelligi, quando Praelatus non habet legitimam cansam dispensandi, nam si hanc habet, jam non praecipit contra regulam. Denique, ut certum supponinus, ea omnia, quae cadunt sub regula directe, vel reductive, posse esse materiam hujus voti, si praecipiantur ; quod satis constat ex fine et forma talis voti, eta fortiori constabit ex dicendis.

3. Difficultas, an quee sunt supra regulam sint materia obedientie. — Difficultas ergo superest, an ea etiam quae sunt supra regulam, quantumvis perfecta sint, pertineant ad materiam et obligationem hujus voti. Ratio autem dubitandi esse potest, quia obedientia religiosa est perfecta obedientia Evangelica, quam Christus consuluit ; sed perfecta obedientia Evangelica non habet terminum magnitudinis (ut sic dicam), id est, respectu melioris et perfectioris boni; ergo etiam obedientia religiosa extenditur ad omnia quantumvis perfecta, et obligatio voti, quod de tali obedientia fit. Major probata est suflicienter in superioribus, ubi ostendimus statum religiosum esse a Christo institutum, et sub consilio positum; quam ergo obedientiam Chris- tus consuluit, illam promittunt religiosi; es ergo eadem, perfecta obedientia Evangelica et obedientia religiosa. Minor probatur e verbis Christi, in quibus hoc consilium cont netur, juxta Sanctorum interpretationem nam, Matth. 16. ait Christus : 52 quis vult venire post me, abueget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ; ubi nomine abnegationis Patres obedientiam intelligunt , quia per Evangelicam obedientiam homo suam voluntatem et judicium alteri subjiciendo, seipsum abnegat. Sic Basilius, regula 6, ex fusioribus : IVihil est aliud (inquit) sui ipsius abnegatio, nisi summa rerum omniwm c tee superioris ollivio, atque a suis ipsius voluntatibus recessio. Nullam ergo voluntatem propriam relinquit perfecta obedientia Evangelica, alioquin, quantum ad id quod relinqueret, non esset perfecta abnegatio sui. Et ideo Joan. Climacus, in gradu 4, de obedientia dixit, obedientiam esse animae propriae perfectam abnegationem; et S. Bonaventura, in regula Novitiorum , cap. 13, dixit hanc abnegationem fieri per obedientiae subjectionem: et S. Thomas, opusc. 18, de Perfectione vitae spiritualis, cap. 10, ait, sicut homo per paupertatem abnegat divitias, et per castitatem corpus, ita per obedientiam abnegare seipsum et animam suam; nihil ergo sibi proprium reservat ; ergo manet subjectus et obligatus voluntati alterius, quoad omnia quae praecipere voluerit, quantumvis perfecta.

4. In hac re loqui possumus de obedientia religiosa, vel abstracte, et praecise, in ordine ad statum religiosum ut sic, vel contracte, prout in singulis religionibus promittitur ac servatur. Prior consideratio est veluti de possibili, potestque esse duplex. Una est, quantum possit extendi obedientia religiosa in hac obligatione ad omne opus perfectionis, quod praecipiatur. Alia est, quanta extensio suflicere possit ad votum obedientise pro vero statn religioso ac necessario. Postrema vero consideratio est magis de facto, scilicet de voto obedientiae, prout nunc fit in singulis religionibus, quantam extensionem ex parte objecti habeat, et consequenter quantam perfectionem contineat, quantamque obligationem induca Et hoc expediemus in praesenti capite, dea tero vero puncto dicemus in sequenti.

5. Volum obedientiee obligat justa regulam tautum. — Triplex obedientie genus. — Dico ergo: ex voto obedientiae solum tenetur unusquisque religiosus obedire Praelato juxta professionem suae regulae, id est, intra limites re gulae, ut comprehendit omnia quae ad perfectam illius observantiam, vel necessaria, vel convenientia, aut utilia esse possunt. Ita explicuit materiam hujus voti D. Bernard., lib. de Praecepto et dispensatione, cap. 7, ubi inquit: I$, qui profitetur, spondet quidem obedientiam, n0n tamen omnimodaan, sed determinatam secundam regulam ; et infra : Proinde si profess0 secundam illam regulam Abbas meus mihi aliud forte imponere tentaverit, quod non sit secundum regulam, uut etiam quod non sit secundum ista instituta, verbi causa, Dasilii, Augustini, Pacomii, quenam mihi, queeso, in hac re necessitas imminet obseguendi? Solum quippe id a me posse eaigi arbitror, quod promisi, quod in cap. S8 latius prosequitur, assignans terminos, intra quos obligatio hujus voti circumcluditur. Quanquam cap. 9 fateatur imperfectam esse obedientiam, quae ad illos terminos coarctatur, quam sententiam infra expendemus. Idem D. Thom. 2. 2, quaest. 104, artic. 5, ad 3, ubi triplicem religiosorum obedientiam distinguit, necessariam, perfectam, indiscretam ; haec tertia est, quae ad illicita extenditur ; perfecta, quae ad omnia licita, etiamsi non cadant sub obligationem ; necessaria vero, quae ad votum pertinet. Haec autem ( inquit) solum extenditur ad ea quae ad vitam regularem pertinent, quia religiosi solum profitentur obedientiam, quantum ad regularem conversationem; idem D. Thomas, quaest. 186, art. 5, ad 4, et artic. 9, ad 1. Idem sentit Umbertus, lib. 5 de Eruditione Beligiosorum, cap. 11; et S. Bonavent., in Expositione regulae, cap. 1. de obedientia monachorum, ait habere hanc limitationem, quod ad ea non extenditur quae regulam transcendunt ; sentit autem non esse hoc generale omnibus religionibus, significatque in sua religione obedientiam obligare ad omnia, quae non sunt saluti nec regulae contraria, quantumvis perfecta sint, et inde concludit non omnium religionum obedientiam esse aeque perfectam ; quod licet verum sit, quatenus una regula potest esse strictior vel universalior quam alia, nihilominus id quod diximus, verum est, votum in unaquaque relgione obligare secundum regulam ejus.

6. Pralatus non potest obligare ad ea quee sunt supra regulam. —Ratio autem a priori est, quam adducit Bernardus; nam votum obligat juxta formam et intentionem voventis; sed in singulis religionibus non vovetur obedientia absolute et illimitate, sed vovetur obedientia secundam regulam ; ergo materia hujus voti non amplius extenditur. Confirmatur inductione, nam si in ordine S. Francisci, de quo in particulari loquitur Bonaventura, religiosus praecipiatur perpetuo abstinere a carnibus, non tenetur obedire ; et si mittatur ad Sarracenos , vel ad religiones Indorum, ubi nulli sunt conventus illius religionis, non tenetur in rigore praecepti obedire , ut in Expositione regulae adnotavit Corduba, cap. 10, quaest. 2, et cap. 12, quaest. 2, et de religiosis Praedicatoribus idem dicit Ludovicus Lopez, de quo plura infra, tractando de quarto voto professorum Societatis. Denique communis dcctrina Scholasticorum , tam Theologorum quam Canonistarum, est, Praelatum non posse obligare religiosum ad ea qua sunt omnino supra regulam : ergo supponunt illa non comprehenci sub voto obedientiae. Antecedens, praeter auctores supra citatos, docet expresse D. Thomas, Quodlib. 10, artic. 10, ubi addit in hac assertione convenire omnes Doctores, quantum ad ea quae sunt arctiora quam regula ; quamvis in his, quae sunt infra actitudinem regulae, aut aequalia regulae, dicat esse varietatem, quando illa sunt extra regulam, non tamen contra iliam; ipse autem concludit , etiam haec non pertinere ad votum obedientiae, nisi quatenus aliquo modo reducuntur ad regulam, conferendo scilicet ad observantiam ejus, quomodo etiam austeriora possunt praecipi, ut statim dicam. Idem sentit D. Antoninus, tertia part., tit. 16, cap. 1, 8 9; Gerson, secunda part.. Alphab. 32, littera L. in fine, et Alphab. 31, littera S. Alii Theologi frequenter in 2, distinct. 44, ubi specialiter Duran., quaest. 4. Alii in 4, distinct. 38, ubi supplementum Gabrielis, quaest. 2, art. 3. Summista communiter, -verb. Obedientia, et verb. Neligio; Sylvest. Religio, 6, q. 6; Navar., in Summa, c.23, n. 39, et in comment. 3, deRegularibus, n. 19, ad 6, citant Antoninum, in c. Aeligiosus, de Electione, in 6. Simile habet Felinus, in c. Cn omnes , de Constitut., num. 8, citans Dominicum, in cap. Ab exordio, 35 distinct. ; citat etiam glossam in regul. Quod omnes, de Regulis juris, in 6, quae tamen oppositum dicere videtur, fortasse tamen loquitur in sensu infra explicando. Expressius hoc docet glossa , in cap. G'esta, distinct. 14, et sumitur ex textu ibi: Justum est ut nemo crescere compellatur invitus , ubi aliajura similia citat. Reliqui Doctores, videri possunt in cap. Super eo, de Regularibus.

7. Addunt tamen praedicti auctores duos casus, in quibus haec assertio communis limi- tari videtur, qui tamen si recte expendantur, revera limitationes non sunt. Primus est, nisi major austeritas praecipiatur in poonam commissi delicti ; quod Antonin. , Sylvest. , Navar., et fere omnes advertunt. Et ratio est clara, quia superior potest injungere dignam poenam; si autem nihil posset addere ultra ordinariam et debitam austeritatem rerum, nulla esset pona ratione delicti ; ergo illo titulo potest sine dubio austeritatem augere, dummodo id faciat cum debita proportione ad delictum. Et ideo non est hoc supra regulam; quia ex vi illius subjicitur religiosus condignae poenae ; ergo obedientia secundum regulam includit obligationem parendi in hac poena ; nec disputandum nunc est an possit religiosus delinquens ex praecepto obligari solum ad sustinendam passive talem poenam, non resistendo punienti, vel etiam ad agendum hoc vel illud, quo se puniat vel affligat, sive praeceptum hoc imponatur per sententiam hominis, sive per sententiam legis ; quidquid enim sit de hac controversia quoad communes leges poenales, seu forenses poenas, quoad disciplinam religiosam dubium non est quin possint haec praecepta religiosis imponi, quia non excedunt statum illorum, nec sunt nimis ardua, nec praeter consuetudinem aut intentionem cujuscumqne regulae.

8. Votum castitatis per se non obligat moniales ad clausuram, sed votum obedientie posito praecepto. — Secundus casus est, quando major aliqua austeritas additur ad praecavendum in futurum. In quo dissentit Angelus, verbo Religiosus, num. 30; ait enim in co casu solum teneri religiosum obedire, quando verisimiliter videt non posse aliter vitare peecatum ; tunc autem praeceptum superioris non solum non est supra regulam, verum etiam nec ultra communem legem Dei. Verius tamen existimo, non solum posse hoc titulo praecipi id, quod per se erat necessarium ad vitandum peccatum, sed ctiam aliquid amplius, quod ad majorem cautelam, religioso statui (qui securior et sanctior esse debet) proportionatam ac decentem, conferat. Quod tenet Sylvester supra; indicat etiam Corduba, lib. 4, quaest. 7, citans Archidiaconum, Dominicum , Cardinalem Alexandrinum, et Turrecrematam, qui etiam de Pontificiis legibus toti Ecclesiae communibus loquuntur, quas dicunt obligare posse, licet duriores appareant, si ad-cautelam peccatorum feruntur ; ergo, servata proportione, multo strictius id fieri poterit inreligioso statu. Fortasse etiam in hoc sensu loenta est glossa, in cap. Quod omnes, de Regulis juris, in 6, juxta textum quem citat in cap. unico, de Statu regularium, in 6, ubi praecipitur monialibus clausura, etiamsi illam non voluisseni , tanquam medium necessarium moraliter ad religiosam castitatem et decentiam feminarum. Ubi Joannes Monachus et Archidiac. notant, praeceptum illud non posse dici supra regulam, sed secundum regulam, quia est moraliter necessarium, aut valde conveniens ad servanda ea quae sunt maxime substantialia in regula ; quod etiam Angelus supra fatetur. Id autem non potest ita intelligi, quod votum castitatis per se sumptum obliget moniales ad clausnram ; nam revera non ita est,ut bene ostendit Navar., comm. 4, de Regularibus, num. 39 et sequentibus, tum quia olim sacrae virgines profitebantur castitatem sine clausura, imo etiam in propriis domibus, ut in superioribus ostensum est, ex Concilio Tolet. IV, can. 55, et Concilio Carthag. 1V, c. 11 et 104; tum ctiam quia votum castitatis, ex eo quod sit solemne, non inducit majorem obligationem extensive (ut sic dicam); constat autem votum simplex castitatis non obligare feminas ad clausuram ; tum deniqne quia ante Bonifacium VII eam non obscrvabant moniales, quae illam expresse non vovenpant, et postea non fuit illa constitutio statim ab omnibusrecepta, et ideo per Concil. Trident., Pium V et Gregor. XIII, illa constitutio amplius roborata est ; satis est ergo ut id, quod de novo praecipitur, sit valde conveniens ad voti observationem, et ita obligatio nova magis fundatur in voto obedientiae quam castitatis. Idem ergo dici debet de quolibet simili praecepto, sive toti religioni, sive singulariter uni personae ex proportionata causa imposito. Et ideo dixi hanc ctiam non esse limitationem, quia sub obedientia secundum regulam indirecte saltem comprehenduntur omnia, quae ad observantiam regulae vel aliorum praeceptorum prudenter judicantur expedire. Et haec est ratio a priori hujus assertionis ; nam revera si haec judicarentur omnino extra regulam, nulla posset reddi sufficiens ratio hujus potestatis in Praelato religionis.

9. Tertius casus potest addi, si religio ipsa edat constitutiones austeriores quam antea haberet ; nam poterunt religiosi ad eas servandas obligari, etiamsi in illa non consenserint, neque secundum illam prius professi fuerint : ita tenuit Innocentius, in cap. Sper eo, de Regularibus, dicens, ad hoc sufficere ut major pars religionis, id est capituli generalis, consentiat , licet minor dissentiat ; quem se- quitur ibi Abbas, num. 6, qui difficilius addit solum Praelatum posse hog facere : Nam quantumcumque (inquit) durum pracipiatur per AbDatem, non valet monachus resistere, dummodo id sit licitum, et implebile. Haec vero non est exceptio, sed destructio communis doctrinae supra traditee, quae ab ipso nullo medio probatur, et ideo verisimilis non est. Eamdem sententiam sequitur glossa citata in dicta regula, Quod omnes , quae consequenter ait posse Pontificem, invita tota religione, ceam obligare ad aliquam observantiam et austeritatem majorem quam professa sit. Quod etiam videtur dificile, nisi revocetur ad casum praecedentem, ut statim dicemus. Innocentius ergo probat suam sententiam, quia religiosus professus renuntiavit suae propria voluntati, et promisit regulam illam servare ; ergo si religio augeat austeritatem regulas, tenetur quilibet religiosus ex vi voti obedientiae illam servare. Dices: ergo simili modo poterit totam regulam, atque adeo totam religionem mutare. hespondetur non esse similem rationem, nam totalis mntatio fieri non potest sine consensu omnium et singulorum ; quia nemo potest cogi ad mutandam religionem quam professus est, praesertim sine culpa sua ; et ideo talis mutatio ad singulos spectat, ac proinde juxta regulam juris ab omnibus debet probari ; quae est communis resolutio in cap. penult., de His quae vi, etc. At vero quando mutatio non est totalis, sed augmentum quoddam, et perfectio inira latitudinem ejusdem regulae et instituti, videtur esse in potestate totius corporis illud augmentum facere, et sub materia voti obedientiae illud constituere, et ad id satis essc ut corpus consentiat, ctiamsi non assentiantur singuli ; satis autem consentit corpus, quando major pars tale statutum habet.

10. Nihilominus conirariam sententiam tenet Angelus, verbo Heligiosus , num. 30, et fuit opinio aliquorum Canonistarum antiquorum, et refert Panormiitanus supra, quam etiam insinuat glossa in dicto c. Gesta, etin re idem tenet Sylvester, verb. Eeligio, 6, q. 6; Cardin. Alex., cap. Ante triennium, 31 distinct. ; Supplem. Gabr., 4, distinct. 38, quaest. 1, art. 1, dub. 1; et quidem si haec exceptio, seu iertius casus ita intelligatur, ut talis additio sit omnino extra regulam, secundum se, et in sua integra observantia sumptam, et ad illam nonsit necessaria, nec per se conducens, sed solum ad majorem austeritatem vel perfectionem in genere, sic censeo veram hanc posteriorem sententiam, propter fundamentum positum , quod talis austeritas, vel perfectio, quae non est contenta sub materia illius voti, non potest augeri ultra intentionem voventis, nisi saltem virtute et indirecte sub illa contineatur, quod in praedicto casu non observatur. Confirmatur ac declaratur, nam si Praelatus etiam cum majori parte Capituli vellet per particulare praeceptum illud onus imponerc tali vel tali religioso, non posset, juxta doctrinam Bernardi et D. Thomae supra datam, nam quoad hoc non est major potestas in Praelato cum Capitulo, quam sine illo, quia totum pendet ex limitatione voti, extra quod nullus potest praecipere ex vi obedientiae. Ergo simili ratione non potest Praelatus, cum majori parte Capituli generalis. per statutum perpetuum imponere hoc onus illis religiosis, qui sub voto suo nullo modo illud comprehenderunt, quia non est major potestas ad praecipiendum uno modo quam alio, neque omnibus quam singulis. Unde confirmatur ultimo, quia etiam hic habet locum illa regula : Quod omnes tangit, ab omnibus approbari debet ; illa enim nova austeritas ad singulos pertinet, quia a singulis servari debet, et secundum se spectata est res consilii et non praecepti, ut supponimus, et non fuit ullo modo promissa ; ergo nulli potest sub necessitate imponi, nisi de consensu ejus.

11. Quid possit Paps circa hboc punctum. — Atque hae rationes procedunt etiam in Summo Pontifice, si praecise consideretur ut supremus Praelatus religionis habens vim praecipiendi fundatam in voto obedientiae; sic enim militat eadem ratio, quod ejus praeceptum non possit extendi ultra materiam voti, et intentionem voventis. Secus antem erit si Pontifex in virtute suae primaria jurisdictionis aliquid praecipiat, nam haec potestas major est; et quamvis, absolute loquendo, non possit omnibus Christianis praecipere ea, quae ex se sunt opera supererogationis et consilii, tamen, supposito statu alicujus religionis, quae ex institutione sua non habeat nec profiteatur aliquam observantiam in exteriori habitu, vel in Dei cultu, vel in austeritate, aut ministerio, vel actione, poterit interdum illam statuere, si judicet, vel ad universalis Ecclesiae bonum, vel ad majorem decentiam talis religionis expedire ; quod interdum videmus fecisse Pontitices, quamvis raro, et non sine aliqua violentia talis religionis, propter quam non solent talia praecepta multum durare ; quamdiu vero revocata non fuerint, timenda sunt, etiamsi duriora videantur.

12. At vero si talis austeritas, aut nova ob- servantia, non imponeretur sub praecepto omnibus jam professis, sed solum sub consilio, pro his qui illam velint acceptare, quamvis poneretur sub praecepto pro his qui in posterum professionem emiserint, facilius posset talis additio fieri non solum a Pontifice, sed ctiam ab ipsa religione, consentiente majori parte Capituli generalis, etiamsi alii dissentiant. Sic enim talis constitutio non spectat ad singulos, ut singulos, cum nullus eorum cogatur illam observare, sed ut universos, id est ad ipsum corpus religionis, ut sic, quod voluntarie acceptare potest aliquid pertinens ad majorem perfectionem suam, et illud statuere eo modo quo magis expediat ; ille autem modus est convenientissimus, quia, ut sit voluntarius corporis, satis est ut major pars consentiat, et nulli fit violentia, quia jam professis solum datur consilium ; qui autem postea profitentur, voluntarie statutum illud cum aliis acceptant ; potest ergo talis additio optime fieri, etiamsi tantum sit propter majorem perfectionem seu austeritatem.

13. Addo praeterea regulariter talia statuta seu additiones non fieri, nisi quia prudenter judicantur moraliter necessarise ad perfecte servandam primam institutionem et regulam; nam humana providentia non statim a principio praevidet omnia commoda vel incommoda ad aliquem finem, sed paulatim per experientiam addiscit multa, quae convenientia vcl etiam necessaria sunt ; hac ergo ratione contingit, etiam in religionibus convenienter addi novum aliquem rigorem ut medium aptum ad consequendum scopum talis religionis, vel ad regulae obscrvantiam. Et juxta hunc modum existimo procederce, et veram esse sententiam priorem communcm. Sed tunc illa non est exceptio a generali regula supra posita, quia talis materia virtute et indirecte sub voto continentiae continebatur, nam illud praeceptum revera est secundum regulam, cum ad ipsius regulae observantiam ordinetur. Tunc ergo tale praeceptum fieri potest non solum a Papa, quod clarum est, sed etiam a religione, cum consensu majoris partis, quia illa hahet potestatem praecipiendi secundum regulam ; illud autem praeceptum est secundum regulam modo declarato. Et quamvis praeceptum illud pertineat ad singulos quoad obligationem, non est necessarius novus consensus singulorum, quia sufficit consensus praestitus in ipsamet professione, cum tale praeceptum non excedat terminos ejus, ut ostensum est.

14. Dubitatio, quae obligatio dehur ante vel post reformationem veligions relazate.— Statim vero occurrit frequens et gravis dubitatio, an is, qui professionem emisit in religione, qua a rigore suae primitivae regulae multum remisit, possit postea, in virtute obedientiae , cogi ad observandam regulam primitivam, facta reformatione in ipsa religione, vel etiam antequam fiat ; auctores enim varie in hoc sentiunt. Quidam asserunt, etiam non facta universali reformatione, obligari posse aliquem ex vi voti nt servet regulam, etiamsi propter relaxationem ab aliis non servetur : ita sentit Angelus, verbo Beligiosus , num. 33, citans Innocentium, et Hostiensem, cap. Super eo, de Regularibus ; idem tenet Major, in 4, dist. 38, quaest. 2. Fundamentum est, quia religiosus profitetur obedientiam secundum regulam; ergo si in regula continetur, ut non comedantur carnes, verbi gratia, potest ad id servandum in virtute obedientiae obligari, non obstante relaxatione, seu consuetudine, quia regulam professus est, non consuetudinem, quae potius corruptela dicenda est, cap. Cum tanto, de Consuetudine. Nec refert, si quis dicat hujusmodi religiosum non intendisse profiteri regulam, nisi prout illam invenit, scilicet relaxatam ; nam, licet hoc forte verum sit quoad intentionem expressam, non tamen quoad intentionem implicitam et debitam , quae satis est ad obligationem, cap. /z parte, de Regularibus.

15. Ahi tenent, ante reformationem non posse aliquem cogi ad servandam regulam quoad illam partem, in qua illam relaxatam invenit ; posse tamen ab ipsamet religione ad priorem formam restitui, et tunc consequenter posse etiam obligari quemlibet religiosum antea professum ad primitivae regulae observationem. Prior pars hujus sententiae communis est; tenet Panormitanus in dict. cap. Super eo, num. 5. et in cap. Cum ad Monasteriwn, num. 18, referens consilium Cardinalis ; item Abbas, in cap. Deus qui, de Vita et honest. Cleric.; Cardinal., in cap. Cum ad Monasterin, de Statu Monach.; Felin., cap. Nam concupiscentiam, de Constit., et in cap. Cum omnes, num. S, eodem tit.; Sylvest., Beligio, 3, quaest. 12; Navar., in Summa, cap. 12, num. 50; et Palatius, in 4, distinct. 38, disput. 1; et inclinat Antonin., tertia part., tit. 16, cap. 1, 811 et12. Secundam autem partem hujus sententiae tradit expresse Panormitanus cum Innocentio, in dict. cap. Saper eo, camque a fortiori sequuntur Angelus et Sylvest., et Major supra citati. Tertia vero sententia esse potest simpliciter negans, posse religiosum obligari ad observationem de reformatione primitivae regulae acceptandam, quando invenit eam relaxatam per consuetudinem praescriptam, quia non potest obligari ad illud observandum, quod professus non est.

16. Tres aodi velasationis religiose. — Qu«ae consuetudo deroget legi hwnana. — Distinguere autem oportet qualis sit relaxatio vel mitigatio facta in regula. Triplex enim generatim loquendo intclligi potest. Prima est, quae et ab initio licite facta est, et eodem modo perseverat : hujusmodi est, quando per dispensationem, vel privilegio talis moderatio facta est ; tunc enim potius hoc nomen meretur quam relaxationis. Idemque erit si materia talis sit, ut tota religio possit illam moderari, ejusque auctoritate facta sit moderatio, ut si non sit in rebus substantialibus religionis, sed in accidentalibus. Secundo potest esse relaxatio consuetudine introducta, ita tamen ut in principio peccaverint, qui talem consuetudinem introducere ceeperunt, postea tamen ita praevaluerit, ut habuerit vim derogandi contrarias constitutiones ; consuetudo enim praescripta, dummodo non sit per se illicita, hanc virtutem habet adversus legem vel constitutionem humanam. Sunt autem in religionibus multae observantiae vel austeritates, quae solum nituntur in lege positiva, et ideo derogari illis potest per contrariam consuetudinem, quae lieet illicite inchoetur, quia tunc durat obligatio legis, postquam tamen introducta ;est conniventibus Praelatis, sine culpa servatur. Tertio potest esse relaxatio ita per se et intrinsece mala, ut nulla consuetudine praescribi, aut honestari possit. Hujusmodi autem relaxatio solum videtur haberelocum in his, quae sunt contra vota quae in religione fiunt ; suppono cnim non esse sermonem de tanta corruptela, quae sit contra praecepta communia ; nam haec non esset dicenda relaxatio religionis, sed corruptio vitae christianae. Supposita autem observantia praeceptorum communium, sola illa, quae snb votis religiosis cadunt, videntur esse ita necessaria, ut contra illa non possit praevalere totius religionis consuetudo ; nam observarc votum est de lege naturae ; ergo, supposito voto, non potest consuetudine praescribi, ut liceat agere contra illud. Omnis autem alia observantia religiosa, quae est extra votum, est ex sola constitutione humana, et ideo in ea non invenitur tanta nccessitas. Sub votis antem includere necesse est, non solum totam materiam voti secundum se, sed etiam prout in unaquaque religione explicite vel implicite, directe aut indirecte promittitur ; nam totum hoe cadit sub obligatione voti.

17. Juxta hos ergo modos relaxationis, diversimode respondendum est ad dubitationem. Quando ergo moderatio priori modo facta est, existimo habere locum tertiam sententiam supra positam, nimirum eos, qui post talem moderationcm ingressi sunt religionem, non posse obligari ad primitivam regulam, ejusque rigorem observandum, neque ante, neque post reformationem. Prior pars per se evidens est, quia tunc nec voto obligantur, cum factum sit secundum regulam legitime mitigatam, neque ipsa regula, cum nondum supponatur reformata, sed dispensata potius vel derogata ; ergo nec per Praelati praeceptum obligari possunt, cum solum possit imponi secundum regulam. Secunda pars probatur, quia nemo potest obligari ad acceptandum quod nec directe, nec indirecte vovit ; sed ille non vovit talem rigorem regulse, nec vivere aut obedire secundum illum ; ergo non tenetur acceptare illam reformationem, etiamsi fiat ; ergo etiam post illam factam non potest per obedientiam obligari ad vovendum secundum illam. Haec autem posterior pars formaliter intelligenda est, scilicet quando reformatio solum fit propter majorem perfectionem et rigorem, nam ad haec nemo obligatur, nisi supposito sufficienti voto. Aliquando autem fieri potest propter observationem necessariam ad finem ejusdem religionis, etiam spectatae in eo statu dispensationis, et tunc si reformatio fiat, obligari quis debet ad observandam illam, quia tunc non est consideranda illa reformatio, ut reditus ad pristinam regulam, sed ut additio quaedam moraliter expediens ad finem talis religionis, de qua jam supra diximus posse fieri, et indirecte saltem pertinere ad votum obedientiae secundum regulam. Atque hoc modo potest contingere ut post factam moderationem regulse, etiam per dispensationem Pontificis, experimento cognoscatur, talem dispensationem non solum non esse utilem, sed etiam esse ita nocivam, ut, ablato tali rigore per hujusmodi remissionem, non possint reliqua convenienter observari ; tunc ergo et Papa solus potest talem dispensationem auferre, vcl etiam religio, si majori ex parte consentiat, potest illi renuntiare, et se reducere ad pristinum rigorem, obligando etiam noviter professos ad illum servandum, quia hoc revera non excedit vim professionis eorum. Et quoad hanc partem habet etiam locum secunda opinio superius citata.

18. Quando autem relaxatio facta est sccundo modo supra posito, censeo simpliciter procedere, et veram esse secundam opinionem supra citatam. Et imprimis, quod ante professionem non possit quis obligari ad servandum rigorem antiquum contra praesentem consuetudinem, probatur, quia, durante eo rerum statu, illa obedientia non est secundum regulam, quia nunc non viget ea regula, sed derogata est ; ergo non cadit sub tale votum. Praeterea juramentum de servandis statutis alicujus collegii non obligat ad servanda statuta, quae consuetudine derogata sunt, ut est communis sententia, de qua videri potest Sylvest., verb. Juramentum ; ergo similiter, etc. Hinc etiam Panormitanus, in cap. Cun ad Monasterium, de Statu Monachorum, num. 18, cum Cardinali, et altis, dicit, in monasteriis monachorum , in quibus est immemorialis consuetado comedendi carnes, licitum esse eas comedere, etiamsi alias videatur per regulam prohibitum , nec constat quo initio fuerit introductum ; idemque esse dicit de aliis regulis circa accidentalia religionis, quamdiu non fit reformatio. Item est optima ratio, quia regula debet esse communis ; quamdiu autem non est facta reformatio, nemo potest introducere regulam communem contra praescriptam et non pravam consuetudinem ; ergo nemo potest durante illo stata obligari ad obediendum secundum primitivam regulam. Hoc autem intelligendum est per se, et ex vi regulae ; nam si contingat alicui personae particulari esse necessarium illum rigorem ad observantiam votorum, poterit quidem ei per obedientiam injungi, sicut posset etiam, si nunquam fuisset in antiqua regula praescriptum ; iiaque illud est per accidens, hic autem per se loquimur ; et ita in universum vcrum est, stante tali consuetudine, neminem posse obligari ad praedictae regulae observationem ; idem autem est dicere stante consuetudine, et non facta reformatione.

19. Nemo egcusatur propter ignorantiam ab observantia reformationis. — Nihilominus tamen si fiat reformatio, existimo posse ad illam observandam obligari etiam illos, qui ante reformationem professi sunt, ut eadem secunda opinio aftirmat simul cum prima. Et ratio est, quia talis reformatio non est additio supra regulam, sed restitutio moraliter necessaria ad perfectam regulae observationem ; prava autem consnetudo, seu illicite intro- ducta, licet habeat vim relaxand obligationem regulae, quamdiu illa durat, non tamen habet tantam vim, ut auferat religioni, vel Pontifici potestatem reformandi regulam, et auferendi hujusmodi consuetudinem ; et ideo, qui professus est talem regulam , etiam tempore relaxationis, virtute se subjecit his qui habent potestatem reformandi illam, et consequenter etiam reformationi , si fiat; nec debet quis excusari propter ignorantiam, etiamsi sit homo simplex et idiota, quamvis oppositum censeat Hostiensis, in Summa, tit. de Voto, quia haec ignorantia in praesenti non causat proprium involuntarium; nam qui profitetur religionem, regulariter , et maxime secundum rectam rationem, non intendit relaxationem, sed simpliciter illius regulae observantiam. Atque hoc supponit Pontifex in c. ult. de Statu Monach., ubi reformationem praecipit fieri, juzta P. Denedicti regulam, et Evangelica instituta, non secundum normam prave consuetudinis , que quasi pro lege in quibusdam MFoclesiis inolevit. ldem supponi videtur in duabus Clementinis de statu monachorum. Accedit praeterea, quod hujusmodi reformatio, moraliter loquendo , necessaria est ad finem talis religionis consequendum, et ad reliquam partem regulae perfecte observandam. Ad hoc etiam confirmandum adduci potest Concilium Tridentinum , sess. 25, de Retorm., cap. 1.de hegul., de quo videri potest Navar., comm. 3, de Regul., n. 32.

20. Differentia inter votum castitatis, et alia duo. — Ultimo censeo in hoc puncto, quando relasatio est tertii generis, tunc procedere, veramque esse primam sententiam, quoad utramque ejus partem, cui non censeo contradicere auctores aliarum opinionum. Eatio autem est, quia relaxatio vel consuetudo nunquam potest praevalere contra substantia - lia religionis, nam est contra jus divinum et naturale, quia vota ipsa obligant ad observanda omnia illa quae sunt de substantia religionis. Unde si relasatio fit in his quae directe sunt contra votum, etiam secluso praecepto obedientiae, manet semper obligatio ex vi illius voti, cui repugnat relaxatio. Si vero sit in his quae multum conferunt ad servanda ea quae substantialia sunt, quamvis vota ipsa immediate non obligent ad illa, manet nihilominus semper jus in Praelato, ut ea praecipere possit, juxta superius dicta, quae confirmari possunt ex Clement. Zmivit, de Verbor. sierif. Hic autem notanda est differentia inter votum castitatis, et alia duo, quoad substantia- lem obligationem eorum. Nam votum castitatis religiose habet materiam fixam et certam, et aeque universalem, in qua non potest pati diminutionem propter quamcumque corruptelam, quia erit aut de re intrinsece mala, aut contra primam et substantialem materiam talis voti,quae est carentia matrimonii (non agimus enim de militaribus religionibus), et ideo in hoc voto evidenter, et sine ulla limitatione procedit doctrina data quoad materiam directam talis voti. Quoad media vero, quae licet directe non cadant sub oblhgationem ejus, conferunt tamen multum ad illius observantiam, servanda etiam est regula superius tradita, quod nimirum haec praecipi possunt virtute obedientiae non obstante quacumque consuetudine, maxime si sint consentanea primitivae regulae. In aliis autem duobus votis materia non est ita fixa et aequalis in omnibus; unde fieri videtur posse ut consuetudinc introducatur aliquid contra tale votum, quod tamen praevaleat, et per consuetudinem hcitum fiat, non quia per consuetudinem possit licere frangere votum, sed quia potest consuetudine fieri ut desinat esse materia voti, quae antea erat. Ut, verbi gratia, si in religione Minorum nunc pertinet ad votum paupertatis non tangere pecuniam, vel in Societate non accipere stipendium pro Missa, videtur consuetudine posse derogari, ita ut haec desinant essc contra votum; sicenim putant aliqui relaxatam esse materiam horum votorum in militaribus religionibus ; indicatque Molin., iom. 1 de Justit., disp. 141.

21. Conclusio : vota religionis non relaaanLur sola consuetudine.—Ob]fectio.— Diluitur.— Nihilominus censeo sola consuetudine non posse relaxari obligationem horum votorum, quoad propriam et directam materiam corum. Probatur, quia haec relaxatio non potest fieri consequenter (ut sic dicam) id est, post votum factum ; ergo nec antecedenter, id est, ut vota ipsa circa minorem materiam fieri intclligantur. Antecedens evidens est, quia consuetudo contra obligationem voti jam facti est contra jus divinum naturale, et ideo non potest praevalere contra illud. Consequentia vero probatur, quia religiosus, qui emittit professionem semper promittit materiam talium votorum, prout in regula praescripta est; ergo quantumvis priores religiosi violent vota sua, semper materia, quae promittitur, eadem est. Dices, juxta intentionem profitentium post talem consuetudinem introductam, materiam talis voti non esse illam, quae cst in regula, sed quae est in usu. Rhespondetur negando assumptum , nam intentio esse debet profitendi secundum talem regulam , prout actu obligare potest, non obstante consuetudine, vel potius corruptela ; nam velle profiteri. et solum sc obligare secundum illicitam consuetudinem, esset prava intentio, quae praesumi non debet. Imo, quamvis aliquis illam haberet, esset ex errore privato, et non posset praevalere contra absolutam intentionem profitendi secundum talem regulam; juxta hanc ergo intentionem mensuranda superest materia talis voti, tali regula definita; et ideo semper haec eadem perseverat , non obstante aliorum abusu, et consequenter ad illam obligat tale votum. Quoties ergo relaxatio est substantialis, et in materia votorum, ea non obstante, obligatur quis ad observanda vota juxta regulam. Et quidem si relaxatio sit circa materiam directam, singula vota obligabunt immediate et respective in propriis materiis. Si autem solum sit circa res, quae indirecte pertinent ad observationem alicujus voti, ut est, verbi gratia, clausura monialium respectu voti castitatis, immediate non cadent sub obligationem votorum, sed solum mediante praccepto superioris, quod semper poterit imponi in virtute voti obedientiae. Atque hoc confirmat citatum decretum Concihli Tridentini, ubi statuit ut in unaquaque religione disciplina religiosa instauretur secundum regulam, tam quoad essentialia unicuique, quam quoad pertinentia ad communem vitam ; et superiores monachi, ut omnino curent ne ab his institutis recedatur, cumn compertum sit (inquit) ab eis, non posse, que ad substantiam regwlaris vite pertinent, relazare. Eadem ergo ratione nulla consuetudo contra haec substantialia praevalere potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8