Caput 9
Caput 9
Utrum perfecta obedientia evangelica requirat universalem materiam sine ulla regulae limitatione.
CAPUT IX. UTRUM PERFECTA OBEDIENTIA EVANGELICA REQUIRAT UNIVERSALEM MATERIAM SINE ULLA REGULAE LIMITATIONE.
1. Triplicem obedientie gradum distingui. —dHlaec quaestio proponitur ad respondendum aliis dubitationibus, et objectionibus propositis in superiori capite. Dicendum ergo primo est obedientiam Evangelicam, ut perfectissima sit, amplissimam esse debere, et aliquo modo ad omnia perfecta sine limitatione extendi. Hanc assertionem probant quae, in principio capitis praecedentis, ex Evangelio, et consiliis Christi Domini adduximus. Sumitur etiam ex communi modo loquendi Sanctorum Patrum in hac materia, quos ex parte ibi citavimus. Quibus addi posset Basilius, in regul. 8, ex fusioribus, ubi expendens illa verba Luc. 14: Si quis vult venire post me, abneget semetipsun, inquit: Dominus noster Jesus Christus rem ad summmwum prorsus fastigium perducit, nempe odiwn animee et suimet ipsius abnegaLionem ; et homil. 2, de Institutione Monachorum, ad perfectionem obedientiae pertinere dicit, ut neque illa ctiam quae iaudabilia sunt, sine approbatione superioris fiant : idem late in Constit. Monastic., cap. 20. Idem sumitur cx Gregorio, homil. 20 in Ezech., circa finem, ubi hae ratione dicit, perfectam obedientiam esse holocaustum, et non tantum sacrificium, quia nihil sibi reservat, sed totum Deo offert; idem lib. 1 Regum, cap. 2. Hoc etiam sentit D. Bonaventura, quando, in opusculo de Processu religionis, lib. 6, c. 27, triplicem obcdientiam distinxit, spiritualem. quae debetur Praelatis Ecclesiae secundum ejus leges, et canones; spiritualiorem, qualis est illa, quae propria voluntate promittitur alieui personae vel religioni cum limitatione ad certam materiam vel regulam ; et spiritualissimam, quae sinclimitatione promittitur ad omnia quae non sunt contra animam, et talem regulam. Unde indicat Bonaventura aliud esse promitiere obedientiam tantum secundum regulam, aiiud vero, promittere in omnibus quae non sunut contra talem regulam, nam prior obedientia positive (ut sic dicam) limitata est ad regulam, ct idco judicatur a Bonaventura minus perlecta; posterior autem obedientia soium necative se habet, non admittendo aliquid contrarium regulae, et idco spiritualissima, id est, perfectissima judicatur. Unde cap. 28 subdit, tcrtium et perfectum gradum obedientiae esse, cx sola directione Dei, non tantum voluntarie, sed etiam cum gaudio obedire, non solum ad facilia, sed ctiam ad difficilia atque dura, etiam ad mortem, et infra concludit : De hac obedientia Dominus specialiter dicit - Si quis vult venire post me, abueget semetipsumn et tollat crucem suam, et sequatur one ; semctipsum abnegat, qui sui juris esse recusat, ct tolus se alterius arbitrio submattit propter Christum, sicut Christus non venit facere voluntatem suam, sed Patris. Similia habet in expositione regulae Minorum, cap. 1, ubi inter alia dicit altiorem esse obedientiam, qua tenentur alienjus regulee professores nihil respuere, nisi sit ipsi regulae contrarium, vel saluti, directe vel indirecte ; et infra : Qui nil sibi obedientialiter impositum possunt repellere, quasi transcendens suam regulam, nisi vergat in sue anim«e detrimentum ; unde concludit errare eos, qui dicunt, quod in omnibus religionibus obedientia sit aequalis.
2. Objectio.— Ratione probatur conclusio, quia sient simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis; sed abnegare propriam voluntatem per obedientiam consiliorum est bonum, ct pertinet ad perfectionem ; ergo quo major fuerit haec abnegatio, eo erit obedientia perfectior, et consequenter illa erit perfectissima, quae sine limitatione ad omnia extenditur. Dices, illud axioma non habere locum in his quae in quadam moderatione consistunt, ut sunt virtutes, et ideo non sequi, illam gencralissimam obedientiam esse meliorem, quia fortasse non est proportionata humana possibilitati et fragilitati. Quod explicatur a simili de paupertate, nam, licet relinquere omnia consilium perfectionis sit, non propterea major paupertas est semper melior, nisi sit etiam proportionata fini, ut supra vidimus. Sic ergo de obedientia dici potest; nam illa etiam ordinatur ad finem perfectionis, et in unaquaque religione ordinatur ad finem ejus; crgo non illa obedientia erit perfectior, quae fuerit universalior ex parte materiae, sed quae fuerit ordinata ad altiorem finem. et illi magis proportionata.
3. Responsio. — Differentia inter obedientiam et paupertatem.—sSed contra hoc roboratur ratio facta, quia obedientia si non sit contraria bonis moribus aut regulae, quo fuerit universalior, eo erit et in se melior, caetcris paribus, et magis conferet ad finem perfectionis ; nec potest esse improportionata propter excessum. Ergo si fuerit generalis, et sine ulla limitatione, erit perfectissima. Antecedens declaratur, adnctando imprimis differentiam inter paupertatem et obedientiam ; nam paupertas non habet ex objecto propriam honestatem, propter quam pertineat ad perfectionem, sed solum ex fine religionis ad tollenda impedimenta perfectionis. Obedientia autem per se, et ex objecto habet propriam honestatem, quae cernitur in subjectione propriae voluntatis ad voluntatem alterius vicem Dei habentis, et ideo, licet paupertas solum conferat ad perfectionem juxta proportionem ad extrinsecum finem, obedientia autem non tantum isto modo, sed etiam per sese, quia in se continet rem perfectissimam, et gratissimam Deo, et ideo quo major illa fuerit, etiam extensive. eo melior erit, si caetera sint paria.
4. Dua conditiones necessarie ad obedientiam humanam. — Deinde observo, in omni obedientia humana necessariam esse duplicem limitationem jam insinuatam. Una est, ut non sit de re mala, sive intrinsece, sive ex praecepto aut prohibitione superioris Praelati, contra quem non potest praevalere praeceptum ipferioris Praelati, quae conditio certissima est, et satis nota, de qua plura dicemus infra, explicando institutum Societatis. Aitera conditio cst, ut materia obedientiae non sit contra regulam, et statum, quem quis profitetur. Quam poesuit Bonaventura, etiain loquendo in genere de perfectissima obedientia Evangelica, et de statu perfectionis ut sic. Et eamdem videntur supponere Bernardus, D. Thomas et alii relati sectione praecedenti. Ratio vero est, quia ad perfectionem hujus vitae pertinet, ut homo habeat firmum aliquem statum, quem profiteatur, in quo tendat ad destinatum aliquem scopum, quo mediante perfectionem consequatur ; necessarium est ergo ad perfectionem, ut obedientia, quam quis promittit, sit consenianea, et saliem non contraria statui, et fini quem profitetur ; nam si illi repugnet, vel destruet ipsum statum, vel impediet potius progressum perfectionis quam promoveat. Item quia oppositum involvit obligationes repugnantes, nam professio status secum affert obligationem servandi leges ejus, et per eas tendendi in finem ejus; ergo obedientia, quae tendat in destructionem talis status, repugnando regulae ejus, non potest esse materia perfectionis. Haec ergo duplex moderatio necessaria est in omni humana obedientia, per quam ad perfectionem tenditur, quia per priorem tollitur impedimentum malitiae; per posteriorem autem tollitur impedimentum perfectionis. Per haec autem duo sufficienter constituitur obedientia in medio, seu mediocritate, ut non possit per excessum in ea peccari. Sic ergo explicata universalitate obedientiae, eo sine dubio perfectior est obedientia, quo fuerit universalior ; ergo quo fuerit universalissima, crit ctiam perfectissima ex objecto suo.
5. Perfecta obedientia ad actus euwternos et internos extenditur. — Differentia in hoc inter obedientiam, et alia duo vota. — Atque hinc sequitur primo, perfectam obedientiam Evangelicam non solum in exteriores actus, sed etiam in interiores cadere posse. Probatur primo ex dicto principio, quia talis obedientia universalior erit, et non excedit capacitatem seu proportionem humanam, quia unus homo dirigi potest ab alio, etiam in actibus interioribus intellectus et voluntatis, tum quoad specificationem, seu modum illorum, tum etiam quoad exercitium. Quod patet, tum quia in illis actibus maxime consistit vita contemplativa, quae ad perfectionem imprimis necessaria est; potest autem unus homo alium instruere , quomodo interius meditandum aut contemplandum illi sit, quam vocamus instruetionem quoad specificationem ; potest etiam injungere, nt tali vel tanto tempore exercitio contemplationis incumbat. Sic ergo potest homo homini subdi quoad directionem actuum internorum. Tum ctiam quoad modcrationem internorum aftectuum, quae ad perfectionem summe necessaria est, et non solum requirit exteriora media , sed ctiam interiora ; ergo in utrisque potest homo homini subjici per obedientiae votum. Estque haec subjectio consentanea fini obedientiae Evangelica; nam, ut docuit D. Thom. 2.2, quaest. 189, artic. 5. in tantum haec obedientia est necessaria, in quantum homo tendens ad perfectionem indiget ab alio instrui, in his qua ad perfectionem pertinent. Sed in his principalem locum habent interiores actus, ut declaratum est; ergo. Et confirmatur , nam obedientia est perfectum holocaustum, per quem homo se immolat Deo, ut dixit Gregorius, homil. 20 in Ezechielem; ergo, ut sit omnino perfectum, non solum exteriores, sed etiam interiores actus Deo specialiter immolat, subjiciendo illos superiori. Imo in hoc maxime excedit votum obedientiae alia duo, quia non solum res exteriores, sed etiam interiorem voluntatem Deo offert, ut dixit D. Thom., dicta quaest. 186, artic. 4. Neque obstat quod obedientia humana non se extendit ad actus mere internos, teste D. Thom. 2. 2, quaest. 104, art.5; illud enim verum est de obedientia necessaria ex vi legis, seu praecepti, quod ex jurisdictione, vcl naturali aut coacto dominio, in hominem nascitur, ut in materia de lcgibus latius tractatum est. Non vero est eadem ratio de obedientia quae nascitur ex voluntaria promissicne hominis, nam ipse pro suo arbitrio potest promittere obedientiam homini vice Dei, etiam in his rebus, in quibus naturaliter non posset esse homini subjectus. Nam, sicut potest homo promittere Deo actus mere internos , ita etiam potest promittere in usu illorum parere homini vice Dei praecipient.
6. Gecundo scquitur ex dictis, non omnes religiones profiteri perfectissimam obedientiam Evangelicam. Hoc aperte supponit Bo- naventura supra, dum ait, non omnes religiones esse aequales in perfectione voti obedicntiae. Idem docuit Henriq., Quodlib. 3, quaest. 20, ubi ait, quanto obedientia universalior cst, eo esse perfectiorem , et ideo eam etiam religionem esse perfectiorem , in qua universalior obedientia promittitur ; supponit ergo non in omni religione fieri professionem perfectissimae obedientiae Evangelicae. Denique hoc patet ex dictis capite praecedenti, ubi ostendimus votum obedientiae religiosae non obligare ad omnia simpliciter, sed solum secundum regulam.
7. Difficultas ea dictis prosime orta, an omnis status religionis sit perfectionis. — Hinc vero oritur gravis difficultas, nam sequitur nullum statum religiosum esse statum perfectionis ; consequens est falsum; ergo. Sequela probatur, quia ad statum perfectionis necessarium est se totum consecrare Dco, nihil juris in seipsum reservando, ut ex Gregorio docet D. Thomas, d. quaest. 186, artic. 1et 6: Cum quis (inquit) omne quod habet, omue quod vivit, omne quod sapit , omnipotenti Deo covet, bolocaustum est ; et hoc dicit pertinere ad cos, qui statum perfectionis profitentur. Item quia ad statum perfectionis pertinet consilia Evangelica primaria et substantialia perfecte profiteri, quorum praecipuum est consilium obcdientiae; ergo si in statu religioso consilium hoc non promittitur integre et perfecte, non crit sufficiens status perfectionis. Accedit praeturca, quia nulla est religio quae illam universalem obedientiam profiteatur, sed unaquaque illam promittit secundum suam regulam ; neque aliter unquam fuit in Ecclesia factum ; ergo vel illud consilium Evangelicum nunquam fuit in Ecclesia servatum, quod absurdum est dicere, vel certe dicendum est in statu religioso perfecte observari, neque aliter consuli, quam in singulis religionibus promittatur. Addo denique impossibilem videri professionem universalis obedientiae aliter quam in quolibet statu religioso fiat. Nam, ut ait D. Thom. 2. 2, quaest. 186, art. 5, ad 4: VoLum cbedientiee ad religionem pertinens se catendit ad dispositionem totivs humanee vite, et secundum hoc votum obedientiee habet quamdam universalitatem , licet non se extendat ad omnes particulares actus. Quia enim per obedientiam religiosam ipsa voluntas Deo offertur et consecratur, quae est principium omnium actionum humanarum , ideo ex hac parte habet hoc votum quamdam universalitatem. Quod autem non possit illam habere absolu- tam, et sine ulla limitatione, ctiam intra latitudinem perfectarum actionum , patet, tum quia non omnes hujusmodi actiones sunt sinsulis statibus accommodatae, essetquce infinita confusio, si actiones propriae unius status possent in alio praecipi, vel in illo prohiberi ; tum etiam quia hoc saltem necessario reservatum est, ut nemini possit praecipi transitus ad altiorem statum; neque in hoc obedientiam promittere, pertinere potest ad statum perfectionis, nam potius quodammodo repugnat eidem statui.
8. In obedientia duplea: per fectio distinguenda. — Circa principalem difficultatem, dicendum imprimis est, aliud esse loqui de statu perfectionis essentialiter ac simpliciter, aliud vero de statu perfecto aut perfectissimo in illo ordine , id est, in schola, seu via ad perfectionem. In priori sensu nulla est in objectione difficultas ; nam ad essentiam status perfectionis , et ut absolute et simpliciter talis sit, non est necessarium profiteri singula consilia etiam principalia cum summa perfectione, sed satis, profiteri illa secundum aliquam prudentem reguiam, alicui perfecto fini accommodatam, ut in superioribus visum est, et in paupertatis vcto est manifestum. In hoc ergo sensu respondetur negando sequelam. Ad probationem autem dicendum est, in his consiliis, et specialiter in obedientia , distingui posse duplicem perfectionem, unam essentialem, et aliam extensivam, atque hanc posteriorem non esse totam necessariam in quolibet statu perfectionis simpliciter. Priorem vero in statu religioso sufticienter inveniri, et cum sufficientc extensione, seu universalitate, ut recte probat ratio ex D. Thom. et Gregorio ibi adducta. Loquendo autem in altero sensu de perfecto statu perfectionis, Henricus supra concedit omnem religionem, in qua non promittitur dicta universalis obedientia , quoad hoc non esse perfectam , et idem plane sentit bonaventura : quod tamen intelligendum est mere negative, non privativc, quia haec perfectio non est dcbita cuicumque statui religioso; si tamen illam non habet, ex ea parte aliqua majori perfectione caret, et ideo caeteris paribus minus perfectus est, quam qui illam profitetur. Quae doctrina mihi vera videtur, si illa universalitas obedientiae convenienter juxta dicta explicetur, sic enim aperte sequitur ex conclusione posita.
9. Votum perfectissimum obedientie habuerunt Apostoli, et Apostolici viri. — Item religio S. Francisci illud profitelur. — Hoc vo- Lum perfeciissimo modo habet Socictas Jesu.— Unde ad alteram partem difticultatis , negatur repugnare omni statui religicso in particulari, hauc universalem obedientiam vel promissionem ejus; negatur etiam nunquam fuisse aut esse in Ecclesia religiosum statum, in quo talis obedientia promissa sit; imo credendum est Apostolos hujusmodi obedientiam Christo promisisse, eamdemque exhibuisse Petro caeteros Apostolos post Christi ascensionem, quia illi non sunt professi obedientiam secundum aliam regulam, nisi charitatis et majoris obsequii divini, juxta munus suum, seu ministerium ad quod erant vocati. Et idem credendum est de primis illis religiosis Apostolorum imitatoribus. Inter eos autem qui profitentur obedientiam secundum certam regulam, Bonaventura supra existimat in religione Sancti Francisci emitti votum obedientiae perfectae universale; quia, licet fiat secundum regulam, Lanen ecm vi ejusdem regule tenentur illius profissores mihil respuere , nisi sit ipsi regulee contrarum, vel saluti, directe, vel aliqualiter, quae duae limitationes non sunt contra universalitatem obedientiae Evangelicae , ut ex dictis in superioribus constat. Ilemque nos dicere possumus, et fortasse ampliori ratione ae voto obedientiae Societatis ; nam materia ejus, in his quae non sunt contra bonos mores aut regulam, amplissima est, et directe extenditur ad ministeria ardua et difficillima, et ad bonum valde perfectum, et cum magna dependentia etiam in minimis a Praelatis, tit infra in proprio loco latius trademus. De aliis vero religionibus nihil dicimus, sed juxta principia posita et suam regulam unaquaeque de se judicabit.
10. At vero Heuriquus supra significat, nullum votum obedientiae, limitatum ad quamcumque regulam, esse undequaque perfectum quod universalitatem; ait enim non repugnare dari aliquam religionem, in qua fiat votum obedientiae perfectum : Quoniam (inquit) etsi certa regula sit in qualibet religione, quoad illa que sunt accidentalia religioni, mom tamen eportet quin n aliqua veligione existente, vel, qua possit esse, quoad articulum obedientie, sit regula universalis, et in eternitate obedientiee quoud omnia licita, sive indifferentia, sive necessaria. Et omne aliud genus obedientiae, seu regulas, negat esse perfectum. Sed haec docirina vel incidit in sententiam Bonaventurse, vel in alio sensu admitti non potest, quia involvit repugnantiam moralem. Nam regula universalis obediendi in omnibus licitis potest xv, ita intelligi, ut lieita solum censeantur ea, quae nec propriis praeceptis, nec constitutionibus, seu statutis ejusdem regule sint contraria; at in hoc sensu manifestum est non repugnare, et hoc coincidere in sententiam Donaventurae. Aut illa universalis regula ita intelligitur, ut in omnibus alias licitis obediendum sit Praelato, etiam si sint contraria eidem regulae, quoad alia statuta, et in hoc sensu videtur involvi moralis repugnantia; quia quod nna ,via construitur, alia destruitur; et quia, esto non sit per se malum agere contra regulam, qua secundum se non obligat ad culpam, nihilominus voto se astringere ad agendum contra illam per se malum est, sicut et imperium violandi illam malum etiam est. Quapropter modus ille universalitatis ad pcrfectionem universalis obedientiae spectare non potest, quia non potest esse proportionata alicui statui religionis, in qvo vita instituatur, secundum aliquam regulam, vel in ordine ad determinatum finem, quod moraliter necessarium est in omni statu perfectionis: nam omnia illa, quae impediunt fnem vel institutum talis religionis, impediunt potius quam juvant ad perfectionem in illa acquirendam. In hoc ergo sensu, verum est nullam esse religionem quae universalem obedientiam promittat. Indc autem non sequitur nullam esse, quae promittat perfectam obedientiam Evangelicam, quia ad hoc satis est promittere obedientiam in omnibus, quae nec bonis moribus nec regulae repugnant.
11. Differentia inter votum obsdientie secundum regulum, et in omnibus qua regule non repugnant.— Universalis obed entie duples modus.—Unde obiter intelligiturJonge diversum esse promittere obedientiam secundum determinatam regulam, vel promittere in omnibus quae regulae non repugnant, nam prius votum obligat solum ad ea quae directe vel indirecte continentur in regula ; non vero ad omnia quae illi non repugnant, sicut obligat posterius votum. Dixi autem, secundum determinatam regulam, ut excludam eam quae continet universalem regulam obediendi in omnibus, quae casteris statutis non repugnant; nam tunc ratione talis regulae utrumque votum in idem revolvitur. Intelligitur ex dictis etiam quo sensu verum sit, quod Divus Thomas dixit, votum obedientiae in quacumque religione habere quamdam universalitatem quoad dispositionem humanae vitae, et nihilominus verum etiam sit quod Bonaventura et Henrieus insinuant, votum obedientiae in qui- busdam religionibus essc partieulare, in alus universale. Possumus enim hic duplicem universalitatem distinguere, quas vocare possumus quoad exercitium, vel quoad speciem actnum ; obedientia ergo cujuscumque heligionis potest dici universalis quoad exercitium actuum, sub exercitio cessationem etiam includendo ; nam quia per obedientiam religiosam voluntas ipsa consecratur, et tota sub voIuntate Fraelati constituitur, ideo quoad agendum vel non agendum, non retinpet jus proprium, sed potest semper a Praelato oceupari in aliqua actione sibi proportionata, et consequenter ut cesset ab omni alia illi repugnante; et hoc sensu dixit Divus Thomas hanc obedientiam esse universalem, et se extendere ad dispositionem totius humanae vitae. Contineri autem potest, et quasi positive limitari ad definitum modum actionis, habitationis, etc., juxta definitam regulam, et in hoc sensu est particularis, quoad speciem actuum, seu materiae obedientiae, quia non potest vagari per omnes species seu modos actionum, sed solum juxta praescriptam regulam. Et ideo in hoc sensu talis obedientia dici potest particularis. Universalis autem contrario modo dicetur, quae non limitatur positive ad particularem regulam, sed solum negative, cum extensione ad omnia, quae ipsi regulae non sunt contraria. Quae universalis obedientia ex suo genere perfectior est , ut dixi; in ea vero poLest quaedam latitudo inveniri; nam, licet ex forma vovendi videatur esse universalissima, ct ideo non posse suscipere magis vel minus, nihilominus ex parte materiae potest habere inaequalitatem, vel quia regula ipsa, juxta quam fit, postulat directe majorem subjectionem in omnibus; vel quia regula ipsa admittit majorem latitudinem et varietatem, in his, quae extra illam ad arbitrium superioris ordinarie praecipi possunt ; nam quo obedientia fuerit hoc modo universalior, eo requirit animum magis indifferentem, et vaeuum propria voluntate et affectione. Per haec ergo satistactum est difficultatibus omnibus, preterquam ultimae de transitu ad alium statum, cujus occasione sequens caput instituam.
On this page