Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

An status episcopalis adeo perfectus sit, ut in eo votum religionis impleatur; et exponitur cap. per tuas, de voto.

CAPUT XIX. AN STATUS EPISCOPALIS ADEO PERFECTUS SIT, UT IN EO VOTUM RELIGIONIS IMPLEATUR; ET EXPONITUR CAP. Per tuas, DE VOTO.

1. Prima sententia affirmans votum ingrediendi religionem non frangi per acceptationem episcopatus. — Tertia objectio in praecedenti capite proposita nonnullas petit difficultates, quarum resolutio ad praecedentis resolutionis exactam notitiam recessaria est. Est autem praecipuum dubium, an ille, qui vovit ingredi religionem, et ante votum expletum ad episcopatum vocatur, possit licite et sine transgressione voti episcopatum accipere, quasi votum in melius commutando, vel per foritius vinculum illud extinguendo, ita ut consequenter ad votum implendum non amplius teneatur ; videtur enim hoc sequi ex resolutione data, quod status episcopalis est perfectior religioso. Et tamen oppositum in illo textu definiri videtur. Primus modus respondendi est, non frangi votum illud acceptando episcopatum, sed extingui, et consequenter nihil in eo peccari ; nec relinqui obligationem postea renunciandi episcopatui, et implendi votum, per se loquendo. Ita sentiunt Abbas, Antonin. et Henric., in d. c. Per tuas, ubi etiam non repugnant Hostiens. et Joan. Andr., et sequitur Henriq., lib. 10 de Sacramento Ordin., c. 32. in Bne ; licet addat, contrarium esse tutius, et communiter recepium, et ideo in praei sercandum. Constantius id tradit uterque Emmanuel 8a, verbo Episcopus, n. 2; et Rodriguez, in Sum., tom. 2, capite sexto, numero sexto, referens hoc fuisse judicium plurium Doctorum in Salmanticensi Academia ; additque D. Thomam et Cajetanum, sed immerito.

2. Confirmatur primo.—Confirmatur secundo. — Fundamentum hujus sententiae est, argumentum secundum superius factum, quod in eo casu non frangitur votum, sed in melius commutatur, et consequenter melius impletur, juxta c. Scripturg, de Voto, et c. Percenit, de Jurejurando. Et confirmatur, quia vinculum majus extinguit minus, ut vinculuin carnalis matrimonii solvit vinculum voti simplicis religionis ; ergo multo magis solvet illud vinculum spiritualis matrimonii ; cum hoc tamen discrimine, quod illa prior solutio fit cum peccato, haec vero posterior sine pec- cato fit, quia cum majori vinculo major etiam perfectio conjungitur. Et simili modo, votum solemnein religione laxiori extinguit vinculum simplicis voti praecedentis ingrediendi religionem sirictiorem, juxta cap. penultim., de Regular.. in 6. Ergo multo magis in praesenti. Tandem confirmatur, quia religiosus professus licite transit ad episcopatum, ut patet c. unico, 18, quaest. 1, et est per se notum; ergo a fortiori nondum professus, et habens simplex votum religionis, licite transit immediate ad episcopatum, quia minus ligatus est vinculo religionis, quam professus religiosus.

3. Secunda et verissima sententia affirmat, eum, qui covit religionem, peccare acceptaudo episcopatum , ac teneri dimittere. — Secunda sententia , quam verissimam censeo, affirmat imprimis, votum religionis, quod praecessit episcopatus acceptationem, non extingul nec impleri per ascensum ad episcopatum. Et consequenter affirmat peccare illum, qui habans votum religionis, ante illud impletum, statum cpiscopatus assumit sua voluntate, et sine speciali dispensatione. Unde affirmat tertio, eum, qui sic accepit episcopatum cum voto religionis nondum impleto, teneri ad renunciandum episcopatui, ut votum religionis impleat, quamvis illo impleto possit iterum acceptare episcopatum, si ad illum eiigatur. Hanc sententiam insinuavit satis D. Thomas 2. 2, q. 189, art. 3, ad 1, ut infra expendemus ; et ita intelligit et sequitur ibi Cajetanus. Et idem tenent ex Theologis Richard., in 4, dist. 38, art. 5, quaest. 1,ad 3; et Major, quaest. 6; et Abulens., quaest. 94, in c. 30 Numer.; Azor, tom. 1, lib. 141, c. 16. quaest. 9. etc. 99 queest. ult.; et optime Sanch., lib. 4 in Decalog., c. iT. Ex Canonistis etiam Abbas Antiquus, et Cardinalis ibi; et magis inclinat Joan. Andr. et Hostiens., et hic clarius in Summa, titulo de Voto, S Et utrum a voto, n. 14. Ex Summistis, Sylv., verb. Votum, 3, q. 9, et verb. Heligio, 2, q. 20; Angel., Votum, 2, quaest. 12, Votum, 3, quaest. 15; Corduba, in Summa Hispana, quaest. 153. Novissime Miranda, in Manual. Praelat. regul., tom. 1, quaest. 20, art. 9, et alii, quos praedicti referunt.

4. Probatur primo ev cap. Per tuas. — Probatur primo ex dicto cap. Per tuas, cujus decisio satis clara et expressa videtur, licet per varios intellectus ab auctoribus contrariae sententiae eludatur. Unus est, ibi Pontificem soIum consulere quod esset melius, non vero quod fuisset necessarium. Ita indicat Cardinalis ibi, et sequuntur Henriquez et Emmanuel, supra. Fundantur, quia Innocentius llI dicit: Nos autem tuae discretioni consulimus. Sed repugnant huic expositioni sequentia verba, ut: Si tuam sanare desideras conscientium. Ergo supponit Pontifex illum Episcopum habuisse conscientiam laesam, et consulit remedium necessarium ad illam sanandam. Non ergo utitur verbo consulendi, eo modo quo consilium a praecepto distinguitur, sed eo modo quo voccamus consilia illa responsa quae interrogantibus de obligatione in conscientia dare solemus. In qua significatione etiam consilium distinguitur a praecepto ; non tamen quia non sit de re quae sit sub praecepto, sed quia obligatio non imponitur a consulente, sed tantum declaratur. Unde Pontifex, quia in eo responso non se habebat ut praecipiens, sed ut docens obligationem, quae in conscientia inerat, utitur verbo consulendi.

5. Probatur em D. Th. sensus illius cap. Per tuas. — Et ita intellexit illum textum D. Thomas, in d. solut. ad 1, in qua prius tractat decisionem Alexandri Papae in c. Consulendus, 11, q. 2. Nam interrogatus de presbytero qui, in infirmitate constitutus, religionem promiserat, et postea non impleverat, respondet Pontifex non esse privandum beneficio. Exponitque D. Thomas id intelligendum esse in foro exteriori Ecclesiae ; nam cum ille presbyter votum tantum simplex fecisset, non poterat adrelinquendum beneficium dejure compelli. Et adjungit sanctus Doctor, tamen in foro conscientie fuisse illu consulendum , quod omnibus dimissis religionem intraret. In quibus verbis evidenter utitur verbo consulendi, in significatione a nobis declarata ; nam ille presbyter sine dubio tenebatur rigoroso praecepto divino ad votum implendum. Et statim veluti a simili confirmat D. Thomas dictum suum, ex d. c. Per íuas, et in eodem sensu illud exponit, dicens: Consulitur Episcopo Caropolitano, qui post votum religionis episcopatun assumpserat voto non impleto, ut si suam salvare conscientiam desideraret, regimen E'cclesiee resignaret, et redderet Altissimo vota stua ; ita legit D. Thomas textum illum. Et in ejus verbis pondero verbum consulitur ; nam in eadem significatione illc utitur, in qua parum antea illo usus fuerat. Pondero etiam salvandi conscientiam, quo explicatur consilium de re necessaria ad salutem. Denique pondero in textu, et in sancto Doctore illa verba ultima: Htredderet Allissimo vola sua. Nam si Episcopus ille non peccasset, sed implevisset votum assumendo episcopatum, et in melius votum commutando, jam non haberet votum quod Deo redderet, quia jam altiori modo iliud impleverat; ergo cum Pontifex consulat illi ut reddat votum, supponit illum adhuc fuisse obligatum ; et cum reddere votum non sit opus consilii, sed praecepti, consilium Pontificis non fuit de opere consilii, sed de re necessaria ad salutem.

6. Rejicitur secundus aliquorum sensus ad cap. illud Per tuas.—Secundo respondent aliqui, in illo casu fuisse aliquid speciale, quia ille Episcopus non unum tantum, sed duo vota emiserat : unum religionis, quod ibi dicitur solemniter emissum, non quia fuerit solemne proprie, cum tantum fuerit promissio de futuro ; sed quia coram testibus et cum alia externa solemnitate forte factum fuerat. Aliud votum fuit de implendo priori voto post duos menses a reditu ab Apostolica Sede, quod votum vocatur in textu, promissio facta in manibus Preelati ejusdem Hcclesig. Unde inferunt aliqui per hanc promissionem fuisse speciale jus acquisitum eidem Eecclesiae. Ideoque licet ille Episcopus recipiendo episcopatum ante ingressum religionis non violaverit prius votum, sed illud impleverit, secundam vero promissionem non implevisse, et Ecclesiam illam jure acquisito defraudasse , et ideo Pontificem illi dictum consilium dedisse ; ita Emmanuel supra, nullum alium auctorem hujus intellectus referens. Nec ego illum invenio; nec videtur mihi probabulis. Nam imprimis Pontifex in plurali dicit: Kedde Altissimo voia ; ergo neutrum erat impletum. Deinde non dicit, ut impleat promissionem homini factam, nec, ut reddat jus Ecclesiae acquisitum, sed solum, ut vota reddat Altissimo. Nullam ergo rationem habuit Innocentius juris acquisiti Ecclesiae. Praeterea non dicitur promisisse aliquid Praelato, sed in manibus Praelati Deo promisisse.

7. Impugnatur ulterius. — Ádde quod nihil novi tunc promisit, neque ulli personae, nec per secundum votum ullam rem novam promisit, sed tantum tempus ad prioris voti obligationem implendam determinavit. Ergo, si postea assumendo statum Episcopi primum votum implevit, nihil de secundo restabat implendum. Nam transgressio facta propter dilationem majorem, jam- transiit, et infecta esse non potest, et ratione illius tantum manet obligatio ad poenitentiam agendam; tantum ergo potuit obligatio relinqui ad substantiam operis; ergo si haec impleta est per ascensum ad melius, nihil superest reddendum. Denique, licet secunda promissio specialiter facta esset tali Ecclesiae et Praelato ejus, qui speciale jus acquisiisset exigendi promissum, nihilominus illud jus fuisset extinctum per ascensum ad episcopatum, si per hunc fuisset votum religionis impletum. Sicut votum simplex ingrediendi certam religionem, etiamsi habeat specialem promissionem humanam eidem religioni factam, extinguitur ingrediendo arctiorem religionem, quod etiam sine peccato fieri potest ; nam si post factam professionem in una religione est licitus transitus ad arctiorem de jure communi, multo magis post simplicem promissionem. Ratio autem est, quia talis promissio semper habet innatam conditionem, ut non impediat majus bonum. Ita ergo, si transitus ad episcopatum est perfectior quam ad aliam quamcumque religionem (ut illa sententia supponit), per illum extincta fuisset omnis illa prior obligatio, tam voti quam promissionis factae praelato, etiamsi utraque praecessisset, quia eadem ratio militat, eademque conuitio in tali voto inclusa fuisset.

8. Tertius ad cap. Per tuas intellectus.— Tertio respondent alii, Episcopum illum specialiter peccasse, quia fuit in mora culpabili implendi votum intra tempus per secundam promissionem definitum. Unde electio de illo facta fuit nulla (ut ait ibi Hostiensis in priori expositione), vel saltem erat irritanda (ut aiunt Antonin., Henric. et alii ibi), quia Episcopus eligitur ad sacrorum administrationem, quae gratiam requirit ; et ideo si eligatur existens in peccato mortali, vel nulla, vel cassanda est electio. Addit vero Panormitanus hoc procedere, supponendo illum Episcopum peccasse ex ambitione vel cupiditate honoris, acceptando episcopatum, vel procurando electionem, et ideo debuisse illi renunciare ; nam si bona intentione accepisset, satis illi fuisset poenitentiam agere de priori mora. Alii vero non invenientes in illo facto sufficientem causam, quae ad renunciandum episcopatui illum Episcopum necessitaret, respondent, vel propter conscientiam erroneam ad id fuisse inductum, quia non poterat aliter illam deponere, vel propter auferendum scandalum, quod aliter vitari non potuisset.

9. Impugnatur. — At haec omnia et frustra et sine fundamento, majori ex parte sunt excogitata, ideoque vim Pontificii responsi non evacuant; unum enim tantum ex illo textu evidenter colligitur, nimirum, illum electum graviter peccasse contra votum per nimiam dilationem, priusquam eligeretur, ut evidenter probant illa verba: Cumque termino ipso transacto non curasses, quod voveras, adimplere, tandem emsistens voti transgressor vocatus fuisti, etc. Verumtamen inde non colligitur necessario fuisse in statu lethalis peccati, quando fuit electus, quia poterat jam de peccato doluisse, saltem quando electioni consensit ; vel certe post illam, antequam Pontificem consuleret. Imo ipsa consultatio videtur profecto fuisse sufficiens signum poenitentiae jam actae, et desiderii ac propositi adim plendi quidquid ex vi praeteriti voti teneretur. Quo posito, nulla erat necessitas renunciandi episcopatui ad conscientiam sanandam, si jam prius votum per commutationem in melius fuisset impletum. Imo, licet demus illum permansisse in peccato mortali, quod prius commiserat, non tenebatur in conscientia renunciare, sed poenitentiam agere; nam per illam sufficienter suae conscientiae consuluisset. Quia falsum omnino est, electionem ad episcopatum esse nullam propter mortale peccatum electi; imo nec est verum esse irritandam, quia nulla talis poena invenitur in jure lata in universum: et quando in aliquo casu lata supponatur, non obligat electum in conscientia ad resignandum, sed per sententiam judicis privari poterit. Atque ita in rigore falsa esset conditionalis responsio Pontificis : S? tuam sanare conscientiam desideras , reuuncia, quia posset per solam poenitentiam sanari sufficienter; et consequenter non haberet vota quae Deo redderet ; quia retinendo episcopatum, et facta sufficienti poenitentia prioris transgressionis, sufficienter vota sua implevisset.

10 Quod vero addit Panormitanus impertinens est , tum quia divinat vel temere judicat illam Ebpisccpum mala intentione electioni suae consensisse, cum nihil de hoc in textu legatur , nec ipse ob hanc causam consuluerit Pontificem, sed propter dubium ex voto excitatum. Nec etiam Pontifex illum arguit de tali culpa, sed de transgressione prioris voti. Tum etiam quia, licet talis intentio praecesserit, mutando illam, et agendo de illa poenitentiam, adhibitum fuisset remedium, et consequenter non fuisset renunciatio ad sanandam conscientiam necessaria. Neque verisimilius est quod alii addunt de conscientia erronea, quia etiam gratis et sine fundamento fingitur; nam ex textu solum colligi potest illum consuluisse Pontificem, narrando simpliciter factum, quia dubitabat quid ratione voti et prioris transgressionis ejus agere teneretur ; non vero insinuatur ipsum jam credidisse, qucd esset ad renunciandum, et votum implendum obligatus. Et praeterea , licet supponatur hoc credidisse, si in hoc errabat, non debuisset in errore confirmari, sed de veritate doceri; ita enim tollitur conscientia erronea , non errorem fovendo. Nec Pontifex recte egisset fovendo conscientiam erroneam , et quodammodo decipiendo. Nec illa fuisset causa sufficiens ad dandam licentiam renunciandi episcopatui, cum credibile non sit, conscientiam erroneam non potuisse per declarationem et approbationem Pontificis auferri. Et eisdem fere modis improbatur altera fictio scandali, quia et gratis praesumitur vel asseritur, et ad summum potest praesumi de priori transgressione et mora, quod per poenitentiam auferri potuisset ; et ut ex perseverantia in episcopatu sine ingressu religionis scandalum non sequeretur, pontificia responsio et approbatio sufficientissima fuisset. :

11. Ha dicto cap. Per tuas, omnia , quae asserta sunt, colliguntur. — Est igitur illud pontificium responsum simpliciter, et ad ltteram ( ut sic dicam ) secundum planum contextum intelligendum. Et ita ex illo aperte probantur omnia, quae in nostra sententia proposuimus. Nam imprimis ex illo habemus, votum religionis, ante episcopaium factum, non impleri per assumptionem ad episcopatum ; nam si votum impleretur, extingueretur ejus obligatio, et consequenter etiam in illo Episcopo fuisset extincta, et votum impletum, quia non est minor ratio in illo quam in aliis; consequens autem est contra responsum Pontificis, quo declarat, illum rmansisse obligatum ad reddendum Domino vota sua. Ergo votum religionis et ejus obligatio mansit in tali Episcopo. Et hinc infertur quod secundo loco proposuimus, peccasse illum assumendo episcopatum ante impletum votum religionis. Quod quidem non affirmatur expresse in illo textu, optime autem sequitur ex ejus decisione ; nam, si necessarium fuit illi Episcopo resignare regimen Ecclesiae, et religionem ingredi ad sanandam conscientiam, ergo erat laesa et onerata conscientia ex contrario facto. Item, qui absolute tenetur implere votum , peccat faciendo aliquid quo se reddit moraliter impotentem ad votum implendum. Sed qui assumit episcopatum, redditur impotens ad ingressum religionis, juxta c. JVisi cum pridem , de Rhenunciat.; ergo habens votum religionis peccat contra votum, acceptando episcopatum ante votum impletum.

12. Objectio, et ejus solutio. — Dices: de licentia Pontificis fieri potest liber, et habilis ad profitendam religionem, et ita non fit simpliciter impotens; nam postea potest petere licentiam a Pontifice, et si dederit , satisfaciet voto ; si vero non dederit, excusabitur, quia jam fecit quod in ipso erat. Respondeo, hoc non obstare quominus prius graviter peccaverit, quia sumendo episcopatum, se privavit absoluta libertate mgrediendi religionem , eamque Pontificis voluntati subjecit , quod fuit contra prioris voti obligationem, quia per illud suam voluntatem et absolutam libertatem obligaverat ingressui religionis. Replicabis posse hujusmodi Episcopum sine renunciatione episcopatus assumere habitum, et profiteri religionem , non animo deserendi suam Ecclesiam, sed cum ea contractum vinculum conservando ; hoc enim nec per se impossibile, nec malum est, cum idem simul esse possit religiosus et Episcopus, nec est jure aliquo prohibitum. Nam in dicto c. Nisi cum pridem, solum probibetur Episcopo renunciatio episcopatus, vel desertio gregis, ut ad religionem transeat. Quod vero Episcopus non fiat religiosus manens Episcopus, ibi non prohibetur, nec alibi invenitur prohibitum.

13. Quo jure prohibeatur Episcopum fieri religiosum non dimittendo episcopatun. — Responderi potest imprimis hoc esse prohibitum in Concilio Constantinopolitano, prout refert Innocentius IIT, in c. Post translationem, de Renunc. Nam, qui descendit ab episcopal dignitate ad monachatum, non potest Episcopus iterum fieri, juxta illud Concilium ; ergo multo minus potest in eodem episcopatu manere. Citat autem Innocentius decretum illud ex Conciiio Constantinopolitano I ; nam dicit esse unum ex quatuor principalibus quos Ecclesia ut quatuor Evangelia veneratur: illud vero est Constantinopol. I, ut constat ex Gregorio, l. 1 Reg., Epist. 24, et c. Sicut, dist. 25. Nunc autem in actis illius Concilii hoc decretum non invenitur. Unde glossa ibi solum allegat c. Hoc nequaqguam , 1, q. 1, in quo quidem canone dicta prohibitio habetur. Gratianus tamen illum refert ex Concilio Constantinopolitano, sub Joanne Papa VIII, qui plusquam quingentis annis post Synodum primam Constantinopolitanam sedit. Et in tomis Conciliomm nullum extat Concilium Constantinopolitanum sub Joanne VIII celebratum ; sed sub Adriano II, ejus praedecessore celebrata fertur octava Synodus generalis, quae fuit Constantinopolitana IV, contra Photium, ejus- dem civitatis Patriarcham , schismaticum, congregata. Verumtamen etiam in concilio iilo decretum iliud nunc non invenitur.

14. At vero in decreto Gregoriano noiatur circa illud caput, inveniri Synodum illam Constantinopolitanam sub Joanne VIIT, in Vaticano Graece scriptam, ex qua ita ibi decretum latine transfertur : Quamvis hucusque nonnulli Antistites ad monachorum habitum descendentes conati sint in Antistitum fastigio mauere, cumque id facerent, ea res ueglecta est, sancta tamen et Gicumenica hec Synodus hanc quoque negligentiam corrigens, atque inordnatam hanc actionem ad leges, quae de Hcclesiastico statu sunt, revocans, statuit ut, si quis Episcopus, sive quis alius Antistitis dignitatem obtinens , ad vitam monasticam descendere et proprie locum implere voluerit , hic Antistes dignitatem amplius non retineat. Monachorum enim institula ad obedientiee et disciplinee rationem pertinent , minime vero ad magisterii vel praefecture, atque eorum sunt, qui non alios pascere, sed pasci profiteautur. Et postea fertur generale decretum, ut nullus Antistes ad citam monachorum transcat ; et adjicitur poena : Ut qui contrarium fecerit, amplius dignitatem non recuperet. Circa quod decretum, quoad hanc ultimam partem, muita dicit Innocentius IIT, d. c. Post translationem. Et disputant interpretes in utroque loco, quae nostro instituto non deserviunt. Solum ergo ex priori parte colligi videtur ibi, principaliter vetitum fuisse ne quis Episcopus religionem denuo profiteatur, retinere volens episcopatum quem antea habebat. Et ad hoc pondero, tum verba per quae consuetudo aliquorum Episcoporum refertur, qui, profitentes monachatum, conabantur in antiquo fastigio manere; tum etiam verba quibus talis consuetudo prohibetur, scilicet : Antistitis dignitatem amplius non retineat. Tum denique rationem prohibitionis ibi redditam, quae in conditionibus quasi oppositis utriusque status fundatur; quam rationem his verbis Gratianus refert: Monachorum enim vita subjectionis habet verIum, et discipulatus, non docendi, vel praesidendi, vel docendi alios.

15. Hatio cur non liceat Episcopo profiteri religionem non dimittendo episcopatum. — Quamobrem jura omnia noviora supponunt non posse Episcopum religionis habitum sumere, et illum profiteri, nisi prius episcopatui renunciet, quia et prohibitum est, et ex natura rei non decet, et aliquam repugnantiam involvit. Primo quidem ratione novitiatus, quem ante professionem peragere, et in probatione humiliter versari necesse est ; hoc autem Episcopum non decet, et cum obligatione residendi repugnat. Dicit tamen Hostiensis ibi, in eo casu posse professionem statim fieri. Quod fortasse, secundum jusantiquum, verum erat ex consensu partium; nunc autem jus Concilii Tridentini servandum est, nec ille casus invenitur exceptus, etiamsi renunciatio episcopatus praecedat. Deinde retinere episcopatum, profitendo religionem, quodammodo repugnant, tum ratione traditiouis, nam Episcopus seipsum sponsae suae tradit ; ergo durante illo vinculo non potest se tradere religioni. Tum etiam ratione obedientiae, quia irrationabile esset promittere denuo obedientiam ei, cui ratione prioris status, in quo vovens vult permanere , obedire non potest. Tum denique ratione paupertatis, quia per votum paupertatis fit abrenunciatio bonorum omnium, et libera administrationis eorum, quod repugnat habenti et retinenti episcopatum. Quapropter, licet haec duo vota suo modo manere possint quoad vinculum in Episcopo, qui ante episcopatum illa solemniter emiserat, ut postea videbimus, non tamen recte de novo fiunt ab eo qui est Episcopus, et episcopatum retinere vult. His igitur rationlbus, non potest Episcopus de novo profiteri religionem, nisi praevia episcopatus resigpatione. Et quia talis resignatio fieri non potest sine licentia Pontificis, ideo, qui statum episcopalem immediate accipit, se reddit morahter inhabilem ad statum religiosum; ideoque si religionis votum prius habebat , mortaliter peccat, aeceptando episcopatum, priusquam votum impleat.

16. Ratio cur vovens religionem teneatur dimittere episcopatum. — Atque hinc sequitur quod ultimo loco asseruimus, eum, qui accipit episcopatum habens votum religionis non impletum, in conscientia teneri renunciare episcopatui, ut votum religionis impleat ; ita definitur in illo textu. Ratio autem est, quia in illo manet integrum votum religionis, ut patet ex prima parte assertionis, qua dictum est non extingui tale votum per ascensum ad episcopatum ; at votum obligat quamdiu integrum manet, quia hic est veluti formalis effectus ejus ; ergo obligat ad media necessaria ut impleatur, seu ad tollenda impedimenta executionis ejus. At vero renunciatio episcopatus in tali persona est medium necessarium ad votum implendum, seu ablatio im pedimenti omnino repugnantis, ut ostensum est. Ergo obligat tale votum ad talem renunciationem.

17. Sed ne videamus sola auctoritate illius textus niti , oportet rationem reddere cur per ascensum ad episcopatum votum illud non extinguatur. Nec satis est dicere, ideo non extingul quia non impletur, nec formaliter, ut per se notum est, nec eminenter, ut sic dicam; quia instabitur interrogando cur non impleatur eminenter, cum status episcopatus sit perfectior. In qua interrogatione, ad difficultatem in secunda objectione propositam, cujus occasione haec omnia dicta sunt, revocamur. Unde reddendo hanc rationem, simul dictae objectioni et fundamentis prioris sententiae satisfaciemus.

18. Probatur idem ulterius. — Dico ergo per ascepsum ad episcopatum non impseri votum religionis etiam eminenter, quia votum religionis impletum aliquid perfectionis addit episcopali statui, quod status episcopalis secum non affert; et simul cum illo esse potest, ut patet in Episcopo religioso ; nam verus religiosus manet, et ratione illius status ad multa opera consilii et perfectionis tcnetur , ad quae secularis Episcopus non obligatur. Ad hanc autem specialem perfectionem religiosam suscipiendam obligat votum religionis, et ideo qui tale votum emisit. tenetur prius religionem profiteri quam episcopatum accipiat , ne perpetuo illa perfectione careat, cum episcopatus illam non conferat. Et ob eamdem causam , qui ante tale votum impletum Episcopus fit, debet postea cedere ut religiosus fiat. Nam per hoc, et votum implet, nec fit incapax perfectionis status episcopalis, quia potest postea ad illum ascendere, si eligatur.

19. Prima objectio in contrarium. — Secunda objectio. — Sed contra priorem partem instatur, quia, ut votum impleatur virtualiter seu eminenter per commutationem in rem meliorem, non oportet ut minor materia in majori claudatur, sed satis est ut vel, omnibus pensatis, materia, in quam votum commutatur , sit melior quam quae promissa fuerat, vel ut posterius sit majus vinculum quam fuerit prioris voti. Exemplum prioris membri est : si quis votum jejunii in votum copiosee eleemosynae commutet, quae moraliter Deo gratior censeatur, etiamsi eleemosyna in se, nec formalter, nec eminenter jejunium contneat. Alterius autem membri exemplum est supra positum, in eo qui professionem facit in religione laxiori. cum haberet votum sim- plex strictioris religionis. Secundo instat Panormitanus contra ultimum dictum, quia licet is; qui renunciat episcopatui, si fiat religiosus ex obligatione voti, possit eligi iterum in episcopum, fortassis non eligetur, et ita se exponit periculo carendi statu perfectiori propter minus perfectum ; ergo non potest fieri ut ex voto ad hoc obligetur.

20. Prima ad objectionem responsio. — Ad priorem replicam potest imprimis responderi, in votis per se perpetuis non posse fieri commutationem in aliud sub titulo meloris rei, seu majoris perfectionis, nisi quando res illae inter se ita comparantur , ut major includat minorem. Nam alioqui omnis dispensatio et commutatio talium votorum Papae reservata est, ut docuit D. Thomas, d. q. 184, art. 6, et ihi notat Cajetanus, et in sequentibus latius dicemus. Et hoc modo limitandum censeo quod Cajetanus ait, d. q. 189, art. 3, S Ad objectionem., nimirum, tunc per assumptionem perfectioris status impleri votum de statu minus perfecto, quando sunt ejusdem crdinis seu generis, et ideo ita se habent, ut in majori claudatur minus, sicut duae religiones inter se comparantur. At vero in praesenti, religio et episcopatus sunt diversarum rationum, et episcopatus non includit essentialem perfectionem religionis, ut declaratum est; et ideo non admittitur talis commutatio sine licentia sen dispensatione Pontificis.

21. Secunda ejusdem objectionis responsio. — Deinde a priori rationem reddendo, quae et interrogationi satisfaciat, et resolutionem confirmet, advertimus ex superius dictis, perfectionem status religiosi et episcopalis esse diversarum rationum. Nam, ut Major supra dicit, episcopatus est status perfectionis acquisitae ; religio vero est status perfectionis acquirendae. Cajetanus autem vocat statum religiosum perfectionis propric, id est, ipsius religiosi, episcopatum autem dicit esse perfectionis alienae ; nam per se primo est ad bonum et perfectionem aliorum, propriam supponendo. Et hinc est ut status episcopalis non sit per sc materia voti absoluti, quod Major vocat categoricum cotum, quia in ordine ad voventem, et ad salutem ejus, non est per se expetibile nee melius, ut in priori argumento declaratum est, quod secus est de statu religioso. Et inde a fortiori sequitur, ut votum religionis non sit commutabile in statum Episcopi propria tantum voluntate, et consequenter et a fortiori fit, ut per assumptionem episcopatus votum religionis non impleatur. 22. Secundee objectionis solutio. — Unde ad aliam replicam Panormitani respondeo, concedendo, facile fieri posse ut qui semel episcopatum resignat, ut religionis votum impleat, iterum non eligatur , et huic periculo se exponere renunciando episcopatui. Dico tamen hoc nihil obstare quominus renunciare possit et debeat, quia hoc nihil obstat majori perfectioni et securitati propriae personae sic renunciantis episcopatui, ut religionis statum sumat. Quia in religionis statu facilius et securius poterit propriam perfectionem acquirere, et in dies in illa magis crescere ; et quamvis non faciat excellentiora opera episcopatus , evitabit tamen pericula episcopatus, et aliis multis operibus sanctis aliorum operum excellentiorum defectum compensare poterit. Et ita, omnibus pensatis, si altero statu carendum est, melius illi est ad propriam salutem, episcopatu quam religione carere ; ideoque nullum est inconveniens quod illi periculo carendi episcopatu propter religionem se exponat. Et declaratur a simili ; nam qui vovit non ambire nec procurare episcopatum, nec oblatum acceptare, nisi ab eo, qui potestatem habet , sub praecepto obligetur, exponitur morali periculo satis evidenti non ascendendi ad episcopatum, et nihilominus votum illud optimum est et obligat ; ergo propier simiie periculum non excusatur quis ab implendo religionis voto, et consequenter nec a renunciando episcopatui, quando necessarium id est ad implendum votum cujus obligatione prius tenebatur. Adde, si contingat, istum, qui sic renunciavit, non eligi iterum ex justa causa, vel saltem sine detrimento talis Ecclesiae, id non modo non esse incommodum, verum etiam secundum Deum esse optabile, et melius tali personae; si vero ipsum non eligi, in aliquod incommod um Ecclesiae cedat, illud ipsi non imputari, qui non se minus dignum reddit episcopatu, imo digniorem ; et tunc ad sollicitudinem Papae, vel aliorum ad quos praesentatio pertinet, spectabit tale incommodum Ecclesiae vitare.

23. Solvuntur jura in contrarium allata.— Confirmatio fundata in majori vinculo infirmatur. — Ex his ergo satis patet responsum ad fundamentum contrariae sententiae. Negamus enim statum Episcopi esse ita meliorem, ut in illud possit votum religionis commutari, seu virtualiter impleri, ratione jam tradita, Nec jura citata obstant ; nam cap. Scripturee loquitur de commutatione voti temporalis in perpetuum ; cap. autem Pervenit de eo absolute loquitur, qui promissum in melius com- mutat. Jam veroc ostensum est quomodo haec commnutatio non sit simpliciter in melius, vel respectu ipsius voventis, vel respectu divini obsequii. Ad confirmationem fundatam in majori vinculo, respondeo imprimis non sufticere majus vinculum, nisi etiam intercedat major perfectio propria ipsius voventis. Unde in primo exemplo de matrimonio, non est verumn extingui votum religionis per matrimonii vinculum, sed impediri. Unde si solum intercedat vinculum matrimonii rati, priusquam consummetur, implendum est votum religionis, ut per vinculum professionis solemnis prius vinculum matrimonii rati dissolvatur. Si vero tale matrimonium fuerit consummatum, votum quidem manet, non obligat tamen ad executionem vivente conjuge, quia tale matrimonium dissolvi non potest, etiam de licentia Papae, in quo superat vinculum spirituale inter Episcopum et Ecclesiam ; obligabit tamen si conjux moriatur. In alio vero exemplo de professione facta in religione laxiori post votum simplex ingrediendi religionem strictiorem, vinculum professionis majus est, et status per illud assumptus est simpliciter perfectionis acquirendae ; et ideo saltemn ex dispositione juris extinguit prius votum religionis strictioris. An vero hoc sit tantum de jure positivo, vel etiam ex natura rei, dicetur infra lib. 4, tractando de voto simplici religionis. Ad secundam confirmationem optime respondet Major supra, negando consequentiam quia religiosus jam professus, licet fiat Episcopus, manet religiosus, 16, 1, c. 3, 18, q. 1, c. unico. Unde ita ascendit ad statum perfectiorem, ut inferiori non privetur. At vero si ante professionem fiat Episropus, privabitur statu religioso, contra prius votum, nisi relicto episcopatu religionem ingrediatur et votum impleat ; ideoque non est similis ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19