Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Cui parendum sit ex vi voti obedientiae religiosae.

CAPUT XI. CUI PARENDUM SIT EX VI VOTI OBEDIENTIAE RELIGIOSAE.

1. Cum obedientia sit virtus quae ad altcrum suo modo ordinatur, in objecto suo, seu materia , aliquo modo includit personam cui obedientia praestanda est, et ideo votum obedientiae eamdem includit virtute; quapropter, ut materia et obligatio hujus voti, prout in religione fit, exacte explicetur, necesse est aliquid attingere de persona cui ex vi illius obediendum est ; nam, sicut relatio non potest satis cognosci sine termino, ita neque haec obedientia sine tali persona.

2. Votum obedientiee solum homini, seu Deo per lominem pracipienti, parendum obligat. — Primum ergo statuendum est, ex vi hujus voti tantum homini parendum esse, scu Deo per hominem praecipienti. Itaque votum hoc non obligat ad obediendum Deo praecipienti per seipsum, nequc etiam si praeciperet per Angelum, vel quovis alio extraordinario modo. Probatur primo ex forma emittendi hoc votum, quae solet esse : Promitto tibi Preeposito generali, et successoribus tuis, obedientiam; vel: Promitto in hac religione obedientiam secundum talem regulam , vel alio simili modo, ut in superioribus visum est. Nec refert si quis dicat frequenter dici: Forveo, aut Promitto Doo, et tibi, nam, ut saepe dixi, illi duo dativi casus sub diverso respectu ponuntur : Deus enim est persona cui fit votum, Praelatus autem ponitur ut persona cui vice Dei obediendum est ex voto; ita enim intellexerunt et interpretati sunt hanc obedientiam omnes institutores religionum, eademque est intentio profitentium illam. Secundo, idem patet ex fine hujus voti, qui est ut homo per hominem dirigatur in his quae ad perfectionem pertinent, ut docet D. Thom. 92. 2, q. 186, artic. 5, ad hoc propositum adducens sententiam quintae Synodi, quae refertur in cap. Hoc aequaguam, 1, q. 1: Monachorum vita subjectionis habel erbum et discipulatus. Htem, cum status religiosus sit reguiariter in humana communitate, ut subsistere et conservari possit, necessaria est obedientia ad hominem. Denique, ut homo obligetur obedire Deo per se praecipienti, non est necessarium votum, nam Deo ratione suae connaturalis potestatis obedientia debetur; hoc autem fit de obedientia supererogationis, id est, de his rebus quae secluso voto non caderent sub obligationem, ut D. Thomas supra, ad 1, docet, et ob hanc etiam causam debet esse ad honiinem, seu per hominem. Unde fit, votum hoc non obligare al obediendum Deo praecipienti per legem naturalem, vel per legem divinam positivam; unde nec peccatum religiosi contra has leges habet peculiarem malitiam ex circumstantia voti obedientiae, nec ob eam causam necesse est tale votum in confessione explicare, in quo omnes Doctores consentire videntur saltem per taciturnitatem, quia nullus eorum oppositum dixit, nec talem circumstantiam explicavit. Et hoc etiam confirmat assertionem positivam, quam de Angelis probare necesse non est, quia est res per se nota; imo Angeli sua auctoritate nihil homini praecipere possunt, sed solum intimare praeceptum Dei. Idemque est de hominibus beatis. Intelligatur ergo assertio de homine viatore ; sub homine tamen proportionatam hominis congregationem comprehendimus.

3. Fotum obedientiee solum obligat cbedive homini , cui religiosus se tradidit. — Dico secundo : hoc votum non obligat ad obedienaum cuilibet homini, sed ilii, cui religiosus voluntarie se tradidit. Itaque ex vi hujus voti non tenetur religiosus obedire Ecclesise, aut Praelatis ejus, ut tales sunt, seu praecipientibus ex vi solius jurisdictionis, quam a Christo habent mediate, vel immediate. Cujus signum a posteriori esse potest, quia religiosus faciens contra praeceptum Excclesiae, frangendo jejunium, verbi gratia, vel omittendo sacrum iu die festo, non peccat gravius ex circumstantia voti obedientiae, ita ut faciat sacrilegium contra votum ; nee etiam eo titulo talem conditionem persona in confessione explicare necesse est. A priori ratio est, quia religiosus non vovet obedientiam secundum praecepta Ecclesiae, nec vovet obedientiam alias necessariam , sed voluntarie superadditam, quod solum ad perfectionem necessarium erat, ut D. Thomas supra notavit. Atque eadem ratione non pertinet ad hoc votum obedientia parenti carnali debita, etiam quatenus in persona religiosi manere potest; quia illa non fundatur in traditione voluntaria, sed in naturali vinculo; et ideo licet per se ex naturali lege necessaria sit, non cadit sub promissione, vel intentione sic voventium. Praeterea, licet fingamus religiosum professum alias esse servum, seu mancipium, qui domino obedire tenetur , illa obedientia non pertinet ad hoc votum, nec votum hoc respicit illum dominum, quia ejus dominium non fundatur in hac voluntaria traditione , sed regulariter magis coacta est illa subjectio, quam voluntaria; vel, licet fincamus ortam esse ex voluntaria traditione, tamen et illa traditio est longe diversae rationis, quia non est religiosa, sed contractus mere humanus, et est valde extrinseca et accidentaria ad hoc obedientio votum. Unde etiamsi contingai conjungi simul in eadem persona religiosa, non pertinet per se ad perfectionem ; et ideo votum obedientiae ad illam non extenditur, sed supponitur observanda, quantum ex lege justitia necessarium est, supposito pacto.

4. Difficultas, cui potius parendum, quando multis debetur obedientia aliis titulis praeter votum. — Hinc autem oriuntur quaestiones, quae a Doctoribus tractari solent, quando contingit religiosum habere plures, quibus aliis titulis, praeter votum, obedientiam debeat, an praeferre debeat caeteris Praelatum cui per votum se obligaverat, quando non potest simul omnibus satisfacere ; ut quando religiosus est filius familias, an plus debeat obedire Praelato quam parenti, vel, si sit servus, plus Praelato quam domino, vel si non sit exemptus, an plus Praelato quam Episcopo, ut Episcopus est. De quibus videri potest D. Thom. in 2, d. 48, dub. ultim., circa litteram ; Sylvest., verb. Obedientia, q. 10; Angel., verb. Obedientia, num. 10, et verb. Eligiosus, num. 32; ex quibus reguia haec generalis, et cum proporione applicanda sumitur, in his omnibus evcntibus, unumquemque esse praeferendum in eo quod ad illum pertinet. Advertit enim D. Thomas duobus modis posse multis debere obedientiam : primo cum perfecta subordinatione eorum inter se, quia nimirum potestas unius ab alio manat, vel omnino pendet, et tunc nulla est difficultas, quia semper major superior praeferendus est, quia minor comparatione illius nullam habet potestatem ; hac enim ratione nemo potest obligari praecepto hominis contra praeceptum Dei, nec praecepto gubernatoris contra praeceptum regis. Secundo modo possunt plures habere potestatem praeeipiendi eidem personae sino subordinatone, vel dependentia, sed diversis titulis, quasi disparatis, et tunc necesse est aliquem ordinem servare, ne oriatur perplexitas et confusio; necesse est ergo ut habeanut inter se divisas jurisdictiones, vel materias distributas, ut unusquisque in sua sphaera praeferatur. Quod si simul praecipere contingat quae simul fieri non possunt, oportebit ex materia et cireumstantiis discernere, ad quem eorum in tali opportunitate pertineat praecipere, ut ille pra:feratur. Ut autem haec generalis doctrina ad praesentem materiam applicetur, supponere oportet votum obedientiae solum obligare in his, quae licita sunt; si ergocontingat, praeceptum ejus, qui in virtute hujus voti potest praecipere, opponi praecepto alterius alio diverso titulo praecipientis, considerandum est an praeceptum Praelati, etiam supposito tali statu personae, et occurrentibus talibus circumstantiis, sit contra proprium jus alterius praecipientis : nam si ita sit, non obligabit votum, quia nemo potest promittere aliquid contra jus alterius ; si autem non sitcontra jus alterius, quia vel jam cessavit, vel non extenditur ad talem materiam, tunc Praelatus,cui ex voto obedientiae Gebetur, praeferendus est. 5. Plus obediendum spirituali, quam carnali parenti. — Pius obediendum domino, quam Prelato. — Item Episcopo. — Hac ergo ratione, religiosus plus obedit spirituali parenti quam carnali, quia jus parentis carnalis cessavit per traditionem in religione Deo factam. An vero in aliquo casu prepter parentis necessitatem praeferendus sit pater carnalis spirituali, superius disputando de ingressu religionis tractatum est, et in prasenti neutrum refert ; quia, licet daremus in aliquo casu subveniendum esse parenti carnali, etiam praetermisso praecepto Praelati religionis, id non erit propter praeceptum ipsius parentis, sed immediate propter divinum ac naturale praeceptum, ideoque in hac comparatione generalis regula assignari potest, obediendum esse spirituali Praelato, ad quem votum obligat. In alia vero comparatione de servitute, et obedientia religiosa, etiam vidimus professionem religiosam non auferre justam servitutem, et ideo, quamdiu dominus praecipit ea, ad quae habet jus ex vi sui dominii, non potest impediri per obedientiam Praelati, quia jam esset injusta. In aliis vero, quae vel ad bonum animi spectant, vel servituti alteri debitae non re- pugnant, Praelato ex voto obediendum est. Idem cum proportione censent dicti auctores de comparatione inter Episcopum et Praelatum quoad religiosos non exemptos; nam in exemptis nulla est comparatio, quia, per professionem desinunt esse sub Episcopo, et loco illus suum proprium Praelatum habent. De non exemptis autem D. Thomas ait, quoad disciplinam ecclesiasticam debere Episcopum praeferri; quoad regularem vero, Praelatum suum. Et prior quidem pars certissima est, quia quoad eam materiam Episcopus retinet jurisdictionem suam, a quo non potuit religiosus eximi sua voluntate, quantumcumque obedientiam alteri promittat, et ideo exemptio nunquam fit ex vi voti, sed per privilegium summi Pontificis. De altera vero parte est mihi difficultas, quam statim tractabo.

6. Fotum obedientie obligat ad parendum omnibus Prelatis religionis, servato ordine inter illos. — Tertio ergo dicendum est , votum obedientiae obligare ad obediendum omnibus Praelatis religionis respective. Sensus est, unumquemque obligari respectu Praelatorum illius religionis cui se tradidit ; quia vero in eadem religione sunt multi Praelati, unumquemque religiosum obligari ad omnes, sub quibus constitutus est, servato respectu et ordine inter eos. Habent enim illi inter se subordinationem, quia eorum potestas, si proprie loquamur, una tantum est, idemque fundamentum, scilicet votum et professionem, habet, et ideo non est in multis, nisi cum ordine ac dependentia, alias sequeretur confusio et perplexitas ; et ideo obedientia etiam et subjectio nop aequaliter respicit omnes, sed respective, ita ut major semper minori praeferatur. Qua omnia facile probantur ; nam quod hoc votum obliget ad omnes hos Praelatos, constat tum ex ipsa forma vovendi. in qua interdum hoc expresse ponitur, promitto ( scilicet ) zibi, et locum tuum tenenti, vel successoribus tuis; et idem est, si fiat promissio obediendi sub hac regula, vel secundum talem regulam ; tum etiam quia in omnibus illis est eadem potestas ; unde, licet materialiter sint plures, formaliter sunt quasi unus. Quod autem haec obligatio ad plures sit cum dicto respectu, patet, tum quia obligatio ad alterum accommodatur potestati alterius; tum ctiam quia alias non esset recta, neque ordinata obedientia.

7. Difficullas, an praeceptum superioris Prelati preferendum sit inferioris contrario. — Duplea potestas in Preelato. — Dubitari autcm potest circa hanc partem, an quoties superio et inferior Praelatus religionis contraria praecipiunt , votum obedientia ad superiorem obliget, omisso inferiori. In quo affirmans resolutio clara est, sed quia plura continere potest, adverto ex superius dictis duplicem esse in Pradlato religionis potestatem, jurisdictionis et dominationis ; et de utraque verum essc inferiorem dependere a superiore, ita ut contra ejus mandatum praecipere non possit, quanquam ex diverso principio; jurisdictio enim manat a Summo Pontifice in ipsam religionem ; datur autem ordinate, et ideo non confertur nisi inferioribus Praelatis mediis superioribus, vel certe dependenter ab illis. Unde fit ut superiores possint restringere jurisdictionem, inferiorum ; et quamvis recte id faciant, quia rationabilem causam spectent, tamen etiamsi absque causa id faciant, factum tenet, quia pendet ab ejus absoluta voluntate; et ideo quotiescumque Praelatus superior restringit jurisdictionem inferioris, vel revocat praeceptum ejus, cessat oblhigatio voti obedientiae respectu inferioris. Quoties autem superior Praelatus praecipit contrarium, satis revocat inferioris Praelati praeceptum. Eo vel maxime quod jurisdictio inferioris et ex natura rei, et ex intentione dantis l'imitata est, ut non se extendat contra jurisdictionem ejusdem superioris. Denique illius praeceptum jam est de re illicita ; nam cum sit causa inferior, non potest impedire efficacitatem superioris ; obligat ergo praeceptum superioris, non obstante conatu inferioris. Ergo contrarium illius praecepti jam est malum, quia prohibitum ; ergo contrarium praeceptum inferioris jam est de re illicita. Oportet autem obscrvare ut sit vera contrarietas, nam interdum habet inferior Praelatus potestatem dispensandi in lege, seu praecepto superioris, vel interpretandi in tali opportunitate non obligare, et tunc licet materialiter videatur contrarium praecipere , revera non est contrarietas , et tunc ejus praecepto obediendum est. Quomodo recte dixit Cajet. 2. 2, q. 104, a. 5, religiosum non teneri obedire Praelato contra regulam praecipienti, nisi in eo casu, in quo ipse potest in regula dispensare. Át vero potestas dominativa manat ab ipsomet religioso voluntaric se tradente, et promittente obedientiam , et ideo dependentia et subordinatio Praelatorum, quoad hanc potestatem , ex modo traditionis et promissionis sumenda est ; non est autem intentio religiosi tradere se, aut promittere obcdientiam multis dominis, ut mult sunt, sed uni, vel ut sunt unum. Et ideo illa ctiam potestas dominativa, prout est in multis, semper est cum proportione ad unum, ita ut inferior, comparatione superioris , non censeatur habere dominium, quod primo et per se est in tota religione, cui primario fit illa traditio ; ab ipsa autem religione communicatur, vel supremo ejus Praelato, ut per illum aliis communicetur, vel immediate singulis Praelatis cum dependentia eorum inter se , juxta varias diversarum religionum consuetudines. In quibus etiam observare oportet aliquando etiam concedi potestatem aliquam proximo Praelato , quae juxta statutum alicujus religionis non potest auferri vel immutari a superiori Praelato ; tamen hoe ideo est, quia potestas superior utrique ita constituit, et limitavit potestatem superioris, ut quoad eam partem revera non maneat superior ; ataue ita formaliter verum est obedientia votum semper obligare ad superiorem Praelatum, praetermisso inferiore, si inter se opponantur. S. Objectio. — Responsio. — Dices, si hoc nascitur ex intentione voventis, potuisse ex ejusdem intentione aliter fieri. Respondetur non potuisse, quia haec intentio necessaria est ex natura rei, neque aliter posse votum obligare, quia nemo potest duobus dominis servire, utique ut duo sunt, cum repugnantia, vel sine subordinatione ipsorum inter se. Quocirca, etiamsi extra religionem quis velit obedientiam multis promittere aequu primo sine aliqua subordinatione vel alternatione eorum inter se, non posset id facere, quia esset repugnantia in tahl obligatione, nisi alteruter eorum esset praeferendus, vel per anticipationem praecipiendo, vel per alternationem, vel in diversis materiis, aut alio simili modo.

9. Difficultas secunda : un heec subordinatio circa obedientiam sit etiam respeclu summi Pontificis. — Secundo dubitari potest circa camdem partem, an haec subordinatio circa obedientiam ascendat usque ad Summum Pontificem. In quo si sola jurisdictio ecclesiastica et ejus efficacia spectetur, non est dubium quin praeceptum Pontificis praeferendum sit, si supponatur verum praeceptum, et cadens in materiam illi subjectam. Duo ergo sunt quae dubitari possunt: unum est, an votum obedientise religiosaee respiciat Summum Pontificeem, non minus quam proprios, et (ut sic dicam) iutrinsecos Praelatos religionis. Aliud est, an Pontifex possit praecipere relizioso, non solum ut Christiano aut clerico, sed etiam ut religioso, id est, non soium in his quae pertinent ad communem statum Ecclesiae laicorum vel clericorum, sed etiam in his quac spectant ad statum regularem. Batio autem utriusque dubii est, quia nec ex intrinseca ratione voti obedientiae, nec ex speciali intentione sic voventium hoc votum ordinatur ad Summum Pontificem ; ergo nullo modo. Prior pars constat, quia potest quispiam facere votum obediendi Petro, vel Paulo soli, et non alteri homini, etiam Summo Pontifici, ex vi voti; hoc enim ex objecto non est illicitum, nec repugnans honestati voti; ergo ex parte ejus non repugnat ita fieri ; quod autem fiat hoc vel illo modo, voluntarium est; ergo etiam ex intentione voventis potest ita fieri, sicut in servitute civili potest quis tradere se in servum privati hominis, vel communitatis, et non regis. Unde patet altera pars antecedentis, quia in religionibus (generatim loquendo, et abstrahendo ab specialibus institutis) solum fit traditio ipsi religioni, et promissio obedientiae propriis Praelatis ejus; nec venit in mentem voventium se devovere Summo Pontifici; igitur ex vi voti non specialiter obligantur illo. Quod si ita est, sequitur e contrario non habere Summum Pontificem specialem potestatem praecipiendi religiosis, magis quam aliis fidelibus laicis vel ecclesiasticis, quia non subduntur illi, nisi subjectione nccessaria ex jure divino proveniente, quae non est major in illis quam in aliis. Unde ulterius sequitur non posse illis praecipere in his quae pertinent ad specialem vitam regularem, quia illa talia sunt, ut praecipi non possint, nisi ex virtute voti obedientiae. et ideo secularibus fidelibus praecipi non possunt. Sequitur denique, in his quae Pontifex potest religioso praecipere, quamvis teneatur ei obedire ex generali virtute obedientiae, non tamen ex speciali obedientiae voto ; ita ut religiosus , transgrediens praeceptum Pontificis, non propterea censendus sit suum votum obedientiae frangere, sicut non frangit illud transgrediendo alia Ecclesiae praecepta.

10. In contrarium autem est, quia, juxta communem doctrinam Theologorum, Pontifex habet potestatem irritandi vota religiosorum, ut supra vidimus ; potestas autem irritandi non est ex vi solius jurisdictionis, alias haberet eam Pontifex in caeeteros fileles ; ergo est ex vi specialis potestatis, quam Pontifex habet in religiosos ; ergo habet illam ab ipsis religiosis, tum quia non potest habere aliud principium, quia non habet illam immediatc a Deo, cum non habeat ex vi Pontificatus ; ergo ab homine ; ergo ab ipsomet religioso, quia nullus alius excogitari potest; tum etiam quia illa potestas non est jurisdictionis, ut ostensum est ; ergo est dominativa, dc novo acquisita per voluntariam subjectionem alterius; ergo ab ipso manat; ergo mediante professione et voto obedientiae collata est ; ergo votum obedientiae religiosae respicit Summum Pontificem, tanquam supremum Praelatum uniuscujusque religionis. Unde fit consequens ipsum posse praecipere in quacumque relicione, non solum ratione jurisdictionis, sed etiam ratione potestatis dominativae, et consequenter posse praecipere in virtute voti obedientiae, et in quacumque materia, etiam specialiter pertinente ad disciplinam regularem. Ac denique sequitur religiosum ex vi sui voti obedientiae obligari ad obediendum Pontifici, ita ut ea ratione specialiter sit sacrilecus, si Pontifiei inobediens sit.

11. Papa potest praecipere veligiosis, ut ceteriillorum Praelati, eaz ci jurisdictionis. Maec posterior doctrina verior est, et magis pia, non est tamen aequc certa quoad omnia quae includit, indigetque nonnulla declaratione. hnprimis ergo certum existimo, habere Pontificem potestatem praecipiendi re]igiosis in quacumque materia capaci praecepti, respectu illorum, atque adeo in omni materia, in qua omnes Praelati religionis possunt eis praecipere ; unde fit ut ipsi teneantur ei obedire, ctiam circa dispositionem vitae regularis. lta docet expresse D. Thomas, in 2, in ultimo dubio ejus, et consentiunt Doctores asserentes Pontificem non minus esse ordinarium Praelatum, quam sit Generalis, et esse principaliorem, quod sentiunt Cajet.. q. 38, art. 12, S Ad secundum, q. 15; Sot., lib. 7 de Justitia, q. 3, a. 1; et Navar., in Summa, c. 12, n. 16; et sumitur ex Bonavent , in Apologia pauperum, quarta responsione, particula 2, art. 1, qui tamen de sua religione in particulari loquitur; tamen idem est usus et observantia, quoad hoc, omnium religionum. Estque hoc per se valde consentaneum rationi, ut ordo hierarchicus in Ecclesia exacte, et maxime in religionibus servetur. Unde D. Thomas supra non reducit hanc potestatem ad voluntariam subjectioncm, sed ad supremam Pontificis jurisdictionem: Ejus (inquit) potestas est quoddam ABHcclesie fundamentum , ut patet Matth. 16; et ideo in omnibus magis tenemur obedire Papee, quam Episcopis, vel Archiepiscopis ; et Abbati, plusquam monaclus sine ulla distinctione. In quibus verbis aperte sentit D. Thomas non pendere hoc ex intentione religiosorum voventium, quia oritur ex potestate a Christo concessa. Unde etiam fit non posse religionem in Ecclesia institui, quin in ea habeat Summus Pontifex majorem potestatem, quam quilibet alius Praelatus ejusdem religionis ad praecipiendum, in omni materia sine distinctione, ut dicit D. Thomas, id est, tam pertinente ad statum ecclesiasticum quam ad statum regularem. Haec autem potestas sic explicata non potest esse nisi potestas jurisdictionis, ut recte probant rationes in principio factae. Et ideo explicare oportet, quomodo ex vi solius jurisdictionis possit Pontifex praecipere in his quae praecise pertinent ad regularem vitam, cum materia ilia consilii potius et supererogationis esse videatur.

12. Dicendum autem est imprimis, ad Pontificem pertinere modum et regulam religiosae vitae approbare, et consequenter illam mutare, vel in eadispensare ; nam totum hoc pertinet ad convenientem modum pascendi oves Christi ; hic ergo est unus modus, quo potest Pontifex disponere in his qua pertinent ad vitam regularem. Deinde, quamvis regularis vita absolute sit consilii, tamen, supposito statu ejus, est necessitatis, et ideo conveniens observantia, seu dispositio, in his quae ad illam pertinent, valde necessaria est ad salutem eorum, qui talem statum professi sunt, ac proinde hujusmodi cura primo ac principaliter pertinere debet ad eum, cuti totius cregis Christi principalis cura demandata est; hic ergo titulus sufficiens est ut possit Pontifex praecipere in quacumque religione, tam in generali, quam in particulari, quidquid ad bonum vel omnium, vel singulorum pertineat praecipere, dummodo nec supra regulam sit, nec sit in destructionem, sed in aedificationem. Atque ita explicata haec potestas, lieet ad illam necessario praesupponi debeat voluntaria professio religiosi status, tamen formaliter ac per se non oritur ex ipsa professione, sed est necessaria conditio, tanquam apphcatio seu dispositio materiae circa quam ; sicut ctiam specialis subjectio, quam habet clericus ad Episcopum vel Pontificem, supponit voluntariam susceptionem clericalem, ut conditionem necessariam, non ut radicem potestatis. quae est in superiore. Denique, sistendo intra limites hujus potestatis et subjectionis, verum est non teneri religiosum formaliter ex voto obedientiae ad obediendum Pontifici, sed ex necessaria subjectione, quam, suppo- sito suo siatu, ad illum habet ratione jurisdictionis suae. Sicut clericus tenetur obedire Episcopo ratione status, etiam secluso speciali voto obedientiae.

13. An Papa habeat potestatem dominationis ex voto obDedientie ertam. — Pontifeu posset praecipere et obligare religiosos em vi voti obedientie. — Declarandum vero superest an, praeter potestatem jurisdictionis, habeat Pontifex potestatem dominativam, ortam ex voto obedientiae religiosae. In quo dubio auctores citati affirmant, et specialiter Soto explicat, Pontificem esse peculiarem Praelatum religiosorum : Zst enim (inquit) sicut generalis magister , et sicut Provincialis , et sicut Prior. Unde intvlit alius modernus, Emmanuel Roder., t. 1 Quaestion. reg., q. 22, a. 6, certo esse credendum omnes religiosos ex aequo teneri Summo Pontifici obedire in suis observantiis regularibus, ac si se ei speciali voto obedientiae consecrassent. Nullum vero afferunt hujus rei fundamentum, sed id supponunt, ut inde inferant in Pontifice potestatem irritandi vota religiosorum. Verumtamen , licet certum sit Pontificem esse primum Praelatum religiosorum (sic enim etiam loquitur Cajetanus ) quoad jurisdictionem, ut a nobis explicatam, tamen inde non satis infertur quod votum obedientiae illi fiat, ut argumenta prius facta videntur ostendere. Nec videtur necessarium admittere in Pontifice majorem potestatem irritandi vel tollendi vota religiosorum, quam ex praedicta jurisdictione oriatur, quia per illam potest illa vota auferre, si judicaverit ita cspedire ad majus bonum spirituale illorum, vel ad suae regula faciliorem observationem ; quae potestas satis est : unde neque in ipso usu videtur usurpari major. Nihilominus veram existimo praedictam sententiam. Fundari autem potest primo in intentione religiosorum voventium ; intendunt enim promittere obedientiam omnibus Praelatis, a quibus juxta regularem disciplinam regi possunt ; inter quos primum locum tenet Pontifex, ut ostensum est ; intendunt autem illam promittere cum debita subordinatione quam ordo praelationis postulat, et ideo primario etiam iilam promittunt Summo Pontifici. Secundo fundari potest in voluntate ipsiusmet Summi Pontificis, quia ita approbat unamquamque religionem, ut eam sub cura sua et patrocinio specialiter suscipiat ; unde ipse est qui traditionem et vota religiosorum principaliter acceptat, et ideo vult sibi principaliter fieri traditionem, et promissionem obedientiae ; ergo quamvis hoc non exprimatur specialiter in ipso voto, ita nihilominus intelligendum est. Tertio, quia eum tota potestas Praelatorum pendeat a Summo Pontifice, non esset conveniens ordo, ut religiosi magis obligarentur ex voto ad obediendum aliis Praelatis, quam Summo Pontifici. Unde ad rationes in contrarium respondetur , quidquid sit de simplici voto obedientiae extra statum religiosum facto, de quo supra dictum est, in religione non fieri hoc votum, nisi hoc modo, et intentione, quam non oportet esse in singulis religiosis ita expressam , sed satis est ut in ipso instituto religionis contineatur , cui generatim accommodatur intentio voventis.

14. Difficultas tertia : au Hpiscopi possint praecipere em vi voti obedientiee religiosis non ememptis.—Hinc vero nascitur tertium cubium, an idem dicendum sit respectu Episcoporum. quoad religiosos eis immediate subjectos, et non exemptos, quales olim erant fere omnes religiosi, et nunc sunt aliqui, praesertim feminae. Multi enim absolute negant, quod sentit Angelus, verb. Obedientie, n. 20, ubi quaerens an religiosus non exemptus teneatur magis obedire Episcopo quam suo Praelato, negando simpliciter respondet, et idem sentit Sylvester, verb. Obedientia, q. 10, licet utatur distinctione, quod in his, quae pertinent ad disciplinam ecclesiasticam, plus tenetur religiosus Episcopo, non vero in his quae spectant ad disciplinam regularem. Quam distinctionem sumpsit ex D. Thoma, in fin., 2 sent., ubi supra, qui in hoc plane constituit differentiam inter Papam et Episcopum, et ideo dixit Papam esse praeferendum sine distinciione, Episcopum autem cum praedicta distinctione. Sentit ergo Episcopum non posse praecipere religioso in his quae pertinent ad disciplinam regularem ; nam si posset, ejus praeceptum esset praeferendum praecepto Abbatis, etiam in illa materia, quod D. Thomas negat. Unde consequenter fit, religiosum ex voto obedientiae non subdi Episcopo, etiamsi alioqui a sua jurisdictione exemptus non sit, quia si votum illi fieret, etiam in disciplina regulari religiosus subjiceretur Episcopo, quia illa est propria materia voti obedientiaee. Potestque hoc confirmari, quia si Episcopus esset Praelatus ordinarius religiosorum, eo modo quo Prior vel provincialis, etc.. posset sibi subditos ordinare invito Abbate, sicut potest Provincialis eis facultatem dare invito rectore ; corsequens autem est contra jura, dist. 58, per totam.

15. Haec tamen seutentia mihi est, propter proxime adducta in superiori puncto, addendo principium receptum a jurisperitüs, in his quae ad spirituale regimen spectant, unumquemque Episcopum posse in suo Episcopatu totum id quod potest Pontifex in Ecclesia, nisi prohibeatur. Hinc ergo sequi videtur habere Episcopum circa religiosos non exemptos potestatem praecipiendi et disponendi etiam in his quae pertinent ad vitam regularem. Probatur, quia hoc potest Pontifex circa exemptos ; et non est prohibitum Episcopo circa non exemptos; ergo idem potest circa illos, cum id pertineat ad spirituale regimen ipsorum. Declaratur praeterea applicando rationem supra factam de Summo Pontifice, nam, licet vita regularis absolute non sit de necessitate salutis, tamen , supposita professione ejus, necessarium est ad salutem illam servare. Unde conveniens ejus disciplina multum conferre potest, et ad salutem, et ad profectum ejus; sed Episcopus est ordinarius pastor spiritualis, ad quem spectat cura salutis religiosorum non exemptorum , principalius quam propriis religiosis Praelatis ; ergo ex vi suae jurisdictionis potest curam habere religtosae disciplinae e et observantia, et consequenter circa illam disponere, et mutare quidquid Papa sibi non reservavit , nec est supra regulam, et ita praeceptum ejus erit praeferendum praeceptis omnium inferiorum Praeiatorum, dummodo sit in aedificationem, et non in destructionem. Et confirmatur, quia nunc ita est usu receptum, ut experientia constat, in monialibus subditis Episcopis, et si qui sunt alii non exempti. Et olim fuisse lpiscopis subditos, magis quam propriis Praelatis, colligitur ex Dionys., c. 10, de Coelesti Hierarchia, ubi monachismum constituit in medio quodam ordine inter plebem et clerum, dicitque debere esse subjectum Episcopis, a quibus et dirigi et illuminari debent , utique etiam in his quae ad suum statum spiritualem pertinent ; quod ipse etiam late prosequitur in cpist. ad Demophilum. significat etiam Hierony mus, epist. 1, ad Heliodorum, dicens: Alia causa est monachi , alia clerici; illi pascunt, ego pascor ; et epist. 4 ad Rusticum : Heclesia habet jatum Presbyterorum , sine guorum consilio mihil monachis agere licet. Qnuod maxime ratione Episcoporum intellicendum est; nam si inferiores clerici aliquid interdum poterant circa monachos, constituebantur ab Episcopis , ut colligitur ex Concilio Chalcedonensi , c. 8. Unde in eadem epistola, circa finem, subdit Hicronsmus Hales istio sanctum doctissimungue Pontificem Proculum, qui vita et praesenti voce nostras schedulas superat, quotidianisque tractatibus iter tuwmn dirigat. Itaque, seclusa speciali Papae reservatione, quae per exemptionem fit, totum hoc videtur ad ordinarium munus Episcopi pertinere, etiam circa religiosos.

16. Et confirmatur, nam quamdiu Apostolica Sedes approbationem religionis sibi non reservavit, ad Episcopos pertinuit, ut supra ostendimus, quia, Pontifice non praeoccupante munus iliud, necessarium omnino erat ut ab Episcopis ficret, alioqui non satis possent suis ovibus providere; ergo simili modo philosophandum est in praesenti, tum propter similitudinem rationis; tum etiam quia dum Episcopus approbat religionem aliquam, vel statum rcligiosum pro suo Episcopatu, potest non aliter eum approbare, nisi sub conditione, ut sibi sit plene subjectus, etiam in his quae ad disciplinam regularem spectant; ergo quamvis illam conditionem non exprimat, ex natura rei subintelligenda est tanquam moraliter necessaria ad debitam subordinationem et gubernationem.

17. Corollarium. — Ex quo ulterius satis probabile fit, religiosos sic subditos Episcopis, illis etiam promittere obedientiam, tanquam veris, et praecipuis Praelatis suae religionis; hoc enim suadere videntur quae de Pontifice diximus, cum proportione applicata, supposito dicto fundamento. Unde consequenter colligetur habere Episcopum potestatem irritandi vota religiosorum a sua jurisdictione non exemptorum ; hoe tamen ultimum non videtur ita receptum. Nam Doctores, qui de Pontifice hoc affirmant, simpliciter negant de Episcopo. Unde illud etiam de obedientiee voto incertum est, quamvis nunc habeat probabilitatem. Illud autem prius de potestate jurisdictionis mihi simpliciter videtur probabilius, etiamsi citati auctores contrarium sentire videantur, quanquam D. Thomas exponi potest, quod loquatur de religiosis exemptis, quatenus in quibusdam pertinentibus ad communem Ecclesise disciplinam tenentur Episcopo obedire, et quoad illa intelligat esse praeferendum praeceptum Episcopi praecepto Abbatis, in eaeteris autem obediendum sit Abbati, vel Priori, aut Provinciali. In quo etiam considerandum occurrit religiosos non exemptos per se non habere aliquam ecclesiasticam jurisdictionem, nisi ab Episcopis communicetur. Nam si immediate communicetur a Papa, independen- ter ab Episcopo, quoad eam partem, aliquam exemptionem recipiunt; non possunt autem itlam habere, nisi aliquo ex his modis communicetur. Ergo necesse est ut Episcopi per se ad minimum habeant jurisdictionem tantam in religiosos sibi subditos, seu non exemptos, quantam habent nunc Praelati religionum in suos religiosos exemptos; quia haec propinqua jurisdictio, id est, sub Pontificia constituta, moraliter necessaria est ad ordinarium regimen religionum; ergo quid nunc potest, verbi gratia, Provincialis praecipere ex vi suae jurisdietionis circa regularem disciplipam, potest etiam praecipere Episcopus in monasterio non exempto ; imo hac ratione inter alias dicuntur nunc Provinciales habere jurisdictionem Episcopalem, Episcoporumque locum tenere quoad jurisdictionem respectu suorum subditorum ; potest autem Provincialis seu Praelatus religionis jurisdictione sua uti circa observaniam regularem, et ideo potest talia praecepta sub excommunicatione imponere; ergo idem potest Episcopus circa non exemptos. Est ergo ( ut opinor) Episcopus ordinarius Praelatus religionum quoad totam potestatem jurisdictionis, si per exemptionem non prohibeatut, et idem censeo probabile quoad obligationem voti, licet cum majori formidine, ut dixi. Advertendum est tamen semper Pontificem retinere suum supremum gradum potestatis in religiosos etiam non exemptos, nam illi convenit ex divino jure. Unde quando illos eximit, nihil novi sibi usurpat, sed vel in se retinet jurisdictionem quam communicabat alteri, vel eam transfert in Praelatum religionis, quam Episcopis communicare solet, et ideo religiosi non exempti primario respiciunt per votum suum summum Pontificem, sub illo autem Episcopum, sicut exempti respiciunt Generalem, vel Provincialem.

18. Difficultas ultiua, in quibus sit potestas preecipiendi ex và voti obedientie. — In Prelato locali est heec potestas ordinaria. — Delegari ab eo potest. — Superest vero exquirendum ultimo 'circa eamdem partem, ad quas personas terminetur hoc votum obedientiae, descendendo ( ut sic dicam) a superioribus ad inferiores Praelatos; in superioribus autem dubiis ostendimus ad quos ascendat haec obedientia, scilicet usque ad Summum Pontificem. Descendendo autem certum imprimis est pervenire saltem usque ad Praepositos locales, id est, ordinarios Praelatos singulorum monasteriorum, sive Abbates, sive Priores, guardiani, rectores, ministri, aut quovis alio nomine vocentur; non est autem in nomiuibnus haesitandum, eo quod in una religione eodem nomine appelletur Praelatus seu caput monasterii, quo in alia vicarius nominatur; id enim parum refert, sed officium attendendum est. Itaque hic localis Praelatus ex usu omnium religionum potestatem habet praecipiendi in virtute obedientiae, et ideo dicimus votum obcdientiae ad illum terminari. Est autem in illo haec potestas tanquam ordinaria, quia ex vi sui muneris illam habet; est enim per se necessaria in unaquaque domo religiosa ad convenientem illius gubernationem ; ergo esse debet saltem in proximo capite illius, quia ordinarium regimen ejus monarchicum est. Quod si in aliqua religione misceatur aristocraticum vel democraticum regimen quoad aliquos casus, pro illis erit haec potestas vel in toto capitulo locali, vel in aliquo communi Concilio, seu definitorio; sicut etiam esse potest cum proportione respectu totius provinciae vel religionis. Et ideo ha communitates quoad hoc subintelliguntur sub capitibus suis. Addendum praeterea est hanc potestatem delegari posse a Praelatis etiam localibus ; qui autem habet illam tanquam ordinariam, delegare eam potest, ubi prohibitum non fuerit, vel alias repugnaverit ; neutrum autem hic invenitur; et hoc confirmat usus, et favet etiam modus vovendi , qui necessario considerandus est; nam votum obedientiae ex se ita potest fieri alicui personae, ut non intendat quis se obligare, nisi ejus proprio et personali praecepto, non vero alterius loco illius substituti. Verumtamen obedientia religiosa non ita promittitur, sed Praelato, et cuicumque vices ejus tenenti ; quae verba indifferentia sunt ad ordinarium pastorem vel delegatum. Addo, si votum obedientiae sit absoIutum, et non addatur supraposita limitatio, secum afferre hanc extensionem. Nam, si ego promisi obedientiam Petro, et ipse jubet ut faciam quod Joannes dixerit, seu voluerit, voluntas Joannis habebit vim obligandi in virtute obedientiae promissae Petro, quia per eam quasi applicatur, ut compleatur, praeceptum Petri, seu materia ejus, et ita fit, quantum ad rem spectat, delegatio hujus potestatis.

19. Dubium primun , an sit in aliis officialibus jure ordinario.— Dubium ergo superest, an infra localem Praelatum sint aliqui participantes hanc potestatem, ad quos proinde votum obedientiae extendatur, ut sunt, verbi gratia, vicarius, vel totius domus, vel chori pro actibus ad illum pertinentibus, vel deri- que praefecti illorum ofticiorum quoad suos ministros, vel operarios respective. In quo nihil aliud dicere possumus, nisi jure communi ct ordinario non esse necessariam hanc potestatem in his inferioribus vicariis. Nam pro uno loco satis est quod sit in uno capite ; imo, per se loquendo, videtur melius, ne contngat multiplicari praecepta sine necessitate. Quocirca, ex vi muneris seu officii non videtur esse jure ordinario et communi in his omnibus officialibus talis potestas; an vero in aliquibus jure speciali illam habeant, ipsi judicabunt, cet nos de Societate infra ostendemus, quamvis hujusmodi officiales possint simpliciter ordinare aut praecipere absque propria obligatione in conscientia, non tamen directe imponere hanc obligationem in virtute voti. Et ideo votum obedientiae proprie non respicit hujusmodi personas, quanquam postea virtus obedientiae inclinet ad obtemperandum illis juxta superius dicta.

20. Dubium secundum : au Abbatisse haheant potestatem precipiendi in viriute voti obedientie. — Ratio dubitandi. — Hesolutio est affir nativa. — Aliud speciale dubium hic restat de Abbatissis, seu Priorissis feminarum; an votum obedientiae obliget ad illis obediendum, et consequenter an illae habeant potestatem praecipiendi in virtute talis voti. Et raiio dubitandi esse potest, quia illae non sunt Praelatae, nec possunt spiritualiter ligare, ut in materia de censuris diximus!, cum communi sententia Theologorum, in 4, dist. 20. Sed haec ratio concludit eas non posse praecipere per potestatem jurisdictionis spiritualis ; nam illius revera non sunt capaces. Nihilominus tamen in eis esse potest dominium, et consequenter etiam potestas dominativa orta ex traditione et voto, etiamsi ad spiritualem finem ordinetur; nihil enim repugnat fieri votum obediendi feminae, in his quae juxta regulam praecipi possunt in ordine ad perfectionem; nam tale votum est de meliori bono, et nihil includit juri naturali divino aut ecclesiastico repugnans ; imo in tali statu videtur moraliter necessarium ad convenientem gubcernationem et ordinem monasterii. Quare censeo votum obedientiae in hujusmodi religiosis femiuis referri ad suas Abbatissas, quae, licet non sint pralatae quoad potestatem jurisdictionis, sunt superiores tanquam matres spirituales. Unde, sicut mater naturalis potest praecipere filiabus in his quae pertinent ad suum veluti dominium naturalc, ita haec mater spiritualis potest praecipere in his quae ad suam administrationem pertinent; haec autem potestas ex voto oritur, nec repugnat separari a potestate jurisdictionis, ut in superioribus tactum est, et tractatu sequenti iterum dicemus. Est autem hujusmodi potestas in feminis semper magis limitata quam in viris, et potestati eorum subordinata, ut constat ex usu Eecclesiae, qula revera ita expedit ad convenientem illius usum. Et ideo ad definiendum quanta sit haec potestas in singulis Abbatissis, etc., spe- - cialia statuta, et propriae consuetudines uniuscujusque religionis aut monasterii consulendae sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11