Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum in votum solemne obedientiae cadere possit dispensatio.

CAPUT XII. UTRUM IN VOTUM SOLEMNE OBEDIENTIAE CADERE POSSIT DISPENSATIO.

1. Assertio prima. — Ultimo breviter expediri potest ex dictis quaestio de dispensatione hujus voti. Nam eadem proportione tractanda et definienda est, qua in caeteris factum est. Potest enim hoc votum dispensari, vel simul cum professione ipsa, et toto statu religioso, vel per se tantum, manente statu religioso. Priori modo, non dubitamus quin fieri possit, cum ostensum sit professionem esse dispensabilem ; imo, eo ipso quod per dispensationem fit aliquis ex religioso non religiosus, manet dispensatus liber etiam ab hoc voto, quia ablato principali tollitur accessorium, et quia non religiosus non est per se subjectus regulari disciplinae; ergo nec voto obedientiae secundum iliam. Quae ratio non solum probat, ablato per dispensationem statu religioso, auferri hoc votum , sed etiam non posse aliter fieri, quia ablato regulari statu aufertur materia hujus voti, quae non est obedientia quaecumque, sed regularis. Non est autem negandum quin possit Pontifex non simpliciter dispensare in statu religioso, sed miscendo commutationem, ex vi cujus maneat, in co qui dispensatur, obligatio obediendi alicui per modum obligationis voti simplicis juxta formam a dispensante praescriptam, et a dispensato acceptatam.

2. Assertio secunda. — Deinde dicendum est, non facta dispensatione circa ipsum siatum religiosum, non posse integre dispensari per se ac directe in voto obedientise; quia votum hoc est de essentia talis status; ergo non potest durante statu tale votum auferri. Posset ; quidem Pontifex dispensare cum religioso, ut liber ab omni obligatione obedientiae vitam solitariam vel privatam agat, reliqua, quae sunt de substantia religiosi status. observando ; non tamen propterea cum ipso dispensaret in obedientiae voto, sed ad summum in usu seu exercitio ejus, semperque maneret talis religiosus sub jugo obedientiae specialis, et ex voto obligatus saltem respectu ipsius Pontificis. Et hoc modo dixit D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 8, ad 3, Papam non posse dispensare eum religioso, ut nulli Praelato teneatur obedire in his quae ad perfectionem vitae pertinent, quia, licet possit eum eximere ab obedientia inferiorum Praelatorum, non tamen a sua. Et eodem modo , q. 185, art. 8, ad 3, dicit cum Episcopis non dispensari in voto obedientiae, sed mutari subjectionem ad hunc vel illum Praelatum, vel si fiat supremus Episcopus, carere superiore, quod est per accidens ad votum obedientiae , ut ipsemet D. Thomas dixit, 2. 2, q. 88, art. 9, ad 4.

3. Objectio. — Responsio. — Dices, esto non possit Pontifex tollere omnmo votum obedientiae, et relinquere integrum seu simpliciter religiosum statum, propter repugnantiam quae in illo sensu composito involvitur , nihilominus posse auferre ipsum votum, relinquendo illum statum ex parte, seu secundum quid. Respondeo ex parte objecti in hoc non involvi repugnantiam , et ita si inveniri posset causa sufficiens ad talem modum dispensationis, potestatem in Pontifice non defuturam, sicut supra in similibus diximus; nihilominus tamen ex defectu causee nunquam esse talem dispensationem possibilem. Quae enim causa legitima excogitari potest, ut persona, manens religiosa quoad caetera omnia, non maneat etiam obedientiae religiosae obnoxia saltem respectu ipsiusmet summi Pontificis ? Probat autem praedicta ratio, admittere hoc votum per sese, et durante statu religioso, partialem aliquam dispensationem, scilicet quoad observationem alicujus regulae vel praecepti, vel quoad aliquam partem materiae , quia ad hujusmodi dispensationem potest facile cansa legitima inveniri. Verum est semper ibi intercedere aliquam subtractionem materiae, vel exemptionem ab hoc vel illo Praelato, et ideo loquendo de directa et praecisa dispensatione in ipso voto, minus proprie in hoc quam in votum castitatis cadere posse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12