LIBER PRIMUS DE OBLIGATIONIBUS BELIGIOSORUM QUATENUS SUB PROPRIA REGULA VIVUNT, VEL SPECIALIBUS JURIBUS SUBDUNTUR.
Post explicatam essentiam et substantialia vincula status religiosi, dicendum supcrest de obligationibus, quae ad omnes pertinent, quatenus religiosi sunt. Et quoniam, tractando de votis quibus religiosi efficiuntur, simul disimus de obligationibus quae ex illis nascuntur, et in religiosis potissimae sunt, ideo solum hic superest dicendum de regula, et propris statutis seu constitutionibus religiosorum, et obligationibus quae ex eis nascuntur directe, vel etiam indirecte, seu consecutione quadam, ratione ipsius religiosi status, ut in sequentibus constabit. Hoc ergo primo libro dicemus de vi ac potestate regulae et constitutionis religiosae, ac obligationibus ex eis directe consurgentibus, etiam illis quae jure canonico sunt mmpositae; postea vero de indirecte consurgentibus ex statu ipso, seu officio.
On this page