Caput 20
Caput 20
Nonnulla dubia circa capitulum per tuas explicantur.
1. Primum dubium, an Episcopus, qui voverat religionem, resignare possit episcopatum sine licentia Pontificis. — Pars negativa tenenda. — Circa datam resolutionem nonnulla dubia occurrunt. Primum est, an in eo casu sit necessaria licentia Pontificis ad resignandum episcopatui, vel ipso jure data censeatur per illum textum. Cajetanus hoc posterius opinatur, et illum sequitur Tabiena, verb. Epis- copus, q. 7, n. 8. Contrarium vero tenet Azor, et Sancius, et mihi videtur probabilius. Est autem, in casu illius textus, incertum an ille presbyter fuisset jam Ebiseopus electus, et confirmatus, et consecratus, vel iantum electus. Nam ibi solum dicitur : Vocatus fuisti ad reginen Ecclesiee Gebennensis. Potuit autem esse per electionem vocatus, et nondum esse confirmatus. Quod si ita casum interpretemur, nulla fuit illi necessaria licentia ad relinquendum Ecclesiae regimen, et consequenter sequitur Pontificem nullam licentiam illi dedisse, sed tantum obligationem, quam habebat, declarasse ; vel eriam noluisse electionem ejus confirmare. Et hunc sensum probabilem reputat Hosttensis, Joan. Andraeas et alii. Quo sensu admisso, manifestum est nullam licentiam ibi esse datam aliis ad renuncianaum episcopatui in tali casu, si in illo jam confirmati sunt. Verumtamen non est minus probabile illum fuisse jam Episcopum confirmatum, et fortasse etiam consecratum ; hoc enim indicatur in verbis illis : Consulimus ut regimen resignes Ecclesiae memorate. Nam in rigore indicant habuisse jam susceptum et pacificum regimen, quod sine confirmatione non accipitur, nec sine consecratione multo tempore retineri solet. Nec oportet id exponere de renunciatione juris ad regimen acquisitum per electionem, nondum tamen possessum, quia haec expositio non est sine aliqua verborum improprietate, quae necessaria non est.
2. Prolatur. — Verumtamen etiam hoc sensu admisso, assero non posse nunc Episcopum confirmatum , qui ante episcopatum habuit votum religionis, resignare episcopatui sine licentia Papae, ut votum adimpleat. Ratio est, quia, non obstante voto, electio, collatio, seu confirmatio episcopatus fuit valida, et per eam contractum est spirituale vinculum inter Episcopum et Ecclesiam; quod vinculum ex naitura rei, seu jure divino, vel saltem de jure canonico indissolubile est sine licentia Papae, juxta c. 7nter corporalia, de Translation. Episcop. Unde ante d. c. Per tuas, in simili casu tenebatur quilibet Episcopus ad votum implendum, quantum in ipso esset; et quia non poterat sine licentia Papae propter superadditum episcopatum, tenebatur illam petere, ut etiam Cajetanus fatetur. At vero jus illud eap. 7nter corporalia r.on est derogatum pro illo casu, in quo votum religionis antecedit ; nullibi enim talis derogatio invenitur. Et in d. cap. Per tuas, licet idem Innocent. III, respondendo illi Episcopo, simul obligationem ipsius illi explicaverit, et licentiam dederit eidem ad exequendam obligationem, non tamen condidit jus generale, quo talem dederit licentiam omnibus Episcopis, qui vel tunc haberent simile votum, vel in posterum habere illud contingeret, ut inconsulto Pontifice possent libere renunciare ad votum implendum.
3. Confirmatur triplici ratione, cap. Per tuas mullum jus generale condi. — Primo, quia nullum est verbum in textu, quo tale novum jus conditum vel talis generalis licentia ipso jure concessa significetur; nec ex licentia uni data in particulari facto potest inferri omnibus esse concessam , ut est per se clarum. Quia declaratio obligationis est quid juris, et ideo est universalis pro omnibus; liceniia vero est quid facti, et potest esse conveniens in uno casu, et non in alio. Unde sumitur secunda ratio, quia licentia illa non est concedenda, nisi causa cognita, et spectata non tantum obhgatione personae, sed multo magis Ecclesiae necessitate vel utilitate; ergo non poterat convenienter ipso jure generaliter dari. Tertio, quia alias esset melioris conditionis Episcopus, qui ante acceptum episcopatum votum religiouis habuit, et acceptando episcopatum peccavit, quam qui jam Episcopus tale votum emisit; nam iste non posset implere votum sine licentia; ille vero posset, vel cum licentia, vel sine illa episcopatui renunciare, quod nec rationabile videtur, nec verisimile.
4. Secundun dubium , an Episcopus , qui post ootum suscepit episcopatum , cum licenLiam petit, teneatur eaplicare cotum. — Tune autem succedit aliud dubium, quando Episcopus, habens talem obligationem voti religionis ante episcopatum susceptum, postea licentiam a Pontifice petit ad resignandum episcopatum, ut possit religionem ingredi , an teneatur votum explicare, vel sufficiat simpliciter licentiam petere, quia cupit religionem ingredi; quod dubium attigit Sancius supra, et breviter respondet, sibi probabilius videri non esse necessarium explicare votum. Primo, quia non est cogendus peccatum suum explicare; si autem diceret se habere votum factum ante receptum episcopatum, ccnsequenter fateretur cum transgressione voti ad episcopatum ascendisse. Secundo, quia nunquam promisit se votum manifestaturum. Tertio , quia religiosus, qui votum emisit de materia praelato subjecta, cum petit licentiam faciendi quod promisit, non est necesse ut votum aperiat, sed satis est ut simpliciter petat licentiam jejunandi, vel quid simile ; quod si praela- tus illam dare noluerit , votum manebit irritum, etiamsi non sit praelato manifestatum, ut dixerat in eodem lib. 4, c. 25, et nos etiam diximus lib. 6 de Voto, c. 7. Ergo idem cum proportione habebit locum in Episcopo in casu praedicto. Quae illatio videtur in hoc fundari, quod Papa potest irritare hoc votum, et ad irritationem non est necessaria ejusdem voti manifestatio, quod majori examinatione indiget.
5. Fotum ingrediendi religionem ante episcopatum emissum non est per se irritalile a Papa. — Ut ergo veritatem explicemus , advertere oportet hoc votum, de quo tractamus, non esse per se irritabile a Summo Pontifice, quia factum est ante subjectionem et obligationem episcopatus ; unde fuit omnino absolutum, sine inclusa conditione pendente a superioris consensu , ut in simili diximus, lib. 6 de Voto, c. 6, infine; et copiosius tractat idem Sancius, d. lib. 4, c. 95, n. 5, etc. 31, n.2 et sequentibus. Hinc ergo fit ut Pontifex non possit tale votum auferre directe et in se, nisi per dispensationem, et consequenter ex legitima causa. Dico autem directe et in se, quia indirecte, et ex parte materiae, poterit impedire voti executionem, quae solet dici indirecta voti irritatio, vel potius suspensio, ut in dictis locis de voto notatum est. Hinc ergo fit praedictam sententiam non posse procedere de priori modo auferendi votum , tum quia irritabile non est illo modo, ut dixi; ium etiam quia, licet irritari posset, non posset in se et directe irritari, nisi votum ipsum Pontifici explicaretur, ut in eisdem locis de voto dixi, et ipse Saucius cum communi sententia consentit. Unde a fortiori necessarium erit voti narrationem Pontifici facere ut dispenset , tum quia non potest Pontifex circa incognitum voluntarie operari; tum etiam quia non potest aliter procedere cum causae cognitione; utrumque autem ad dispensationem necessarium est, scilicet, voluntarie et ex causa operari; ergo praedieta sententia ad summum procedere potest de indirecta irritatione voti, et in hoc etiam sensu non caret illa sententia difficultate.
6. An specialis causa requiratur ad dispensandum cum Episcopo in voto ingrediendi religionem ante episcopatum emisso. — Prius autem quam illam proponam, interrogare oportet utrum ad priorem modum auferendi hoc votum ab Episcopo sit necessaria causa specialis. Interrogo autem de speciali causa , quia, cum illud votum auferri non possit sine dis- pensatione, clarum est esse necessariam causam, etiam ad valorem dispensationis, quia est in voto, et jus divinum attingit. Dubium ergo est an causa illa sufficiat, quae ex ipso vinculo episcopali resultat, scilicet, ut possit Papa illud votum per dispensationem tollere, solum quia non vult vinculum contractum inter Episcopum et Ecclesiam dissolvere. Et quidem si hoc vinculum est perpetuum jure divino, plane videtur sufficientissima causa ad dispensandum in voto simplici, ne in vinculo alio juris divini, quod fortius esse videtur, dissolutio fiat. Nam major est haec dispensatio quam prior ; sufficiens autem causa dandi unam dispensationem est, ut alia major dispensatio evitetur. Potestque hoc confirmari, nam si Papa dispenset cum Episcopo non habente votum religionis , ut possit religionem ingredi, nulla alia existente causa ad dispensandum in vinculo episcopali, praeter spiritualem profectum quem renuncians cupit et sperat ex religionis statu, talis dispensatio juxta illam sententiam censetur illicita, imo et nulla, quia est contra jus divinum, sine causa sufficiente, cum commune bonum privato sit praeferendum ; ergo, licet votum religionis praecesserit, sola ipsius observantia non est sufficiens ratio dispensandi in vinculo episcopali, quia praeferretur minus bonum, scilicet, privatum, majori bono, scilicet , ipsius Ecclesiae. Ergoe contrario perpetuitas illius vinculi est sufficiens ratio dispensandi in tah voto.
7. Finculum inter Pyiscopum et Heclesiam est de jure ecclesiastico , ac proinde reguiritur alia specialis causa. — At vero supponendo, ut nos credimus, vinculum episcopale habere indissolubilitatem tantum de jure ecclesiastico, non videtur illa sufficiens causa; sed alia major necessaria erit, nimirum, ut intersit Ecclesiae ne tali pastore privetur, qui est illi tam utilis, ut sine detrimento Ecclesiae mutari non possit. Probatur contraria ratione, quia vinculum Episcopi cum Ecclesia sua tantum est indissolubile jure ecclesiastico; ergo dispensatio in illa indissolubilitate tantum est in jure positivo humano ; at dispensatio in voto religionis est major quam illa ; ergo potius vitanda est dispensatio in voto quam in alio vinculo, si alioquin necessitas Ecclesiae non intercedat. Et confirmatur retorquendo contrariam confirmationem ; nam in illo casu, in quo Episcopus petit licentiam renunciandi, ut ingrediatur religionem, non est ex voto, quia suppono illud non habere, sed ex devotione, et propter majorem spiritualem fructum personae suae sine detrimento Ecclesiae; quia potest aliquis seeque dignus et utilis provideri, ut supponimus. In eo (inquam) casu dispensatio, seu licentia data a Papa, imprimis valida est, ita ut renunciatio et professio religionis, et provisio alterius Episcopi inde subsecutae. valide fiant, et teneant (quidquid aliqui moderni contradicant), quia si aliqua dispensatio ibi intervenit, tantum est im jure humano, et dispensatio in jure humano, etiam sine causa data, valida est. Addo vero etiam esse licitam illam licentiam vel dispensationem, quia fit intuitu majoris boni spiritualis talis personae, sine detrimento Ecclesiae, quia facile poterit provideri de alio sponso aeque utili, ut supponitur; ergo nulla rutio malitiae vel abusus potestatis ibi intervenit. Ergo a fortiori , quando ex parte personae Episcopi praecedit votum religicuis, non potest Papa, dispensando, tale votum auferre, nisi aliqua specialis necessitas Ecclesiae id postulet; et e contrario, illa non interveniente, tenebitur Pontifex, si de tali voto iili constet, Episcopo licentiam dare, ut votum impleat.
8. Preefertur posterior sententia, et impugnantwr rationes pro prima. — Haec ergo pars videtur mihi probabilior; nam hae rationes valde efficaces nihi videntur; contrariae autem falso nituntur fundamento, scilicet. quod vinculum Episcopi cum Ecclesia sit jure divino indissolubile. Absolute namque non ita est, ut supra ostendi, et quamvis ex suppositione pacti obligatio illa sit aliquo modo de jure naturali, non tamen est absolute perpetua, sed quasi sub conditione, utique nisi ex consensu partium seu Pontificis tale pactum dissolvatur. Quando autem Pontifex dat licentiam renunciandi, eo ipso pactum dissolvitur, et cessat obligatio ; illud autem pactum et indissolubilitas ejus jure ecclesiastico introducta est, cui satisfacit Pontifex, quando dat talem licentiam sine Ecclesiae damno, ut obhgatio prius Deo facta impleatur. Et hoc videtur mihi optime colligi posse ex dict. cap. Per tuas. Nam ibi consultus Pontifex facillimo negotio concessit licentiam resignandi regimen, ut votum impleretur; nec est cur praesumamus id fuisse propter crimen aliquod, vel indignitatem illius Episcopi , tum quia non est prasumendum malum, nisi probetur; tum etiam quia si quid peccaverat ille Episcopus transgrediendo votum, jam vestigia recta quaerebat ; et ideo ipsemet Pontifex subdit, quod si iterum eligeretur, acceptare posset ; judicabat ergo illum esse dignum et sufficientem illi regimini. Tamen quia non judicavit illum fuisse necessa- rium ad tale regimen, vel quia credidit potuisse sine detrimento Ecclesiae profiteri religionem, et iterum eligi, statim licentiam resignandi concessit. Ergo e contrario ad dispensandum in tali voto, credidit esse aliquam specialem causam necessariam.
9. Tenetur Papa concedere licentiam ingrediendi religionem E yiscopo, qui ante episcopatum illam ingredi vovit. — Ex quo inferoa contrario, in tali casu, seu existente tali voto, non posse juste Pontificem negare licentiam renunciandi episcopatui sine speciali causa justa, quae vel Ecclesiae utilitatem concernat, vel alias ad dispensandum in voto sufficiat. Probatur, quia Pontifex non potest sine justa causa dispensare in tali voto, ut ostensum est, nec etiam potest executioni voti impedimentum ponere, sine aliqua ratione, jure, vel utilitate Ecclesiee id exigente. Dices : Pontifex, negando licentiam, nec dispensat in voto, nec ponit impedimentum , sed solum non aufert quod alter culpa sua posuit. Non videtur autem obligari Pontifex ad auferendum impedimentum, neque talem personam habilem ad votum implendum reddere. Respondeo, quamvis Pontifex formaliter (ut sic dicam) seu scienter non posuerit impedimentum impletioni illius voti, nihilominus materialiter (ut sic dicam) cooperatum esse illi rei, quae impedit ne votum adimpleri possit, utique talem personam voto adstrictam in Episcopum confirmando. Unde si postea notitiam voti habeat, et possit impedimentum tollere, dando licentiam ut impleatur, secundum rectam rationem non potest talem licentiam sine justa causa negare; eo vel maxime, quod ipse est dispensator bonorum Dei, et ideo tenetur fideliter et prudenter agere, ut ea, quae Deo sunt promissa, sine diminutione et sine impedimento reddantur. Non dispensaret autem prudenter et fideliter, si non tolleret impedimenium adimplendi votum ; quia juste potest ; ergo tunc ctiam debet id facere. Denique Papa non potest tunc directe et per se tale votum irritare, sed ad summum indirecte ex parte materiae, ut constat, quia est votum factum ante vinculum episcopale ; at vero talis indirecta irritatio in hujusmodi votis non habet locum, nisi quatenus juri vel obsequio superioris aut Ecclesiae praejudicant, ut communiter traditur in materia de irritatione votorum, et in locis citatis videri potest; ergo necesse est ut talis modus irritationis fiat causa cognita, ut possit judicium de tali praejudicio ferri, sine quo fieri non debet, nec potest.
10. Conclusio secundi dubii est teneri Episcopum esplicare votum, nisi aliter licentiam ol tineat. — Atque hiuc tandem concludo teneri Episcopum, in casu quem tractamus, cum petit licentiam renunciandi ad ingredicndam religionem, obligationem, quam ex voto habet, Pontifici proponere, quoniam alias, si Pontifex licentiam neget, non manebit in conscientia tutus et quietus non implendi votum. Dico autem, si Pontifex licentiam neget, quia si concedat illam, et ipse illa utatur, et votum impleat, cessat omne dubium. Unde si prius licentiam petat simpliciter sine voti narratione, animo implendi votum si concedatvr, vel instandi amplius et cum majori explicatione, si negetur, nihil peccabit, quia potest illo modo suae famae consulere, tentando an illud medium sufficiat; nec illa mora, qua ob eam causam intercedere potest. ad culpam sufficiet, cum non sit certa, et causam habeat justam. Solum ergo dicimus necessarium esse votum manifestare Pontifici, ut possit cum sufficienti causae cognitione, vel dispensare in voto, vel licentiam renunciandi negare, ita ut Episcopus in conscientia securus et quietus perpetuo maneat. Ut hoc suadeam, adverto differentiam inter votum religionis emissum ab Episcopo post episcopatum adeptum, vel antea ; nam votum subsecutum post episcopatum in objecto suo includit conditionem, sive explicitam, sive ex vi juris implicitam, $ Papa licentiam renunciandi dederit. Votum autem antecedens non fuit ullo modo conditionatum, sed omnino absolutum ; postea vero ex accidenti, et ex culpa voventis, necessitas illius conditionis suborta et adjuncta est, ut ex dictis satis patet, et ex dicendis amplius patebit.
11. Votum Episcopi, de ingredienda religione emassum post episcopatum, non est necessariu egplicandum, cun petitur licentia. — Hinc ergo differentia oritur inter illa duo vota, quia in priori voto, cum petitur licentia a Pontifice, non est necessarium aperire illud votum esse emissum, sed sufficit licentiam petere ; nam in illo voto efficaciter procedit aequiparatio cum irritatione indirecta voti a religioso emissi. Et ratio ejus est, quia illud votum, cum sit conditionatum, ante conditionem impletam non obligat, nisi ad procurandum ut impleatur conditio; huic autem obligationi fit satis petendo simpliciter a Pontifice licentiam renunciandi; ergo. Probatur minor, quia votum ex parte materiae solam illam conditionem includit, S licentia fuerit concessa; et sufficiens medium ut illa impleatur ex parte Episcopi, est petitio ejusdem licentiae, proponendo cansas quibus justificari possit, ad quas vel nullo modo pertinet votum post episcopatum emissum, quia est valde extrinsecum, et potius supponit licentiam posse juste concedi, quam conferat ad justitiam ejus. Et licet aliquid forte juvare possit vel movere Pontificem ad dandam licentiam, ipse non tenetur ex ipsa rei natura ad faciendum quantum potest ad inclinandam Pontificis voluntatem; nec id per votum promisit, ut constat, et de votis religiosorum dici solet, de quibus quoad hoc est eadem ratio.
12. An si Episcopo licentia semel negetur, illam iterum teneatur petere. — Unde statim dubium suboritur, quod de religiosis etiam tractatur, an in eo casu, si Episcopo licentia semel negetur, illam iterum petere teneatur. Et ratio dubitandi est, quia per negationem talis licentiae non extinguitur votum, quia non irritatur directe et in se, cum non fnerit notum Papae, ut supponitur; ergo vinculum ejus semper manet, licet ejus executio maneat suspensa; ergo obligabit iterum atque iterum ad petendam licentiam. Et ita videbatur dicendum juxta generalem doctrinam de irritatione votorum. Illa tamen supposita (quia non est hujus loci), in particulari considerandum hic occurrit, talem esse hanc licentiam renunciandi episcopatui, ut sine justa causa licite concedi non possit, ut jura supra citata docent; quia non est mera licentia, sed habet admistam dispensationem, in quo differt a licentia, quam frequentius solet religiosus petere, ut aliquod votum impleat, ut jejunandi, recitandi, eleemosynam faciendi, vel quid simile, quod ex solo arbitrio praelati pendet. Si ergo post semel negatam licentiam non sit facta mutatio, quae augeat justam causam concedendi licentiam, nulla est obligatio iterum petendi illam, quia prasumendum est juste fuisse negatam. Unde cum non sit aucta justitia causae, non est cur iterum licentia petatur ; si autem nova causa justificans licentiam occurrat, et aliunde votum in sua vi permaneat, quia et factum fuit sine temporis determinatione, et in caeteris conditionibus ex parte personae est capacitas ad implendum illud, tunc obligare poterit votum ad licentiam iterum petendam, sive ab eodem Pontifice, sive a successore; et hoc ratio facta et generalis doctrina persuadet.
13. Longe alia ratio est in vcoto ante Eyiscopatum emisso, atque adeo explicandum est. — At vero, quando votum antecedit assum- ptionem ad Episcopatum, longe alia ratio militat, ob quam votum Pontifici narrandum sit, quia illud votum non fuit conditionatum, sed absolutum, et ideo etiam absolutam obligationem a principio induxit ad religiosum statum sumendum. Ergo, quamvis fuerit ex culpa vel ex ignorantia personae impedita ejus executio, et facta dependens a licentia Pontificis, vovens tenetur, quantum in se est, facere ut votum unpleat, ac subinde majorem adhibere diligentiam, quam si a principio cum illa conditione vovisset ; ergo tenetur obligationem suam specialem explicare; in nulla enim alia re potest majorem diligentiam adhibere. Secundo, et efficacius, quia quando votum praecessit, non potest Pontifex negare licentiam, nisi ex justa causa specialiter pertinente ad commodum Ececclesiae, ut explicavi. Non potest autem Pontifex sub hac consideratione licentiam negare vel concedere, nisi de obligatione voti antecedentis certior sit factus; ergo necessarium est illi votum explicare. Probatur minor, quia cognitio voti praecedentis multum referre potest ad ferendum prudens judicium, expediat necne licentiam concedere, vel negare. Quod secus est quando votum subsequitur, quia tunc liberum est Pontifici negare licentiam sine alia causa special, soIum quia non vult dissolvere vinculum Episcopi cum Ecclesia, semel rite et recte contractum. At vero, quando votum praecessit, licet vinculum fucrit ratum, non tamen fuit recte contractum, sed cum laesione voti, et ex ea parte cum Dei injuria; et ideo cognitio praecedentis voti multum refert ad ferendum prudens judicium, an hcentia neganda vel concedenda sit. Est ergo narratio illius facienda Pontifici.
14. Respondetur ad rationes in contrarium. — Ad primamn. — Nec contra hoc obstant rationes in contrarium factae. Ad primam enim respondeo, nullum esse inconveniens quod Episcopus cogatur voti sui transgressionem aperire, ut remedium suae conscientiae inveniat, sicut in casu c. 1, Per tuas, ille Episcopus fecit. Quia vel ex propria culpa, vel ignorantia se inillo statu constituit, quod commune est et frequens in caeteris delictis, quae vel reservationem, vel censuram, vel aliam similem obligationem dependentem a jurisdictione Pontificis annexam habent. Verum est tamen in aliis casibus regulariter non esse necessarium declarare personam, licet narretur delictum, ut dispensatio vel absolutio in foro conscientiae obtineatur. In praesenti vero non habet hoc locum, quia necesse est explicare locum, seu Ecclesiam et episcopatum resignandum; et ita non potest occultari persona, quia renunciatio non potest non esse publica, et in exteriori foro, et cum cognitione causae, quae ex circumstantiisparticularibus personae et Ecclesiae pendet, et ideo necessarium est etiam propriam personam manifestare. Solum ergo tentari prius potest remedium supra insinuatum petendi prius licentiam simpliciter sine declaratione voti, ut si concedatur licentia, sine declaratione proprii delicti obtineatur. Quod si hoc remedium non suceesserit, et licentia negata fuerit, ut illa firma et rata maneat, et conscientia tuta, necessarium erit, iterum explieato voto licentiam postulare.
15. Ad secundam. — Ad tertiam. — Ad secundam respondetur, illam rationem habere locum in voto quod a principio fuit conditionatum, non tamen in voto quod a principio fuit absolutum, et vi sua obligat ad omnem diligentiam convenientem, et moraliter necessariam ut adimpletio voti juste negetur seu impediatur. Ad tertiam similiter respondetur, non recte fieri aequiparationem cum irritatione votorum a religiosis emissorum ; nam illa sunt a principio conditionata, et facta in statu subjectionis ; et praelatus potest pro suo arbitrio negare licentiam sine speciali causa justificante. Nec in religiosis sunt alia vota facta ante statum subjectionis, quae irritari possint, quia omnia extingunutur per solemnem professionem. Solum in votis Societatis potest esse aliqua exceptio, de qua in proprio loco infra dicemus. Et per hanc resolutionem plene satisfactum est omnibus, quae in ultima objectione praecedentis capitis proposuimus.
On this page