Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Utrum status inferiorum praelatorum vel parochorum sit perfectior religioso statu.

CAPUT XXI. UTRUM STATUS INFERIORUM PRAELATORUM VEL PAROCHORUM SIT PERFECTIOR RELIGIOSO STATU.

1. Pars affirnativa probatur. — De hac comparatione dissensio et contentio est non parva inter auctores supra citatos. Nam Henricus, et Major, et Gerson, etiam hos inferiores praelatos, vel etiam parochos censent esse in altiori statu perfectionis, quam religiosos simplices. Fundantur fere in his, quae de istorum praelatorum statu in c. 15 dicta sunt. Nam omnia, quae probant illos esse in statu perfectionis, consequenter probant esse in perfectiori statu quam sint simplices religiosi, quam consequentiam etiam Cujetanus probat. Ait enim in 2. 2, q. 184, art. 6, S Adobjectum contra secundam rationem, etc. : Quod si essent in statu perfectionis curati, essent in perfectiori statu quam vreligiosi, quoniam. essent in staIu perfectionis, ut perfectores. Unde in virtute sic argumentatur: status perfectionis, ut est ad perficiendos alios, quem nos statum perfectionis exercendae appellamus, est perfectior religioso statu; sed curati sunt in statu perfectionis exercenda , seu ad perficiendos alios; ergo eorum status est perfectior statu religioso. Confirmatur ac declaratur, quia pastor animarum, quicumque sit, ex vi sui muneris talis esse debet, ut possit alios purgare, et verbo et exemplo illuminare. Item, ut possit apud Deum pro populo intercedere, et venerandum sacrificium digne pro omnibus offerre. Unde debet esse sufficiens, non tantum sibi, sed etiam aliis. Denique, cujuscumque pastoris animarum munus magna indiget virtute, et fortitudine ad difficultates occurrentes sine lapsu superandas; ergo excellentiorem virtutem requirit quam status religiosus. Responderi autem potest, negando simpliciter consequentiam, quia ex vi praemissarum solum sequitur statum inferiorum praelatorum esse excellentiorem in suo genere; unde non sequitur essc perfectiorem simpliciter, sed solum secundum quid. Nam id, quod est sub nobiliori genere, ratione differentie potest esse simpliciter minus perfectum. Et ita status parochi licet participet statum ex genere suo perfectiorem, potest simpliciter esse minus perfectus quam religiosus status, quia diminute participat excellentiam illius status, et alioquin in multis ab statu religioso exceditur.

2. Urgetur argumentum. —Sed contra hoc instatur, quia Paulus, 1 ad Timot. 3, et ad Titum 1, describens excellentem sanctitatem quam episcopalis status postulat, sub Episcopo caeteros Ecclesiae pastores comprehendit, ut communiter interpretes intelligunt ; quia Paulus post Episcopos, omissis presbyteris, statim ad decanos transitum facit, presbyteros sub Episcopis complectens. Ergo omnes etiam inferiores praelati sunt in statu simpliciter perfectiori quam simplices religiosi. Unde bernardus, serm. de Tribus ordinibus, de praelatis etiam non Episcopis loquens, ait necessarium esse praelatis perfectam charitatem de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta. Et adjungit : Puritatem cordis in eo praelatus babet, ut prodesse desideret, non praeesse ; ut scilicet, proprium commodum, vel honorem seeculi, seu aliud quippiam suum in prelatione non quaerat, preter solum beneplacitum Dei et animarum salutem. Sed cum intentione pura, necessaria quoque est irreprehensibilis conversatio , ut forma factus gregis, incipiat facere et docere, ete.; et infra: Mihi et omnibus pariter veritas clamat, quoniam oportet irreprehensibilem esse eum, qui praeest ; et infra: Quoniun ea, que arguit in discipulis, oportet vitare magisitrum, ob hoc qualis est in conversatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione, etc. In quibus verbis magnam et excellentem perfectionem Bernardus ab omnibus praelatis requirit, et ad omnes accommodat, quae Paulus de Episcopis scripta post se reliquit ; sentiens postulari in illis, non tantum quia tales praelati, id est, Episcopi, sed absolute, quia praelati, et pastores animarum sunt. Unde Augustinus, epist. 148 ad Valer., exaggerans praelationis statum et pericula ejus, et excellentem sanctitatem quam postulat, non de solo Episcopo, sed etiam de presbytero loquitur, dicens , nihi! essein hac vita, et maaime in hoc tempore difficilius, laboriosius, aut periculosius, Episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius si eo modo mlitetur, quo noster imperator juDet.

3. Opposita sententia proponitur. — Confirmatur primo. — Secundo. — Nihilominus contrariam sententiam tenent Cajetanus supra, et communiter Thomistae ; in eamque magis inclinat D. Thomas 2. 2, quaest. 184, art. 6et 8. Nam, licet subobscure et multis adhibitis disünctionibus loquatur, tandem, omnibus pensatis, videtur statum religiosorum praeferre. Pr:mo, quia religiosus status est quasi quoddam holocaustum, in quo persona se suaque omnia, et totam vitam ac voluntatem suam Deo consecrat ; curatus autem, nec ita perpetuo se obligat, neque se totum et omnia sua Deo consecrat, sed tantum limitatam et inferiorem curam animarum suscipit, pro arbitrio suo illam administraturus, quamdiu voluerit. Secundo, quia religiosus, ex vi sui status, profitetur perfectum vivendi modum, et tendere semper tenetur ad perfectionem , exercendo magna charitatis, religionis et obedientiae, et aliarum virtutum opera. At vero parochus, etiamsi ex vi muneris postulet vitam irreprehensibilem et exemplarem, non tamen excedit communem et moralem bene vivendi modum, qui in observatione praeceptorum consistit.

4. Tertio. — Tertio, quia in statu ordinario pastoris animarum difficilius est cavere peccatorum pericula, quam in religioso, et alioquin opera ipsa bona, ex vi talis status exercenda, non sunt nimis gravia seu diflicilia, neque majorem vitae partem occupant, et habent adjuncta plura humauna commoda, quibus illa difficultas sublevatur; in statu vero religioso multo major est difticultas, tam in excellentia et perfectione operum, quam in illorum continuatione quasi perpetua, sine usu fere propriae libertatis, saltem iu animi praeparatione, quam status obligatio requirit. Quod si in cavendis peccandi occasionibus major est in tali statu facilitas, hoc ipsum in ejus commendationem redundat, quia securitas boni, et immunitas mali, magna pars est felicitatis ; et ideo etiam multum auget status perfectionem. Quarto denique, quia pastores animarum, ut in statu perfectionis constituantur, statum religiosorum assumunt; religiosi vero e contrario, ut perfectionem magis profiteantur, pastoralem euram fugiunt ; ergo signum est statum religiosum, pensatis omnibus, perfectiorem esse.

5. Conclusio est, statum religionis absolute perfectiorem esse statu pralationas infra episcopalem, et equivalentem dlli, quamvis secundum quid sit imperfectior. — In hac comparatione vix potest absoluta resolutio certa ratione definiri, quia videntur hi status mutuo se habere, sicut excedens et excessum. Nihilominus tamen, omnibus pensatis, posterior sententia praeferenda videtur. Dico igitur statum religionis, absolute loquendo, perfectiorem esse statu praelationis infra episcopalem, vel eequivalentem illi ; secundum quid autem, seu ex quadam hypothesi seu conditione, quae moraliter vix adimpletur, statum horum praelatorum vel parochorum posse censeri perfectiorem. Declaratur, nam isti duo status comparari possunt duobus modis, vel in ordine ad nos, vel secundum se. Priori modo, sensus quaestionis erit, quis illorum statuum sit ab homine eligibilior, tanquam aptior et utilior ad vitae puritatem sectandam, et proficiendum in virtute et obsequio divino, et tandem vitam aeternam consequendam. Et in hoc sensu, non est dubium quin status religiosus melior, et perfectior ac utilior sit. Haec probant quae pro secunda sententia proposuimus. Et declarari possunt , quia status religiosus absolute est sub consilio; non sic autem status habendi animarum curam; licet ex objecto malum non sit, nihilominus per se non consulitur, et multis circumstantiis indiget ut honestetur. Unde status religionis, quo magis voluntarie suscipitur, eo melius et prudentius fit ; cura vero animarum, quo magis coacte, et ex superioris inductione vel obedientia suscipitur, eo securius accipitur. Ouod quidem de episcopatu docent communiter Sancti, ut videre licet in Augustino, 19 de Civt., c. 19; Gregor., in Pastoral., p. 1, c. 8; Hieronym., epist. 83 ad Ocean. ; Chrysost., in libris de Sacerd. Cum proportione autem ad caeteros applicari potest, juxta mentem Pauli supra explicatam; et ita de omnibus loquitur S. Augustinus, d. epist. 148. Quapropter a fortiori potest haec pars confirmari ex his quae de episcopatu diximus, nimirum, licet sit perfectior status, nihilominus, per se loquendo, non esse materiam voti nec per illum impleri votum religionis, nec desiderandum aut procurandum esse. Ergo multo magis aliae praelationes inferio:es, secundum hanc rationem et comparationem, cedunt statui religionis. Unde cum jus canonicum transitum ad religionem Episcopis prohibeat, iuferioribus pastoribus permittit et consulit, quia meliorem vitam sequi cupiunt, ut ait Concilium Toletanum IV, c. 49, c. Clerici, q. 1. Unde Gregorius, lib. 10, epist. 39. quosdam monachos non solum hortatur ut quemdam hujusmodi clericum monasterium ingredi cupientem recipiant, sed etiam ait : Quibus valetis adhortationibus, pastorali admonitione succendite, ut fervor hujus desiderii n eo non tepescat. Et addit notanda verba: Ut quaa turbulento curarum secularium tumultu se segregans, quietis desiderio portum monasterium appetit, rursum in ecclesiasticarum curarwmn non debeat perturbationibus ümplicari. Et Gregorium imitatur Anselm., epist. 10 ad Goffridum, ubi censet hos seculares clericos, non minus in procellis et tempestatibus mundi versari, quam laicos, et ideo non esse a portu religionis abstrahendos, si ad illum a Domino vocentur. Ex his autem omnibus solum concluditur, statum religionis esse statum propriae perfectionis acquirendas, quod non habet de se status praelationis, aut curae animarum. Deinde etiam concluditur, praelationis munus seu statum minus securum esse, religionis vero esse statum majoris securitatis in ordine ad spiritualein salutem, quod nemo negabit. Denique comparatio haec in sensu isto est magis practica et moralis, confert enim ad prudentem electionem inter status eecclesiasticos faciendam, et moraliter etiam loquendo, magis habet locum in inferioribus praelationibus, et maxime in propria anima- rum cura; quia ista munera et facilius procurantur, et frequentius in humanam electionem veniunt.

6. Si status religionis et prelatorum inferiorum considerentur secundum se, perfectior est status prelatorum. — Posteriori modo, sensus praedictae comparationis erit, an status parochorum, secundum se spectatus, majus Dei obsequium contineat, et perfectiora opera ex suo genere requirat, ideoque de se perfectior sit quam status religionis. Et in hoc sensu speculative (ut sic rem explicem concedi potest, statum pastoralem esse perfectiorem simplici statu religioso. Et in hoc sensu procedunt motiva prioris sententiae. Et favet D. Thomas, Matth. 5, in ultimis fere verbis, ubi, distinguendo perfectionem vitae in perfeetionem meriti vel status, et enumerans plures perfectiones meriti viae, unam dicit esse perfectionem excellentiem vite ; et addit: Ad hanc tenentur clerici super laicos. Ergo inter clericos maxime debent illam profiteri omnes, qui sunt animarum pastores, seu praelati; quos paulo inferius dicit habere statum perfectionis, ut supra notavi. Dixi autem hunc excessum speculative potius considerari, quam practice inveniri, quia, licet verum sit obligationem illius status magnam requirere perfectionem, et opera ejus, si debito modo fiant, quando occasio eorum occurrit, vel in praparatione animi habeantur, quando deest occasio, esse magni meriti apud Deum, et fortasse majoris quam sint ordinaria opera simplicis religiosi, nihilominus, practice loquendo, illa conditio difficillime raroque impletur ; quia in eo statu impedimenta perfectionis non sunt ablata, sicut sunt in religioso. Et ideo dixi hunc excessum esse secundum quid, quia solum ex quadam hypothesi, quae raro impletur, consideratur.

7. Status Episcoporum cur simpliciter sit perfectior. —Quod si objicias, idem dici posse de statu Episcopi , respondeo, ex parte quidem id verum esse; quia tamen status episcopalis in multitudine et excellentia operum , et eminentia dignitatis in eo superat, quod plures occasiones exercendi heroicos virtutum actus secum affert, et minuit frequentiores peccandi occasiones, ideo status Episcopi simpliciter dicitur perfectior, inferiores vero tantum secundum quid, ordinarie ac regulariter loquendo.

8. Dignitus sacerdotum majorem sanctitatem postulat, quam status religiosi, laici conversi. — Accedit tandem quod status religiosus per se non excludit aliqua ex his quae in inferioribus praelatis perfectionem requirunt, ut est, verbi gratia, sacerdotium. De quo D. Thom., d. art. $, fatetur, dignitatem sacerdotis esse majorem, majoremque postulare sanctitatem, quam statum simplicis religiosi laici, seu conversi. Haec vero dignitas de se communis est religiosis. Unde qui illam habent, ex ea parte aequales sunt saecularibus praelatis, a quibus in munere exceduntur. Nihilominus tamen etiam potest status religiosus multum de perfectione illius muneris participare. Nam, quia religiosus status est statns proficiendi in perfectione charitatis, tam Dei quam proximi, ideo de se non sistit in profectu proprio, sed etiam confert virtutem ad perficiendos et illuminandos alios, et ex vi charitatis perfectae, ad illud charitatis opus inclinat. Ergo status religiosus in sua latitudine hoc genus perfectionis amplectitur. Et quamvis praelati semper in hoc superent, quod magis ex officio majorique obligatione justitiae, ad talia opera praestanda teneantur, nihilominus potest hoc in religioso compensari, tum ex obligatione voti paupertatis aut obedientise, tum ex majori fervore charitatis, et puriori intentione, quam ex vi status habere potest et debet, nulla temporalia lucra vel honores per hujusmodi ministeria quaerendo. Eritque in religioso statu tanto major perfectio ex hoc capite, seu exercitio procurandi proximorum salutem, quanto illud fuerit ex vi professionis talis status magis intentum. Ergo, omnibus pensatis, status religiosus ex genere operis perfectior est, quam quilibet status clericalis infra episcopatum ; quamvis in particulari, imperfectus aliquis status religiosus, ut, verbi gratia, militaris, statu parochorum, vel alio simili inferior esse possit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21