Praeambulum
Praeambulum
LIBER SECUNDUS DE RELIGIOSI STATUS ESSENTIA, ORIGINE, ET VOTIS QUIBUS CONSTITUITUR, AC DE ALIIS QUE AD ILLUM SPECTANT.
Diximus de statu perfectionis, illumque in statum perfectionis exercendae vel acquirendae distinximus ; et de statu perfectionis exercendae, quae huic operi opportuna visa sunt, sufficienter explicavimus. Superest igitur ut de altero membro ex professo et copiosius disputemus. Nam, ut in principio dixi, in hoc opere de statu religioso proprio et perfecto, praecipue dicere intendimus. Est autem religiosus status idem cum statu perfectionis acquirendae, ut mox explicabimus. Hujus ergo status, quem in Ecclesia esse tanquam notum supponimus, essentiam et originem in hoc libro explicare intendimus. Quia vero in usu vocis hujus potest esse quaedam analogia, et in re ipsa invenitur varietas ; nam quidam est status religionis proprius, corapletus atque perfectus; alii vero esse possunt imperfecti, et secundum quamdam participationem ; ideo in discursu hujus libri utrumque modum status perfectionis acquirendae distinguemus et explicabimus. Et quia talis status per votum aliquod Deo emissum constituitur, ideo simul in hoc libro, de votis, quibus status religiosus integre, vel imperfecte constituitur, dicendum erit generatim ; nam in particulari de singulis postea dicturi sumus.
On this page