Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum tria consilia, paupertatis, castitatis et obedientiae, et illa sola sint de substantia seu essentia religiosi status, vel aliis etiam modis constitui possit.

CAPUT II. UTRUM TRIA CONSILIA, PAUPERTATIS, CASTITATIS ET OBEDIENTIAE, ET ILLA SOLA SINT DE SUBSTANTIA SEU ESSENTIA RELIGIOSI STATUS, VEL ALIIS ETIAM MODIS CONSTITUI POSSIT.

1. Ratio dubitandi proponitur. — Pro*atur statum religionis posse consistere non tantum tribus votis , sed etiam duobus, vel uno soletm. -—Rlhatio dubitandi esse potest, quia status perfectionis acquirendae et status religionisi dem sunt, ut praecedenti capite dictum es:; scd status perfectionis non tantum tribus votis, sed etiam duobus, vel uno tantum constitui potest ; ergo etiam status religionis. Consequentia est clara ex majori, quia, si auo illa non re, sed nominibus differant, quidmuud ad unum constituendum sufficit, ad alterum satis erit ; et sicut omnis status religiosus est acquirendae perfectionis, ita etiam e contrario omnis status acquirendae perfectionis erit status religionis. Probatur ergo minor principalis argumenti : nam status continentiae, m quo virgo aliqua per solum votum castitatis Deo dicatur, status est perfectionis acquirendae; quia et est status, cum sit quidam vivendi modus satis firmus, et stabilis ratione voti. et est supra communem statum vitae christianae ; ergo est status perfectionis, quia inter illos status non datur medium. Unde Paulus, 1 Corinth. 1, de hujusmodi statu loquens, illum commendat tanquam perfectionis viam, quia. qui sine usore est, sollicitus est que Domins sunt, quomodo placeat Deo ; et mulier innupta. et virgo cogitat qu Domini sunt, ut sit sancta, et corpore, et spiritu. Atque simile argumentum fieri potest de statu clericorum, non rauone ordinis, sed ratione perpetuae continentiae, quam habet connexam, ratione cujus ad perfectiorem vitae modum, quam communus status vitae christianae postulet, obligantur, ergo illo titulo statum perfectionis acquirendae profitentur. Idemque argumentum fieri potest de voto paupertatis, et multo magis ac utroque simul, si sola fiant, idemque est ae voto obedientiae, vel per se spectato, vel cum alio conjuncto.

2. Probatur non sufficere tria vota Lantum ad constituendum statum religionis.— Primo.— Secundo.— Tertio.—Alunde autem argumentari possumus, quod illa tria consilia ad statum religiosum constituendum sola non sufficiant. Primo quidem, quia, licet status illorum con- siliorum serventur, et in proposito habeantur, si votum non intercedat, non sufficiunt ad constituendum religiosum statum; quia talis modus vivendi sine voto non potest esse stabilis ; actus autem vovendi est actus consilii distinctus ab illis tribus; ergo. Dicetur fortasse illa tria consilia ex parte materiae designari, et per notam exclusivam alias materias excludi, non vero modum observandi illa consilia, et ita non excludi votum, sed potius tacite includi. Sed instatur, quia, hicet quis emittat vota illorum trium consiliorum exterius, et in facie Ecclesiae, si nihil aliud faciat, nec aliam regularem observantiam profiteatur, non erit in aliquo religioso statu ; ergo nec simpliciter religiosus reputabitur in Ecclesia, nec privilegiis religiosorum fruetur. Ergo signum est illa tria non satis esse ad essentiam vel substantiam religicsi status constituendam. Secundo, quia praeter illa tria videtur necessarium ad perfectionem acquirendam multa consilia ad aliarum virtutum materias pertinentia observare, etiam cum stabilitate : nimirum orationis studium et frequentiam, et aliquid supererogationis in materia abstinentiae, clausurae, et similibus. Tertio, quia unusquisque religiosus status in particulari sumptus habet proprium scopum et finem, ad cujus consecutionem non suffliciunt illa tria generalia consilia, sed alia magis particularia necessaria sunt, ut monialibus rigorosa clausura, quam etiam aliqui regulares viri observant; et nonnuliae religiones propria quaedam vota emittunt sibi essentialia ; ut innuit Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 1 de Regularibus, ibi: Ac si que alia sunt alicujus requlee vel ordinis peculiaria vota, ad eorum respective essentiam pertinentia. Ergo illa tria consilia, si sola et nuda sumantur, ad summum» sufficient ad genus religiosi status abstracte sumpti constituendum ; non tamen ut in reipsa status religiosus cum solis illis consistere valeat.

3. Prima assertio : ad statum religiosum, seu perfectionis proprie dictum, tria vota sunt necessar ia.—bico primo: ad religiosum statum simpliciter, seu perfectum ac proprie dictum, necessaria sunt et essentialia illa tria consilia paupertatis, castitatis et obedientiae; ita docet D. Thomas, d. q. 186, artic. 2et 3; et 3 Contr. gent., cap. 130, et Opusc. 19, in princ.; et consentiunt omnes Theologi, sumiturque ex Patribus statim citandis. Ratione item generali ostendi potest, retorquendo primam rationem dubitandi, quia status religiosus est schola seu studium perfectionis acquirendae; sed integra perfectionis via et consummata, illa tria consilia imprimis proponere debet observanda ; ergo eadem sunt necessaria in statu perfecto religionis. Probatur subsumpta propositio. Primo, de paupertate, ex verbis Christi Domini, Matth. 19: 5i vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes. Ex quo loco omnes Sancti colligunt consilium paupertatis, ut superiori libro, c. 6, notavi. Et hic ponderare possumus quod, sicut in illis prioribus verbis, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, significavit Christus praeceptorum observantiam esse necessariam ad salutem, ita in posterioribus, Si vis perfectus esse, vade, et vende, eic., necessitatem paupertatis ad perfectionem obtinendam indicavit. Unde Gregorius Nazianz., orat. 16, dixit, Christum his verlis perfectionem paupertate definivisse.

4. Distinctio inter perfectionem et statum per fectionis. — Probatur necessarian esse paupertatem. — Non oportet autem utramque partem verborum de aequali necessitate intelligere, sed juxta materiae proportionem. Disünguere autem possumus inter perfectionem et statum perfectionis ; nam ad perfectionem acquirendam est quidem utilissimum et moraliter necessarium divitiis abstinere, non est tamen simpliciter necessarium. Nam dives, bene utendo divitiis, et alia opera perfectionis faciendo, potest ad perfectionis gradum pervenire. At vero ad statum perfectionis integrum est paupertas simpliciter necessaria, quia sine ablatione impedimentorum non potest status religionis consistere ; perfectionis autem impedimenta magna ex parte per paupertatem tolluntur. Et ideo idem Dominus, quamvis propter se hujusmodi ablatione impedimentorum non indigeret, pauperem vitam professus est, quia non solum ipsius perfectionis, sed etiam viae ad illam, seu status pefectionis exemplum nobis tribuere voluit, ut late declaravi in 2 tom. tertiae part., disp. 98, sect. 9.

5. Unde etiam Apostoli eamdem professi sunt, ut constat Matth. 19, et illos imitati sunt sancti Patres, et fundatores religionum, ut infra, tractando in particulari de votis monasticis seu religiosis, ostendemus. Interim videri possunt Basil., serm. 1 et 2 de Instit. Monach., et in Regul. brev., in92 et 93; Hieron., epist. 1 ad Heliodor., circa principum, et 29 ad Eustochium, versus finem ; Gregor. Nazianz., orat. 16 ; Augustin., in sua Regula, quam ad sanctimoniales repetit in epist. 109, et in duobus sermonibus de commun. vit. cler. ; sunt 49 et 50, de diversis, in 1p.;et optime lib. 17 de Civit., c. 4, versus finem; Benedictus , in sua regula ; et Gregorius, 4 Dialog., cap. 35. Ratio autem hujus partis est, quia paupertas tollit concupiscentiam divitiarum, et sollicitudinem illas acquirendi , quae non solum suffocant sementem, et profectum spiritualem maxime impediunt, sed etiam innumera peccandi pericula secum afferunt, de qua re inferius in speciali libro de religiosa paupertate latius dicendum est.

6. Ostenditur necessarium esse consilium casLitatis.— Secundo probatur subsumpta propositio de consilio castitatis, de quo atque ejus voto inferius etiam in proprio libro disputandum est. Et ideo nunc satis sit supponere fundamentum in superiori libro, c. 6, jactum et approbatum, quod virginitas et castitas sit in consilio tradito et exaggerato a Christo Domino, Matth. 19, et a Paulo, 1 Corinth. 7, eta Patribus ibi allegatis, et perpetuo usnu ac consensu Ecclesiae. Hoc enim supposito, facile est ostendere necessitatem hujus consilii ad statum perfectum religionis, distinguendo hic etiam illa duo, nimirum, perfectionem ipsam, et statum perfectionis, et gradum necessitatis. Ad utrumque enim est necessaria continentia, non solum ab illicita copula, sed etiam a licita et conjugali, ut Paulus supra ostendit, dicens : Qui sine uxore est, sollicitus est que Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum ucore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori , et divisus est. Et mulier innupta , et virgo, cogitat que Domini sunt, ut sit sancta et corpore, et spiritu; qua autem nupta est, cogitat que sunt muadi, quomodo placeat viro, ubi virtute sic argumentatur : perfectio maxime conasstit in unione ad Deum, et sollicitudine illi placendi; sed status conjugalis dividit cor, et sollicitudines mundi secum affert ; ergo de se muitum impedit spiritualem profectum ac perfectionem ; ergo continentia tollens hac impedimenta moraliter necessaria est ad perfectionem acquirendam.

7. Paugertatis professio, moraliter loguendo, non potest consistere sine continentia et celib:tu. — Ex quo ulterius concludere possumus, esse ad statum perfectum religionis simpbciter necessariam, quia de ratione hujus status est, ut sit vita expedita, et facilis ad perfectionem acquirendam , et consequenter ut excludat omnia, quae notabiliter impedire possunt perfectionis acquisitionem, vel illam difficilem reddere ; sed ad hoc magna ex parte necessaria est virginitas, vel saltem continentia et coelibatus, quando amissa est virginitas, et jam reparari non potest; ergo sine continentiae consilio non potest status perfectus religionis consistere. Accedit quod vera paupertatis professio vix potest, moraliter loquendo, sine continentia et coelibatu consistere , quia conjugium, quantum in ipso est, secum affert sollicitudinem acquirendi divitias ; tum quia necessariae sunt ad familiam, et onera matrimonii sustentanda; tum etiam quia parentes debent filiis thesaurizare; ergo, eo ipso quod paupertas est ad statum perfectionis necessaria, etiam castitas necessaria erit. Sicut etiam e contrario ad castitatem servandam multum confert paupertas, nam haec duo consilia mutuo se juvant.

8. Probatur de consilio obedientia. — Tertio, idem probatur de consilio obedientiae voluntarie susceptae, ut distinguatur ab obedientia necessaria, quae divinis et humanis praeceptis debetur ; nam haec ron est proprie et stricte sub consilio, cum sit sub praecepto. Et praeterea supponendum est sermonem esse de obedientia, quae Christo principaliter offertur, et proxime homini, tanquam vicem ejus gerenti, in ordine ad spirituale animae bonum, nimirum, ut hominem suae obedientiae com - missum in via salutis dirigat et adjuvet. De quo dixit Basil., in Const., cap. 23, circa finem : Nihil est aliud Antistes, qui modo diligenter munus exeguitur , cui praepositus sit ( pietati, videlicet ), quam is qui personam C hr isti sustinet, et sequester est inter Deum et hominem. Hoc ergo genus obedientia assumere ac profiteri, et voto Deo offerre, bonum et optimum esse, infra in speciali libro de religiosa obedientia ostendemus, ubi etiam esse utilissimam ad perfectionem obtinendam probabimus. Nunc vero sufficit ratio illa, quam Basilius ibidem indicat , dicens : lllud firmissime tenendum est, rem csse difficillimam seipsum cognoscere et curare, propterea quod naturaliter seipsum quisque umat , et quilibet, quia naturaliter in seipsum propensus est, in ceritatis judicio fallitur. At vero ab alio cognosci curarique facile est, cum ei, qui alios regit, ad veritatem discernendam nequaguam obstet sui ipsius amor. Ergo ex hac parte securior multo est ad perfectionem obedientia via, tollit enim periculum propria voluntatis et affectionis, estque de se valde utilis ad perfectionem. Praeterquam quod etiam Deo gratior est, tum propter majorem abnegationem et humilitatem propriam, tum etiam propter majorem subjectionem propriae voluntatis ad divinam.

9. Et hinc optime concluditur, ad statum religionis perfectum necessarium esse hoc sequi consilium, absolute loquendo, quia hujusmodi status debet esse via moraliter secura, et expedita ad tendendum in perfectionem; et ad hunc finem est moraliter necessarium habere aliquem ejusdem viae ducem et rectorem, quia nemo existimare se debet sufficientem ad judicandum de his, quae sibi ad perfectionem expediunt, et ad eligendum inter illa, propter rationem a DBasilio tactam. Et praeterea , quia status perfectionis postulat ut homo paratus sit in omnibus eligere quod melius sit ; hoc autem proprio arbitrio et voluntate facere difficillimum ; et multo difficilius stabilitatem in hoc tenere per solam propriam voluntatem ; ergo necessarium est certam aliquam regulam et rationem operandi in hoc sibi praefigere, quae non potest esse, nisi per obedientiam. Nam per propriam prudentiam id facere, res est magni periculi et perpetuae sollicitudinis. Unde addit aliam rationem D. Thomas, q. 186, art. 7, et 3contr. Gent., c. 130, et in Opusc. 19, c. 1, quia, sicut ad amputandam sollicitudinem circa temporalia bona datur votum paupertatis, ita ad amputandam sollicitudinem hominis circa seipsum datur obedientiae votum, propter quod homo dispositionem suorum actuum superiori committit. Denique, aut consideramus hunc religionis statum in aliqua communitate et sociali vita, et sic per se evidens est necessariam esse obedientiam ad talem statum ; quia, sicut corpus sine capite vivere non potest, ita nec communitas sine gubernatore, nec gubernator proderit sine obedientia; est ergo in tali statu evidenter necessaria. Si autem religionis status in vita solitaria spectetur, sic potest nonnulla difficultas emergere: sed de illo procedunt ctiam rationes factae. Quomodo autem in solitudine possit esse verus status religionis, postea videbimus.

10. Probatur de tribus simul. — Ex his ergo satis probata est assertio quoad singula ex tribus dictis consiliis. Quod autem simul omnia necessaria sint, facile ex dictis concludi potest. Primo, quia de ratione perfecti status religiosi est, ut quis propter Deum renunciet omnibus rebus, bonisque creatis, quae perfectum Dei amorem impedire possunt : haec autem bona vel sunt externa, vel sunt interna ad corpus pertinentia, vel pertinent ad ani- mam et propriam voluntatem ; ergo omnibus illis renunciandum est in statu perfecto religionis. At vero ad hanc integram renunciationem necessaria sunt illa tria consilia; nam per paupertatem externa bona, per castitatem proprium corpus, per obedientiam propria voluntas abnegatur. Ergo haec tria ad talem statum necessaria sunt. Et confirmari potest haec ratio, quia, sicut ad virtutem non satis est vitare malum, sed necessarium est bonum operari, ita ad statum perfectionis non satis est fngere pericula, vel impedimenta tollere proficiendi in perfectione charitatis, sed etiam necesse est totam vitam suam ad Deo serviendum in operibus perfectionis ipsi offerre, ut recte dixit D. Thom., Opusc. 18, de Statu perfectionis, cap. 15, et est per se notum; sed tria illa sunt necessaria ut utrumque fiat. Nam per paupertatem et castitatem praecipue tolluntur impedimenta, et per illa non tam aliquid agencum, quam aliquid omittendum propter Deum promittitur; per obedientiam vero voluntatem suam, proinde se totum consecrat homo Deo in perfectum obsequium ejus. Ergo sine his tribus consiliis non poterat perfectus religionis status constitui.

11. Secunda assertio : heec tria consilia per se sufficiunt ad essentiam status religiosi.— Secundo, dicendum est haec tria consilia per se suflicere ad substantiam status religiosi constituendam. Haec assertio est D. Thom., in d. q. 186, art. 7, ev aliis locis supra citatis. Et tribus rationibus illam demonstrat. Prima est, quia illa tria consilia seu vota sufficiunt ad removendum omnia quae fervorem charitatis impediunt. Nam haec maxime sunt tria, scilicet, concupiscentia externorum bonorum, et sensibilium delectaticnum, et inordinatio voluntatis humanae, quorum primum per paupertatem, secundum per castitatem, tertium per obedientiam removetur.

12. Sed instabit aliquis, quia impedimentum secundum non satis per casititatem tollitur. Nam castitas solum reprimit delectationes verereas, quae licet inter scnsibiles maximae sint, non tamen sunt sola; nam etiam dantur delectationes gustus, quarum appetitus et inordinatus usus spiritualem profectum, et exercitium perfectionis non parum impediunt. Ergo quoad hanc partem non sufficit sola castitas, sed oportet addere aliquod consilium abstinentia, vel afflictionis corporis. Accedit quod D. Bernard., in sermone de tribus ordinibus Ecclesiae, agens de statu religioso, tria ejus consilia sic enumerat: Tribus compactus est lignis. ut qui perfecte eo uti coluerint, non labatur in itinere pes eorum. Hec autem sunt poena corporis, paupertas substantie mundialis, et humilitas obedientie. Quorum necessitatem, et connexionem, ac sufficientiam eleganter ostendit, dicens: Vam et per multas iribulationes oportet nos intrare in regnum calorwn ; et qui colunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli; et quem a Doeo suo exturbavit inobedientia, sine dubio per obedientiam recto tramite ad eum redit. Haec itaque sibi invicem esse compacta necesse estnam nec paoena corporis inter divitias stabilis, nec obedientia sine pena facile potest esse discreta ; ei paupertas in coluntate, et voluntas propria nullius potest esse momenti. At vero his rite compositis, vide si non tria maris hujus pericula evasisti, concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum. et superbiam cite.

13. At enim haec Bernardi verba vel ditticultatem non expediunt, vel novam inducunt et augent. Nam ipse omittt castitatis professionem, et nihilominus illa tria quae numerat, ad perfectionem ex hac parte tollendi impedimenta sufficere docet. Ergo vel putavit castitatem non esse necessariam, quod constat esse falsum et incredibile ; vel sub poena corporis castitatem praecipue inclusit, quod verissimum est. Ita ergo nos e contrario dicimus, sub castitaie comprehend: omnem illam corporis afflictionem, quae ad reprimendas delectationes venereas et concupiscentias immoderatas fuerit necessaria. Et hoc etiam insinuavit D. Thom. cum dixit, per castitatem excludi concupiscentiam sensibilium delectationum, ipter quas praecellunt delectationes carnis. Nam, licet materia voti castitatis non sit corporis afflictio, seu poena, nec abstinentia ab omnibus corporeis delectationibus, sed a libidinosis tantum , nihilominus professio castitatis et virginalis pudicitiae secum quodammodo trahit aliarum sensibilium delectationum moderationem, vel etiam abnegationem, tanquam statui virginitatis convenientem ac moraliter necessariam. Unde, juxta distinctionem repetitam inter perfectionem et statum perfectionis, dici potest in praesenti, quod, licet votum obligans ad castitatem non obliget ad alias corporis afflictiones. nihilominus votum illud, eo ipso quod hominem constituit in statu continentiae, constituere ipsum in statu postulante omnium corporearum delectationum mortificationem, et consequenter corporis afflictionem. Et ideo Bernardus unum sub alio comprehendit, utique, quia in statu connexa sunt ; et ideo quoad hanc partem ad status religiosi perfectionem et integritatem, professio virginitatis seu castitatis suflicit, quia haec omnem aliam corporis temperantiam postulat, ut copiose docet Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, de Custodia virginitatis.

14. Sollicitudo bonorum temporalium est triplex. — Secunda ratio D. Thomae est. quia illa etiam tria consilia ad excludendam animi inquietudinem et nimiam sollicitudinem secularem, quae perfectionis progressum impedire maxime solent, sufficiunt. Triplex enim esse solet haec sollicitudo, videlicet, de acquisitione et administratione externorum bonorum ; de cura familiae, conjugis et fillorum; et de propriarum actionum dispositione et electione. Ex quibus prima anxietas per paupertatem, secunda per castitatem, tertia per obedientiam aufertur ; ergo etiam ex hac parte tria illa consilia ad statum perfec:um religionis sufficiunt. Tertia vero ratio D. Thomae est, quia religiosus status maxime postulat ut homo in eo se et omnia sua totaliter offerat Deo; hoc autem sufhicienter ver illa tria consilia fit: nam per paupertatem bona omnia externa, per castitatem proprium corpus, per obedientiam propriam animam religiosi offerunt Deo. In his autem omnia bona continentur.

15. Honoris et fame appetitus virtualiter per tria vota Deo offertur. — Circa has vero rationes difficultas statim occurrit, praecedenti similis ; quia in priori non videntur omnes animi sollicitudines perfectionem impedientes sufficienter numeratae. Nam honoris et famae appetitus, et dignitatum ambitio maxime solent animum hominis sollicitum et inquietum tenere, et ab spiritualibus profectibus illum abstrahere. Haec autem sollicitudo per dicta tria vota non sufticienter aufertur, ut facile ostendi potest ; quia haec cupiditas et sollicitudo longe diversa est a praecedentibus, et cum observatione paupertatis, castitatis et obedientiae stat nimia honoris et dignitatis sollicitudo. Et eodem modo contra aiteram rationem instatur, quia haec sunt distincta bonorum genera, quae per illa tria Deo non offeruntur, ut explicando materias trium votorum, in sequentibus ostendetur. Ad hanc vero difficultatem eodem modo respondendum est, quo primae satisfecimus. Nam, licet per illa tria vota vel consilia formaliter (ut sic dicam) non amputentur honoris et famae, vel dignitatum appetitus et sollicitudo, nihilominus virtute, et quasi in radice, quantum est ex vi status, abscinditur. Tum ratione paupertatis, quia illius professio est status abjectionis et humilitatis ; tum ratione obedientiae, nam qui propriam voluntatem vel actionem non habere profitetur, curam et sollicitudinem propriarum actionum vel munerum sibi arrogare non potest ; et consequenter nec dignitatem ambire, nec humanos honores procurare, si convenienter suo statui operetur. Atque hoc modo per illa tria vota, etiam haec bona honoris, dignitatis, et similia , Deo sufficienter offeruntur, saltem virtualiter, et ex parte status ac modi vivendi.

16. Sub tribus votis virtualiter contanentur omnia alia consilia conducentia ad perfectionem status religiosi. — Ex his autem colligere possumus, quomodo haec tria consilia ad substantiam religiosi ac perfecti status sufficere dicantur, cum multa alia, et quodammodo omnia ad perfectionem assequendam necessaria sint. Quia, sicut in rebus creatis, non quidquid ad operandum vel finem consequendum nccessarium est, ad rei essentiam vel substantiam pertinet ; sed satis est ut in substantia ipsa sit aliquomodo virtute contentum , et ab ea dimanans, vel ei anpexum, vel additum sit ad perfectionem ejus consummandam ; ita etiam in statu religionis, illa tria dicuntur substantiam religiosi status continere ; quia sunt prima ac principalia ejus fundamenta, ad quae caetera omnia reducuntur , quae ad finem illius status consequendum convenientia esse possunt. Nam in illis virtute continentur omnia , quae vel ad removenda impedimenta, vel ad perfectam oblationem sui et suarum rerum Deo faciendam opportuna esse possunt. Atque hac ratione , quamvis religiosus status non omnia consilia simpliciter ac conjunctim exequenda complectatur , nihilominus aliquo mudo, saltem divisim, et in animi praeparatione , omuia, quae ad finem talis status necessaria, vel opportuna judicentur, complectitur. Et ita sub paupertate comprebenduntur omnia consilia , quae vel ad qualitatem cibl ac vestitus vilis, vel ad usum necessarium aliarum rerum, vel ad modum quaerendi haec omnia, mendicando, aut laborando, vel ad alterius arbitrium illam recipiendo, pertinent. Ad castitatem autem, ut dixi, spectant corporis affllictiones, abstinentiae, et similia consilia ; imo etiam vigilias et orationes videtur Paulus virginitati annectere. Maxime vero sub obedientia comprehenduntur omnia pietatis, religionis et charitatis officia, et quidquid ad finem perfectionis in tali statu consequendum conferre potest. Nam, quia hoc in ipso usu et executione definitum non est , sed prudenti judicio regulariter praescribendum, ideo juxta perfectionis regulam superioris arbitrio hoc relinquitur, et ita obedientiae consilium omnia consilia unicuique statui opportuna in quadam animi praeparatione complectitur.

17. Tertia assertio. — Agitur de statu religioso imperfecto. — Dico tertio: qui tantum unum vel alterum ex his principalibus consiliis, vel omnia incomplete et imperfecte profitetur, quamvis simpliciter statum religionis non assumat, nihilominus statum religiosum aliquo modo participat, et in lata significatione seu analogia quadam status ille dici potest religiosus. Hanc assertionem indicavit divus Thom. 2. 2, q. 184, art. 4, et clarius in Opusc. 19, c. 1, ubi prius dicit perfectam religionem triplici voto consecrari, et postea subdit esse aliquos modos vivendi, quibus aliquod eorum deficit : 7n quilus , ait, perfecta religio non invenitur, indicans inveniri imperfectam. Eamdem distinctionem clarius tradit Henr., in d. Quodl. 12, q. 29, praesertim in solut. ad 5. Eamdemque supponunt auctores supra citati, quando communiter distinguunt latam et propriam, seu rigorosam religiosi appellationem; ille enim dicendi modus per hance assertionem et distinctionem declaratur. Confirmari etiam hoc potest ex doctrina glossae in Clement. 1, de Religios. domib., verb. Obedientiam. Et in Clement. Cum ea eo, de Sent. excom., verb. Tertio, quam sequitur Navar. in Commentar. 1 de Regul., num. 23, nimirum posse esse aliquem vivendi modum ad perfectionem pertinentem et approbatum, qui non satis asit ad statum proprie religiosum.

18. Et tunc optime applicatur prima ratio in principio capitis posita, quia omnis modus vivendi spiritualiter, ordinatus ad perfectionem charitatis acquirendam , si alioquin habeat immutabilitatem seu firmitatem ad statum sufficientem, aliquo modo dici potest et debet status perfectionis, ut probat ratio facta. Quia excedit communem statum vitae christianae, quoniam aliquid ultra essentialem perfectionem charitatis observat, et per semitam consiliorum tendit, licet non omnino exacte et complete illam amplectatur. Ergo cum eadem proportione talis vivendi modus dici poterit religiosus status. Nam in re est eadem ratio eademque proportio. Et in nominis impositione idem etiam fundamentum reperitur, quia omnis status et ad majorem cum Deo unionem ordinatur, et peculiari modo hominem Deo obligat vel religat. Quapropter, sicut status perfectionis, ita etiam religiosus status ample sumptus distinguendus est in statum integrum ac perfectum et statum imperfectum, seu in statum completum et incompletum. Juxta quam distinctionem aliqui conversi religionum solent sub religiosis comprehendi, licet tria vota non emittant. Et aliquae femina, quae Beatae vulgo appellantur, observantes continentiae statum, votum illius emittentes, vel solum, vel cum aliis simplicibus, nomine religiosarum interdum veniunt, et aliqualem statum religiosum habere censentur , licet statum perfectum religionis non habeant. Idemque est de quibusdam, qui eremitae, vulgo ermitannos, appellantur. Et multi sunt alii similes vivendi modi in Ecclesia, quos in discursu hujus operis explicabimus. Nam, quia solus ille status est simpliciter relig:osus, qui habet omnia, quae ad illum requiruntur, et haec sunt multa, ut videbimus; ideo imperfectus status multiplex esse potest, prout magis vel minus conditionem perfecti status participaverit ; et ileo explicando singulas conditiones proprii status religiosi, caeteros adnotabimus. Unde etiam constat in quo analogia illius divisionis posita sit, nam solus completus status religiosus est simpliciter talis; alii vero secundum quid.

19. Solvuntur argumenta contraria. — Ad primam ergo rationem dubitandi patet responsio ex proxime dictis. Ad secundam autem principalem rationem bene ibi responsum est, ut ex dicendis in sequenti capite magis consiabit. Ad primam vero replicam faiemur, etiam in statu, in quo tria vota simplicia siue omnibus aliis requisitis emittuntur, talem vivendi modum non esse simpliciter statum religiosum, sed tantum secundum quid, quia, licet ad statum religiosum tria consiia ex parte votorum sufficiant, requiruntur aliae conditiones, ut in sequentibus dicemus. Ad secundam vero replicam, per ea, quae in fine secundae assertionis dicta sunt, satisfactum est; nam satis est quod in praedictis tribus consiliis reliqua necessaria virtute contineantur. Ad tertiam replicam dicimus, hic esse sezmonem de statu religioso generice sumpto; quomodo autem ad varias religiones contrahatur, et an inter illas sit specifica diversitas, et in aliqua re essentialis, vel tantum sit distinctio numerica, et quasi accidentalis, postea videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2