Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum voti obligatio perpetua ad statum religiosum necessaria sit, et quotuplex esse debeat.

CAPUT III. UTRUM VOTI OBLIGATIO PERPETUA AD STATUM RELIGIOSUM NECESSARIA SIT, ET QUOTUPLEX ESSE DEBEAT.

1. Ad statum religiosum reguiruntur perfectio et firmitas ipsius. — Supponimus , ex dictis in superiori libro, non omnem vivendi modum habere rationem status, nisi peculiari aliquo vinculo moralem ac sufficientem immutabilitatem habeat. Unde ad statum religiosum duo requiruntur, scilicet, perfectio seu religiositas, ut dicam, in modo vivendi, et firmitas seu immutabilitas in talis vitae professione. Et priorem quidem conditionem in superiori capite declaravimus; nunc altera tractanda est. De qua non recte sensit Henric., Quodl. 12, q. 29, ad 5, dicens, ad statum perfectionis sufficere propositum permanendi in tali modo vivendi, qui ad perfectionem ducat, etiamsi alia obligatione aut voto firmatum non sit. Quod qnidem in universum dixerat de communi ratione status in solutione ad primum. Et postea idem in particulari repetit de statu religionis et de statu virginitatis, in solutionc ad 4. Nullam vero novam probationem seu confirmationem addit.

2. Obedientia requirit necessario in re non precepta obligationem, et non sufficit sclum propositum obediendi. — Nos autem oppositum diximus de statu in communi, et de statu perfectionis, et de statu praelatorum ; et ideo consequenter et a fortiori supponimus idem de statu religiosorum, qui non solum verus status est, sed eiiam valde perfectus, et ideo etiam in ipsa ratione status majorem postulat firmitatem. Tum quia est de re valde difficih, et de se non necessaria, sed voluntaria; propter quod , nisi aliquo morali vincuio firmata sit, facile fluctuabit , ideoque non poterit veram rationem status participare. Tum etiam quia, licet castitas et paupertas possint aliquo modo per solum propositum voluntatis sine aliqua obligatione servari, nihilominus obedientia in materia non praecepta, sed voluntaria, sine aliquo praecedenti vinculo exerceri non potest. Quia obedientia supponit potestatem praecipiendi directivam, vel etiam coactivam ; haec autem esse non potest circa materiam alias liberam ab obligatione praecepti, nisi praecedat voluntaria subjectio, exclusa servitute coacta, de qua nunc non agimus. Ergo status religiosus, cum sit status voluntariae obedientiae, non potest per solum propositum constitui. Nam, si non praecedat aliqua subjectio, erit potius propositum sequendi consilium alterius, quam parendi praecepto ejus; ut autem praecedat subjectio, aliquod vinculum seu obligationem aliquam praecedere necesse est, de qua re in capite sequenti, et in libro de Obedientia, iterum atque iterum sermo redibit.

3. Qualis debeat esse praedicta firmitas hujus status. —Secundo, supponimus hanc obligationem primo, et per se cadere debere in iria illa principalia consilia statui religioso essentialia, de quibus in praecedenti capite actum est, et debere esse indefinitam, ac subinde de se perpetuam pro toto vitae tempore; ita docent omnes Theologi infra citandi, et ex dictis in libro praecedenti de statu in genere, et ex praecedenti assertione aperte sequitur. Quoad priorem quidem partem, quia non potest status aliquis sine bis, quae illi essentialia sunt, subsistere; ergo obligatio, quae aliquem statum firmum reddit, prineipaliter in ea, quae ad substantiam ejus pertinent, cadere debet ; hujusmodi autem sunt illa tria consilia ; ergo in illis maxime requiruntur immobilitas et firmitas, quae sine voluntaria obligatione intelligi non potest.

4. Firmitas luec debet esse perpetua. — Quoad alteram vero partem consecutio ostenditur, quia diximus, ad rationem status non satis esse habere munus vel vivendi modum ad opera perfectionis obligantem, sed etiam esse necessariam obligationem permanendi semper in tali munere vel videndi modo, moraliter saltem ac per se loquendo ; ergo a fortiori est hoc necessarium ad statum religiosum, qui in suo genere valde perfectus est, et ratione sui finis hanc perpetuitatem maxime postulat. Nam finis hujus status est perfectio charitatis obtinendae in hac vita et in futura; sed ad hunc finem consequendum necessaria est permanentia perpetua in tali statu, usque ad finem vitae; ergo obligatio de se perpetua ad permanendum in tali genere vitae est de ratione hujusmodi status ; et sic potest optime pars haec confirmari ex illis verbis Christi, Luc. 9: N4mo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Nam, licet ibi non sit sermo de statu religioso in speciali, nihilominus ex ipsa generali sententia Christi sumitur optima dictae perpetuitatis ratio. Nam in universum Christi vocatio ad sequendum, sive per fidem et amorem, sive per viam consiliorum et perfectionis, talis conditionis est, ut non permittat retro respicere, nedum ab ca divertere et retrocederc. Ergo, sicut status vitae christianae de se postulat perpetuitatem , ita etiam status vitae religiosae, servata proportione; et ideo diximus in libro superiori, illum vivendi modum. quo durante promittitur obedientia, vel aliquid simile, ita tamen ut permanenua seu perseverantia in tali modo vivendi semper voluntaria sit, et ab omni obligatione libera, ad statum proprium religiosum non pertinere, sicut nec temporalis famulatus, vel mere voluntarius, ad statum servitutis svfficit.

5. De essentia hnjus status est, ut per vota confirmetur. — Tertio, consequenter addendum est, de ratione ac essentia status religiosi esse, ut per vota Deo facta confirmetur, ut stabilitatem convenientem habeat ; ita docet D. Thom. 2. 2, q. SS, art. 11, latiusque q. 186, art. 6, ubi Cajetan. et alii; et Soto, lib.3 de Just., q. 5, art. 1 et seq.; Palud , in 4, distin. 38. q. 1, et ibi caeteri Scholastici frequenuus, et Alvar. Pelag., lib. 2 de Planct. Eccles., cap. 56. Et consentiunt juris expositores n cap. Cum ad monasterium, de Statu Monach. Ex quo textu probari haec assertio potest, et ex toto titulo de Regul., praesertim ex c. Viduam, c. Significatum, et c. Porrectum, cum similibus, quibus optime probatur de facto non assumi in Ecclesia hujusmodi statum religiosum sine votis, quae in religiosa professione fieri solent, quamvis non dicatur expresse illa vota esse de substantia religiosi status. Inde tamen magnum sumitur argumentum, quod hnjusmodi vinculum voti per se et quasi ex natura rei ad hujusmodi statum constituendum sit necessarium. Ratione autem id magis comprobatur, quia hic status aliquo viuculo, quod obligationem perpetuam inducat, firmari debet, ut ostensum est. Hoc autem vinculum non potest esse extrinsecum, id est, ab extrinseca potestate proveniens, quale est praeceptum, quia hic status, et fundamenta principaiia ejus, quae sunt paupertas, castitas et obedientia, talia sunt, ut nec ex natura rei cadant sub obligationem praecepti, nec a Deo imperata sint, nec ab Ecclesia praecipi possint, nisi voluntaria obligatio hominis antecedat ; ergo debet esse vinculum ab intrinseco proveniens per voluntarium consensum ejus, qui talem statum assumit, quod non est nisi vinculum voti.

6. Objectio. — Dices, argumentum recte probare statum hunc constitui non posse sine promissione seu pacto voluntario hominis talem statum assumentis, inde tamen non se- qui necessarium esse votum, quia posset fieri per solam promissionem vel traditionem humanam. Potest enim aliquis alicui homini obedientiam perpetuam promittere, non promittendo illam Deo, quae promissio inducet de se obligationem perpetuam, quae ad constituendum statum sufhiciat, ut supra de statu episcopali dicebamus. Potest etiam materia talis obedientiae ad castitatem et paupertatem extendi, quia potest quis promittere alicui obedire, etiamsi castitatem servare vel omuia relinquere praecipiat ; ergo promissio humana facta homini suthicit ad constituendum aiiquem in statu paupertatis, castitatis et obedientiae, ac subinde in statu religioso absque proprio voto facto Deo. Nam, ut late declaravi in 2 tom., de Virtut. Relig., lib. 1 de Voto, cap. 16, etiam de re honesta et pia potest fieri promissio homini, et non Deo, quae revera non erit votum. Ita ergo potest quis promittere obedientiam homini , etiam in ordine ad castitatem et paupertatem servandam , si ipse praeciperet, nullum votum Deo faciendo. Quod etiam potest intelligi per modum traditionis, vel pacti humani ; ut si in aliqua communitate humana congregata ad bene et perfecte vivendum in paupertate et castitate, fiat promissio obediendi praelato, et praecipienti, secundum illam regulam, castitatem et paupertatem. Tunc enim illa promissio erit vel tantum humana , quia supponitur soli homini fieri , vel non fieri per modum simplicis promissionis, sed onerosae, seu pacti mutui. Haec autem obligatio (ut supra de Episcopo dixi) suffieit ad statum, quia illa promissio sufficientem inducit immutabilitatem, ac perpetuam obligationem. Deinde illa obligatio est ad omnia consilia substantialia perfectionis ; ergo constituet etiam integrum statum acquirendae perfectionis, qui est idem cum perfecto statu religionis.

7. Fotwn et gromissio humana de re pia distinguuntur et separantur inter se. — Hespondeo imprimis concedendo , votum et promissionem humanam, etuiam in his materiis ad pietatem et salutem animae pertinentibus , in rigore distincta esse, et seepe conjungi, ut infra videbimus, et frequenter etiam separari, ita ut fiat votum Deo de obedientia homini praestanda, nulla facta promissione ipsi homini; sicut fit votum Deo praestandi eleemosynam pauperi, licet ipsi pauperi nulla promissio fiat. Nihilominus tamen e contrario in hac materia pertinente ad salutem animae, moraliter non contingit promissionem fieri homini, et non Deo; quia per taleni obedientiam principaliter intenditur unio cura Deo per charitatem perfectam ; ergo non debet fieri homini propter commodum vel honorem illius, sed potius propter bonum promittentis, et ad majus Dei obsequium ; ergo principaliter debet fieri Deo, homini vero in cultum et honorem ejus. Deinde si modus ille promissionis et pacti, qui re vera possibilis est, fieri aliquando supponatur ex absoluta potestate liberae voluntatis, per illum dici poterit homo constitui in aliquo statu honestae servitutis suo modo utili ad honeste vivendum cum aliquo perfectionis augmento per consiliorum observantiam , et ad summum in aliquo statu perfectionis secundum quid. Simpliciter tamen non merebitur nomen religiosi status.

8. Promissio, que hunc statum firmat, deDet fieri Deo. — Primo quidem, quia solus ille status nomen religionis meretur, qui et communi Ecclesiae usu receptus et probatus est, et omnia habet quae ad talem statum Ecclesia requirit, ut in discursu sequentium capitum videbimus. Secundo, quia ipsum nomen religionis demonstrat, solum illum statum talem esse, qui Deo primo ac per se consecratur, quod non habet , nisi ille status in quo per vota Deo facta homo ipsi consecratur. Et ideo religiosus dicitur mundo mortuus, et Deo vivus, cap. Piacuit, 2, 198, q. 1. Tertio, quia sola promissio humana, si privata sit, et per mutuum consensum promittentis et promissarii dissolvi possit, imperfecta est, et ad proprium statum religiosum et ecclesiasticum non sufficit, nisi jure aliquo et auctoritate publica firmetur ; hoc autem modo non confirmatur promissio obedientia, vel castitatis, nisi per proprium votum Deo principaliter consecretur. Unde dixit Henricus supra, quod virginitas non honoratur , nisi quia est sub voto ; quia aliter non habet alicujus statum perfectionis, neque corpus sanctificuret, nisi ex tali proposito aliquo modo Deo dicata esset. Et eadem ratio est de reliquis.

9. Quarto, declarat hoc egregie D. Thom., in Opusc. 18, de Perfect. vit. spirit., cap. 15, dicens, perfectionis esse non solum aliquod opus perfectum facere, sed etiam opus perfectum vovere, quia de utroque consilium datur. Unde, qui opus perfectum ex voto facit, ad duplicem perfectionem attingit. Perfectio autem, quae est in voto, conditionem mutat in statum libertatis vel servitutis, utique in ordine ad Deum. Unde infra concludit : Qui totam vitam suam voto Deo obligavit, ut in operibus perfectionis ei deserviat, jam simpliciter conditionem ad statum perfectionis assumpsit. Ubi hanc ponit quasi essentialem formam, et modum necessarium ad talem statum constituendum seu assumendum ; loqnitur autem de statu perfectionis acquirendae, integro, ac simpliciter tali, cujusmodi est religiosus status ; omnis ergo alius modus facere quidem poterit religiosum secundum quid; non vero rigorose ac simpliciter.

10. Per solam obedientiam constitui non potest hic status. — Tandem vero instabit aliquis , quia saltem probat objectio facta per unum tantum obedientia votum posse statum religiosum perfectum constitui; quia per illud potest homo sufhicienter obligari ad paupertatem et castitatem , mediante obedientia Deo promissa ; et consequenter etiam per illud consecratur oratio et studium, et omnis actio vel omissio quae ex obedientia fit. Unde aliquae religiones per solum obedientiae votum religiosam facere professionem solent. Respondeo nihilominus certum esse ad statum simpliciter religiosum constiuendum, non sufficere unum obedientiae votum , sed tria ad minus requiri : ita docent citati Theologi, et reliqui Doctores omnes, et sufficienter probatur ex usu Ecclesiae et ex jure. Nam voti obedientiae necessitas per se nota est ex dictis, quia generalis obligatio parendi praelato necessaria est in hoc statu, et tam universalis est, ut non possit sub alio particulari voto comprehendi. Alia vero vota, propria et immediata clare supponuntur ab Innocentio III, in d. cap. Cum ad monasterium, in illis verbis: Ne estimet abbas quod super habenda proprietate possit cun aliquo monacho dispensare, quia abdicatio proprietatis , sicut et custodia castitatis adeo est anneza regule monachal, ut contra eam nec Sunumnus Pontifea possit licentiam indulgere. De quibus verbis longa futura nobis est in sequentibus disputatio. Nunc ex illis solum colligimus religiosam professionem per se et immediate obligare ad paupertatem et castitatem independenter a praecepto praelati ex voto obedientiae. Et ex eodem capite, et ex capite unico de Voto, in 6, etiam colligimus illa duo vota habere speciales effectus circa personam religiosam, quos votum solum obedientiae facere non posset.

11. Tandem possumus ratione argumentari, quia illa duo consilia castitatis et paupertatis, per se spectata , sunt maxime necessaria ad statum religiosum ; ergo ad integram perfectionem illius status pertinet , ut per propria vota immediate ac per se recipiant stabilitatem et immutabilitatem, ita ut nec praelatus in eis possit mutationem facere, nec ab ejus voluntate eorum observantia pendeat. Nec usus alicujus perfectae religionis potest in contrarium allegari, quia, licet fortasse interdum in professione alicujus religionis perfectae solum fiat expressa mentio obedientiae secundum regulam, sub illis verbis implicite vota castitatis et paupertatis intelliguntur, quia ita in regula ejusdem religionis continentur. Et in hoc sensu accipiuntur illa verba ex commuri intelligentia , et consuetudine ejusdem religionis.

12. Non est eadem ratio de aliis consiliis servandis. — Nec in hoc recte fit aequiparatio inter haec duo consilia castitatis et paupertatis, et alias particulares actiones, quas sine speciali obligatione propriorum votorum ex obedientia religiosi observant. Nam caetera opera sunt particularia et mutabilia; interdum enim quaedam expediunt, interdum alia; et raro expedit sub rigorosa obligatione imponi. At vero consilia castitatis et paupertatis sunt valde generalia, et eorum immutabilis obligatio, quae per propria et specialia vota inducitur, per se necessaria est. Nec denique obstat quod usus paupertatis ex licentia praelati pendet; quia praelatus, dando licentiam utendi hac vel illa re, nullam mutationem in voto yaupertatis, vel in ejus obligatione facit ; sed tantum ex parte materiae, quasi adimplet conditionem necessariam, ut talis usus bonorum temporalium non sit contrarius voto paupertatis, nec sub illo comprehendatur. Dixi autem in assertione, ad minus tiia illa vota requiri, quia haec sunt essentialia ipsi statui religioso, ut sic. An vero in aliquibus religionibus aliquod aliud votum sit de substantia talis religionis, in tomo sequenti, tractando de religionibus in particulari, melius dicetur. Statim vero inquirendum occurrebat, qualia esse oporteat talia vota, scilicet, an solemnia sint necessaria, vel simplicia sufficiant. Prius autem necessarium est exponere quomodo votum solemne a simplici distinguatur. Ad hoc autem explicandum , examinare prius oportet an praeter dicta vota , traditio aliqua vel promissio humana ad statum religiosum necessaria sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3