Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

CAPUT IV. UTRUM AD STATUS RELIGIOSI SUBSTANTIAM, PRAETER TRIA VOTA ESSENTIALIA, NECESSARIA SIT PROMISSIO VEL TRADITIO PERSONAE TALEM STATUM ASSUMENTIS, FACTA ALICUI HOMINI VEL HOMINUM COMMUNITATI PROPTER DEUM.

1. Status religiosus duobus modis constitui potest : vel in communitate religiosa . vel in cita sclitaria. Suppono statum religiosum duobus modis constitui posse per se loquendo, et ipsa rei natura considerata: unus modus est in communitate religiosa, alius est in vita solitaria, seu in particulari vivendi modo. Prior modus satis notus est in Ecclesia; imo secundum praesentem ejus consuetudinem, status religionis non est nisi coenobiticus, id est, in aliqua ecclesiastica congregatione seu communitate, in qua sub uno capite, et sub aliqua probata regula viam perfectionis religiosi profitentur. Imo hanc fuisse primam religionis formam a Christo datam, et suo exemplo inductam, sentit Basilius, de Constit. Monast., c. 19, dicens de coenobitis: Z vero unitatores sunt Salvatoris nostri, ejusque vitee, quam inter nos duait. Quemadmodum enim ille, coacto Apostolorum choro, communia cuncta, seque ipsum couununem Apostolis prebuit, ita hi quoque Antistiti suo obtemperantes, genus vivendi Apostolorum imitantur, ac Domini. Ubi de hoc religionis instituto in vita communi multa praeclara scribit, dicens, maaimam partem eorum, qui se colende pietati dederunt, in societate cum aliis degisse. Et in c. 20, 92 et 23, illius status firmitatem et rectum obedientiae ordinem describit et commendat. Et ex antiquis decretis est hoc manifestum, 16, q. 1, per multa capita, et ubicumque de monachis in monasterio degentibus sermo est. Et noviora jura, quae de hoc statu, et de approbatione ad illum necessaria loquuntur, in hoc sensu videntur de religione loqui, ut per vocem illam, aliquam communitatem hunc profitentem significent, ut videre licet in cap. ultim. de Religiosis domibus, et in cap. unic., eodem titulo, in 6. Et ita frequentius loquir de religione D. Thom., in 2. 2, q. 186, praesertim art. 2, 5 et sequentibus.

2. Status religiosus in vita solitaria dari potest. — Alter modus religiosi status in privata vel solitaria vita parum quidem usitatus nunc est in Ecclesia; nihilominus ex natura rei esse possibilem probari facile potest, quia nulla in eo potest repugnantia ostendi, ut paulo post declarabitur. Prius enim ex antiquo usu Eecclesiae id convinci potest. Olim enim virgines, privatam in suis domibus vitam asentes, in manibus Episcopi profitebantur, et sacrum velum recipiebant. Sic enim sanctam Domitillam de manu Clementis sacrum velamen virginitatis accepisse referunt historiae, ut est apud Surium, tom. 3, in 12 die Maii, et Baron., tom. 1, anno 98, num. 6. At vero illud velamen signum erat religiosi status, et ante monasteria seu communitates virginum in usu fuit ; tunc autem hujusmodi virgines sacrae, in domibus privatis, vel parentum, vel aiiis honestis locis habitabant, ut clare supponit Concil. Eliber., c. 27, ubi has virgines tanquam religiosas Deo dicatas appellat. Et de eisdem loquens Concilium Carthag. III, c. 33, praecipit ut virgines sacrae, s? parentibus, a quibus custodiebantur, privatee fuerint, Episcopi providentia, vel presbyteri, s Hpiscopus absens fuerit, in monasterio virginum, vel graciorilus feminis commendentur. Ubi observare licet, quod quamvis eo tempore jam essent monasteria virginum in usu, nihilominus non cogebantur virgines sacrae in monasteriis vivere, si commode poterant in privatis domibus custodiri. Dices haec posse intelligi de feminis virginitatem solam voventibus. At non potest hoc universim sustineri, quia virgines sacrae et Deo dicatae in primitiva Ecclesia non dicebantur, nisi quae sacrum velamen recipiebant ; quod viduis et corruptis non concedebatur, etiamsi votum e stitatis emitterent, ut constat ex Gelas.. epist. 1; et ex Leone, epist. 87; et August., lib. de Bono conjug., cap. 26, et infra suo loco latius dicemus. Erant ergo verae religiosae, et ideo specialiter consecrari dicebantur. Praeterquara quod verisimile non est, toto eo tempore quo non potuerunt monasteria virginum aedificari, aut feminarum conventus fieri, nullas fuisse in Ecclesia feminas proprie ac vere religiosas.

3. Simile argumentum fieri potest de viris, qui in principio Ecclesiae reliigiosum statum assumpserunt. Prius enim incepisse privatim seu singulatim se Deo dicare, quam in coenobio seu vita communi, verisimile est. Et imprimis de Apostolis fieri potuit, ut sequendo Christum, sub trium votorum obligatione ab ipso accepta et recepta, religiosi fierent. Nam, quod multi hoc idem fecerint, et inde Collegium Apostolicum resultaverit, respectu singulorum quasi accidentarium esse potuit; nam prius, qui hoc fecit, statim vere religiosus fuit, et idem fuisset, etiamsi alii statum illum non assumerent. Certius id ostenditur in antiquis monachis solitariam vitam agentibus, juxta nomen suum. Nam monachus idem quod solus significat, teste Hieronymo, epist. 13; et idem habetur in cap. Placuit, 1 et 2 d., q. 1; et D. Basil., in suis Monasticis constit., a princ. usque ad c. 18, hujusmodi solitarios monachos instruit. Unde in c. 19 sic incipit: Ac de iis quidem, qui singulariter ac seorsim a caeteris a pietatem se exercent, deque solitarium vitam complezis superius dilucide, quantum potuimus, disputavimus ; et infra subjungit: Ferum, quoniam mazaimam partem . que se colendee pietati dediderunt, ii in societate cum aliis degunt, etc. In quibus verbis utrumque membrum distinctionis a nobis propositae expressit. Verum est tamen in prioribus etiam capitibus multa dicere, quae ad religiosos in communitate viventes spectant. Unde in cap. $, 9 et 10, et aliis, expresse loquitur de his qui in monasteriis vivunt, et in eis vitam solitariam et contemplativam profitentur. Et in reg. 6, ex fusius disputatis, ait, vitam religiosam separatam esse debere a consuetudine et cohabitatione secularium ; statim vero in septima supponit, talem vitam, aut omnino solitariam, aut ex societate fratrum ejusdem propositi esse posse. et inquirit quae illarum potior aut eligibilior sit ; et quamvis coenobiticam praeferat, non negat tamen alteram perfectam ac vere religiosam esse posse. Imo, in epistola ad Chilonem, anachoreticam vitam valde commendat. Et idem prosequitur in Opusc. de Laudibus vitae solitariae, et in epist. 1 ad Greg., et in 79 ad Eustachium.

4. Anachoreta verum statum religiosum habent. — Nee dubitandum est quin isti anachoretae verum statum religiosum habere potuerint. Sicut nunc posset Pontifex alicujus vota, privatim sibi facta, tanquam substantialia religionis admittere, et olim etiam faciebant Episcopi, ut infra videbimus. Hatio vero est, quia neque ex ratione status, ut sic, nec ex ratione status perfectionis necessaria est illa conditio vitae communis; nec status religiosus ex sua specifica ratione aliquid habet, unde illam necessario requirat ; ergo nulla ratione necessaria est. Major quoad utramque partem probatur, quia status ut sic solum dicit immobilitatem quamdam in conditione libertatis aut servitutis; addit vero status perfectionis, quod sit in ordine ad actus perfectionis exercendos. Sed conditio servitutis potest esse propria alicujus personae privatam vitam agentis, et in illa potest habere stabilitatem et ordinem ad actum perfectionis; ergo. Atque eadem proportione probanda est minor propositio, quia status religionis non addit supra statum perfectionis, nisi quod sit in ordine ad perfectionem acquirendam, et quod sit veluti schola perfectionis. Sed potest quis, privatam vitam agens, perfectioni acquirenda insistere , et certam vitae rationem firmam et stabilem assumere, in qua per observantiam trium consiliorum ad perfectionem tendat, et ad hunc finem sub alicujus potestate sit firmiter constitutus. Ergo nihll illi deerit, quominus vere ac proprie sit in statu religionis. Denique extra communem seu coenobiticam vitam potest integra virginitas periecte Deo consecrari, nihil habeudo proprium, nec proprietarium usum, cum dependentia ab alterius licentia. Unde potest etiam obedientiae votum intervenire, Episcopo, verbi gratia, vel alteri potestatem habenti facetum, et ab eo publice ac solemniter, si necesse fuerit, acceptatum. Ergo sine vita communi potest status verus religionis constitui. Quomodo autem semper intervenire debeat Ecclesiae approbatio, infra videbimus.

5. Prima assertio. — Religiosus dominium sui in Deum transferl.— Hac ergo distinctione suppos:ta, dico primo: per vota religiosa ita homo traditur Deo, ut speciali modo dominium sui in Deum transferat; id autem non fit nisi quando talia vota nomine Dei per Ecclesiam acceptantur. Prior pars hujus assertionis sumitur ex communi modo loquendi Patrum, praesertim D. Thom. 2. 2, quaestione 184, articulo quarto et quinto, et quaest. 186, artic. 1, ubi dicit religiosum per antonomasiam dici. qui se totaliter mancipat divino servitio. Expressius id docet in 4, distinct. 38, q. 14, art. 2, q. 3, et Quodl. 5, art. 18; eumque imitantur alii Scholastici, quos capitibus sequentibus referemus. Deinde sumitur haec pars ex Gregorio, quem saepius in hac materia D. Thomas allegat, in homil. 20 in Ezechiel., versus finem, ubi indicat professionem religiosam esse holocaustum quoddam , in quo religiosus nihil sibi reservat, sed sensum, linguam, vitam, atque substentiam, quam perceperat, omnipotenti Deo àmmolat. Nam, ut antea dixerat : Cum aliquis omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo vocit, holocaustum est. Unde alii Patres de hoc statu loquentes saepe docent, verum religiosum ita se Deo tradere, ut nullum jus in seipsum retineat. Sic enim dixit Basilius, serm. 1 de Institut. Monach.: Ubi quis sponte sua ipse professus, hic Deo custodire seipsum debet, veluti eorum aliquid, que donata sunt Deo; ubi alia multa dicit, quibus hoc significat. Unde ad monachum lapsum in epist. 1, sic scribit: Vide ne forte, dum vis, que quibusdam pactus es, custodire, transgrediare pacta a te inita cum Deo, qua professus es coram multis testibus. Et in regulis fusius explicatis, in 14, declarat pactum illud esse traditionis cujusdam, et ideo sacrilegum furlum committi, si res sic Deo dicata subtrahatur. Et Chrysostomus, epist. ad Theodor. monach., circa medium: Si militie, inquit, vincula non tenerent, quis tibi desertionis crimen objiceret? Nunc autem nihil in te penitus tui juris est, quippe quà tanto im peratori militare cepisti. Et Cassian., lib.2 de Instit. Renunc., cap. 3, religiosum, ait, ne sui quidem ipsius dominium, vel potestatem habere. Et similia fere habet Sanctus Benedictus, in sua regula, cap. 58. Ratio autem hujus partis in generali reddi potest, quia status religionis est status servitutis, ut D. Thomas docuit, et in superiori libro explicuimus ; hoc autem intelligendum est de servitute Dei, ut ipsum nomen religiosi prae se fert, et notavimus ex Dionysio, cap. 6 de Ecclesiast. Hierarch. At servitus non fit per solam promissionem, sed traditionem et dormninii translationem requirit. Ergo cum proportione in hoc etiam statu necessaria est. Et probando alteram partem, haec magis confirmabitur.

6. Fota nomine Dei per Ecclesiam acceptari debent, ut fiat hac traditio.—Altera ergo pars, nimirum, hanc traditionem non fieri nisi interveniente acceptatione Dei per Ecclesiam, probari potest imprimis ex usu Ecclesiae, quem infra tractando de professione religiosa latissime ostendemus. Deinde probari potest illa ratione generali tacta a D. Thom., q. 184, art. 4, quia status religiosus, de quo tractamus, est status ecclesiasticus ; ergo per traditionem validam in foro Ecclesiae fieri debet; non potest autem traditio esse valida in foro Ecclesiae, nisi per ipsam Ecclesiam acceptetur ; ergo. Unde confirmatur, nam hac ratione approbatio Ecclesiee necessaria est, ut infra videbimus. Denique traditio non habet valorem nec efficaciam ad transferendum dominium in alterum, nisi ab eo acceptetur ; ergo etiam in praesenti traditione necessaria est acceptatio Dei. At Deus non acceptat immediate per seipsum aliquam donationem sibi factam; ergo necesse est ut per Ecclesiam, seu ministrum ab ea deputatum haec acceptatio fiat, et consequenter, ratione illius necessarium est traditionem hanc in manibus alicujus hominis fieri. Primum antecedens in humanis donationibus receptissimum est, ex l. Nec amtigui, C. de Donat., cum similibus, quae late congerit Sanc., lib. 1 de Matrim., disput. 6, a principio. Prima item consequentia est clara, quia necessitas acceptationis ex natura rei provenit, quia donatio est quidam contractus, qui sine donantis et donatarii consensu non perficitur.

7. Differentia inter promissionem et traditionem Deo fuctam.— Minorem autem probant aliqui, quia Deus per seipsum non posset acceptare sine sui mutatione. Sed hoc rejecimus in lib. 4 de Voto, c. 2, ubi ostendimus Deum per seipsum vota acceptare, quae in promissione consistunt, quod hic negamus de traditione vel oblatione, resolvendo dubium, quod in illo tractatu, lib. 1, cap. 14, in fine, indecisum reliquimus. Probanda est ergo illa minor ex differentia inter promissionem et traditionem, seu donationem Deo factam. Nam promissio ipsi Deo immediate fieri potest, et illi placere, si sit de re sibi grata; et hoc satis est ut habeat suum effectum, qui tantum est obligare promittentem ad faciendum quod promisit. Neque inde acquirit Deus aliquod speciale jus vel dominium, quasi intrinsecum; sed promittens manet obligatus ad servandum promissum. Et quamvis Deus possit illum cogere, non habet illam potestatem de novo acquisitam, sed intrinsecam et connaturalem, solumque ex parte materiae, seu hominis facta est mutatio per obligationem, quam homo promittendo acquisivit, ratione cujus sub illa potestate divina constitutus est. At vero traditio vel donatio, licet possit immediate fieri intuitu Dei, non tamen acceptatur ab ipso, nec est illi grata, nisi fiat alicui homini, a quo acceptari vel repudiari possit, et qui jus acquirat in rem traditam ad utendum illa, vel illi imperandum, curamque gerendi ejus.

8. Hujus autem ratio est, quia Deus secundum ordinariam providentiam suam non suscipit peculiarem cnram gubernandi privatam personam immediate per seipsum, nec indiget his rebus sensibilibus, ut eis immediate et sine interventu causarum secundarum utatur; et ideo donatio, sic facta Deo, vel esset vana et otiosa, vel quasi tentans Deum, ab illo immediatumregimen exigendo; et propterea illi non placet, nec ab ipso immediate acceptatur. Potestque lhoc exemplis declarari. Nam si quis secum deliberet ac definite velit a se abdicare domi- nium vineae, verbi gratia, et immediate illam Deo donare, nisi illam voluntatem manifestet Ecclesiae, id est, ministris ejus, qui sunt administratores bonorum Dei, et illi eam acceptent, et sub sua cura et regimine illam recipiant, nullius momenti erit donatio, et sine injustitia poterit a priori domino voluntas illa retractari. Imo etiam sine peccato, nisi constet voluisse se obligare in futarum. Nam tunc habebit prior voluntas vim promissionis factae Deo, de qua certo constare oportet, ut ad illam implendam aliquis cogatur. Donatio autem propria et traditio externorum bonorum, quae aliquid ultra promissionem addat, respectu Dei intelligi non potest, nisi per Dei ministros acceptetur. Ergo idem est in traditione proprii corporis, personae, aut voluntatis. Et haec veritas ex dicendis in capitibus sequentibus de votorum solemnitate, et in lib. 8 de Professione religiosa, magis declarabitur et confirmabitur. Et ibi etiam plures illam docentes referemus, et respondebimus Scoto, qui contrarium videtur docere, in 4. d. 34, quaestione unic.

9. Secunda assertio. — Dico secundo: ad proprium vinculum religiosi status, quando in communitate religiosa assumitur, praeter tria vota supradicta, immediate Deo facta, quibus religiosus ipsi obligatur, necessaria est peculiaris obligatio humana per modum pacti reciproci, quo et ipse religioni se donat, et obligatur religioni; et religio ejus traditionem acceptat, eique vicissim obligatur ad illum tanquam membrum suum alendum, conservandum, et juxta suum institutum gubernandum. Hanc assertionem indicant multi Theologi disputantes de voto solemni religionis, et substantiam ejus in traditione constituentes; sed ex illis quidam illam cum voto ipso confundunt, alii dicunt esse solemnitatem voti; non declarant autem an inducat peculiarem obligationem humanam, id est, inter homines, neque an reciproca sit. Solum invenio Navar., in cons. 26, de Regul., in principio, expresse declarantem hanc reciprocam obligationem. Et sequitur Sancius, lib. 7 de Matrim., disput. 25, num. 12. Idemque sentiunt Canonistae, in cap. Ad Apostolicam, de Regular., ex quo textu potest hoc genus contractus et mutuae obligationis colligi, quatenus Innocentius IlI ibidem dicit probationis anpum in favorem religiosi et religionis introductum esse, ut uterque juri suo consulat, et an obligari sibi sit expediens, experiatur. Potest hoc etiam ex usu Ecclesiae et modo profitendi in his religionibus confirmari. Sed hoc infra in lib. 4 ex professo tractandum est.

10. Inter religiosum et religionem datur nutua obligatio. —Ratio denique, propria hujus status, est. quia in eo religiosus fit membrum unius corporis mystici, quod est ipsa religio ; id autem fieri non potest nisi per mutuam unitionem inter totum et partem ; illa vero unitio, cum moralis sit, per mutuam obligationem fit ; et quia est actualis ac realis, et (ut ita rem explicem) praesentanea unio, ideo per traditionem actualem et acceptationem illi proportionatam fieri debet. Unde obiter etiam notari potest, in hoc statu evidentius ostendi causam ob quam non potest religiosus in illo statu constitui, nisi sit aliquis, qui Dei nomine ejus vota obligationemque acceptet, quia in illo statu ita se homo tradit Deo, ut non nisi obligatione reciproca, et sibi proportionata ex parte alterius extremi obligari velit. Non potest autem esse obligatio ultro citroque humana, et hominibus proportionata, nisi aliquis obligetur religioso nomine seu vice Dei, sicut ipse Deo se obligat respectu talis hominis vel mystici corporis humani ; ergo necessarium est ut, praeter religiosum se tradentem, intercedat alter qui traditionem acceptet nomine Dei et totius religionis, simulque illam acceptando , religionem ipsam ohliget religioso. Totum ergo hoc est de substantia talis status.

11. Tertia assertio. — Dico tertio: status religiosus privatim, et sine unione ad aliquam religiosam communitatem assumptus , non porest quidem fieri sine habitudine ad aliquem hominem, cui vovens se obliget, et potestatem in seipsum tribuat. Nihilominus tamen potest interdum hoc fieri per speciale pactum cum tali persona nomine Dei acceptatum, ex quo reciproca obligatio oriatur. Interdum vero, ex sola rei natura talem statum considerando, constitui potest sine speciali promissione vel obligatione, proxime vel directe homini facta, per sola vota oblata Deo, et modo speciali ab homine acceptata. Prima et secunda pars hujus assertionis faciles sunt ex dictis. Nam prima fundatur in necessitate voti obedientiae, ut in cap. 2 et 3 dicere coepimus; nam sine obedientia voluntaria ad hominem loco Dei voluntarie assumptum ad proprium regimen, non potest status obedientiae constitul, sive in vita communi, sive in privata. Ergo non potest homo obligari ad obediendum, nisi ex vi talis obligationis teneatur alicui homini obedire ; ergo necessarium est ut ex vi talis obligationis redundet in alterum potestas praecipiendi, et obligandi ipsum religiosum statum assumentem, quia superioris potestas et inferioris subjectio seu obligatio correlatiya sunt ; unde non potest una sine alia subsistere. Ergo necesse est ut ipse vovens tribuat alteri talem potestatem, obligando se illi, quia in voluntaria obedientia non datur alia origo talis potestatis, nisi voluntas hominis statum illum assumentis.

12. Dices, imo hanc potestatem residere in tali superiore per jurisdictionem ecclesiasticam quam habet, vel a jure ordinario , ut Episcopus, vel ex donatione Papae. Haec vero responsio petit quaesticnem specialem de hac jurisdietione, an sit per se necessaria ad statum religiosum, quam circa finem hujus libri tractabimus. Nunc vero suppono non esse necessariam talem jurisdictionem specialem ex natura rei, quia ipsa obligatio ex votis orta sufficit, ut ibi ostendam. Et praeterea, quando intercedit jurisdictio, non potest cadere in aliquam personam, nisi praecedat voluntaria subjectio tali personae vel praelato data; et ita semper procedit ratio facta.

13. Secunda pars ex dictis facilis est, quia materia est accommodeta humanae promissioni, vel pacto mutuo, et in libertate voluntatis est illud facere. Declaratur, quia votum obedientiae necessario fieri debet de parcendo mandatis alicujus hominis ; ergo, licet hoc votum fiat Deo, cum illo fieri potest promissio ipsi homini cum speciali et propria obligatione parendi illi, etiam conferendo illi jus, ut ex jusuitia possit alterum obligare ut suis jussis obtemperet. Totum enim hoc cadit sub potestatem liberae voluntatis, et non est contra rationem status religiosi, imo illum aliquo modo perficit, magisque confirmat. Nam, licet haec promissio fiat homini, fit propter Deum, ejusque intuitu, et in ordine ad majorem Dei cultum ; ideoque non est extra rationem religiosi status. Poteritque haec obligatio esse mutua, si alter, cui obedientia promittitur, non solum illam acceptet, sed etiam se obliget ad habendam peculiarem curam et administrationem talis personae, et praesertim si illa obligatio perpetua fuerit, vel quamdiu vita duraverit, vel simpliciter ratione muneris ; ut si obedientia promittatur Episcopo, non ut est Petrus, vel Paulus, sed ut est Praelatus talis dicecesis ; et obligatio cun proportione Iepsec sit, quantum esse potuerit.

14. Ex sola rei natura, promissio fücta hománi now est necessaria ad hunc statum priva- tim assumptum. — Hinc vero probatur ultima pars, nimirum, in hujusmodi statu privato hanc humanam obligationem non esse necessariam, neque de substantia talis siatus religiosi, sed absque illa posse subsistere, loquendo ex sola rei natura, et secluso omri ecclesiastico jure. Quia, sicut est in hbertate voluntatis cum voto obedientiae Deo facto conjungere promissionem factam homini, ita est ctiam in ejus libertate purum votum facere sine tali promissione, et tamen illud obedientiae votum cum reliquis sufficiet ex natura rei ad constituendum talem hominem in statu perfecto religionis ergo illa promissio non est necessaria, nec ad substantiam talis status. Consequentia evidens est, et major similiter quoad ultimam partem nota est. Quia potest quis vovere Deo aliquid agendum circa proximum pura obligatione voti, nihil homini promittendo, nec ullam obligationem ei praestando. Ut si quis voveat Deo injuriam remittere malefactori suo, vel dotare pauperem, vel servire in hospitali, nullum jus ipsi hospitali tribuendo; et in similibus, ut notavi lib. 1 de Voto, c. 16, num. 13. Sic ergo in praesenti, qui vult religiosum statum privatum sumere, promittit Deo obedire, suo confessori nullam specialem promissionem faciendo. Ergo potest sufficienter per illa tria substantialia vota in illo statu constitui sine interventu alicujus humanae promissionis.

15. Et declaratur amplius, nam potest quis vovere obedientiam non huic determinatae persona, ut est Petrus vel Paulus, nec Praelato ratione muneris perpetui, sed simplici confessori quem ipse elegerit ; imo etiam potest non ita promittere, ut teneatur semper in ejus obedientia permanere, quem semel elegerit, sed retinere libertatem mutandi confessorem, eligendo alium, quamvis semper voto obligetur ad obediendum ei quem elegerit, et pro confessore habuerit, quod satis est ad illius voti perpetuitatem et immobilitate m. Ergo signum est, cum tali voto obedientiae non conjungi specialem promissionem vel obligationem ad personam confessoris. Tandem ex parte personae confessoris, seu talis superioris, idem potest declarari, quia non est necessarium ut ex parte illius aliqua specialis promissio vel obligatio fiat personae sibi obedieniiam promittendi; ergo nec e contrario, etc. Probatur consequentia, tum a paritate rationis; tum etiam quia, quando ex parte voventis additur specialis promissio respectu Praelati, solet obligatio esse reciproca, ut declaratum est, et videtur aequitati conforme, regulariter loquendo. Antecedens vero probatur, quia talis confessor aut superior pro suo arbitrio potest libere acceptare munus confessoris cum illa potestate praeciplendi, quamdiu in eo munere perranserit, non se obligando ad permanendum in illo. Et quamvis tali acceptatione supposita teneatur curam illam debito modo administrare, non tamen ex speciali promissione, sed tantum ex ipsa lege naturali, quantum justitia et recta ratio dictaverit, nullam peculiarem obligationem sibi ex vi alicujus promissionis vel contractus imponendo.

16. Dices, licet hic discursus probet haec tria vota posse hoc modo fieri, non tamen probare illa sufficere ad statum religiosum constituendum; alias posset subsistere sine ulla traditione propriae personae talem statum assumentis, et sine translatione peculiaris dominii in Deum supra ipsam, quod videtnr alienum a sanctis Patribus, et ab illius status perfectione. Item sequeretur nunc esse posse veros religiosos cum solis tribus votis illo modo factis, quod etiam repugnat juri, et communi consuetudini quam nunc servat Ecclesia. Respondetur imprimis, hactenus solum dictum esse ex natura rei, et ex parte votorum, vel promissionum, aut pactorum, posse illa iria vota sufficere ad constituendum religiosum statum, spectato solo jure divino ac naturali, et hoc sufficienter probat discursus factus. An vero talia vota simplicia sufficiant, vel solemnia requirantur, item, an sit necessaria Ecclesiae approbatio, vel ex- ejus ordinatione possit aliquid esse necessarium ad substantiam talis status, quod ex sola rei natura vel de jure divino necessarium non sit, nondum est disputatum, sed in discursu hujus libri declarandum est. Et ideo ad difficultatem positam nunc breviter concedimus antecedens, quia non intirmat discursum factum, ut declaravi. Posset etiam utraque sequela negari, quia possunt illa tria vota sine alia promissione vel pacto humano ita fieri, ut traditionem aliquam contineant. Et nunc possunt aliae conditiones ex institutione Ecclesiae requiri, ut postea videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4