Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum ad constituendum statum religiosum vota debeant esse solemnia.

CAPUT V. UTRUM AD CONSTITUENDUM STATUM RELIGIOSUM VOTA DEBEANT ESSE SOLEMNIA.

1. Votum simplez et solemne distinguuntur. — Hoc est praecipuum punctum hujus mate- riae, ad quod exacte explicandum, necessarium est diligenter inquirere et explicare quid solemne votum simplici addat, quomodoque ab illo differat, quam propterea quaestionem, in tractatu de Voto, lib. 1, cap. 14,in hunc locum reservavimus. Attigit quaestionem propositam D. Thom. 2.2, q. 84, art. 4,et generatim docet, solemnitatem aliquam voti, non solum ad statum religionis, sed etiam absolute ad statum perfectionis constituendum necessariam esse. Quae vero et qualis debeat esse illa solemnitas, non satis explicat; et ideo circa illius loci intelligentiam, et circa rem ipsam variae sunt opiniones, quas postea tractabimus. Prius enim supponenda est distinctio voti in simplex et solemne, quae sumitur ex cap. lursus, et cap. Meminimus, Qui Clerici vel voventes, et ex cap. unic. de Voto, in 6, et ex c. penult. de Regular., in 6; tradunt D. Thom. 2.2, quaest. 189, art. 5, et alii communiter. Et indicatur a Basilio, in Regulis fusius disp., reg. 14, dicente, apostatam in Deum qpeccare, quem professinis swe testem adhibuerit, cuique solemni se voto obligarit. Ubi, licet unum tantum membrum exprimat, tacite innuit aliud; nam votum solemne a non solemni distinguitur, et hoc recte vocatum est simplex, quia simplicitas ubique, et in praesenti etiam negationem dicit, ut mox explicabimus. Et ante Basilium, rem ipsam, id est, votum cum solemnitate factum explicavit Dionysius, cap. 10 de Ecclesiast. Hierar., ubi modum solemniter vovendi religiosorum describit. An vero Patres isti loquantur de veto solemni in significatione nunc usitata, incertum est. Et Medin., libro quarto de Sacror. homin. contin., contendit illa verba, prout nunc sunt in usu, non esse antiqua. Sed hoc postea expendemus, tractando de origine religiosi status.

2. Conveniunt in commnuni et essentiali vatione voti. — Secundo supponendum est, votum simplex et solemne in communi ac essentiali ratione vot: convenire. In hoc fundamento multi Doctores inferius citandi consentiunt, illudque in tractatu de Voto, lib. 1, cap. 14, indicavimus. Et probatur breviter, quia nisi illa duo vota in aliqua communi et essentiali ratione voti convenirent, non univoce, sed aequivoce, vel ad summum analogice vota dicerentur. Consequens autem est falsum, et contra communem sensum Doctorum , imo et jurium, ac Pontificum de hac materia loquentium ; et contra communem rationem, quia omne votum, sive simplex sit, sive solem- ne, inducit obligationem religionis ex vi promissionis Deo factae. Haec autem convenientia non est in sola voce, sed in re ipsa; neque ulla ratio analogiae in ea reperitur. Unde omnia, quae de honestate vel obligatione voti in Scriptura loquuntur , tam votis solemnibus quam simplicibus conveniunt. Quale est illud Eccles. 5: Si quid vovisti Domino, ne moreris reddere, et similia. Et confirmatur, nam transgressio voti simplicis et solemnis, in genere malitiae essentialiter conveniunt. Adeo ut multi Theologi probabiliter doceant, non esse necessariam circumstantiam illam in confessione explicare ; et qui contrarium docent, saltem supponunt illa duo peccata in eodem genere malitiae convenive. Ergo necessario dicendum est, e converso, votum solemne et simplex convenire in essentiali ratione voti, sive illa generica sit, sive specifica, quod postea videbimus.

3. In quo differat votum simplex a solemni. — Ex quo possumus tertio supponere, votum solemne differre a simplici, tanquam addens et includens aliquid qucd votum simplex non includit ; ita ut votum simplex ideo tale sit et appelletur, quia praecise includit essentialem rationem voti, absque peculiari aliqua solemnitate, quam solemne addit ultra essentialem rationem voti, et consequenter quasi privative comparetur et opponatur voto solemni, quia caret illa solemnitate, quam solemne votum, ultra communem rationem voti, in tali matcria includit. Tota ergo difficultas superest in explicando quid sit ista solemnitas, quae proprium religiosum votum solemne constituit: quod in sequentibus capitibus paulatim inquirendum est. Nunc solum illud addimus, quod ex dictis sequitur, quidquid illa solemnitas sit, non posse esse difterentiam essentialem alicujus speciei voti, id est, contrahentem essentialiter votum castitatis , obedientiae, vel aliud simile ; sed esse aliquid extra essentiam talis voti, ut votum est talis materiae, licet sit de ratione voti solemnis, ut solemne est; sicut figura spherica est de ratione globi, ut globus est, licet non sit de ratione intrinseca talis quantitatis, vel materiae talis globi. Hoc probavi late in d. libro et cap. de Voto. Et summa rationum est, quia votum simplex castitatis, verbi gratia, est quaedam species ultima voti, ut est per se clarum ; quia potest in re ipsa et in individuo subsistere sine majori coniractione vel determinatione ; ergo illud votum non est amplius contrahibile essentialiter. At vero in solemni voto castitatis inve- nitur totum id quod positivum est et essentiale in voto simplici castitatis ; ergo id, quod addit votum solemne castitatis supra votum simplex ejusdem materie, non est differentia essentialiter contrahens votum, vel novam ejus speciem constituens, sed erit aliquid accidentaliter perficiens votum, ut, scilicet, formaliter constituat votum in ratione solemnis, et sub hac ratione et quasi compositione, de illius essentia dici possit. Quae omnia in sequentibus clariora et certiora fient.

4. Duplex solemnitas voti apponitur. — Quarto, ut specialem voti solemnitatem, quam inquirimus, explicare possimus, alia vulgaris distinctio voti solemnis praemittenda est. Aliquando enim votum appellatur solemne lato quodam et vulgari modo; aliquando vero, proprio et stricto; et prius votum dicitur accidentaliter solemne, id est, accidentali, et quasi extrinseca solemnitate ornatum; quomodo etiam inter Gentiles, quaedam vota solemnia dicebantur, quia verbis conceptis et solemni ritn fiebant, ut referunt Alexan. ab Alexand., et Tiraq., lib. 2 Genial., cap. 11, et lib. 3, c. 22. Posterius autem dicetur subsiantialiter solemne, tanquam substantiali quadam solemnitate constitutum ; de qua substantiali solemnitate, quid sit, tota controversia versatur, ut postea videbimus. Et hanc distinctionem insinuat D. Thomas 2. 2, q. 88, a. ,ad3, ubi solum votum substantialem solemnitatem habens vocat solemne, quod ubique observat; aliud autem vocat publicum. Item tradunt dictam divisionem plures ex Theologis, in 4, d. 38; Duran., q. 1 et 2, n. 1 et 8; Palud., q. 2; Scot., q. 1, supplem. Gabr., q. 1, art. 2; Altisiod., lib. 4 Sum,, tract. 9, cap. 7, quaestione quarta, ad 3; Abulen., in 3 c. Num., q. 46; Alvar. Pelag., libro de Planctu Eccles., capit. 46; Cordub., lib. 1 Quaestionum Theologicarum, q. 24; Petr. Sot., de Instit. Sacerd., tract. de Matrim., lect. 5; Navar., cons. 18, de Regul.; Aug. de Ancona, lib. 1, de Potest. Eccles., q. 70, artic. 1, ad 2. Et videri potest Mcdin., de Sacror. homin. continentia, l. 4, contr. 7, cap. 22 et sequentibus. Et sumitur etiam ex juris interpretibus, in cap. penult., de Voto, ubi specialiter Innoc., Hostiens. et Panor., et in cap. unic. de Vot., in 6, ubi Joannes Andreas, Gemin. et alii. Ancharanus, in c. Meminimus, Qui Clerici vel voventes ; Anton. de Butr., in c. Rursus, eodem titulo. Potestque divisio ex illis juribus colligi, et ex aliis, quae infra referemus.

5. Votum solemne debelt essc emternum , et aliquo modo publicum. — Ad hujus autem divisionis explicationem supponere oportet, cum votum fieri possit, vel sola mente , vel simul voce , aut alio externo signo, actuque visibili (ut in tractatu de Voto diximus), ad utrumque votum solemne , necessarium esse ut non solum mentale, sed etiam externum et visibile sit. Tum quia nullum potest simplicius votum esse, quam pure mentale ; ergo, ut votum sit aliquo modo solemne, debet saltem addere aliquam externam manifestationem. Tum etiam quia votum non dicitur solemne, nisi in ordine ad Ecclesiam , cui debet de tali voto constare. Et ideo in jure nullum votum solemne appellatur, quod externum non sit, quia interdum per se et natura sua occultum est hominibus. Deinde non satis est votum esse externum ut sit solemne, sed oportet etiam esse aliquo modo publicum. Unde Magist., in A4, distinct. 38, proprium votum, quod singulare ipse appellat, in privatum et solemne distinguit ; et definit, privatum esse quod in abscondito fit ; solemne vero quod in conspectu Ecclesiae factum est. Ubi sub privato voto, non tantum pure mentale ( quod dici potest per se occultum hominibus), sed etiam externum in angulo, et sine ullius hominis praesentia factum (quod per accidens occultum dici potest ) comprehendit, et e converso omnia vota humano modo publica, vel aliis nota, solemnia vocat.

6. Aliter distinxit votum Hugo de S.. Victor., lib. 2 de Sacram., pag. 12, et serm. 53 de Instit. Monast., dicens, votorum aliud esse occultum, et coram Deo tantum, aliud manifestum etiam coram homine. Ubi sub priori membro, votum tam per se quam per accidens occultum comprehendit. Nam sub altero complectitur omne votum coram homine factum; non tamen vocat illud solemne, sicut Magister, sed tantum manifestum ; res tamen Ipsa et sententia ab utroque intenta eadem est. Nam constat non fuisse Magistrum locutum de voto solemni, stricte et rigorose sumpto. quia non omne votum publicum est hoc ruodo solemne, ut est per se notum. Sumit ipse ergo votum solemne pro quocumque voto externo publice facto. Verumtamen non omne votum publicum dici potest solemne, loquendo juxta communem usum scholasticum, vel aliquo modo in jure fundatum. Nec e converso, omne votum solemne oportet ut sit proprie et rigorose publicum, quia non dicitur proprie publicum, quod tantum coram uno fit, cum nec notorium, nec probabile humano modo sit; et nihilominus votum sic factum substantialiter potest esse solemne, ut recte dixit Scot., in 4, distinct. 38, quem Durand., Argent. et alii imitantur, et ex dicendis patebit.

7. Quid sit volum substantialiter solemne.— Hinc ergo concludimus posse esse votum substantialiter solemne, licet externa et accidentali solemnitate careat. Declaratur imprimis exemplo matrimonii ; nam matrimonium clandestinum ante Concilium Tridentinum poterat dici solemne substantialiter, id est, ratum et essentialiter validum, quamvis non esset solemne in foro Ecclesiae, utique quoad solemnitatem accidentalem, etiam jure debitam. Propter quam rationem, etiam nunc matrimonium factum coram parocho et testibus sine praeviis denunciationibus, et per fraudem, et violentiam aliquam factam parocho, vocatur clandestinum, et non solemne, quamvis ratum et substantialiter validum sit. Ita ergo esse potest in voto solemni professionis religiosae: nam tale votum, ut validum sit, et substantialiter solemne, requirit quidem nt duo intersint, unus promittens, seu offerens seipsum, et alius acceptans nomine Ecclesiae, seu Dei, ad hoc potestatem habens legitimam, ut constat ex usu Ecclesiae, et ex cap. Cum ad monasterium, de Statu Monachi, et cap. Porrectam, de Regularibus. Si autem illi duo interveniant, etiamsi absque alia externa soiemnitate, et sine majori publicitate fiat, erit professio valida, et consequenter votum substantialiter solemne, ubi alia externa caeremonia non fuerit ex dispositione juris humani ad valorem voti necessaria. Et nihilominus tale votum non erit solemre solemnitate externa requisita secundum antiquissimum Ecclesiae morem, in modo externo emittendi talia vota, et copsecrandi aliquem ad divinum cultum per statum religiosum. De hac enim maxime loqui videtur Basilius, loco supra citato, eamque describit Dionysius, loco item allegato, ut infra explicabimus.

8. Constat ergo posse esse aliquod votum religionis solemne substantialiter, etiamsi externam, seu, quod perinde est, accidentalem solemnitatem non habeat. Idemque ostendere possumus in voto solemni clericorum ; nam si quis ita occulte ordinetur in sacris, ut nullus intersit praeter ordinandum et ordinantem, et iste nullam eaeremoniam externam adhibeat, praeter substantialem formam et raateriam, sicut vere manet ordinatus, ita vere cmittit votum solemne castitatis secundum substantiam, licet extrinseca et accidentali solemnitate ca reat.

9. Potest dari volum accidentalem tantum habens solemnitatem.—E contrario vero potest etiam dari votum exterius solemne, id est, cum certoritu et caeremoniis externis factum, et non habens substantialem solemnitatem. Declaratur, supponendo ex cap. unic. de Vot., in 6, votum castitatis non esse solemne substantialiter, nisi vel dirimat matrimonium, vel saltem irritet contrahendum. Jam ergo potest dari votum cum certa solemnitate et ritu externo factum, quod nullum talem effectum moralem habeat ; ergo potest dari votum solemne accidentaliter, quod non sit substantialiter solemne. Consequentia est clara ex suppositione facta ; et antecedens probatur imprimis de possibilh in voto castitatis clericorum insacris; nam cum illud votum non sit annexum ordini sacro ex natura rei, nec ex divino jure, sed ecclesiastico, potuisset Ecclesia conjungere tali ordini solam promissionem castitatis, non inhabilitando personam ad subsequens matrimonium, ut per se notum videtur; et tunc haberet eamdem externam soiemnitatem quam nunc habet, quia esset annexum eidem ordini cum eadem solemnitate tradito, et nihilominus non esset substantialiter solemne. Idem argumentum fieri potest de votis annexis statui religionis; nam facta cum tota externa caeremonia et solemnitate qua nunc tiunt, possent non habere effectus morales irritandi matrimonia, per quos substantialem solemnitatem explicamus ; et sine illis vel aliquo eorum subsistere non potest, ut in sequentibus ostendemus. Et de facto votum castitatis Scholarium Societatis, cum eadem externa solemnitate factum, prius non irritabat subsequens matrimonium, et postea vim illam a Sede Apostolica accepit ; quamvis illa etiam vis in illo non fuerit sufficiens, ut sit substantialiter solemne, propter conditionem quam includit, et intentionem sub qua fit, ut iufra dicemus. Declarari etiam hoc potest ex quadam Bulla Sixti IV, in approbatione tertii Ordinis Sancti Francisci, quae habetur in Speculo Minorum, mihi folio 99, in qua supponitur, in illo vivendi modo solita fuisse fieri tria vota solemniter, id est, cum externa solemnitate, in manibus superioris, coram toto Collegio; et de illis nihilominus dubitabatur an essent solemnia, utique substantialiter. Deinde vero concedit Pontifex, quod in posterum ut solemnia habeantur, nimirum proprie et substantialiter ; ergo ante potuerunt esse acciden- taliter solemnia sine solemnitate substantiali. Et ratio clara est, quia votum simplex fieri potest cum aliqua extrinseca caeremonia, et certis verbis conceptis, et in manu alicujus, et coram multis testibus, et cum aliqua benedictione, ut ex se videtur clarum, quia nulla est in hoc repugnantia, et ex voluntate hominum pendet. Et sumitur ex cap. Per tuas, de Voto, ubi de quodam dato chirographo dicitur, solemniter fuisse volum in quadam AEcclesia et in praesentia Prelati; cum tamen illud votum solum simplex esse potuerit , ut ex materia ejus constat ; unde notat ibi Panormitanus, solum fuisse solemne solemnitate accidentali. Idemque sumitur ex d. cap. unico, de Voto, in 6, ubi Bonifacius docet, solum votum castitatis ordini sacro aut religiosa professioni annexum, esse solemne; nullum vero aliud, etiamsi coram Praelato et quibusvis testibus et caeremoniis fiat, quia nullum aliud impedit valorem matrimonii postea contracti.

10. In cotis dantur duae solemnitates inter se mutuo separaliles, et distincte, humana, scilicet, et spiritualis. — Ex quibus imprimis concluditur, duas inveniri in votis solemnitates inter se mutuo separabiles, ac proinde distinctas, quas etiam indicavit D. Thomas, in dicta q. 88, art. 7, ad 3, ubi priorem solemnitatem vocat humanam, eamque consistere significat in externo apparatu, et multitudine testium, ut in corpore, exemplo solemnitatis nuptiarum et novae militia declarat ; alteram vero spiritualem et divinam appellat, quam in benedictione vel consecratione aliqua consistere, in eodem corpore declarat. Verumtamen non semper prior ita est humana, ut in sola externa vel civili pompa, aut publico concursu consistat ; sed potest etiam sacras caeremonias, orationes et benedictiones includere, et ad votum substantialiter solemne non sufficere, ut juribus, exemplis, et ratione declaratum est. Et quando ita fit, etiam dici poterit spiritualis et divina, quia et spiritualem actionem includit, et non sine interventu divinae virtutis et potestatis introducta est. Altera vero solemnitas, quam nos substantialem vocamus, non semper requirit aliquam consecrationem aut benedictionem, ut patet, tum in votis solemnibus per professionem tacitam emissis, in qua nulla talis benedictio intercedit ; tum étiam quia hic modus profitendi, seu faciendi votum solemne, non est de jure divino, sed ex institutione Ecclesiae, ut per se satis est notum, et in sequentibus latius ostendetur. Unde potest ab Eeclesia sine talibus caeremoniis or- dinari vel admitti, etiam in expressa professione ; et de facto etiam posita illa institutione, non est ita necessaria, ut si omittatur, professio non sit valida, et vota vere solemnia, ut infra videbimus. Ad abstrahendum ergo ab opinionibus, et aequivocationem tollendam, nos priorem solemnitatem vocamus accidentalem, quamvis humana etiam dici possit, non solum quia non immediate a Deo, sed ab hominibus inducta est; hoc enim habet altera solemnitas, ut infra videbimus; sed quia et tota est externa et visibilis, et ad hominum eruditionem vel satisfactionem, ut sic dicam, ordinatur. Posteriorem autem vocamus substantialem, quia in ea consistit substantia et essentia voti solemnis, per antonomasiam sic dicti, ut tale est, id est, quantum ad id quod addit supra omne votum simplex, quomodocumque factum sit ; qucd additum per virtutem et efficaciam ad efficiendos aliquos effectus morales, nunc indicamus ; nam postea latius exponendum est, au illamet virtus sit ipsa solemnitas substantialis. Nihilominus tamen etiam haec solemnitas dici potest spiritualis, etiamsi absque spirituali consecratione fiat. Tum quia virtus illa et efficacia invisibilis et spiritualis est, et a potestate divinitus Ecclesiae concessa cescendit ; tum quia ad spirituale bonum hominis et perfectiorem Dei cultum ordinatur.

11. Nen repugnant inter se lae solemmtates, sed possunt in eodem coto conjungi. — Addendum vero est, has solemnitates non ita esse inter se distinctas, ut sint repugnantes; possunt enim in eodem voto conjungi, ut est per se notum, tam in voto clericorum in sacris, quam in votis professionis religiosae debito modo factae. Et ratio est, quia nulla repugnantiae ratio inter illas solemnitates cogitari potest. Imo dici possunt habere inter se magnam convenientiam, tanquam substantia et accidens; quae licet distincta sint, nihilominus substantia optime accidenti conjungitur, et ab illo ornatur. Estque optimum exemplum ejusdem moralis ordinis in Baptismo, in quo et solemnitas substantialis, et caeremonialis, seu accidentalis recte distinguuntur ; et interdum adhibetur prima sine secunda ob necessitatem, et aliquando additur secunda priori, quando sine posteriori facta supponitur. Ordinarie vero, et optimo jure Baptismus cum utraque solemnitate fit. Et quid simile in Matrimonio considerari facile potest. Sic ergo praeter voium simplex , tantum accidentaliter solemne, et votum solemne, quod fieri potest cum sola solemnitate substantiali, datur votum utroque modo solemne ; imo hic esse debet ordinarius et convepiens modus vovendi solemniter , ut tam sacra et supernaturalis actio convenienti modo fiat. Quamvis autem illae solemnitates in eodem voto conjungantur, semper inter se distinctae manent ; nam quae per se et ex suis rationibus distincta sunt, non confunduntur, licet inter se uniantur, ut in substantia et accidentibus patet, et in exemplis de Baptismo et Matrimonio, et in omnibus solemnibus contractibus id videre licet. Fiunt enim cum multo apparatu, aut verborum, aut scripturarum, aut testium ; substantia vero contractus in mutuo consensu dandi et accipiendi consistit, reliqua vero ornamenta et quasi accidentia contractus existunt.

12. Adveertenda.—Sed in hoc etiam, ad omnem aequivocationem tollendam , observare oportet, in solemni voto (id quod in aliis contractibus solemnibus commune est) duplices esse posse externas conditiones contractus, vel voti solemnis. Quaedam sunt requisitae ut debito modo fiant, non tamen sunt ita necessariae, quin votum vel contractus valeat, etiamsi illae circumstantiae omittantur, ut est in matrimonio, quod tali tempore vel loco fiat, vel quod denunciationes praecedant; et in professione religiosa, quod fiat coram multis testibus, et cum habitus benedictione, vel aliquibus orationibus. Et hujusmodi solemnitas est propriissime et omnimode accidentalis. Aliae vero esse possunt conditiones seu circumstantiae, quae licet sint externae, nihilominus sint ad valorem voti vel contractus necessariae, ita ut si omittantur, actus sit invalidus, sicut nunc est in votis religiosis, quod annus novitiatus praecesserit, certa aetas, et quod fiat in manibus Praelati in religione approbata, et si quae sunt similes, ut infra videbimus; et quales in matrimonio nunc sunt parochi et testium praesentia. Et hujusniodi circumstantiae solent dici de forma, et de substantia rei mo ralis, seu contractus, quia sine illis non fit valide; et ita etiam vocari possunt de substantia voti solemnis, quod in bono sensu permitti potest, nec est de modo loquendi contendendum.

13. Alique eatrinsecee conditiones et circumstantie requiruntur, ut votum sit calidum et substantialiter solewne, et tamen sunt distinctee a voto et ejus solemnitate. — Nihilominus tamen in rigore tantum sunt accidentia seu conditiones necessariae, ut substantialis solemniias voti, vel ut votum ipsum solemne valide fiat; ut in exemplo matrimonii, parochus et testes non sunt de substantia ejus, sed sola materia et forma, seu consensus suflicienter expressus tradendi et aeceptandi mutuo corpora; illae vero conditiones, sine quibus talis consensus non erit verus nec efficax. Sicut in npaturalibus propinquitas est conditio necessaria ad agendum, non tamen principium per sc actionis ; et dispositiones accidentales sunt necessaria ad introductionem substantialis formae, non vero sunt partes ejus, vel de rei substantia ; ita ergo in voto solemni substantialiter extrinsecae conditiones vel circumsiantia pertinentes ad extrinsecam solemnitatem actus, etiamsi tales sint, ut sine illis votum non esset validum, vel substantialiter solemne, nihilominus distinctae sunt ab ipso voto, quod in promissione efficaci consistit. et a 30lemnitate substantiali, ratione cujus matrimonium irritat, vel alium similem effectum habet. Quod declaratur, quia hujusmodi conditiones non solum in votis substantialiter solemnibus, sed etiam in simplicibus possunt interdum esse necessariae ex Ecclesiae institutione. Potest enim Ecclesia hujusmodi conditiones interdum praescribere in votis simplicibus privatis, ut dixi in lib. 1 de Vot., c.8. Ergo idem potest facere in votis simplicibus per se publicis, seu includentibus contractum aliquem, vel requirentibus acceptationem ex parte religionis alicujus, ut in aliquibus votis Societatis videre licet, et in sequentibus latius explicabitur. Nulla est enim majorrepugnantia quoad hoc in his votis, quam in matrimonio, vel quam in voto simpliciter et substantialiter solerani ; quia illae conditiones omnes, etiamsi concurrant, non excedunt accidentalem solemnitatem voti, si aliud non addatur, et ideo possunt etiam in simplicibus votis, tanquam necessariae ad eorum valorem aliquando postulari.

14. Votum accidentaliter solemne dicitur secundum quid solemne. — Ex quibus satis declarata manet distinctio supra data de duplici voto solemni, accidentaliter, videlicet, et substantialiter. Nam illud dicitur accidentaliter solemne, quod solam accidentalem soiemnitatem habet ; substantialiter vero ac simpliciter solemne dicitur, quod substantiali solemnitate affectum est, sive habeat aliam solemnitatem integram, sive absque illa fiat, dummodo non desint illae conditiones et circumstantiae, quae secundum jus ecclesiasticum ad valorem talis voti necessariae fuerint. Unde quod ad usum nominis voti solemnis pertinet, quamvis se- cundum latinae vocis proprietatem et antiquitatem, solemnitas voti externum ritum et apparatum, quo interdum fit, praecipue requirat, idecque votum, solum accidentaliter solemne, posset simpiiciter solemne appellari, nihilominus, loquendo theologice, tale votum non dicitur solemne, nisi secundum quid, et simpliciter est simplex, quia revera vinculum solius simplicis promissionis Deo factae inducit, et alium moralem effectum non habet. Quod enim quidam aiunt, inducere majorem obligationem, quia cum majori scandalo violatur, et accidentarium est, et non semper verificatur, quia, si occulte violetur, non pariet scandalum.

15. Votum substantialter solemne dicitur solemne simpliciter. — E conitrario autem votum habens solemnitatem substantialem, simpliciter solemne dicendum est, etiamsi occulte fiat, ut Theologi supra citati docent, et indicat D. Thom., d. q. 88, art. 7, ad 3. Quia res a sua substantia et essentia simpliciter talis denominatur, et quia tale votum habet vim et efficaciam peculiarem ad proprios effectus morales et spirituales ad cultum Dei pertinentes, ut explicabimus. Et hoc modo loquuntur communiter jura de voto solemni, ut videre licet in d. cap. unico de Voto, in 6, et in c. penult. de Regul., et in Extravag. Joann. XxII, de Voto. Unde obiter satis rejecta est opinio cujusdam Rodulphi, qui confundebat votum solemne cum publico, et solum in hoc a simplici illud distinguebat, quod per se magis notum seu probabile est Ecclesiae, et cum majori scandalo violatur, quae et accidentaria et insufticientia sunt, ut ex dictis satis constat. Et ideo illa opinio ab omnibus Theologis, in 4, dist. 38, rejicitur, et parvi penditur, et contra illam videri possunt Antonin., 1 p., Sum., tr.2, a. b; Aug. de Ancona, de Potest. Eccles., q. 70, a. 1, ad 2; Hostiens., in Sum., titul. Qui clerici vel voventes.

16. Primuwn assertum. — His igitur notatis circa explicationem voti solemnis, ad quaestionem propositam duo breviter assero. Unum est necessarium moraliter esse ut vota, quibus status religionis constituitur, cum aliqua solemnitate extrinseca fiant, ac subinde solemnia sint, saltem accidentaliter et secundum quid. Hoc docere voluit D. Thomas 2. 2, q. 184, art. 4 et 5, cum dixit, ad statum perfectionis requiri obligationem perpetuam aliqua solemnitate formatam ; nec amplius potest ex illo loco colligi, cum neque ratio ejus amplius probet, neque ibi de statu religionis in parti- culari, sed de statu perfectionis in genere loquatur, ut in superiori capite notavi. Quid vero in aliis locis D. Thomas senserit, postea videbimus. Eadem assertio facile potest inductione probari, quia et a principio im suscipiendo monachatu ita observatum est, ut ex Dionysio et Basilio supra probavimus. Et juxta Concilium Toletanum X, in professione monachorum seriptura postulabatur, c. Omnes, 1, q. 1. Denique ita nunc in omnibus religionibus idem observatur; quamvis enim non omnes easdem caeremonias in sua professione observent, omnes aliquem ritum externum et solemnitatem adhibent. Et congruentia optima est, quia et ad satisfactionem Ecclesiae, oportet quod actus sit publicus et notorius, et ad aedificationem et rectum ordinem spectat, ut cum forma certa, et decenti ac sacro ritu, tam insignis vitee mutatio et tam perfecti status assumptio fiat.

17. Absolute et simpliciter non est necessaria solemnitas accidentalis. — Dixi autem moraliler hoc esse necessarium, quia in rigore non est necessarium ad valorem actus, nisi aliud vel communi vel privato religionis jure declaratum sit; et ita non est illa necessitas absoluta et simpliciter, sed ad melius esse, ut omnia decenter et ordinate fiant. Unde in casu aliquo potest ille status constitui sine hac externa solemnitate, quod maxime potest conUungere in professione tacita, vel in casu, quando ad vitandum scandalum vel infamiam, oportet secreto profiteri. Quanquam in utroque casu ac semper supponi debeant aliquae circumstantia, quasi solemnizantes actus, ut est legitima aetas, probatio, seu novitiatus sufficiens, et delatio certi habitus, vel exercitium talium actionvm professorum in professione tacita, vel, in expressa, traditio in manu legitimi praelati facta, etiam si privatim et occulte, ac sine alis ordinariis caeremoniis fiat. Contra hanc vero assertionem, et fere contra omnia dicta circa pradictam divisionem militare videntur, quae de solemnitate voti tractat Vasquez, 1. 2, disputat. 165, cap. octavo, sed illius sententiam in capite sequenti expendemus.

18. Secundum assertum. — Secundum assertum est, vota substantialiter solemnia, licet convenientia et congruentissima sint ad statum religiosum assumendum, et ideo ordinarie ita fiant, nihilominus non esse simpliciter necessaria seu essentialia ad illum statum constituendum. Prior pars hujus assertionis probatione non indiget. Posterior vero nunc solum suadetur, quia illam tantam votorum solemnitatem ad illum statum constituendum, nec jure divino positivo nec humano, nec etiam ratione efficaci, vel satis probabili, persuaderi potest esse necessariam. Et ideo non est gratis assererendum nec admittendum, cum potius contraria pars sit consentanea et antiquissimo et novissimo usui Ecclesiae, et ratione satis efficaci ostendi possit. Quae omnia majori confirmatione indigent; non tamen possumus illam commode prosequi, nisi prius propriissimam voti solemnis rationem et differentiam ejus ab omni voto simplici, quamcumque participationem solemnitatis habente, diligentius explicemus; ideoque in hoc prius immorabimur, et postea ad probationem praedictae assertionis revertemur. Vota autem solemnia muttiplicia sunt, praesertim castitatis, paupertatis et obedientiae; et fortasse alia nonnulla esse possunt, in quibus solemnitas non est ejusdem rationis, quamvis cum proportione quadam inveniatur. Et ideo, licet haec quaestio de voto solemni generatim, et in communi ab auctoribus disputetur, visum mihi est prius illam in particulari tractare de voto castitatis, quia in eo res est magis controversa, et difficultas clarius potest in illo percipi ac definiri, et inde facilius poterit ad caetera vota solemnia resolutio accommodari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5