Caput 6
Caput 6
Utrum solemnitas substaniialis voti religiosi castitatis, in benedictione aliqua vel consecratione, aut alio externo ritu posita sit.
CAPUT VI. UTRUM SOLEMNITAS SUBSTANIIALIS VOTI RELIGIOSI CASTITATIS, IN BENEDICTIONE ALIQUA VEL CONSECRATIONE, AUT ALIO EXTERNO RITU POSITA SIT.
1. Supponenda. — Suppono duplex esse votum solemne castitatis, ordinis sacri, ac religiosi status, juxta caput unicum de Voto, in 6, et in praesenti solum tractari de voto annexo professioni religiosae , quod religiosum in titulo capitis vocamus, quanquam de altero obiter aliquid attingemus, et latius de illo dicemus inferius, lib. 9, generatim de voto castitatis tractantes. Suppono secundo, votum religiosum castitatis duplicem moralem effectum habere : unus est maxime proprius, quia dirimit praecedens matrimonium ratum, non consummatum ; alius est, quia impedit et annullat matrimonium postea contractum, quem effectum habet etiam votum castitatis clericorum in sacris, non autem votum simplex castitatis ; nam, licet impediat matrimonium ne licite contrahatur, non tamen irritat illud, re- gulariter loquendo; quod addo propter vota quaedam simplicia Societatis Jesu , de quibus suo loco dicemus. Haec omnia in sequentibus sunt probanda et late tractanda ; nunc autem illa supponimus, quia necessaria sunt ad solemnitatem substantialem voti castitatis religiosae explicandam. Nam, licet votum non sit solemne, quia hos effectus habet, cum ipsi effectus posteriores sint ipso voto solemni, et potius quia solemne est, ideo illos effectus habeat , nihilominus virtus efficiendi tales effectus, vel illud, quidquid est, unde tale votum vim dirimendi habet, et efficaciter impediendi matrimonium, est voti illius solemnitas, nec aliter potest a nobis melius dignosci aut declarari. Quid ergo illud sit, et in quo consistat, in praesenti inquirimus. Et quia variae sunt opiniones, quae longam examinationem requirant, ideo per diversa capitula singulas expendemus, de illisque judicium feremus.
2. In quo consistat substantialis solemnitas voli. — Prima ergo sententia ponit hanc solemnitatem in quadam consecratione spirituali, benedictione, vel alio simili sacro ritu. Haec videtur fuisse sententia D. Thomae, 2. 2, q. 88, art. 7, ubi sic ait: Solemnitas voti attenditur secundum aliquid spirituale, quod ad Deum pertineat, id est, secundum aliquam benedictionem, vel consecrationem, quee ea institutione Apostolorum adhibetur in professione certae regulg. Et id magis explicans in art. 9, ait : Solemnitas voti in quadam spirituali benedictione et consecratione consistit. Ex quo in art. 11 colligit, hoc votum esse indispensabile, quia res semel Deo consecrata, quamdiu permanet in suo esse, non potest non esse consecrata ; unde satis declarare videtur, consecrationem ipsam esse quasi formalem causam solemnizantem votum. Fundamentum D. Thomae est, quia unicuique rei adhibenda est solemnitas proportionata, ut in militia et matrimonio ipse exemplificat ; et idem est in testamentis, contractibus, et similibus. Sed votum est promissio Deo facta; ergo ejus solemnitas in aliqua spirituali et divina benedictione vel consecratione consistere debet. Unde in solutone ad primum et tertium, vocat D. Thomas hanc consecrationem seu benedictionem, spiritualem et divinam, quia Deus est principalis auctor ejus, licet per ministerium hominis fiat. Et hac ratione dicit, votum solemne fortiorem obligationem apud Deum habere quam simplex, et peccatum contra illud gravius esse. Potestque haec sententia confirmari ex antiquo usu similia vota emittendi cum solemni bene- dictione et consecratione, ut de monachis refert Dionysius, c. 6, et ult. de Ecclesiast. Hierarch. ; et de sacris virginibus Ambrosus. ad Virginem lapsam, c. 5, ubi professionis et consecrationis meminit ; et plura refert Gratianus, 20, q. 1, et 27, q. 1; denique Medina, d. lib 4 de Sacror. homin. continent. , controvers. 7, c. 35, pro hac sententia refert Francum quemdam, Abbatem Affliginiensem. Sed ille, in verbis quae ipse refert, solum dicebat , benedictionem habitus monachalis , quae in usu est multarum religionum, non esse contemnendam, nec habitum hujusmodi semel susceptum posse libere in habitum clericalem commutari, quod louge diversum est.
3. Fera sententia affirmat non fieri votum solemne ratione alicujus sacre benedictionis, cel consecrationis. — Haec vero sententia, intellecta prout verba sonant, et a nobis relata est, aliis Theologis fere omnibus displieuit. Praesertim Scoto, in 4, dist. 38, quaest. unica ; Durando, quaest. 2. Et ex Thomistis illam refellit Cajetanus, d. art. 7; Palud., in 4, dist. 38, q. A4, art. 4, in fine. Et refertur etiam Hervaeus, Quodlib. 12, q. 21. Et late sententiam hanc impugnat Medina supra, c. 35 et 36; et Sancius, lib 7 de Matrim., disp. 25, n. 1; et mihi etiam improbanda videtur. Dicendum ergo est, votum non fieri substantialiter solemne ratione alicujus sacrae benedictionis vel consecrationis. Probatur primo, quia id , sine quo votum potest esse solemne, non est substantialis solemnitas ejus, nec ad illam essentialiter pertinet, ut est per se notum , quia sine substantiali seu essentiali forma aut proprietate non potest subsistere. Unde. licet non omne id, sine quo non potest res subsistere, sit essentiale vel substantiale, quia potest esse conditio necessaria, nam ultra essentialia seu substantialia, multa possunt esse necessaria ut res subsistat , nihilominus e contrario, omne id, sine quo potest res subsistere, de substantia vel essentia illius non est. quia primum fundamentum rei est totum id quod ad substantiam ejus pertinet. At votum potest esse solemne substantialiter absque ulla consecratione aut benedictione ; ergo solemnitas substantialis in tali consecratione non consistit. Consequentia est evidens, et minor probatur primo in professione tacita, quae sine ulla consecratione aut sacra caeremonia fit, et habet annexum votum solemne castitatis.
4. Instantia solvitur.—bicetur, ipsam gestationem habitus professorum esse quamdam virtualem consecrationem personae , quatenus praecedit ipsius habitus benedictio; sed hoc nihil juvat , quia etiam necessarium non est ut habitus sit benedictus, ut est per se notum; vel etiamsi sit, fieri potest ut sit communis novitiis, tam in externa forma quam in benedictione. Et tunc delatus talis habitus non magis consecrabit personam post annum probationis quam antea ; imo nec per se sufficiet ad tacitam professionem , ut infra videbimus. Praeterquam quod ridiculum est dicere, consecrari personam, eo quod habitum benedictum ferat, tum quia benedictio habitus est valde extrinseca persona; tum quia habitus non facit monachum, sed est aliquale signum protessionis ejus. Aliter vero probatur minor principalis rationis , quia etiam expressa professio et votum solemne fit in multis religionibus sine spirituali benedictione et consecratione, ut in Societate, et in religione sancti Dominici, in qua (ut Cajetanus notavit) prius fit professio cum votis solemnibus, et postea benedicuntur vestes, ac proinde benedictio, quae ibi intervenit , votum solemne supponit, non ergo illud solemnizat. Et Medina addit, multas religiones esse nunc in Ecclesia, ut mendicantes omnes, et nonnullas monachales, quae talem benedictionem non agnoverint, et nihilominus earum vota aeque solemnia sunt in sua substantia ac aliarum religionum.
5. Probaetur secundo. — Secundo principaliter argumentari possumus , quia fieri potest ut , stante eadem consecratione et benedicüone , votum non sit solemne; ergo signum est substantialem solemnitatem talis voti non consistere in consecratione. Consequentia est evidens, quia repugnat formam adesse, et eo modo, quo potest, inesse seu informare, et effectum suum non conferre ; ergo si consecratio est ipsa solemnitas voti, et illa adest, et personam vere consecrat, non potest votum non esse solemne, quia (juxta illam sententiam) solum est solemne votum quod habet conjunctam consecrationem , vel potius quod est tali consecrationi annexum. Ergo e contrario si stat votum esse annexum consecrationi vere consecranti personam , et non esse solemne, non fit solemne per talem consecrationem. Probatur ergo antecedens imprimis in voto solemni sacerdotum, quia (ut recte ait Cajetanus) potuisset Ecclesia instituere ut sacerdotes voverent castitatem, et non manerent inhabiles ad matrimonium ; nam haec duo distincta sunt ; et qui potuit utrumque simul introducere, potuisset etiam unum sine altero ordinare. Tunc autem eadem esset consecratio et benedictio personae, et consequenter votum esset annexum eidem consecrationi, et nihilominus non esset solemne. Ergo solemnitas non consistit formaliter et per se in illa consecratione.
6. Confirmatur in voto castitatis, quod a principio emittebant scholastici in Societate Jesu.— Deinde probatur idem in voto religiosae castitatis, quia in Societate Jesu fiunt vota scholasticorum, et coadjutorum cum publica solemnitate satis sacra, scilicet, in manibus Praelati habentis in manibus sacram Eucharistiam, et nihilominus vota sunt simplicia, et in principio nullo modo reddebant personam inhabilem ad matrimonium. Idemque esse potuisset, etiamsi solemnis benedictio adjungeretur, si intentio et institutio eadem esset. Item nihil repugnaret approbari a Summo Pontifice statum vivendi religiosum, in quo homines perpetuo se cultui divino consecrarent, et professio cum tribus votis essentialibus et sacra benedictione fieret ; et nihilominus personae voventes ad matrimonium inhabiles non fierent, ac subinde vota essent tantum simplicia ; ergo sacra benedictio non dat per se substantialem solemnitatem solemni voto religiosae castitatis. Consequentia est clara ex dictis, et antecedens videtur per se notum, quia nulla ratio repugnantiae reddi potest, et quia videmus approbasse Ecclesiam quamplures reigiosos vivendi modos, habentes varios modos obligandi ad castitatem ; cur ergo non posset illum adjungere, cum in eo nulla major repugnantia inveniatur? Denique ratio a priori est, quia nulla consecratio aut benedictio humana potest per se reddere personam inhabilem ad matrimonium; nam si sacerdotalis ordinatio aut episcopalis consecratio hoc per se ncen praestat, quomodo aliae inferiores consecrationes per se id conferent? At vero etiam solum votum castitatis per se non reddit personam inhabilem ad matrimonium, ut nunc supponimus, et infra in lib. 9 probabimus; ergo nec tale votum potest fieri solemne per adjectionem sacrae benedictionis, vel ex eo quod alicui consecrationi annexum sit. 1. Instantia solvitur. — Responderi potest ex D. Thoma, d. q. 88, art. 11, consecrationem religiosam per se reddere inhabilem personam ad matrimonium, quia consecratio reddit inhabilem rem consecratam, ad alios repugnantes usus, ut sumitur ex Levitici ultimo; usus autem matrimonii repugnat conse- crationi personae religiosae, et ideo adjuncto voto reddit illam inhabilem ad mairimonium vi sua, et sine alio jure talem inhabilitatem inducente. Sed hoc revera probabile non est. Primo quidem quia, ut dicebam, altior est consecratio personae sacerdotalis vel pontificalis, et tamen illa vi sua non reddit personam inhabilem ad matrimonium, ut est certum ex Paulo, 1 ad Timoth. 3, et Titum 1, et ex usu Ecclesise antiquo, et in lib. 9 ostendetur latius. Dices id esse verum de consecratione sola per se sumpta ; secus vero adjuncto voto castitatis, quod per illam statim solemnizatur. Sed hoc etiam est manifeste falsum, nam si Ecclesia nullum votum castitatis adjunxisset ordinationi sacrae, et sacerdos faceret votum castitatis, sua ordinatione non fieret inhabilis ad matrimonium ; imo, si uxorem duceret, licet male faceret, matrimonium esset validum; ergo inhabilitas illa non provenit per se ex consecratione, adjuncto voto. Idem objici potest de voto continentiae religiosae, qnia, secluso Ecclesiae statuto inhabilitante talem personam, etiamsi emittat votum castitatis in manu Praelati cum intentione se obligandi ad continentiam, et ad abstinendum a vinculo conjugali, quantum potest, et a Praelato benedicatur, et suo modo consecretur, seu dicetur divino obsequio, non ideo persona fiet inhabilis ad matrimonium, quia nec voluntas privata voventis habet per se potestatem ad inducendum hunc effectum; nec benedictio per se similem potestatem habet, nec ad hunc finem confertur; et ideo nec utraque simul potest talem inhabilitatem inducere, nisi alia positiva institutio intercedat.
8. Secunda responsio ac sententia. — In quo constituat Vasquez voti solemnitatem. — Aliter responderi posset ad omnia dicta, consecrationem per se solemnizare votum, etiamsi tale votum personam voventem non reddat inhabilem ad subsequens matrimonium. Nam hoc non esse de ratione voti solemnis, sed potius posse votum esse solemne, et non irritare matrimonium postea contraetum, sentiunt Medin. supra, c. 24; et Vasq. 1. 2, disp. 165, c. 8, n. 11, ubi declarat, vim illam inhabilitandi personam ad matrimonium, non esse ad votum solemne necessariam ; sed esse effectum quemdam jure humano annexum solemni voto: Sine quo tamen, inquit, votum vere solemne manere posset. Unde solemnitatem voti in hoc solum constituit, quod sub certa regula approbata, juxta ritum et caeremonias in eadem regula constitutas, publice nuncu- patur, cum traditione pespetus ex parte voventis et acceptantis.
9. Probat hanc sententiam primo ex cap. unico, de Voto, in 6, ubi interrogatio proponitur, quod votum dici debeat solemne, et ad matrimonium dirimendum efficax ; et expendit duo distincta ibi proponi, ac proinde solemnitatem voti non esse efficacem ad matrimonium dirimendum. Et confirmat, quia si efficacia esset ipsa solemnitas, respondere debuisset Pontifex, illud votum esse solemne, quod est efficax ad matrimonium dirimendum, seu quod inhabilem reddit voventem ad matrimonium contrahendum. Non sic autem respondet, sed ait : /llud solum votum debere dici solemne, quantum ad matrimonium post coniractum dirimendwmn, quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri ordinis, aut per professionem factam in religione. Ac si diceret (ait Vasquez), illud esse solemne, quod sub certo quodam, ei prascripto modo nuncupatum est ; modus enim ille vicem habet solemnitatis. Confirmat secundo, et declarat hoc amplius quia interroganti quodnam votum inhabilitet ad matrimonium, simplex an solemne, respondendum erit, solemne ; si vero rursus interroget quodnam sit solemne, profecto, si solemnitas esset inhabilitas, respondendum esset illud votum esse solemne, quod inhabilitat ad matrimonium. At haec responsio frivola esset, ut est per se clarum, quia ultimum responsum cum prima interrogatione coincideret ; ergo respondendum est illud votum esse solemne, quod certa quadam et praescripta forma effectum est; haec igitur est solemnitas voti, non inhabilitandi vis. Tandem id tacite confirmat, quia alias sequeretur, antiquitus, quando in Ecclesia religiosi vovendo castitatem non fiebant inhabiles ad matrimonium, vota illorum non fuisse solemnia, quod non videtur admittendum.
10. Juxta hanc ergo doctrinam posset supradicta sententia exponi, ut per consecrationem, seu benedictionem spiritualem persona voventis nihil aliud intelligat, quam ipsum actum, quo aliquis solemniter divino cultui et obsequio dicatur; nam revera illa dicitur quaedam hominis consecratio et sanctificatio, maxime cum voto firmatur; et consequenter votum annexum tali consecrationi per illam solemnizari, sive inhabilitet personam ad matrimonium, sive non inhabilitet. E contrarioque nullum esse votum solemne sine aliqua consecratione, id est, dedicatione ad divinum obsequium, sub aliqua forma praescripta et so- lemni: nam per professionem tacitam etiam fit talis dedicatio perpetua, et in ea necessaria est aliqua externa forma praescripta, licet illa non in benedictione verbali vel caeremoniali, ut sic rem declarem, sed in alio publico actu, vel usu religioso consistat. Quod autem talis consecratio et vera solemnitas voti sine inhabilitate ad matrimonium inveniri possit, juxia sententiam hanc nullum inconveniens reputatur.
11. Predicta sententia singularis est. — Haec sententia imprimis mihi est singularis; Vasquez enim nuilum ejus auctorem refert, et omnes Doctores in duobus sequentibus capitibus referendi pro comperto supponunt, omne votum castitatis, quod non irritat matrimonium contractum vel contrahendum, quomodocumque fiat, esse simplex, licet solemnitatem externam et accidentalem habere possit ; et e converso, omne votum, proprie et theologice solemne, irritare matrimonium, vel praecedens non consummatum, vel saltem subsequens; et consequenter omne castitatis votum, quod hujusmodi effectum efficere non potest, esse simplex, quia omne votum castitatis aut simplex est aut solemne. Unde etiam Cajetanus, art. 7, dixit potuisse per Ecclesiam fieri, ut votum castitatis annexum ordini sacro simplex esset, et non solemne, utique si non irbabilitasset personam ad matrimonium, sed tantum naturalem obligationem voti castitatis induceret; hoc autem locum non haberet, si solemnitas substantialis voti, in modo tantum emittendi tale votum, ut sacrae ordinationi annexum, consisteret. [ Idemque de voto annexo professioni religiosae dici potest; nam potuisset Ecclesia non dare tali voto efficaciam inhabilitandi personam ad matrimonium, vel irritandi, ut infra videbimus. Et tunc, licet in exteriori ritu, eodem modo fieret, non esset solemne in ea proprietate in qua nunc loquimur.
12. Votum substantialiter solemne iuhalili - tat ad matrimonium. — Quod si nomen hoc voti solemnis in alia significatione accipiatur, erit de nomine contentio, et in aequivoco laboravimus, non distinguendo inter solemnitatem mere externam, quam nos accidentalem appellamus, et quasi internam, quam substantialem vocamus, quia illa est quae adaequate distinguit votum solemne a simplici, ut de his votis nunc tractamus. Nam ornnis extrinseca solemnitas potest in simplici voto inveniri, ut sumitur ex c. Per tuas, de Voto, ubi votum ingrediendi religionem dicitur solemniter emissum. Ubi addit Innocentius, votum illud dici solemniter factum, quia in praesentia abbatis et multorum emissum fuerat, non tamen fuisse solemne, eo modo quo votum continentiae religiosae solemne dicitur. Et idem sextit Abbas, adjungens forte intervenisse publicum instrumentum, cum praesentia abbatis, quod civilem (ut sic dicam, solemnitatem auget. Additque Innocentius , etiam alia vota peregrinationis vel terrae sanctae, si cum externo ritu solemni fiant, posse dici solemnia; sicut, ait, solemne dicitur propter solemnitatem vulgi. Ita ergo in praesenti dicimus, etiam votum absolutum continentiae, ordinis, vel religionis, si ita fiat, ut non inhabilitet personam ad matrimonium, posse dici solemne solemnitate vulgi, non tamen propria theologica solemnitate, de qua tractamus.
13. Quod verum esse censeo, etiamsi loquamur de aliqua solemnitate externa ex institutione Ecclesiae necessaria ad valorem voti. Idem enim posset Ecclesia ordinare in votis simplicibus, saltem gravioribus ac perpetuis; utique, ut non essent valida, nisi coram testibus, vel praelato, vel aliqua simili circumstantia ; et nihlominus votum sic factum non transcenderet gradum voti simplicis , prout nunc illud adaquate contra solemne distinguimus, etiamsi vulgari vel civili modo posset dici solemne, sicut testamentum, aut alienatio, vel contractus, rite facta, dicuntur solemnia; ubi vox solemnia , nihil aliud significat quam esse valida, et debito modo facta; hic autem plus ad votum solemne requirimus, nimirum, quod sit validum , non solum ad obligandum, sed etiam ad inhabilitandum personam. Ac denique, ne de voce contendamus, supponimus nos ita loqui cum communi Doctorunm, de solemni voto. Unde consequenter dicimus, solemnitatem in modo nuncupandi votum, nisi talis sit, ut votum sic factum non solum sit validum ad obligandum ad continentiam perpetuam, sed etiam ad irritandum matrimonium, non esse sufficientem ad constitiiendum votum solemne proprie, sed tantum vulgari modo.
14. Hac ergo supposita vocis significatione, quod ad rem attinet, addimus votum castitatis, etiamsi peculiari ritu externo et solemni ab Ecclesia ordinato, et ad valorem voti requisito fiat, non posse, ex vi talis solemnitatis, habere vim inhabilitandi personam , nisi in ipsa institutione Ecclesiae id specialiter ex pressum et additum sit; ideoque non posse esse solemne substantialiter ex vi talis ritus, sive nomine consecrationis, aut benedictionis, aut solemnitatis externae, sive quocumque alio nomine appelletur. Et hoc in sequentibus capitibus magis explicabitur et confirmabitur. Neque contra hanc doctrinam induci potest caput unicum de Voto, in 6; quin potius illam confirmat. Fatemur enim ibi supponi, posse votum habere aliquam solemnitatem sine efficacia dirimendi matrimonium , quod etiam probat d. c. Per tuas , et communis modus loquendi ; sed illa solemnitas praecise sumpta accidentalis est et vulgaris, et ideo in interrogatione proposita in illo capite additur : Quod votum debeat esse solemne, et ad dirimendum matrimonium efficax. Ubi secunda particula determinat et declarat priorem, et ita distinguuntur tanquam quid generale et determinatum, ut interrogatio ad votum substantialiter solemne definiatur. Et ideo nihil obstant illa verba, quominus efficacia voti ad inhabilitandam personam solemnitatem ejus substantialiter compleat; licet ordinarie requirat vel supponat aliam vulgarem solemnitatem, ut in capite praecedenti diximus.
15. Solvuniur argumenta in contrarium allata. — Unde ad primam confirmationem, et alteram ponderationem Pontificii responsi, dicimus non potuisse Pontificem convenienter respondere , illud votum esse solemne cum efficacia ad dirimendum matrimonium, quod inhabilitare potest personam; nam hoc esset idem per idem aequivalentibus verbis repetere, et nullam lucem sua responsione quaesito afferre. Optime igitur respondet, declarando, cui voto efficacitas illa conveniat, et sic ait, solum in voto solemnizato per susceptionem sacri ordinis, vel per professionem religionis approbatae inveniri. Ubi significat quidem, in voto habente efficaciam illam supponi aliquam solemnizationem externam ; declarat autem non cuicumque solemnitati simili, sed illis duabus quas exprimit, inditam esse illam efficaciam, quae talia vota faciat speciali modo et quasi per antonomasiam solemnia. Unde cum subdit : Aeligua vero vota, etc., plane indicat alia omnia vota castitatis, quaecumque hunc effectum non habent, esse simplicia, etiamsi secundum quid et vulgari modo solemniter fieri possint. Et hoc etiam indicant illa exclusiva verba: Declaramus, solum illud votwmn debere dici solemne, quantum ad matrimoniwm gost contractum dirimendum , id est, simpliciter, ac propria et canonica solemnitate. Unde altera explicatio in argumento subjuncta plane destruit textum , quia Pontifex non dicit votum esse solemne, quia fit mcdo praescripto, nam hoc etiam votis simplicibus convenire potest ; sed dicit votum solemnizaium cum tali proprietate solum esse, quod tali vel tali modo fit.
16. RHespondetur ad secundam confirmationem. — Advertendum circa responsionem Bonifacii.— Ultimee confirmationi satisftt. — Ad secundam confirmationem dicimus, interroganti quod votum irritet matrimonium, simplex an solemne, recte responderi solemne, quod inhabilitat ad matrimonium; quod si rursus ille interroget quodnam sit solemne votum, vere quidem posset responderi esse iilud quod irritat matrimonium. At vero, supposita priori interrogatione, non esset accommodata responsio respectu interrogantis, quia in eadem ignorantia relinqueretur ; ideoque tunc melius respondebtur eo modo quo respondet Pontifex, esse illud quod sacro ordini, vel professioni religionis approbatae annexum est. Si autem absolute aliquis inciperet interrogando quod sit votum solemne, optime respondebitur ei, esse illud quod vim habet irritandi matrimonium ; nam per effectum satis apte solemnitas illa explicatur. Si autem ulterius interrogetur quod votum illum effectum habeat, tunc optime et convenienter dabitur Bonifacii responsum. Unde nunquam oportet respondere, votum solemne esse, quod praescripto ritu et forma fit; imo haec responsio supposita est; nam interrogatio intelligenda est de voto solemni, proprio et speciali modo ; et illa responsio est de voto, generali et vulgari modo, solemni appellato. Circa illud autem Pontificium responsum obiter notari oportet, datum esse de voto continentiae solemni, prout nunc est in Ecclesia, et non prout esse posset. Nam absolute posset per Ecclesiam fieri, ut vota annexa ordini sacro et professioni religiosae, essent simplicia, et ut alia vota non sic annexa essent solemnia, ut partim dictum est, et partim in sequentibus ostendemus. Ad ultimam confirmationem concedo, si quando fuit in Ecclesia votum castitatis annexum religioni, et non inhabilitans personam ad matrimonium, non fuisse solemne, ut distinguitur a simplici, sed absolute fuisse simplex. An vero aiiquando fuerit talis usus in Ecclesia, et e contrario, an omne votum habens nunc illum effectum sit solemne, in sequentibus, et praesertim tomo sequenti, tractando de instituto Societatis, dicetur.
17. Opinio Vasquez est aliena a questione proposita, et a mente et doctrina D. Thom. — Ex quibus manifestum est, illam sententiam non posse accommodari ad primam opinionem in principio positam; quia illa non loquitur de solemnitate tantum externa et vulgari, sed de illa quae vim confert dirimendi matrimonium. Et praecipue aliena est illa declaratio a mente D. Thomae, qui aperte loquitur de solemnitate, cui adeo repugnet matrimonium, nit nec de absoluta potestate Pontificis, aut valere aut licere possit. Sic ergo negatum a nobis est, talem solemnitatem posse ex sola consecratione, aut benedictione provenire. Unde ad fundamentum illius opinionis respondemus, solum procedere de solemnitate extrinseca pertinente vel ad ornatum actus, vel ad summum ad actus valorem in sua intrinseca specie et obligatione; et de hac solemnitate procedunt exempla inducta, et ratio seu proportio ab eis sumpta. Et sic fatemur, aliquam consecrationem aut benedictionem esse solemnitatem proportionatam, ut emissio talis voti decenter et ornate fiat ; non tamen inde fit vel esse necessariam ad valorem, vel sufficere ad praedictam efficaciam actus, nisi per aliquam legem id instituatur, multoque minus esse per se et natura sua sufficientem ad dandam actui substantialem solemnitatem, quae in efficacitate ad inhabilitandam personam consummatur. Nec aliud probat antiquus usus talis consecrationis aut benedictionis.
18. Satisfit sententiee D. Thome.—Sed quid ad D. Thomam ? Medin., d. lib. 4, Controv. 7, c. 35 et 36, omnino contendit, D. Thomam illam opinionem, ut sonat, docuisse, et in eare falsam sententiam tenuisse vel approbasse. Idque, inter alia, suadere conatur ex veterum Thomistarum expositione, qui, ut votum solemne castitatis esse indispensabile defenderent, per eam benedictionem nescio quid monacho indelebiliter imprimi docuerunt, ut ille ait. Nihilominus Soto, lib. ; de Just., q. 2, art. 5, et in 4, dist. 38, q.2, art 1, exponit D. Thomam, ut non intellexerit, penedictionem solemnem, quae externo ritu, et caeremoniis ac orationibus flt, dare voto formaliter aut efhcienter substantialem solemnitatem vel ethcaciam ad inhabilitandum personam voventem ad matrimonium ; sed per illam, tanquam per quoddam signum, solemnitatem voti explicasse, quia cum illa induci solet. Et hanc expositionem sequuntur multi moderni Thomistae, et Sancius supra ; et mihi etiam non videtur credibile, existimasse D. Thomam ezxter- nam benedictionem per se posse, aut aliquid imprimere voventi, aut dictos morales effectus infallibiliter et ex se habere, quia talis assertio valde absurda est, et nullo fundamento nixa, ut probant supra adducta. Verumtamen etiam difficile intelligitur quomodo illa benedictio sit certum signum solemnitatis voti substantialis, cum et sine tali benedictione possit dari votum proprie solemne, et super emittentem vota tantum simplicia possit cadere talis benedictio. Probabile ergo est, quod supra dicebam, D. Thomam per consecrationem et benedictionem nihll aliud intellexisse, quam ipsammet traditionem qua profitens religionem seipsum religioni tradit, et docuisse hanc esse voti solemnitatem ; et sic coincidit illa opinio cum alia capite sequenti tractanda. Et tacite sic etiam exponit D. Thomam Petrus Soto, lect. 5 de Matrim., ad finem.
On this page