Caput 7
Caput 7
Utrum solemnitas voti castitatis consistat in donatione seu traditione sui ipsius, quam religiosus deo et religioni facit.
CAPUT VII. UTRUM SOLEMNITAS VOTI CASTITATIS CONSISTAT IN DONATIONE SEU TRADITIONE SUI IPSIUS, QUAM RELIGIOSUS DEO ET RELIGIONI FACIT.
1. Traditio religiosi facta religioni distinquitur reipsa a voto castitatis. — Supponit haec quaestio, in professione religiosa duo intervenire : unum est donatio quaedam, quam religioni religiosus de seipso facit, quando illum statum assumit, eamque Praelatus nomine religionis acceptat ; de qua infra tractando de professione status religiosi latius dicendum est ; aliud est votum castitatis, quod in se non est donatio, sed promissio soli Deo facta, ut ex primo libro de Voto suppono. praesertim in c. 14. Unde ista duo distincta sunt, non tantum ratione (ut quidam cogitasse videntur), sed re ipsa, tum quia donatio sui, quam religioni religiosus facit, nec est materia voti castitatis, neque habet pro objecto et materia corpus proprium in ordine ad castitatem servandam, se4 in ordine ad obsequium et subjectionem religionis ; tum etiam quia illa donatio seu traditio non est differentia contrahens votum, vel unum aliquid cum illo componens secundum rationem, ut in d. c. 14 ostendi. Tum denique quia duo illa mutuo sunt separabilia ; posset enim illa donatio sola fieri sine voto castitatis, ut fit ab aliquibus donatis seu conversis, et olim fiebat voluntate parentum de filiis parvulis, ut infra tractando de ingressu religionis videbimus. Et e contrario votum castitatis fieri potest etiam in manibus alicujus praelati, et cum solemnitate externa, sine alia donatione voventis, ut olim fortasse a sacris virginibus fiebat ; et licet tunc forte non inhabilitaret personam ad matrimonium, posset tamen Ecclesia id instituere, ut ex dicendis patebit. Sunt ergo il'a duo in re distincta : nunc vero in professione religiosa simul fiunt, et quasi conjunguntur moraliter ad unam professionem religiosam quasi artificiose componendam. Hac ergo veritate supposita, merito investigamus an donatio illa, voto castitatis adjuncta, sit illa solemnitas, ratione cujus votum illud vim habet mhabilitandi personam ad matrimonium.
2. Secunda opinio affirmat solemuitatem voti castitatis formaliter consistere in dicta traditione. — Secunda principalis opinio in hac materia est , solemnitatem voti castitatis formdliter consistere in dicta traditione : ita docent graves Theologi. D. Thomas, in 4, dist. 38, q. 1, art. 2, q. 3. in corpore, et ad 2, et art. 3, q. 3. Idem habet quodlib. 3, art. 18, et quodlib. 10, art. 11, ad 1. Probabileque est in 2. 2 idem dicere voluisse, cum conse crationi speciali solemnitatem tribuit, nomine consecrationis dictam traditionem intelligendo, quia per illam consecratur homo divino obsequio, ut in fine praecedentis capitis dixi. Sub nomine vero traditionis idem docuerunt Bonav., d. dist. 38, art. 2, q. 1; Durand., q. 1; Richard., art 7, q. 2; Argentin., a. 3, ad 1; Mairon., q. unica, particula 4. Et ex Thomistis, Capreol., dist. 33, art. 1, conclus. 2 et 3, et art. 3, ad 1 Scoti contra secundam conclusionem ; et ibi Deza, art. 3, notab. 4; Arag. 9. 9. q. S8, art. 7; et Soto, dist. 38, q.9 art.1et 9, et lib. 7 de Justitia, q.2, art. 5, col. (6. Et idem sentit Petrus Soto, d. lect. 5 de Matrim., ad finem, quamvis nonnulla dicat , quae obscuriorem ejus mentem reddunt, ut in discursu videbimus. Clarius loquitur Turrecr. in c. Presbyteris , dist. 21, et in c. Sicut bonum, 2'1, quaest. 1, art. 2. Et ex scriptoribus nostrae Societatis, sequuntur hanc sententiam Valentia, 3 tom., disp. 6, q. 6, punct. 5, et in 4 tomo, disp. 10 de Matrim., q. 5, puact. 3; Henriq., lib. 12 de Matrim., c. 5, n. 3 et 4, qui alios refert, et plures Sancius infra citandus. Est autem in modo loquendi aliqua diversitas inter hos auctores, nam quidam asserunt, ipsam sui traditionem, quam religiosus facit religioni, esse essentialiter ipsum votum solemne castitatis, quod nobis non placet, ut in lib. 1 de Voto, c. 14, et paulo etiam ante diximus, et in sequenti- bus iterum dicemus. Alii ergo distinguendo illa duo, prout nos illa distinximus, dicunt ab ipsa traditione habere votum vim inhabilitandi personam ad matrimonium, et ideo illam esse veluti moralem formam solemnizantem ejusmodi votum. Et in hoc sensu dicunt, votum solemne castitatis includere promissionem, cum traditione et translatione dominii in Deum mediante hommne, seu in hominem vice Dei. Et ita loquitur D. Thomas, d. q. 3, art. 18.
3. Fundamentum pracipuum hujus sentenlie. — Primum et praecipuum hujus sententiae fundamentum est, quia res uni tradita non potest alteri valide donari; ergo religiosus donatus Deo per votum habens traditionem annexam non potest valide se tradere alteri homini in conjugem; ergo ex vi talis voti dictae traditioni conjuncti, talis persona fit ad matrimonium validum contrahendum inhabilis ; sed in hoc consistit substantialis solemnitas voti castitatis, vel certe illud est infallibile signum talis voti, ut dictum est. Ergo votum castitatis religiosae ex vi praedictae donationis solemnizatur, et reddit personam inhabilem ad statum matrimonii. Probatur haec ultima consequentia , quia traditio prcprii corporis, quae in matrimonio fit, repugnat formaliter ac directe cum praedicta traditione religiosa.
4. Declaratur et confirmatur. — Secundo declaratur amplius haec ratio, quia possibilis est status religiosus, in quo talis fiat traditio proprii corporis ad coelibatum servandum in Dei honorem, ut sit incompossibilis cum traditione matrimonii; ergo talis est illa, quae nunc fit in professione religiosa cum voto castitatis ; ergo inde habet tale votum, ut sit solemne. Antecedeus probatur, quia in tali genere traditionis nulla est repugnantia ; nam homo potest se tradere Deo in ejus obsequium, prout voluerit, et Deus per ministros suos potest talem traditionem acceptare , et ita peculiare dominium in corpus talis hominis acquirere, praeter generale dominium omnium, quod ex vi creationis habet. Sicut aliarum rerum temporalium, quae ad cultum Ecclesiae donantur, acquirit Deus speciale dominium, ratione cujus non potest donator de illis amplius disponere, vel alteri eas donare, quia per donationem Deo factam se tali potestate et priori dominio privavit; ita ergo potest fieri in dominio proprii corporis. Sicut potest etiam unus homo alteri se in servitutem tradere, per quam donationcm ab alio acceptatam, sui dominium et propriam libertatem amittit, ita ut nec possit se a servitute eximere, nec alteri donare : cur ergo non poterit homo simili modo se Deo tradere? Probatur ergo prima consequentia , quia per religiosam professionem homo perfectissime tradit se Deo in obsequium ejus, quantum potest, et ideo possessio illa quaedam mors mystica seu civilis reputatur. Sicut de monacha dixit Eugenrus Papa, in c. Placuit communi, 16, q. 1: Mundo mortuus est, Deo autem vavat. Ergo in eo statu facit horno maximam sui abnegationem, et abdicationem proprii dominii, ejusque translationem in Deum, quam facere potest.
5. Declaratur status proposite difficultatis. — Hanc sententiam impugnant Scotus, Paludanus, Palacios, et multi ali, in 4, dist. 38; et ex modernis, Medina, Sancius, Vasquez, et alii; non tamen omnia, quae objiciunt, efficacia sunt. Et idco ad exacte investigandam hujusmodi sententiae veritatem vel probabilitatem, suppono duobus modis posse intelligi traditionem illam inhabilitare personam ad matrimonium : vel ex natura sua, ac proinde jure divino naturali, vel ex institutione Ecclesiae. Et licet utroque modo asseratur, de priori est tota controversia, nam in illo maxime loquuntur citati auctores, contra quem sensum argumentatur imprimis Scotus supra, quia etiam per votum simplex castitatis homo tradit corpus suum Deo, quantum ad effectum voti, qui est abstinere ab usu carnali, vel saltem in arbitrio hominis est hoc modo et intentione vovere castitatem, si velit. Nam, cur non ? Pendet enim hoc ex ejus libertate ; ergo etiam tale votum erit solemne, et irritabit matrimonium subsequens, quod dici non potest. Ergo nec de voto facto cum traditione facta per hominem id dici potest. Probatur prima consequentia , quia non minus transfert aliquis a se, quod immediate dat Deo, quam quod mediante homine il donat. Nam si quis dicat Deum noluisse aliquid sibi donari immediate, nec acceptare illud, nisi per hominem, ostendat ( inquit Scotus ) hane voluntatem Dei in Scriptura, quia nimirum sola ratione ostendi non potest. Quia, sicut homo potest habere animum promittendi Deo immediate , ita et donandi. Nam quod inter homines non sit donatio, nec translatio dominii per solum internum actum voluntatis , ideo est quia est occultus alteri homini, qui debet donationem acceptare, ut consummetur. At vero Deus opti- me novit internos actus voluntatis, et sicut acceptat promissionem pure men:alem,, ita potest acceptare donationem ipsi immediate factam ; ergo non potest cum fundamento dici promissionem acceptare , non vero traditionem.
6. Instantia solvitur. — Dicunt autem aliqui, donationem proprii corporis esse rem graviorem quam promissionem castitatis, et ideo licet Deus acceptet promissionem , noluisse per seipsum acceptare traditionem , quae multo majorem deliberationem requirit. Hoc autem non satisfacit, quia etiam votum castitatis est res gravissima, et magnam deliberationem postulat ; et similiter votum intrandi religionem gravissimum est, et virtute quodammodo includit traditionem religiosam, ad quam obligat, et nihilominus Deus per seipsum illud acceptat ; ergo etiam acceptabit traditionem proprii corporis ad coelibatum servandum, si solo animo interno fiat. Jam ergo probatur secunda consequentia, vel concluditur aliter argumentum, quia traditio interna proprii corporis ad servandam continentiam soli Deo facta non irritat matrimonium subsequens, nec privat hominem potestate tradendi suum corpus conjugi ad actum ccelibatui contrarium ; ergo nec traditio facta exterius in manibus praelati habet illum effectum ab intrinseco ex ipso jure naturae. Dices nunc esse ab Ecclesia praescriptam formam se tradendi Deo, juxta quam requiritur acceptatio in religione approbata, et ideo internam traditionem nullam esse. Sed contra hoc est, quia saltem ex sola rei natura, et stando in jure divino, homo potest seipsum tradere Deo efficaciter, sua voluntate , ita ut se ad matrimonium, rite contrahendum, inhabilem et impotentem redderet , quod incredibile est.
7. Confirmatur. — Medina duplea vel triplea votum castitatis distinguit , et similiter promissionem ab ipso voto. — Unde hanc rauonem ita defendit et amplificat Medina supra, c. 22, 25, et sequentibus, ut dicat, votum simp?ex castitatis non solum posse cum traditione fieri, sed etiam sine illa perpetuum esse non posse: imo indicat neque verum votum esse posse, nec inducere obligationem. Ita enim argumentatur contra praedictam sententiam, quia si votum castitatis non includit traditionem, ex vi illius Deus non habet specialem potestatem , vel jus in corpus voventis ; ergo nec vovens tenetur speciali obligatione ad abstinendum a conjugio. Un- de ulterius distinguit duplex vel etiam triplex votum castitatis : unum, quod traditionem, licet occultam vel privatam, continet ; aliud, quod nuda est promissio, quod ut ait principio c. 27, non nisi umperfectissima ratione est votum ; et inferius absolute profert non esse votum, licet votum promissionem supponat. Ac tandem in hoc distinguit promissionem a voto castitatis, quod promissio est de edendo voto castitatis, et ideo non perficit spirituale matrimonium cum Deo; votum autem est de castitate ipsa servanda. Unde etiam ait promissionem castitatis perficere tantum quasi sponsalia de futuro cum Deo; votum autem castitatis perficere matrimonium, quia continet internam professionem, per quam vovens corpus suum Deo tradnt. Ex quo tandem concludit, c. 28, non omne votum etiam simplex esse promissionem, nam votum castitatis simplex non est promissio, sed traditio. Unde a fortiori idem docet de voto solemni , quia oppositae differentiae non possunt formaliter eidem convenire; traditio autem et promissio oppositas habent differentias. Ergo. Et hanc doctrinam videtur sumpsisse Medina magna ex parte ex glossa 2, q. 1, in principio, vers. Quod coventes, et c. 1, vers. Sub testimonio. Et illa etiam utuntur Azor, d. lib. 2, capit. 6, q.6,7 et 8;et Sanc., d. disp. 25, n. 4, 5et 6.
8. Impugnatur Medine impugnatio. — Nihilominus haec impugnatio praedictae sententia parum efficax mihi videtur, et prout a Medina urgetur, multa falsa et absurda continet. Nam imprimis perinde est dicere, dari aliquod votum quod non sit promissio, ac dicere dari hominem qui animal non sit; nam sicut animal est genus hominis, ita promissio est genus voti, ut in lib. 1 de Voto, c. 13 et 14, ex Scriptura, Patribus, et ratione probatum est. Et de voto castitatis in particulari probatur, quia nullum est votum castitatis quod non obliget ex fidelitate Deo debita ad servandam castitatem in futurum ; sed talis obligatio non nascitur, nisi ex promissione Deo facta , ut dicto loco probatum est, et statim amplius declarabitur ; ergo nullum est votum castitatis quod non sit promissio. Quod non solum de simplici, sed etiam de solemni voto castitatis verum est, etiam juxta praedictam sententiam recte explicatam, quia essentialiter est promissio, licet illi traditio conjungatur, ut jam dixi hic, et in lib. 1 de Voto, et in sequentibus amplius confirmabitur, E contrario etiam nulla est promissio castitatis Deo facta, quae non sit votum, quia illa est voti definitio. Nec instantia de promissione vovendi castitatem est ad rem, quia etiam illa est verissimum et propriissimum votum. Sicut est verum votum promissio ingreciendi religionem, quia est promissio facta Deo, et obligat ex fidelitate Deo debita. Non tamen est votum castitatis, quia non cadit immediate in illam, sed in statum religionis, et consequenter in ipsum votum castitatis. Unde est quasi reflesum votum , quod obligat ad vovendam castitatem, non vero ad castitatem ipsam, quamdiu non vovetur. Sicut votum religionis obligat ad vovendam obedientiam , non tamen ad obedientiam ipsam servandam. Promissio ergo vovendi castitatem sicut non est votum castitatis, ita nec est promissio castitatis ; et e contrario, sicut est promissio vovendi, ita etiam est voturn vovendi. Unde non differt a voto castitatis in genere voti, sed in proxima voti materia.
9. Potest dari votum simplen castitatis, quod sit pura promissio, et nullam habeat traditicnem. — Deinde non videtur dubium quin possit dari votum simplex castitatis, quod sit pura promissio, et nullam traditionem habeat adjunctam. Probatur ex dictis, quia idem actus non potest esse promissio et traditio, ut idem auctor fatetur, et in c. 14 de Voto late probavi. Neque etiam illi duo actus promittendi, et tradendi rem promissam, sunt per se aut necessario conjuncti, sed separari possunt pro arbitrio libertatis. Saepe enim donamus quod nunquam promisimus, et promittimus quod vel nunquam, vel saltem non statim tradimus. Quin potius repugnat circa eamdem omnino rem, et secundum idem versari simul promissionem et traditionem ; nam promissio respicit futurum, traditio de praesenti fit. Quod si interdum fit de praesenti donatio alicujus rei cum promissione aliqua, tunc non promittitur res jam donata, id enim repugnat , sed promittitur vel fructus talis rei, vel conservatio donationis factae, vel quid simile. Ergo potest dari pura promissio castitatis, quae nec sit traditio, nec habeat illam conjunctam. Probatur prior pars, tum ex illo principio, quod promissio et traditio non sunt idem actus ; tum quia castitas non consistat quasi in habitu, vel re aliqua permanenti, sed in carentia actuum futurorum voluntaria. Et ideo non donatur castitas ipsa, cum fit votum, sed promittitur ejus observatio. Altera item pars illationis probatur, quia, dato et non concesso, quod subjectum vel princi- pium castitatis, id est, corpus vel voluntas possit donari, cum castitas ipsa promittitur, semper id pendebit ex libertate voluntatis. Ergo potest homo promittere castitatem, nullam sui donationem faciendo.
10. Additur contra Scotum. —Denique addo contra Scotum , votum simplex castitatis soli Deo factum non posse habere traditionem adjunctam proprii corporis, quae soli Deo immediate fiat; ita etiam docuit Soto, et illum secutus est Sancius, cum aliis quos refert: rationem autem convincentem reddere diffcile est. Probatur autem primo inductione, quia, licet homo ita prómittat Deo res suas ad cultum ejus, ut simul habeat voluntatem et animum deliberatum tradendi illas Deo statim et ex tunc, nihilominus, quamdiu illa non praebet Ecclesiae vel pauperibus, vel in alia opera pia illa expendit, non abdicat a se dominium talium rerum, alias manerent illa bona sub solo dominio Dei, quod est absurdum; tum quia alias posset quilibet sciens factum iilius hominis, illa bona, tanquam nullius hominis existentia occupare sine injustitia contra priorem dominum ; tum etiam quia alias licet prior dominus nullum votum proprium , seu promissionem fecisset Deo, eo ipso quod habere: voluntatem donandi talia bona Deo, maneret obligaius ex justitia ad non retinendum talia bona, neque posset alteri ea sine injustitia contra Deum donare, nec valida esset talis secunda donatio, imo nec jam posset suo arbitrio ad hoc vel illud opus pium applicare illa, si a principio non eadem interna voluntate, qua Dec donavit illa bona, jus illud sibi non reservavit. Quia postquam in Dei dominium transierunt, nulla privata persona est dispensator illorum, sed Papa, vel Episcopus, qui est vicarius Dei. Tenetur ergo homo ille tradere bona illa pastoribus Ecclesiae , ut suo arbitrio ea in Dei cultum expendant : quae omnia videntur incredibilia et absurda.
11. Notandum circa internam donationem Deo fuctam. — kem, si quis habeat voluntatem tradendi Deo diei hujus laborem, vel peregrinando, vel in templi aedificationem operas suas praestando, non adhibendo promissionem aut votum proprium, sed tantum, per modum donationis, illas operas, tanquam fructus arboris Deo tradendo, non committet injustitiae peccatum, etiamsi illas non faciat; ergo sigpum est non transtulisse in Deum dominium talium actionum, nec jus aequivalens dominio. Imo, quamvis illas omittat, nihil peccabit, si revera non promisit, quia illa voluntas non est nisi propositum de se efficax id faciendi, et quidquid aliud voluntas conatur, vanum est, si non prodeat in actum promittendi, seu vovendi Deo, vel donandi ahcui homini propter Deum, vel vice ipsius. Unde in Scriptura non legimus alium modum, quo se homo Deo obliget, nisi vovendo , seu promittendo, quod idem est, ut ostendi d. lib. 1 de Voto, c. 13. Neque etiam legimus aliud genus pacti inter Deum et homines immediate, nisi vel mediante praecepto et promissione ex parte Dei, ut Genes. 12 et 17, et saepe in lege veteri; vel mediante voto et promissione ex parte hominis, ut de Jacob, Genes. 28, et similibus. Ergo alius modus pacti per modum traditionis, aut internae donationis factae Deo, fictus est, et sine fundamento. Quod ergo in bonis externis explicatum est, etiam de proprio corpore est intelligendum ; nam, licet homo habeat internam voluntatem tradendi corpus Deo in speciale obsequiurn ejus, non est verisimile, vel amittere aliquod dominium in corpus suum, quod in Deum transferat, vel novam obligationem sibi imponere, praesertim servandi castitatem, si illam non vovit; idemque est de voluntate se donandi Deo ad illi obediendum, et similibus. Nam hujusmodi voluntas solum est bonum propositum, qvod per se obligationem non inducit, ut in lib. 1 de Voto probatum est.
12. Differentia inter promissionem et donaLtionem. — Ratio vero reddi potest, primo ex differentia inter promissionem et donationem; nam promissio est quasi lex particularis quam homo sibi imponit, et ideo potest fieri immediate ipsi Deo, quia suum effectum habet immediate in ipso vovente, quem specialiter obligat ad cultum Dei, cujus obligationis homo est capax, et Deus talem etiam promissionem acceptat, quoniam ad cultum ejus pertinet, et hominem sic oblhgari bonum est. At vero donatio per se et immediate non obligat donantem, nec in illo habet effectum suum proprium, sed in donatario, in quem transfert dominium rei donatae, et inde fit ut donans illo privetur, etconsequenter obligetur ad non agendum contra donationem factam. Hinc ergo provenit, ut homo non possit Deo donare aliquid immediate in seipso, vel quia Deus in se non est capax privati, imperfectique dominii, quale homo habet, qui non potest perfectius dominium dare quam habeat. Vel quia (ut recte notavit Sancius) dominium or- dinatur ad usum et gubernationem rei, alias frustra esset. Deus autem non suscipit in sepeculiarem usum et gubernationem alicujus rei permodum causae proximae et particularis, sed vult ut bona particularia per causas secundas gubernentur et administrentur, etiamsi in cultum ejus donentur. Ideoque non acceptat nec usurpat dominium particulare alicujus rei per seipsum ; sed si quid donatur ei, vel in cultum ejus, vuit dari ministris suis, ut ab eis nomine ejus àcceptetur et administretur ; et alias facta donatio est vana et irrita, utpote b ordinaria providentia Dei aliena. Quod aliquo modo significatum est in verbis illis Psalm. 49: Non eccipiam de domo tua vitulos, veque de gregibus tuis hircos, etc. Et tandem oncludit : /mmola Deo sacrificium laudis, et edde Altissimo vcta tua. Insinuat enim Deus, iis modis se velle coli, non per donationes psi immediate et in seipso factas.
13. Votum solemne habet aliquam traditionem idj unctain. — In hoc ergo recte procedit prior ententia, differentiam constituens inter voum simplex, et solemne castitatis ; quia voum simples est sola promissio non conjuncta raditioni, votum autem solemne castitatis emper habet aliquam traditionem conjuncam, quae non ipsi Deo immediate, scd per ninistros suos fit, et per illos etiam acceptaur; ideoque res sic Deo tradita sub illorum ura et gubernatione manet. Unde non ita Jeo traditur, quin etiam donetur homini miiistro Dei, eique novum aliquod jus in rem lonatam acquiratur, sicut videre licet in omubus oblationibus temporalium bonorum, uae in Dei cultum offeruntur. Talis ergo traiitio est, quae conjungitur voto castitatis, ut olemne fiat. Atque ita invenitur non solum n voto castitatis religiossee, sed etiam sacri rdinis. Nam, qui ordinatur in sacris, seipsum peciali modo tradit in manus Episcopi ad diinum cultum; et qui profitetur statum reliiosum, se tradit religioni, cum qua init pacum reciprocum, et ideo acceptatio religionis ecessaria est, juxta caput At Apostolicam, e Regular. Votum ergo castitatis huic tradiioni conjunctum ab illa solemnizari dicitur uxta illam sententiam.
14. Traditio non est per se sufficiens ad faiendum solemne votum castitatis. — Secundo rgo efficaciter probatur contra praedictam ententiam, quia potest dari votum castitatis onjunctum traditioni factae in obsequium Dei, t per hominem nomine Dei acceptatae, et non sse solemne, sed manere simplex, vel quan- tum est ex natura rei, vel etiam de facto; ergo traditio non est per se sufficiens ad solemnizandum votum. Consequentia clara est ex superius dictis. Et antecedens probatur primo in voto solemni ordinis; nam, licet de facto sit solemne, potuisset esse simplex, si Ecclesia ordinasset, ut supra diximus. Verumtamen hoc exemplium parum urget, quia de voto clericorum etiam D. Thomas et alii fatentur esse solemne quasi per accidens, quia castitas non est per se conjiuncta ordinationi sacrae, sicut statui religioso, sed ex Ecclesiae institutione, et ideo impedimentum ilius voti non esse ex vi traditionis, sed ex institutione Ecclesiae; et ratio est, quia illa traditio non est ita perfecta, nec ejusdem ordinis cum illa quae in professione religiosa fit.
15. Ostenditur in voto castitatis emisso post Liennium in sSocietate J esu. — Probatur ergo aliter primum antecedens, quia in religione Societatis Jesu post biennium fit votum castitatis cum reliquis, simul cum traditione, qua vovens se tradit religioni per Ecclesiam approbatae, et acceptatur a superiore, in cujus manibus publice et cum sacris caeremoniis fit. Et nihilominus illud est votum simplex, ut ex instituto Societatis, ejusque approbatione per Bullas Pontificias constat ; imo, ante Gregorium XIII, votum illud adeo erat simplex, ut subsequens matrimonium non irritaret. Et quamvis postea Gregorius XHI, in Bulla Ascendente Domino, illud impedimentum introduxerit. et personam sic voventem inhabilem ad matrimonium reddiderit durante voto, nihilominus declaravit etiam nunc esse simplex, et non solemne; ergo votum non solemnizatur per traditionem religiosam.
16. Haec difficultas fundatur in jure novo. — Aliqui probabiliter duplicem traditionem distinguunt. — Haec difficultas im jure novo fundata creditur, et ideo antiqui Theologi illi non respondent ; ex modernis vero atiqui institutum Societatis non satis perspectum habentes sinistre constitutionem Pontificis interpretati sunt, cum quibus agemus in sequenti tomo, lib. 3, a principio, Societatis institatum declarando et defendendc. Aln vero ejusdem instituti defensores, ut antiquam opinionem Theologorum, quam expendimus, cum dicta institutione Societatis concordent , duplicem traditionem religiosam distinguunt : unam perfectissimam , et ex omni parte consummatam ; aliam minus perfectam, et (ut ita dicam) aliqua ex parte claudicantem; et priorem aiunt ex se et ab intrinseco reddere personam inhabilem ad matrimonium, et ita solemnizare votum castitatis; non vero posteriorem; et hujus posterioris modi dicunt esse traditionem illam Societatis. Unde ad argumentum negant consequentiam, quia traditio, quae fit a religiosis Societatis non professis, est alterius rationis a traditione, quae fit a professis, tam ejusdem Societatis quam aliarum religionum approbatarum. Nam in professione solemni fit traditio perfecta, et simpliciter perpetua ex utraque parte , quia et religiosus ita se tradit ut se perpetuo privet dominio sui corporis, et religio etiam illam acceptat ut irrevocabilem, et ita se obligat religioso, ut non possit illum dimittere quoad vinculum, nec professionem seu traditionem semel factam dissolvere. Traditio vero illa quae ab scholaribus vel coadjutoribus Societatis fit, licet ex parte religiosi sit perpetua, et ideo cum tribus votis sufficiat ad statum religiosum constituendum, nihilominus ex parte religionis non est ita perpetua, quia ex certis causis potest religiosum lberum dimittere, et repudiare donationem sibi a religioso factam. Et hinc fit ut haec traditio non ita solemnizet votum sibi annexum, sicut prior. Hanc distinctionem refert Sanc. supra, n. 11, et tradit Vasquez, d. daisp. 165, c. 8, responsum praedictum approbando. Et idem sentit Valentia, tom. 4, disp. 10, q. 5, punct. 3, et late ac docte Basil., in lib. Variar. disp., q. 3, c. 5; et est sententia satis probabilis.
17. Impugnatur praedicta distinctio. — Nihilominus judicio meo vim argumenti facti non enervat. In duobus enim comparari potest quoad perfectionem traditio seu donatio religiosa, quae in Societate fit post biennium, ad illam quae fit in absoluta et solemni professione. Primo, in substantia (ut sic dicam) traditionis, id est, intensione, vel magnitudine obligationis, aut in extensione materiae, et amplitudine rei donatae, ac denique in abdicatione dominii proprii corporis et voluntatis. Secundo, comparari possunt in perpetuitate et irrevocabilitate talis donationis, ac proinde in incapacitate recuperandi unquam libertatem, et dominium sui alteri donatum. In priori comparatione, falsum est dicere, illam donationem, quae in Societate fit cum votis simplicibus, minus perfectam esse, quam quae fit in quacumque professione religiosa. Nam scholaris vel coadjutor Societatis, cum tria vota emittit, vere se Societati donat, ab- dicando dominium suae voluntatis et corporis in ordine ad omnia obsequia Dei et religionis, secundum suam regulam. Unde in ipsamet religione Societatis, in hoc non est inaequalitas perfectionis inter hos religiosos, et alios solemniter professos. Cum ergo professi Societatis non minus perfecte se tradant religioni suae, quam caeteri professi monachi religionibus suis, fit consequenter ut dicti religiosi Societatis non professi quoad hanc partem non minus perfecte se tradant, quam caeteri omnes religiosi, sive quoad abdicationem dominii in seipsos, sive in extensione materiae, seu rei donatae. Quippe qui (ut ait Gregorius XIII, in d. constitut.) per ea cota se actu religioni tradunt, seque divino servitio in ea dicant. Utique plene et integre, juxta suam regulam.
18. Incapacitas dominii temporalium bonorum in professis solemniter non provenit ec sola traditione sui. — Neque contra hoc obstat, quod isti religiosi Societatis per vota simplicia non fiunt incapaces dominii temporalium bonorum ; tum quia non agimus de traditione quoad externa bona fortunae, sed de donatione propriae personae, quoad omnes usus sui corporis regulae consentaneos; tum etiam quia incapacitas dominii temporalium bonorum in professis solemniter non provenit ex sola illa donatione sui, sed adjuncta ordinatione Ecclesiae, ut infra ostendam; et ideo, stante aequalitate in donatione sui, potest ex ea parte in illo effectu esse inaequalitas. Denique in magnitudine seu intensione (ut sic dicam) obligationis etiam est equalitas. Nam si sit sermo de obligatione ad religionem ipsam, cum haec oriatur ex translatiotione dominii in ipsam, sicut donatio in sua substantia aequalis est, ita et obligatio, quae ex illa nascitur. Si vero sit sermo de obhgatione, quae nascitur ex voto castitatis, etiam illa non est minor, quia, teste Caelestino III, in capite Rursus, Qui Clerici vel vovent., votum simplexs non minus obligat apud Deum, quam solemne. Maxime quia etiam, juxta dictam sententiam, praecisa traditione, et nudam promissionem Deo factam considerando, ncn intelligitur differeniia inter utrumque votum, et ideo prudenter addidit Coelestinus illam particulam , apud Deun.
19. Praeterea in comparatione illarum traditionum, quoad durationem seu perpetuitatem ex parte personarum se tradentium, etiam est aequalitas, quia voventes simpliciter in Societate, etiam ex parte sua se in perpetuum tradunt Societati, nec possunt unquam, vel in illo casu donationem de se factam revocare, aut sine apostasie labe propria voluntate recedere. Ratione cujus perpetuitatis, illa traditio et perpetuitas votorum, quae, illa durante, existit, ad verum, proprium ac perfectum statum religiosum constituendum sufficit, ut Gregorius XIII definivit, et infra dicemus. Solum ergo ex parte acceptationis talis donationis, quae a praelato fit nomine religionis, est inaequalitas, quia in Societate superior acceptat illam donationem quantum ad translationem dominii in religionem, et quantum ad obligationem persona se donantis, non tamen quantum ad obligationem retinendi immutabiliter illud dominium, sed potius reservat religioni et ejus praelatis potestatem repudiandi dominium illud, in quoa professione solemni differt. Hancque inaequaIlitatem Societatis, Bullae et Constitutiones ostendunt, et non aliam, quod attinet ad praedictam traditionem.
20. At vero haec differentia non satis est ad factum argumentum solvendum. Quod ita ostendo. Nam ex hac differentia solum sequitur, per hanc donationem Societatis cum voto castitatis non fieri personam inhabilem ad matrimonium perpetuo et irrevocabiliter, sicut fiunt ali religiosi solemniter professi. Quia, si illa donatio rescindatur, et consequenter vota tollantur, et persona in pristinam libertatem transeat, tolletur illa inhabilitas, sicut nunc etiam fit. Nihilominus tamen in hoc debet servari aequiparatio, quod si traditio professorum utrinque irrevocabilis, ab intrinseco et jure divino ac naturali reddit personam inhabilem ad matrimonium irrevocabiliter, etiam illa traditio Societatis reddet ab intrinseco personam inhabilem ad mairimonium, quamdiu non revocatur, licet per rescissionem prioris contractus possit auferri. Consequens autem est falsum; ergo etiam ila sententia falsa est. Probatur sequela, quia ideo dicitur professio natura sua et divino jure facere religiosum impotentem ad rite contrahendum mairimonium, quia cum jam non sit suus, sed ejus cui se donavit, non potest alteri valide donare seipsum; at vero, si hoc ita est, eadem ratione sequitur, simplicem religiosum Societatis, quamdiu religiosus manet, et donatio sui, quam sempel fecit, non rescinditur, non posse valide alteri se donare, ac subinde pro illo tempore non minus ab intrinseco esse inhabilem ad matrimo- nium, quam in perpetuum religiosus solemniter professus.
21. Impotentia ad donandum ovalide rem prius donatam, non provenit ez eo, quod prior donatio irrevocabilis sit, sed ex eo quod nemo potest donare quod non est suum. — Probatur consequentia, quia impotentia ad donandum valide alicui rem prius alteri donatam, non provenit ex eo quod prior donatio irrevocabilis sit, sed ex eo quod nemo potest donare quod non est suum eo tempore in quo donationem facit. Unde si quis donavit agrum Petro, et tradidit illum, non potest illum Paulo donare, etiamsi prior donatio facta Petro revocabilis per ejus voluntatem sit, si eumdem agrum donatori restitucre velit ; quia dum non revocatur, dominium vel potestatem in agrum non habet. Cum ergo ostensum sit, religiosum simplicem Societatis non minus se donare religioni quoad abdicationem dominii in seipsum, et translationem ejus in religionem, quam religiosum solemniter professum, profecto tam est impotens ad se tradendum alteri, quamdiu in illo statu permanet, quam semper sit solemniter professus in statu suo; si ergo in hoc talis impotentia sequitur ab intrinseco ex vi prioris traditionis, etiam in illo sequetur, durante statu. Quod autem hoc consequens falsum sit, constat ex progressu Societatis; nam in principio tales religiosi non fiebant inhabiles ad matrimonium, etiam durante statu, et postea per constitutionem Gregorii facti sunt inhabiles durante statu; et tamen nec traditio, nec vita, nec modus a religione institutus ad assumendum talem statum, immutata sunt; ergo signum est illam inhabilitatem non provenire ab intrinseco ex traditione, sed ex lege Ecclesiae; ergo nec in donatione omnino irrevocabili, quam caeteri religiosi faciunt, id provenit ab intrinseco ex traditione, sed aliquid amplius ex parte Ecclesiae necessarium est. Atque hoc argumentum, inductum ab exemplo cum paritate rationis, videtur mihi satis efficax, nec video quid possit convenienter responderi.
On this page